Domus

Lectura carminis Stephani Mallarmé


Remémoration d'amis belges

 

Ferias Latinas cum adessem in Belgica, Bruggis cum peragrarem, genio loci invasus, Latino enthusiasmo incensus, memoria Poetae mei inspiratus, quae nunc sequuntur exarare deliberavi. Spero, me demonstraturum esse etiam subtilem poesin nostri temporis latine illustrari posse.

Textus et versio

Quamquam Mallarmé numquam a bona lingua defecit, tamen semper usus est, quam maxime, stylo anacolutico, ellyptico et aenygmatico, cuius concinnitas magis est imaginalis quam gramaticalis. In versione latina hic stylus servatur. Verba correspondent verbis; interdum opus fuit interpretari, quod semper accidit ei qui difficili mallarmeana poesi frui conetur.

Remémoration d'amis belges


1 A des heures et sans que tel souffle l'émeuve
2 Toute la vétusté presque couleur encens
3 Comme furtive d'elle et visible je sens
4 Que se dévêt pli selon pli la pierre veuve
5 Flotte ou semble par soi n'apporter une preuve
6 Sinon d'épandre pour baume antique le temps
7 Nous immémoriaux quelques-uns si contents
8 Sur la soudaineté de notre amitié neuve
9 O très chers rencontrés en le jamais banal
10 Bruges multipliant l'aube au défunt canal
11 Avec la promenade éparse de maint cygne
12 Quand solennellement cette cité m'apprit
13 Lesquels entre ses fils un autre vol désigne
14 A prompte irradier ainsi qu'aile l'esprit

Reminiscentia sodalium Belgarum
 
1 Indefinitis punctis temporis, et a nullo vel minimo flatu mota
2 Omnis vetustas cuius color est quasi thus
3 Quia sentio ea [vetustate] clam attamen visibilem
4 Petram viduam exui per sinus aequales
5 Fluctuatur vel sua vi de se hanc unam probationem praebere videtur
6 Effundit tempus ut antiquum medicamen [balsamum]
7 Nos quorum memoria non extat nonnulli valde laeti
8 Super repentinum adventum nostrae amicitiae recentis
9 O gratissimi quos inveni Bruggis, quae urbs ullo modo et numquam fuit et erit trita
10 Dum ipsae multiplicabant primam lucem in mortuo canali
11Ope erroris diffusi multorum olorum
12 Cum haec antiqua urbs sollemniter me docuit
13 Quales inter filios suos volatus alius destinet
14 Ut diffundant similem celerrimae alae illum spiritum.

Monitus

Scriptor a quibusdam hominibus literatis vocatus est, anno 1890, ad orationem dicendam de Poeta Villiers De l'Isle-Adam in Belgica. In itinere autem urbem Bruggas visitavit, ibique quodammodo repente sodales invenit, qui novissimae poesi favebant, et eum valde admirabantur. In carmine harum rerum reminiscitur et, nonnullis auris vetustae urbis descriptis, amicis Belgis gratulantem vaticinium canit

Interpretatio

Scriptor reminiscitur. Qui reminiscitur tempus sentit. Revera, si te non credis, Lector, ordini versuum, et intus legis, invenire potes duo verba, in versu 3 et in versu 6, quae totum textum connectunt: Sentiotempus. Sensus tempus enim imbuit hoc expolitissum carmen.

Incipe nunc e versu 2, neglege autem versus 3 et 4, perveni ad versum 5. Agnosces phrasim: Omnis vetustas fluctuatur. Ibi Mallarmé monet se vetustatem totam fluctuari vidisse. Hoc accidit in punctis temporis quos definire ipse non potest aut non vult.

Terminus vetustas duplici ratione explicari potest:

I) Vestigia temporis acti.

II) Vetustas in se. Si autem verbo omnis attendimus, vetustas sibi vult `vetustas in universali'. Interpretatio termini vetustas ut universale abstractum fulcitur in symmetria cum repentinum adventum (versus 8).

Nullo modo invenitur influxus physicus, qui autem concipi non potest si vetustas est terminus abstractus: a nullo vel minimo flatu mota. Ergo, vetustas movetur sua vi. Utique, sua vi aut alia causa, movetur: fluctuatur.

Sed aliquid omnino immateriale et conceptuale moveri non debet. Porro vetustas sumit colorem, revera tenuissimum: color est quasi. Si sumit colorem est aliquid materiale. Vetustas ergo est aliquid tum conceptuale, tum materiale; tum abstractum, tum concretum. Nutat inter has duas significationes: fluctuatur.

Color est quasi thus. Cum autem thus sit vetustissimum aroma, verbum optime congruit cum vetustate. Poeta dicit autem methonimice `thus' pro vapore aut fumo ex thure emisso. Ergo color thus sibi vult colorem proprium fumi ex thure, i. e. inter albicantem et subcaeruleum; qui item invenitur in sacra lyturgia. Qui novit (quod sciet certe versum 10 attingens) theatrum esse Bruggas, cogitabit de monysterio quod Béguinage dicitur.

Per evocationem fumi seu vaporis, poeta animo nostro subcaeruleam nebulam quandam repraesentat. Nebula manat, ut intelligi potest, ex humidis aedibus Bruggarum. Ut manet nebula, opus est nullo flatu; vapor enim aquosus afflatur sua vi. Francogalli dicunt `couleur du temps' coeruleum colorem quemdam. Hoc autem nos dirigit ad intelligendum hunc esse temporis vaporem , vel potius vaporem esse idem ac tempus.

Transeamus ad versus 3 et 4:

Quia sentio ea [vetustate] clam attamen visibilem
Petram viduam exui per sinus aequales

Petra (La pierre verti potest `lapis'. Tamen `petra' praefero ut servetur genus femininum) est videlicet synecdoche pro omnibus lapideis aedibus quibus Bruggae constent. Praeterea petra dicitur vidua. Summa versuum autem nos monet petram similem esse ac pudicam viduae quae clam vestitum lugubrem dimittat.

Petra vidua exuit vetustatem non uno motu nec incomposite, sed per sinus aequales. Hoc, ex altera parte congruit cum tranquillo genio loci, ex altera figuram quandam inducit. Videntur aenim hi sinus aequales et in ordine subsequentes esse nihil aliud nisi metaphora partium temporis, ut aeva, saecula, anni.

Vetustatem, i. e. nebulam exuens petra visibilis fit. Philosophorum quorundam opinio est essentiam veram rerum se offerre si dimittantur velamenta quae ipsam abscondant. Si hanc sententiam sequimur, dicere possumus: Petra, velamentum vetustatis exuens, essentiam suam exhibet. Sed vetustatem dimittens denuo iuvenis fit. Ergo essentia vera huius petrae iuventus est.

Methodo rationali carmen hoc interpretatus sum . Si quis autem interroget Mallarmé: `Qui fit ut petra exuat vetustatem etc?' respondat ille: Nescio, sed dicere possum quia fieri sentio: Quia sentio.

In versu 5, debili connexu vel, inchoat phrasis quae melius nos docet de vetustate:

Fluctuatur vel sua vi de se hanc unam probationem praebere videtur
Effundit tempus ut antiquum medicamen [balsamum]

Incerta vetustas de se praebet (au saltem, relinquere videtur) probationem unam: tempus deponit. Simili modo nebula illinet petram roris sedimine. Sedimen temporale dicitur a Poeta antiquum medicamen. Balsamum quoque est thus.

Cum tempus, de quo poeta loquitur, inhaereat rebus vetustis, idem debemus ut praeteritum interpretari. Sed res, quamvis nuper natae, iam vetustae sunt, hac una causa, quod existunt. Etiam puer modo natus in incunabulis vetus fieri incipit.

Ergo tempus, ut praeteritum, est rerum existentium. Praeterea, inter metaphysicos constat praeteritum tempus altero sensu periisse, altero sensu non periisse nec perire potuisse. etiamsi possit de memoria excidere (versus 7). Tempus, si non periit, manet. Si manet, deponitur in alia parte. Mallarmé non docet in qua parte tempus tamquam medicamen deponatur vetustate:


Super repentinum adventum nostrae amicitiae recentis

Versus 7 de hac amicitia ellyptice nos docet:

Nos quorum memoria non extat nonnulli valde laeti

Analytice explico:

Nos: En nos, globum sodalium!

quorum memoria non extat: Nobis videmur sodales esse ex temporibus antiquissimis.

nonnulli : Globus est parvus. Hactenus sumus quidam ex multis.

Valde laeti sumus nostro conventu.

Nunc intelligendum est qua ratione tempus medicare debeat repentinum adventum.

Adventus repentinus parat locum rebus novissimis. Quod ut fieri possit, opus est ut vacuum aperiatur usque ad generationis processum completum. Bene possumus comparare hoc vacuum cum vulnere quodam in corpore actualitatis, quae quidem obstat. Natura enim horret vacuum...

Generatione expleta quod erat novum praeteritum factum est. Cessat igitur horror vacui. Tamen, unde venit praeteritum? Ex rebus quae iam erant, quae quidem res novas praeterito illinent. Praeteritum ergo agit ut medicamen vulneris quod repentinus adventus aperuerat in corpore actualitatis.

Experientia multum de hoc docere potest. Inter omnes constat enim res novas saepe nos terrere; tamen, ut antiquae factae sint, probari, quin etiam venerabiles fieri.

Sed praeteritum (quod appellare potes, sis, historiam vel mores temporis acti) certe actuale non est, actualitatem vero sicut nebula aut velamentum operit. Trans hanc nebulam, trans hoc velamentum, sua vi iuventus rerum interdum visibilis fit et de se probationem praebet.

Ad antiqua urbem Bruggas redeamus. Ibi sodales illius Mallarmé, qui rebus poeticis recentissimis favent, antiquissimi fiunt, immémoriaux. Bruggae autem iuvenes fiunt, ut supra dixi. Tempus praeteritum et tempus praesens coniunguntur.

Extat futurum tempus, de quo dicit pars altera textus, quae quidem ex apostrophe incipit:

O gratissimi quos inveni Bruggis, quae urbs ullo modo et numquam fuit et erit trita.

Hic Mallarmé laudat Bruggas, et in Bruggis amicos, monens tamen summisse ne, rerum novarum cultu incensi, patriam suam spernant.

Scaena! Nebulae solutae sunt. Hora est primae lucis.

Aqua quae in canalibus Bruggarum est nigra et immota Francogallice `eau morte' dicitur; nos autem altera causa mortuam dicimus, quia ei actuositas et magnalia praeteritae urbis iam desunt. Quare, bono iure canalis versu 10 mortuus dicitur . Melius intelligimus quare petra, quae Bruggis cum canalibus unum est, vidua facta sit.

Sed nunc plurimi olores diffusi errant per aquam, et Bruggae nebulis praeteriti temporis liberae per eos lucem primam multiplicare videntur (versus 10-11).

Carmen ita concluditur:

Cum haec antiqua urbs sollemniter me docuit
Quales inter filios suos volatus alius destinet

Ut diffundant similem celerrimae alae illum spiritum.


Olores et volatus videlicet sunt pro poetis et eorum opera et impetu. Bene se agunt candidae aves quae natant passim per canales. Tamen scimus eos modice et humile volare. Multo longius et sublimius contra (alio volatu) volaturi sunt autem nobilissimi sodales, et superaturi multos poetas (multos olores).

Ipsa antiqua urbe porro Mallarmé alloquitur , eum docens quales inter filios suos volatus alius destinet

Ut diffundant similem celerrimae alae illum spiritum.

Spiritus sibi vult `rerum spiritalium complexus', etiam `divina mens', praeterea `poeticum ingenium' Forsitan poeta adumbrare voluit aliquid hegelianum? Ad hunc spiritum diffundendum poetica ala dilatabitur ultra mortuum canalem: Spiritus Dei ferebatur super aquas.

Itaque Mallarmé opponit spiritum petrae, lucem nebulae, vitam morti. Vere poeta ad exitum magnum pervenit.

 

***

V. opus meum Mallarmé e l'estetica, Milano, Mursia, 1969. Sunt ampliores notitiae de genesi carminis, itemque commentarium, in Emilie Noulet: Vingt poèmes de Stéphane Mallarmé. Exégèses. Paris, Minard, 1967. Textum lego in Mallarmé, Stéphane: Oeuvres complètes (Pléiade).

Cum de Bruggis cogitamus, illa fabula romanensis Georgii Rodenbach in mentem venit. Inter omnes constat Rodenbach non solum fautorem in Belgica, sed etiam Stephani Mallarmé privatum amicum fuisse. Item non nego plurimos mallarmeanos influxus in Bruges-la-Morte reperiri posse, et fabulam ferre varia quae ad melius intelligendum carmen valeant. Sed operis Georgii Rodenbach proprium est etiam aliquid realisticum immo veristicum, Mallarmeano ingenio extraneum. Praterea, Bruggae Stephani Mallarmé vivae, non mortuae sunt.