BENIGNUS VAN LUIJK OSA

 

BULLARIUM ORDINIS EREMITARUM S. AUGUSTINI

Periodus formationis 1187 - 1256

1964

AUGUSTINUS-VERLAG - WUERZBURG

 

 

Abbreviationes

AA = Analecta Augustiniana 1-23 (Romae 1905-1954)

A.G. = Archivio Generale OESA. Via S. Uffizio 25, Romae.

Aug. = Augustiniana 1 ss. (Lovanii 1951 ss).

Auvray = L. AUVRAY, Les registres de Grégoire IX, Paris 1899-1910.

B.A. = Biblioteca Angelica, Rornae.

Berger = E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884.

Berti-Lopez = Collectiones ac summaria bullarum et privilegiorum a J. L. Berti (1765) preparata ac

a S. Lopez (1944) noviter digesta et aucta, A. G.

Billi = A. C. BILLI, Brettino e Simone Cantarini. Cenni storico-artistici, Fano 1866.

Bourel-Coulon = BOUREL-COULON, Les registres d'Alexandre IV, Paris 1898-1959.

Colinas = G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre

Agustìn, Burgos 1757.

Empoli = LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S.

Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones

Apostolicae, Lugduni 1660).

Gandolphus = D. A. GANDOLPHUS (Gandolfo), Dissertatio historica de ducentis celeberrimis

Augustinianis scriptoribus etc., Romae 1704.

Helyot = HELYOT, Histoire des Ordres monastiques, religieux et militaires et des Congrégations

séculières, Paris 1714-1719.

Hh 2 = Bullae originales 1227-1260 (A. G., cod. Hh 2).

Landucci = A. LANDUCCI, Sacra Ilecitana Silva, sive origo et chronicon breve coenobii et

congregationis de Iliceto, Senis 1653.

Lucca = Archivio di Stato di Lucca: fondo Corporazioni Soppresse, Diplomatico, Convento di S.

Agostino.

Potthast = A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum.

Reg. Vat. = Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani.

Schier = X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S.

Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390.

Torelli = L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675.

 

 

INDEX BULLARII

Gregorii VIII 1187, n. 1

Innocentii III 1198-1216 n. 2-6

Honorii III 1216-1227 n. 7-9

Gregorii IX 1227-1241 n. 10-26

Innocentii IV 1243-1254 n. 27-119

Alexandri IV 1254-1261 n. 120-163

 

_____________________________________ 1 _______________________________________

GREGORIUS VIII (21 Octobris - 17 Decembris 1187)

1187, 11-17 Decembris: Apost... nobis licet.

Eremus S. Jacobi in Aquaviva propre Liburnium recipit Indulgentiam unius anni et 40 dierum, facultas sacerdotibus conceditur confessiones audiendi ac loco ius fideles sepeliendi.

Dilectis filiis Priori (et fratribus) Ordinis (S.) Augustirti in eremo Sancti (Jacobi) Aquaviva prope Liburnam Pi(sa.. nae) D(iocesis) deg(entibus), Salutem et Apostolicam benedictionem.

(In) Apost(olicae Sedis administratione) Nobis, licet imbecillibus (viribus) collat(a) (decet), ut honestis pet(entium) deside(riis) (cum solita benignitate provideamus). Exhibita siquidem Nobis (iusta) vest(ra) peti(ti)o, dilectissimi (Prior et fratres), in qua ... [sequitur pars particularis, quae coniecturis restauranda non est] ... (vobis) indul(gentiam unius anni) et quadraginta dierum annuatim (in ann)i(versario dedicationis ecclesiae vestrae) S. Jacobi (indulgemus), (item facultatem) Christi fidelium confessiones audiendi, prae(terea) (in) coemeteria (fideles) sepeliendi quotquot in caemeteriis atque ecclesiis... sepulturam. Nos vestr(is) (pre)cibus inclinati... dictam ecclesiam. Datum Pisis...

Bollettino Storico Agostiniano 3 (1926), 103; Empoli, p. 391, n. 27; Colinas, 15.

 

_____________________________________ 2 _______________________________________

INNOCENTIUS III (8 Januarii 1198 - 16 Julii 1216)

1205, 18 Octobris: Iustis petentium

Eremus S. Mariae Morimundi ac incolae sub protectione B. Petri cum omnibus possessionibus generaliter indicatis.

Dilectis filiis fratri L. eremitae et fratribus eius de radice Montis Nevoniensis, Salutem etc.

Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere assensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Quapropter dilecti in Domino filii devotionem, quam erga B. Petrum et Nos ipsos habere noscimini, attendentes personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesenti rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra, felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones, quas nobilis mulier Italia et filii eius eidem eremo in eleemosynam concesserunt aut eas iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae auctonitate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani VIII Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno septimo.

Gandolphus, p. 10.

_____________________________________ 3 _______________________________________

1208, 18 Decembris: Ne quis de caetero

Vita et activitas Durandi de Osca et fratrum eius, Pauperum Catholicorum, exacte regulantur ad calumnias deprimendas.

Dilectis filiis Durando de Osca eiusque fratribus, qui Pauperes Catholici nuncupantur, in fide catholica permanentibus, Salutem etc.

Ne quis de caetero conversationis vestrae propositum calumnietur iniuste, maxime circa illos, qui secundum formam, quam in aliis litteris nostris expressimus, reconciliati fuerint ecclesiasticae unitati, Nos illud auctoritatis nostrae munimine approbando praesenti pagina duximus adnotandum, quod quidem est tale. Ad honorem Dei et eius Ecclesiae Catholicae et ad salutem animarum nostrarum fidem catholicam per omnia et in omnibus integram et inviolatam corde credere et ore proposuimus confiteri sub magistris et regimine Romani Pontificis permanendo, saeculo abrenunciavimus et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita quod de crastino solliciti esse non curamus, nec aurum vel argentum vel aliquid tale, praeter victum et vestitum quotidianum, a quoquam accepturi sumus consilia evangelica sive praecepta servare proposuimus orationi iuxta horas canonicas septies insistentes, dicendo quindicies Pater Noster, insuper Credo in Deum et Miserere mei Deus et orationes alias. Cum autem ex magna parte clerici simus et paene omnes litterati lectioni, exhortationi doctrinae et disputationi contra omnes errorum sectus decrevimus desudare. Disputationes tamen a doctoribus fratribus, in fide catholica comprobatis et instructis in lege Domini, dispensentur, ut adversarii catholicae et apostolicae fidei confundantur. Per honestiores autem et instructiores in lege Domini et in sanctorum Patrum sententiis, verbum Domini censuimus proponendum in schola nostra fratribus et amicis. Cum praelatorum vero licentia et veneratione debita per idoneos et instructos in Sacra Pagina fratres, qui potentes sint in sana doctrina, arguere gentem errantem et ad fidem modis omnibus trahere et in gremio sanctae Romanae Ecclesiae revocare [statuimus]. Virginitatem vel castimoniam continuam inviolabiliter observando, duas quadragesimas et ieiunia, secundum ecclesiasticam regulam instituta, annis singulis facere proposuimus. Religiosum et modestum habitum ferre decrevimus, qualem consuevimus deportare calceamentis et vestimentis ita speciali signo compositis et variatis, ut aperte et lucide cognoscamur nos esse, sicut corde sic et corpore a Lugdunensibus et nunc et in perpetuum segregatos, nisi reconcilientur catholicae unitati. Ecclesiastica sacramenta suscipimus ab episcopis et sacerdotibus, in quorum dioecesibus vel parocchiis commorabimur, et eis oboedientiam et reverentiam debitam impendemus. Qui vero saecularium in nostro voluerint consilio permanere consulimus ut, exceptis idoneis ad exhortandum et contra haereticos disputandum, ceteri in domibus religiose et ordinate vivendo permaneant, res suas in iustitia et misericordia dispensando, manibus laborando, decimas, primitias et oblationes ecclesiae debitas persolvendo. Datum Laterani XV Kalendas Januanii, Pontificatus nostri anno undecimo.

Schier, f. 3v-4.

_____________________________________ 4 _______________________________________

1209, 3 Aprilis: Ex tuarum.

Archiepiscopus Mediolanensis non debet fere 100 Pauperes Catholicos, sub conditione restitutionis alicuius possessionis antea ab maculam haeresiae a gubernio civitatis, occupatae reconciliare unitati Ecclesiae.

Venerabili fratri Archiepiscopo, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, et dilectis filiis capituli Mediolanensis, Salutem etc.

Ex tuarum, frater Archiepiscope, tenore accepimus litterarum, quod cum dilectus filius Durandus de Osca et quidam alii socii eius. qui Pauperes Catholici nuncupantur, ad te cum nostris litteris accessissent, eos benignitate debita suscepisti et quod pro illis tuae fraternitati mandavimus, satagens pro viribus adimplere, quosdam de societate ipsorum in Italia commorantes iuxta formam, qua idem Durandus reconciliatus fuerat coram Nobis, reconciliasti ecclesiasticae unitati. Idem quoque Durandus et socii eius suis Nobis litteris intimarunt, quod, reconciliatis Ecclesiae per te dictis fratribus, eorumdem quidem alii fere centum reconciliari volebant, dummodo quoddam pratum, quod Commune Mediolanense ipsis olim concesserat, in quo sua schola constructa consueverant convenire ac exhortari fratres ad invicem et amicos, quam bonae memoriae... praedecessor tuus destrui fecerat, dum essent excommunicationis vinculo innodati, et nunc iterum est erecta, ipsis concedere velles, ut ad exhortationem mutuam faciendam fratribus et amicis libere valeant convenire. Unde Nobis humiliter supplicarunt, ut pratum praedictum eisdem faceremus concedi ad proponendum in schola praedicta more solito verbum Dei. Cum igitur non propter res mundanas sed propter aeternam mercedem reconciliari debeant ecclesiasticae unitati, cum nullus salvari valeat extra arcam, petitionem huiusmodi non duximus approbandam, cum in reconciliatione ipsorum conditio non debeat huiusmodi adhiberi. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus si propriae salutis intuitu Deo et Ecclesiae reconciliari voluerint, eos iuxta formam, qua reconciliatus in praesentia nostra Durandus exstitit supradictus et quam tibi, frater archiepiscope. per alias litteras nostras expressimus, ipsos in Ecclesiae gremium recipere mansuetudine debita satagatis. Et si demum secundum datam vobis a Deo prudentiam tam ecclesiasticae honestati quam eorum saluti videritis expedire, pratum praedictum seu alium locum idoneum, in quo ad exhortandum se ipsos et amicos eorum cum timore Domini valeant convenire, concedatis eisdem sine gravi scandalo aliorum, quoniam aliter est conversis quam cum perversis agendum. Datum Laterani III Nonas Aprilis, Pontificatus nostri anno duodecimo.

Schier, f. 4.

_____________________________________ 5 _______________________________________

1210, 17 Septembris: Sacrosancta Romana Ecelesia

Prior Bernardus ai fratres eremi Costae de Acqua sub protectione B. Petri

Dilecto filio Bernardo fundatori et fratribus eremi Costa de Acqua, Salutem etc.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consueverit et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati personas vestras cum omnibus bonis tum ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, vineas et domum de Caprile, castanetum de Hedere, castanetum de Maro, castanetum de Planellis et castanetum de Fontanis, possessiones et alia bona, quae iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eremo vestrae auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani XV Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno tertiodecimo.

Schier, f. 4v; AA 8 (1920), 299.

_____________________________________ 6 _______________________________________

1213, 25 Septembris: Quanto callidius.

Fratres Morimundi in celebrando divino officio consuetudines Canonicorum Regularium assumere possunt et observare in vestibus et vita conventuali Regulam S. Augustini cum consuetudinibus Petri Damiani.

Dilectis filiis S. Mariae de Morimundo, Salutem etc.

Quanto callidius antiqui hostis invidia extendit ad desiderabiliora membra Ecclesiae manus suas et electos nititur supplantare, dicente Scriptura escae eius electi. Tanto prudentius Nos, qui super muros Jerusalem positi sumus custodes et deputati prae caeteris ad lecti custodiam Salomonis, circa religiosos potissimum vigilare debemus, ut in domo Domini luceant sibi per meritum et aliis per exemplum. Sane postulastis vobis Apostolica auctoritate licere in celebrandis divinis officiis uti super peliciis in morem Canonicorum Regularium, in aliis autem, vestibus nigris, victu, vigiliis, ieiuniis, silentio, inhabitatione cellularum et caeteris institutionibus formam servare quam bonae memoriae Petrus edidit Damiani. Petistis etiam mulierum accessu ad vestram heremum interdici et vobis iniungi de solis eleemosynis vivere, possessionibus abdicatis. Quia vero tam B. Augustini Regulam quam institutionem praedicti Petri Sancta recipit Ecclesia vobis secundum illas concedimus postulata. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Signiae VII Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno sextodecimo.

D. A. Gandolphus OESA, Dissertatio historica de ducentis celeberrimis Augustinianis, Romae 1704, p. 8.

 

_____________________________________ 7 _______________________________________

HONORIUS III (18 Junii 1216 - 18 Martii 1227)

1216, 27 Septembris: Cum a Nobis petitur.

Eremus Montis de Branca Luccensis Dioecesis et duo sacerdotes: Joannis et Martinus sub protectione B. Petri.

Dilectis filiis Johanni et Martino presbyteris heremitis Montis de Branca, Salutem etc.

Cum a Nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor acquitatis quam ordo exigit rationis, ut per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus gratis concurrentes assensu, ad exemplar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, personas vestras cum omnibus, quae in praesentem rationabiliter possidetis aut in fututrum iustis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani V Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico; B. A., cod. 1390, f. 6; Empoli, 391, n. 30.

 

_____________________________________ 8 _______________________________________

1217, 18 Octobris: Iustis petentium.

Eremus S. Mariae Morimundi ac incolae sub protectione B. Petri cura omnibus possessionibus nominatim indicatis.

Dilectis filiis Oberto priori et fratribus Eremi de Morimundo, Salutem etc.

Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere assensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Quapropter dilecti in Domino filii devotionem, quam erga B. Petrum et Nos ipsos habere noscimini, attendentes personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesenti rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra, felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones, quas nobilis mulier Italia et filii eius eidem eremo in eleemosynam concesserunt clausuram: iuxta Pontem Novellum et ecclesiam S. Luciae cum tota Valle Munda et aliis possessionibus, quas habetis in Monte Equi et in faucibus eius, sicut eas iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani XV Kalendas Novembris, Pontificatus nostri anno secundo.

Gandolphus, p. 9.

_____________________________________ 9 _______________________________________

1220, 28 Aprilis: Cum a Nobis petitur.

Eadem constitutio ut sub die 27 Septembris 1216 sed concessa: Dilectis fratribus eremi de Valle Rosiae, Vulterrae dioecesis, excepto: ad exemplar fel. rec. Inn. PP. praedec. nostri.

Datum Viterbii III Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno quarto.

Schier, f. 5v.

_____________________________________ 10 _______________________________________

GREGORIUS IX (20 Martii 1227 - 22 Augusti 1241)

1227, 8 Junii (Omissis titulo textuque).

Decisio curilis in causa vertente inter priores S. Martini et S. Vigilii Senenenses ac priorem et capitulum S. Leonardi de Sylva de Lacu.

Datum Anagniae VI Idus Junii, Pontificatus nostri anno primo.

Gandolphus, p. 9.

_____________________________________ 11 _______________________________________

1227, 26 Novembris: Sacrosancta Romana Ecclesia.

Ecclesia S. Blasii de Brictinis sub protectione B. Petri cum suis pertinentiis et omnibus bonis praesentibus et futuris.

Dilectis filiis Priori et Fratribus Ecclesiae Eremi de Brictinis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum honestis modis (dante Domino) poterit adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam S. Blasii de Brictinis cum pertinentiis suis, possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani VI Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno primo.

Archivum Generale O. E. S. Aug., Romae, codex Hh 2, 1; Empoli 122; Torelli IV, 280; Auvray 22186; Potthast 26186; Schier, f. 7; Colinas, 31.

_____________________________________ 12 _______________________________________

1228, 3 Febuarii: Cum a Nobis petitur.

Confirmatio sub protectione B. Petri suscipiendi nemus et eremum Sylvae Lacus, Senensis Dioecesis.

Dilectis filiis priori et fratribus eremi, sitae in Sylva de Lacu, Salutem etc.

Cum a Nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus; specialiter autem nemus, iura, ipsam eremum, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem eremo auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani III Nonas Februarii, Pontificatus nostri anno primo.

Schier, 1. 7.

_____________________________________ 13 _______________________________________

1228, 5 Februarii: Cura ecclesiam eremi.

Bonfilius. episcopus Senensis, ecclesiam eremi Sylvae Lacus consecrans solitam indulgentiam in die dedicationis ac eius anniversario tam pro subditis quam pro extraneis publicare potest.

Venerabili Fratri (Bonfilio) Episcopo Senensi, Salutem et Apostolicam benedictionem. Cum ecclesiam eremi sitae in Sylva de Lacu dedicare disponas, praesentium tibi auctoritate concedimus ut indulgentiam, quam de more facturus es eis, qui in diem Dedicationis et anniversario ipsius ecclesiae vel in competentem terminum, quem duxeris praefigendum, personaliter cum debita devotione ad ipsam accesserit extendas non solum ad eos, qui tibi sunt lege dioecesana subiecti, sed etiam ad quoslibet alios illuc personaliter accessuros. Datum Laterani Nonas Februarii Pontiflcatus nostri anno primo.

Torelli IV, 293; Potthast 8123a; Schier, f. 7v.

_____________________________________ 14 _______________________________________

1228, 7 Marti: Conquesti sunt.

Archidiaconus ecclesiae Aretinae in causa vertente inter Eremitas Ordinis S. Augustini et quosdam laicos circa quasdam possessiones sententiam ferre debet.

Dilecto filio archidiacono Aretino, Salutem etc.

Conquesti sunt Nobis prior et fratres heremitarum de Rosia, Ordinis S. Augustini, quod de Radicundula, de Radi de Montanea, de Mantiano et de Sancto Quirico de Toni universitates hominum. Rusticucius de Rosia, Mercatante et Brachius, filii quondam Baldizoni de Monte Chiani, fratres laici Volterranae et Senensis dioecesum super terris, domibus, vineis, oliveriis, possessionibus et rebus aliis iniuriantur eisdem. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, patribus convocatis, audias causam et, appellatione remota, debito fine decidas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observare, proviso ne in universitates praedictas excommunicationis vel interdicti sententias proferas, nisi a Nobis super hoc mandatum receperis specialem. Testes autem qui fuerint nominati, si de gratia, odio vel amore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas verum testimonium perhibere. Datum apud Urbem Veterem Nonis Martii, Pontificatus nostri anno primo.

Archivio di Stato Siena, Diplomatico S. Agostino.

_____________________________________ 15 _______________________________________

1228, 8 Decembris: Cum olim sicut intelleximus.

Confirmatio electionis Regulae S. Augustini, quae est approbata et absolutio ab observantia Ordinis huic praecedentis.

Dilectis filiis Fratribus Eremi de Brisctinis Fanensis Dioecesis et aliis Fratribus Eremo ipsi subiectis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Cum olim, sicut intelleximus, motu proprio quendam novum Ordinem inveneritis et ad ipsius observantiam vos duxeritis astringendos, quia tandem illo relicto, cum non esset de Ordinibus approbatis, Beati Augustini regulam recepistis eamque cupitis in perpetuum irrefrangabiliter observare, Nos vestris supplicationibus inclinati vos ab observantia praedicti Ordinis absolventes, a vobis perpetuis temporibus inviolabiliter observari concedimus regulam memoratam. Nulli ergo etc. Datum Perusii VI Idus Decembris, Pontificatus nostri anno secundo.

Hh. 2, 1; Empoli, 123; Torelli IV, 295; Potthast 8288; Schier, f. 7v.; Colinas, 32.

 

_____________________________________ 16 _______________________________________

1231, 3 Januarii: Dilecti filii de Monte Speculo et de Sylva Lacus.

Priores dictorum locorum regulam approbatam petunt; episcopus Senensis de consilio virorum prudentum eis unam ex approbatis concedat et fratres sententiis canonicis adsctrictis absolvere potest.

Venerabili fratri Episcopo Senensi, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. Dilecti filii de Montespeculo et de Sylva Lacus fratrum eremitarum priores Nobis humiliter supplicarunt, ut cum tam ipsi quam fratres in eisdem locis et aliis tuae dioecesis eremiticam vitam ducentes in ingressu locorum ipsorum abrenuntient propriis, continentiam voveant, promittant oboedientiam et sub regulari habitu perpetuo se victuros, quia non habent Regulam specialem secundum quam tam in divinis officiis quam in aliis vivere debeant seu delinquentium corrigantur excessus vel alias cum expedit ipsorum valeat provideri saluti, eis super iis, ne tanquam acephali promissionis factae inveniantur temerarii transgressores, providere misericorditer dignaremur.

2. Nos igitur supplicationes eorum dignas favore benevolo reputantes, fraternitati tuae, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus de ipsorum salute prout tua noscitur specialiter interesse solicitus, habito religiosorum et aliorum virorum prudentum consilio huiusmodi fratribus in tua dioecesi commorantibus unam de Regulis approbatis, quam ipsis secundum Deum magis videris expedire concedas ac in locis eorundem fratrum officium visitationis impendas, corrigas et reformes ibidem, quae secundum Regulam quam eis concesseris correctionis et reformationis officio noveris indigere, facturus quae statueris ab omnibus inviolabiliter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam (appellatione postposita) compescendo.

3. Illis quoque de praedictis fratribus qui pro violenta manuum iniectione in canonem inciderint sententiae promulgatae iuxta formam Ecclesiae beneficium absolutionis impendas, cum eisdem etiam delinquentibus, quoties opus fuerit, provide dispensabis, prout secundum Deum videris dispensandum, nisi tam iniectorum manuum quam eorum qui gratia dispensationis eguerint adeo fuerit enormis excessus, quod merito sit ad Sedem Apostolicam recurrendum. Datum Laterani III Nonas Januarii Pontificatus nostri anno quarto.

Hh 2, 2; Empoli, p. 125; Potthast 8646; Schier, f. 8.

_____________________________________ 17 _______________________________________

1232, 5 Decembris: Dilecti filii fratres.

Eremitae Turris Palmarum a Regola S. Augustini absolvuntur et confirmatio electionis Regulae S. Guillelmi.

Venerabili fratri, episcopo Firmano, Salutem etc.

Dilecti filii fratres eremi Turris Palmarum Nobis humiliter supplicarunt ut, licet iidem dudum ibidem sub B. Augustini Regula disposuerunt Domino famulari, quia tamen ad frugem arctioris vitae desiderant se transferre, eis ad B. Willelmi Regulam transferendi, quae arctior esse dignoscitur, licentiam concedere dignaremur. Nos igitur de discretione tua plenam fiduciam obtinentes dictum negotium tibi, qui cum de loco diocoesanus existas, de ipsius circumstantiis intelligere poteris plenius veritatem, duximus committendum. Fraternitate tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus super huius statuas auctoritate nostra quod saluti eorum videris expedire. Datum Anagniae Nonis Decembris, Pontificatus nostri anno sexto.

Reg. Vat. 16, f. 58 (191).

_____________________________________ 18 _______________________________________

1233, 17 Februarii: Sua Nobis.

Praepositus Plebis Casole et archipresbyter Plebis Menzano in causa vertente inter eremitas Montis Speculi et quosdam laicos circa quandam summam pecuniae ac possessiones sententiam ferre debent.

Dilectis filiis praeposito Casulensi et archipresbytero de Menzano, Volterranae dioecesis, Salutem etc.

Sua Nobis dilecti filii prior et fratres eremi de Monte Speculo conquestione monstrarunt, quod Jacobus filius quondam Bartholomaei Ranaldini et quidam alii Grossetanae et Senensis civitatum et dioecesum quandam summam pecuniae, terras, silvas et res alias ad ipsos de iure spectantes contra iustitiam detinent et eis ad vim (?) contradicunt. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus patribus convocatis audiatis causam et, appellatione remota, fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel amore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, cogatis veritatis testimonium perhibere. Datum Anagniae XIII Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno sexto.

Archivio di Stato Siena, Diplomatico S. Salvatore di Lecceto.

_____________________________________ 19 _______________________________________

1235, 13 Martii: Quae omnium Conditoris.

Confirmantur Constitutiones Brictinorum circa ieiunium, gubernium, paupertatem in vestimentis et possessionibus, hospites ad mensam.

Dilectis filiis Priori et Fratribus Eremi de Brictinis Fanensis Dioecesis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. Quae omnium Conditoris honorem et profectum continent animarum amore praecipuo diligentes, eo quod quidquid in desiderio praeter illa geritur apud Dei sapientiam pro nihilo reputetur, dignum fore providimus, ut in iis, quae intuitu salutis aeternae cupitis, Nos favorabiles ad Redemptoris gloriam habeatis.

2. Sane praesentata Nobis vestra petitio continebat, quod vos vitia carnis cupientes extinguere, ut succedente virtutum gratia possitis perennis vitae bravium obtinere, deliberatione provida statuistis, ut semper in communi refectorio comedentes, a festo Exaltationis Sanctae Crucis usque ad festum Resurrectionis Dominicae, praeterquam in diebus Dominicis (exceptis positis minutis in necessitate fratribus) ieiunetis; bis in die reliquo tempore comesturi, praeterquam in quarta et sexta feria ac temporibus aliis ab Ecclesia constitutis, nisi prior, qui pro tempore fuerit, aliter cum fratribus duxerit dispensandum.

3. Debiles quoque ac iter agentes ad observantiam dicti ieiunii minime teneantur, praeterquam in sexta feria Quadragesimae S. Martini et temporibus aliis per Ecclesiam constitutis.

4. Insuper fratres, quorum unusquisque cultellum habeat non acutum, ab esu carnium et condimento sanguinis [melius sagiminis], praeter infirmos, penitus abstinebunt.

5. Caseum et ova tribus diebus in hebdomada comesturi, exceptis Quadragesima Sancti Martini ac Septuagesima et solemnibus ieiuniis per Ecclesiam constitutis, in quibus nec iter agentes caseum et ova comedant, licet illis vescendi singulis aliis temporibus liberam habeant facultatem.

6. Statuistis praetetea ut a vobis annis singulis celebretur Capitulum generale, in quo diffinitores a Priore et visitatoribus eligantur. Ipsi vero diffinitores cum visitatoribus anni praeteriti, corrigendi et reformandi tam in capite quam in membris, quae correctionis et reformationis officio noverint indigere, liberam habeant potestatem.

7. Item quod visitatores etiam ordinentur, qui omnia loca fratrum visitent, corrigant et reforment, prout secundum Deum et Beati Augustini Regulam, secundum quam statuistis Domino in perpetuum famulari, viderint expedire.

8. Ceterum humiliter attendentes quod Regnum Dei non in pretiosa veste consistit et quod induit paupertatis habitum Conditor singulorum, laudabiliter statuistis, ut fratres vestri Ordinis de colore seu valore vestium minime contendentes semper in eis vilitatem observent, et quattuor tunicis, una cuculla et duobus scapulariis sint contenti; item quilibet frater cingatur desuper ampla corrigia non consuta et illa contentus existat; item quod non utantur lineis indumentis, nec extra eremum possessiones, praeter hortum et silvam, habere praesumant. Super habendis caligiis, calceis et similibus prior secundum suum arbitrium potestatem habeat disponendi.

9. Item quod nullus in mensa fratrum recipiatur, nisi religiosus extiterit vel constitutus in aliqua praelatura. Quare Nobis humiliter supplicastis, ut statutum huiusmodi apostolico dignaremur munimine roborare.

10. Nos igitur vestris iustis precibus inclinati statutum ipsum auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, iure dioecesanorum episcoporum in omnibus semper salvo.

11. Nulli ergo etc. Datum Perusii III Idus Martii, Pontificatus nostri anno octavo.

Hh 2, 3; Empoli 123-125; Torelli IV, 327-328; Billi, p. 31; Potthast 9856; Schier, f. 8v.

_____________________________________ 20 _______________________________________

1236, 5 Maii: Ad veneranda S. Mariae Virginis merita.

Indulgentia 100 dierum visitantibus ecclesiam B. Mariae Virginis de Monte Rozanese Viterbiensis dioecesis in anniversario consecrationis ipsius.

Dilectis filiis priori et fratribus ecclesiae S. Mariae de Monte Rozanese Viterbiensis dioecesis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad veneranda Beatae Mariae Virginis merita gloriosa fideles Christi eo libentius invitamus, quo id ad eorum salutem novimus specialiter pertinere. Hinc est, quod Nos ecclesiam vestram de Monte Rozanese facientes in honore ipsius Virginis consecrari, omnibus vere poenitentibus et confessis qui ad eandem ecclesiam cum devotione accesserint veneraturi ibidem Virginis merita et devote illius suffragia petituri in anniversario consecrationis ipsius die, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi centum dies de iniuncta sibi poenitentia misericorditer relaxamus. Datum Viterbii III Nonas Maii Pontificatus nostri anno decimo.

AA II (1925), 227, nota 1; Schier, f. 9.

_____________________________________ 21 _______________________________________

1236, 1 Junii: Iustis petentium

Constitutio eiusdem tenoris 18 Octobris 1217 eremo Morimundi.

Dilectis filiis priori et fratribus S. Mariae de Morimundo, Callensis Dioecesis, Salutem etc.

Datum Interamni Kai. Iunii, Pontificatus nostri anno decimo.

Gandolphus, p. 9.

_____________________________________ 22 _______________________________________

1240, 24 Martii: Dudum apparuit.

Ad solvendam controversiam cum Fratribus Minoribus in Marchia Anconitana Janbonitae et alii eremitae debent constitutionem in favore OFM observare circa habitum; debent portare habitum ita longum ut calceamenta videri possunt, sit coloris nigri cum manicis largis ac protensis, desuper perampla corrigia et in mano baculum quinque palmorum.

Venerabilis fratribus Episcopis per Anconitanam Marchiam constitutis. Salutem etc.

1. Dudum apparuit in partibus Lombardiae religio, cuius professores vocati Eremitae Fratris Joannis Boni Ordinis S. Augustini, nunc succincti tunicas cum corrigiis baculos gestantes in manibus, nunc vero dimissis baculis incedebant pecuniam pro eleemosynis aliisque subsidiis deposcentes, et adeo variantes Ordinis sui substantiam, ut dilectis filiis Fratribus Minoribus uniformes in derogationem multiplicem ipsorum Ordinis crederentur, eisdem propter hoc minorem apud fideles sentientibus in suis oportunitatibus charitatem.

2. Sane cum per venerabilem fratrem nostrum Ostiensem episcopum et bonae memoriae T(homam) tituli S. Sabinae presbyterum Cardinalem, tunc in partibus illis legatione fungentem, huiusmodi praesumptio ad nostram audientiam pervenisset, Nos, ne identitas vestium in Ordinibus ipsis confusionem pareret et inde scandala graviora consurgerent, ad utrorumque quietem providimus statuendum, ut Prior et universi ac singuli fratres praedicti Ordinis S. Augustini in exterioribus vestimentis, quae nigri vel albi debebant esse coloris, quorum altero, videlicet nigro iam electo ab eis ipsos volumus manere contentos: largas et protensas manicas quasi ad instar cucullarum et desuper isa ferant peramplas corrigias et patenter omnibus apparentes, ita quod omnes cincti deforis eas vestibus nequaquam contegant, et portantes in manibus baculos quinque palmorum grandium, ac expresse in eleemosynarum petitione cuius sint Ordinis declarantes, adeo suarum vestium longitudinem temperent, quod a quibusque ipsorum calceamenta libere videantur, ut sic habitus confusione semota et sublata materia scandali a praedictorum Ordinum fratribus possit virtutum Domino liberius et gratius deserviri.

3. Verum cum quidam Eremitae praefati Ordinis S. Augustini ac alii religiosi supradicti eremitis conformes habitu in eadem Marchia constituti formam praedictae identitatis prohibitam gestare dicantur in eorundem Fratrum Minorum infamiam et scandalum plurimorum, Fraternitatibus vestris mandamus, ut universis et singulis eremitarum et religiosorum praedictorum districtius iniungatis, ut circa praemissa memoratae provisionis statutum inviolabiliter observantes, eum, qui veniens monitus non resipuerit, excommunicandum ab eis, donec redeat ad mandatum, a suo consortio excludere, non postponant (1).

4. Caeterum quia pietas persuadet, ut ipsi ex obedientiae studio premium honoris et gratiae consequantur, eos praedictam provisionem laudabiliter observare studentes, curetis benigno favore prosequi et tanquam catholicos Ecclesiae filios faciatis ab aliis confoveri.

5. Si vero voluntatis arbitrium praeferendo iudicio contravenire praesumpserint in eos excommunicationis sententiam promulgetis, quam per vestras civitates et dioeceses publicari solemniter, et eosdem tanquam excommunicatos usque ad satisfactionem condignam arctius evitari ab omnibus faciatis. Datum Laterani nono Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno decimoquarto.

(1) Torelli: ...singulis eremitarum ac religiosorum praedictorum districtius iniugatis ut circa praemissa, memoratae provisionis statutum inviolabiliter observantes, eum, qui monitus non resipuerit, donec redeat ad mandatum, a suo consortio excludere non postponant.

Empoli, 126; Torelli IV, 332 et 349; Auvray 5122; Potthast 10860 et 18504 cum data errata, sc. 1230; Colinas, 33 (cum data errata 1236).

_____________________________________ 23 _______________________________________

1240, 18 Julii: Apparente dudum in.

Eiusdem tenoris ac Dudum apparuit cum adnotatione episcopi in exequendo mandato negligentes esse et ergo iterum excitari ad oboediendum.

Apparente dudum in partibus Lombardiae etc. (usque ad 5 inclusive, ut supra, deinde:)

6. Sed vos, ut accepimus circa mandatum nostrum tepidi et remissi occasione cuiusdam appellationis, quam ad Nos super his interposuisse dicuntur illud exequi et contra provisionis noatrae contemptores procedere, de quo miramur plurimum, ommistis. Licet igitur contra vestram in hac parte desidiam non immerito moveri possemus, adhuc tamen obedientiam vestram experiri volentes, universitati vestrae per iterata scripta districtius praecipientes mandamus, quatenus ad executionem praedicti mandati sub praefatae appellationis et contradictionis obtenu ac more dispendio, singuli in vestris civitatibus et dioecesibus procedatis ita, quod ulterius de negligentia redargui non possitis. Datum Laterani XV Kalendas Augusti Pontificatus nostri anno quartodecimo.

Torelli IV, 352; Auvray 5260; Potthast 10917.

_____________________________________ 24 _______________________________________

1240, 18 Augusti: Dudum apparuit.

Idem ac prima bulla eiusdem initii usque ad 3 inclusive. Deinde exitus audienitae P. Generalis Andreae narratur et indicitur ut exsequantur mandata iam recepta excepto eo in quo Brictinis inhibetur cinturam. Debent portare discincte habitum Eremitis Fratris Johannis Boni praescriptum, grisei coloris.

Venerabilis Fratribus Episcopis per Anconitanam Marchiam constitutis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. Dudum apparuit ut supra usque ad 3 inclusive.

4. Si vero voluntatis arbitrium praeferendo iudicio rationis contravenire praesumerent, in eos excommunicationis sententiam proferetis, ipsam per vestras civitates et dioeceses publicari solemniter et eosdem tamquam excommunicatos usque ad satisfactionem condignam appellatione remota arctius evitari ab omnibus facientes. Sed vobis, ut accepimus, circa mandati nostri executionem tepidis existentibus et remissis contra nostrae provisionis contemptores occasione cuiusdam appellationis, quam ad Nos super his interposuisse dicuntur minime procedendo, Frater Andreas Generalis Prior maioris partis Eremitarum Marchiae cum quibusdam fratribus suis in nostra praesentia constitutus, se admitti ad prosecutionem appellationis iam dictae cum instantia postulavit. Nos autem frivolam reputantes eandem, ipsum super hoc, sicut nec debuimus, non duximus audiendum. Caeterum dicti Prior et fratres pro se et eremitis praedictis Nobis humiliter supplicarunt, ut eis cucullas portare discinctas concedere curaremus, mandatum nostrum de cucullis nigri coloris ferendis misericorditer relaxantes, eo quod talis usus cucullarum ad distinctionem praedictorum habituum satis sufficere videretur.

5. Nos autem in hac parte supplicationibus duximus annuendum. Quare vobis per Apostolica scripta firmiter praecipimus et mandamus, quatenus praedictos eremitas cucullas de caetero, ut dictum est, gestare discinctas singuli vestrum per suas civitates et dioeceses, sub cuiuscumque appellationis et contradictionis obtentu, post terminum, quem Venerabilis Frater noster N. Firmanus episcopus et dilectus filius Abbas Clarevallis de Chiento Cisterciensis Ordinis, Camerinensis dioecesis, quibus super hoc scripta nostra dirigimus, eis duxerint praefigendum, per censuras ecclesiasticas compellatis. Non obstante statuto de ferendis corrigiis super cucullis ab eis edito et per Nos, ut dicitur, confirmato. In aliis vero eremitis et religiosis superius nominatis, qui se ad portandum cucullas, smiliter discinctas, adstringere noluerint, faciatis statutum iuxta traditam vobis formam inviolabiliter observari. Datum apud Cryptam Ferratam XV Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno decimoquarto.

Torelli IV, 353; Auvray 5277; Potthast 10932.

_____________________________________ 25 _______________________________________

1240, 21 Augusti: Cum venerabilibus fratribus.

Episcopus Firmanus et Abbas Claravallensis curare debent ut Eremitae Fratris Andreae ante diem ab eis stabiliendum cucullas distinctas portent.

Venerabili Fratri N. Episcopo Firmano et dilecto filio Abbati Clarevallensis de Chiento Cisterciensis Ordinis, Camerinensis dioecesis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Cum venerabilibus Fratribus nostris, universis episcopis de Anconitana Marchia dederimus in praeceptis, ut singuli per suas civitates et dioeceses Fratrem Andream Priorem et eremitas eiusdem provinciae sibi subiectos, post terminum quem vos ei duxeritis praefigendum, sub cuiusvis appellationis et contradictionis obtentu, per censuras ecclesiasticas cucullas discinctas gestare compellant, mandamus, quatenus eremitis praedictis ad hoc faciendum competentem auctoritate nostra terminum [imponatis]. Datum apud Cryptam Ferratam XII Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno decimoquarto.

Torelli IV, 355; Auvray 5278: Potthast 10933.

_____________________________________ 26 _______________________________________

1240, 24 Augusti: Licet vobis dederimus.

Ad gestandas cucullas discinctas debent ut terminum praefigere: ante proximum festum Nativitatis Domini.

Venerabili Fratri N. Episcopo Firmano etc. ut Supra.

Licet vobis dederimus in mandatis ut Fratri Andreae Priori et eremitis Anconitanae Marchiae sibi subiectis ad gestandum cucullas discinctas praefigeretis terminum competentem; nolentes tamen, ut negotium huiusmodi diutius retardetur, districte vobis per iterata scripta mandamus, quatenus Priori et eremitis praedictis ad id faciendum proximum Festum Nativitatis Dominicae auctoritate nostra terminum praefigatis. Datum apud Cryptam Ferratam X Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno decimoquarto.

Torelli IV, 355.

_____________________________________ 27 _______________________________________

INNOCENTIUS IV (25 Junii 1243 - 7 Decembris 1254)

1243, 24 Septembris: Vota devotorum.

Fratres sacerdotes Brictinorum de consensu rectorum parochialium et diocoesanorum confessiones fidelium audire et praedicare possunt. Necnon intra tres menses post obitum Prioris (Generalis) a visitatoribus anni illius ac prioribus locorum in capitulo convocatis successor eligitur.

Dilectis priori et fratribus de Brictinis, Fanensis dioecesis.

1. Vota devotorum Ecclesiae, quae fructum salutis aeternae continere perspicimus, quo potiora sunt omnibus, libenter ad effectus deduci gratiam procuramus. Hinc est quod Nos vestris piis desideriis annuentes ut de licentia et assensu diocoesanorum ac rectorum parochialium ecclesiarum fratres sacerdotes Ordinis vestri recurrentium ad ipsos confessiones audire ac eis paenitentiam intingere salutarem necnon ut illi ex eisdem, quibus virtutum Dominus contulit scientiam praedicationis et gratiam, possint populis proponere verbum Dei vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem.

2. Caeterum, quia per Nos providi cupitis quod vestra pia Religio digna spiritualibus proficere incrementis sibi pro tempore oportune commodum provisionis acceleret et diutina dispendia vacationis ignoret, statuimus, ut obeunte te, fili prior, vel tuorum quolibet successorum, visitatores qui a Priore ac diffinitoribus vestri Ordinis annuatim in generali capitulo statuuntur, convocatis universis et singulis prioribus locorum ad heremum vestram spectantium, ab eis per electionem canonicam et concordem de priore faciant providi, ita ut ultra tres menses heremus ipsa priore non vacet. Ad quod si forte iustum impedimentum in causa non fuit, dicti priores et fratres ab eisdem visitatoribus per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellantur. Nulli ergo etc. Datum Anagniae VIII Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

Berger 128; Arch. Vat. Reg. Vat. 21, f. 21(128).

_____________________________________ 28 _______________________________________

1243, 1 Octobris: Quoties a nobis petitur.

Confirmatio protectionis B. Petri ac electionis Regulae B. Augustini necnon descriptio accuratior paupertatis, valoris professionis ac potestatis ordinarii loci in Brictinos. De taxis, de electione prioris ac de iure sepeliendi fideles. Bulla in forma Mare Magnum.

Dilectis filiis Priori Eremi S. Blasii de Brictinis eiusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

1. Quoties a Nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo Nos decet libenti concedere ac petentium desideriis congruum suffragium impartiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et eremum vestram S. Blasii de Brictinis Fanensis dioecesis, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut Ordo, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam in eodem loco institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

2. Praeterea quoscumque hortos et quascumque sylvas eadem eremus iuste et canonice in praesentiarum possidet et in futurum concessione Pontificum, largitione Regum et Principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo praefata eremus sita est cum horto et sylva et circumadiacentibus et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis.

3. Liceat quoque vobis clericos et laicos, liberos et absolutos, e saeculo fugientes ad conversionem recipere et absque contradictione aliqua retinere.

4. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eremo vestra professionem fas sit sine prioris sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu de eodem loco dicedere; discendentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere.

5. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, interdictis et excommunicatis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto.

6. Chrisma vero, Oleum Sanctum, Consecrationes altarium seu basilicarum, Ordinationes clericorum, qui ad Ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipient episcopo, si quidem catholicus fuerit et gratiam et communionem Sacrosanctae Romanae Sedis habuerit et ea omnia vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopo, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

7. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepelliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut publice usuarii, nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

8. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia proponatur, in quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et B. Augustini Regulam providerint eligendum

9. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ne infra clausuras eremi vestrae nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

10. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus eremo vestrae concessas, necnon libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

11. Decernimus ergo, ut nulli omnino liceat praefatam eremum temere perturbare aut eius hortos et sylvas auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ne sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica iustitia.

12. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove communita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Eccl. Episcopus

Ego Joannes tit. S. Praxedis Presb. Card.

Ego Stephanus S. M. Transt. tit. S. Call. P. Card.

Ego Rainaldus Ost. et Vellitr. Episcopus

Ego fr. Iacobus Praenestinus episc.

Ego Aegidius SS. Cosmae et Dam. Diac. C.

Ego Oddo S. Nic. in Carcere Diac. C.

Ego Richardus S. Angeli Diac. C.

Data Anagniae per manum Fratris Iacobi de Ord. Praed. S. Rom. Eccl. Vice-cancellarii Kal. Octobris, indictione II, Incarn. Dominicae anno 1243, Pontificatus vero Domini Innocentii Papae IV, Anno primo.

Hh 2, 5; Torelli IV, 365-367; Berger 141; Schier, f. 9v-10v.

_____________________________________ 29 _______________________________________

1243, 20 Novembris: Quia confusio habitus.

Generali ministro et fratribus Ordinis Minorum indulgetur, ut nemo habitum ipsius Ordinis vel ei consimilem, qui non eiusdem Ordinis sit alumnus, deferre possit et contrafacientes ad deponendum ipsum habitum a praelatis Ecclesiae compelli debent.

Datum Laterani XII Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno primo.

Potthast 11178 (cfr. etiam 11184, 11405, 11407). Idem Praedicatoribus

Potthast 10804; L. Wadding OFM, Annales Minorum, vol. 3, Quaracchi-Firenze 1931, p. 467.

_____________________________________ 30 _______________________________________

1243, 15 Decembris Pium est.

Eremus S. Mariae de Lupocavo recipit ecclesiam S. Quirici de Populonia, Massanae dioecesis, ad domum suam transferendam.

Archiepiscopo Pisano etc.

Pium est et etiam laude dignum, ut viros religiosos, qui relictis omnibus serviunt soli Deo, dignis attollamus favoribus et foveamus consiliis opportunis, ut nostri suffulti subsidio possint liberius Domino famulari. Cum igitur dilecti filii prior et fratres heremi S. Mariae de Lupocavo, Lucanensis dioecesis, Nobis exponere curaverint Religioni sit eidem heremus minus apta, propter quod cupiunt ad locum alium se transferre, in quo quietius et liberius possint impendere Domino famulatum, Nobis humiliter supplicaverunt, ut monasterium S. Quirici de Popolania, Massanensis dioecesis, quod Ecclesiae Romanae iuris et proprietatis existens, inhabitatum a tempore suae fundationis extitit heremitis, quodque etiam ad tam miserabilem statum dicitur devenisse, quod non nisi solus abbas remanserat in eodem, eis de benignitate Sedis Apostolicae concedere curaremus, ut in ipso divinis vacare laudibus et sacrificium gratum reddere Domino possint. De tua igitur circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes mandamus quatenus, inquisita super praemissis plenius utilitate, si rem inveneris ita esse, concedas eidem priori et fratribus ac per ipsos eorum Ordini perpetuis temporibus supradictum monasterium vice nostra, proviso sollicite quod praedicto abbati de bonis eiusdem monasterii, quoad vixit, necessaria prout eum decuit congrue ministrarentur. Datum Laterani XVIII Kal. Januarii Pontificatus nostri anno primo.

Berger, 326; Reg. Vat. 21, f. 54 (324).

_____________________________________ 31 _______________________________________

1243, 16 Decembris Pium est.

Richardus Diaconus Cardinalis pauperibus fratribus eremi SS. Trinitatis de Centumcellis, si convenerit, ecclesiam S. Severae penitus derelictam concedere potest.

Richardo S. Mariae in Cosmedin Diacono Cardinali, Apostolicae Sedis Legato.

Pium est et etiam laude dignum, ut viros religiosos, qui relictis omnibus serviunt soli Deo, dignis attollamus favoribus et foveamus consiliis opportunis, ut nostri suffulti subsidio possint liberius Domino famulari. Cum igitur sicut dilecti filii prior et fratres heremi S. Trinitatis de Centumcellis Nobis exponere curaverint eorum facultates adeo sint tenues et exiles, quod ipsi, relicto sanctae contemplationis otio, coguntur necessaria mendicare. Nobis humiliter supplicaverunt, ut quietius et liberius possint impendere Domino famulatum, ecclesiam S. Severae penitus derelictam, quae iuris et proprietatis Ecclesiae Rornanae existit, eis de benignitate Sedis Apostolicae concedere curaremus. De tua igitur circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes mandamus quatenus, inquisita super praemissis plenius utilitati, si rem inveneris ita esse, concedas eisdem priori et fratribus ac per ipsos eorum Ordini in perpetuum supradictam ecclesiam. Si expedire videris vice nostra contradicere etc. Datum Laterani XVII Kal. Januarii, Pontificatus nostri anno primo.

Berger 325; Reg. Vat. 21, f. 54 (323).

_____________________________________ 32 _______________________________________

1243, 16 Decembris: Incumbit Nobis.

Eremitae, exceptis fratribus S. Guilielmi, in Tuscia Regulam et Ordinem B. Augustini assumant; Card. Richardus ut corrector eorum deputatur.

Dilectis filiis universis Eremitis, exceptis Fratribus S. Guilelmi, per Tusciam constitutis, Salutem etc.

Incumbit Nobis ex officii debito pastoralis et plantare sacram Religionem et fovere plantatam et, quantum in Nobis est, universos et singulos in pio proposito confirmare, ne si favore fuerint Apostolico destituti non proficiant in incepto, sed deficiant potius vel tepescant. Cum enim per dilectos filios fratres S(tephanum), H(ugonem), G(uidonem) et P(etrum) eremitas propositum vestrum fuisset Nobis expositum diligenter; Nos nolentes vos sine pastore sicut oves errantes post gregum vestigia evagari universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus in unum vos regulare propositum conformantes, Regulam Beati Augustini et Ordinem assumatis ac secundum eum profiteamini de caetero vos victuros; salvis observantiis seu constitutionibus faciendis a vobis, dummodo eiusdem Ordinis non obvient institutis. Provisuri vobis nihilominus de Priore (Generali) idoneo per electionem canonicam, cui praestetis oboedientiam et reverentiam debitam impendatis. Si vero super praemissis aliquid difficultatis emerserit ad dilectum filium nostrum Richardum Sancti Angeli Diaconum Cardinalem, quem vobis correctorem ac provisorem deputavimus, recurratis. Datum Laterani XVII Kalendas Januarii Pontificatus nostri anno primo.

Empoli, p. 164; Torelli IV, p. 367; Berger 335; Potthast 11199; Colinas 35.

_____________________________________ 33 _______________________________________

1243, 16 Decembris: Praesentium vobis.

Eremitis, exceptis fratribus S. Guilielmi, in Tuscia mandatur, ut in termino a Card. Ricchardo stabilito unum vel duos fratres ad S. Sedem pro tractanda unione mittant.

Dilectis filiis universis eremitis, exceptis fratribus S. Guilielmi, per Tusciam constitutis, Salutem etc.

Praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus de singulis domibus vestris unum vel duos in termino quem dilectus filius noster Richardus S. Angeli Diaconus Cardinalis, quem vobis correctorem et provisorem deputavimus, duxerit praefigendum, ad Sedem Apostolicam transmittatis super reformatione Ordinis vestri nostris beneplacitis parituros. Datum Laterani XVII Kal. Januarii Pontificatus nostri anno primo.

Torelli IV, 378; Berger 336; AA. 4 (1911), 273; Colinas, 36.

_____________________________________ 34 _______________________________________

1244, 23 Martii: Vota devotorum.

Fratres sacerdotes Ordinis Eremitarum in Tuscia praedicare et confessiones fidelium ad eos advenientium, de licentia tamen dioecesanorum ac rectorum parochialium, audire possunt.

Dilectis filiis Priori et fratribus eremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc,

Eiusdem tenoris ut supra 24 Septembris 1243, sed solummodo 1.

Datum Laterani X Kal. Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

Berger 572; Schier, f. 11; Siena, Archivio di Stato, Diplomatico S. Agostino.

_____________________________________ 35 _______________________________________

1244, 26 Martii: Cum vos et.

Fratres de Murceto, qui nuper ordinem et regulam B. Augustini assumpserunt de observatione regulae S. Benedicti absolvuntur.

Dilectis filiis Priori et fratribus eremi S. Mariae de Murceto, Ordinis S. Augustini, Pisanae dioecesis, Salutem etc.

Cum vos et alii eremitae per Tusciam constituti de mandato nostro nuper Ordinem et Regulam B. Augustini duxeritis assumendam, eamque perpetuis temporibus servaturi, ad observationem Regulae B. Benedicti, quam in heremo vestra fuisse vos professos asseritis, denuntiamus vos auctoritate praesentium non teneri. Datum Laterani VII Kal. Aprilis Pontificatus nostri anno primo.

Berger 578; Potthast 11308; Reg. Vat. 21, f. 93 (577); Lucca, Archivio di Stato, Diplomatico.

 

_____________________________________ 36 _______________________________________

1244, 28 Martii: Cum a Nobis.

Fratres eremitae in Tuscia ab observando ordine S. Benedicti absolvuntur, quia Regula S. Augustini eis concessa est.

Dilectis filiis Prior et fratribus heremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc.

Cum a Nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor acquitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem Nobis vestra petitio continebat, quod cum Regulam B. Augustini vobis concedendam duxerimus, ut a vobis et successoribus vestris perpetuis futuris temporibus observetur, ac per dilectum filium nostrum Richardum S. Angeli Diaconum Cardinalem a promissione, quam de observando Ordine S. Benedicti vel quocumque alio feceratis de speciali mandato nostro sitis penitus absoluti, Nos absoltitionem ipsam ratam et gratam habentes, illam auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani V. Kal. Aprilis Pont. nostri anno primo.

Schier. f. 11; Berger 577: Potthast 11310; Lucca, Diplomatico.

 

_____________________________________ 37 _______________________________________

1244, 28 Martii: Cum per dilectum.

Eremitae in Tuscia OSA absolvuntur ab observantia Regulae S. Benedicti et cuiuslibet aliae regulae.

Dilectis filiis Priori et fratribus eremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc.

Cum per dilectum filium nostrum R(iccardum) S. Angeli diaconum cardinalem a promissione. quam de observando Ordine S. Benedicti vel quocumque alio feceratis, de speciali mandato nostro sitis penitus absoluti, Nos absolutionem ipsam ratam et gratam habentes, illam auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Datum Laterani V Kal. Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

Torelli IV, 384; Colinas 40.

_____________________________________ 38 _______________________________________

1244, 30 Martii: Iustis petentium.

Fratres Eremi de Centumcellis sub protectione B. Petri; donatio ecclesiae S. Severae a Card. Richardo proposita confirmatur.

Dilectis filiis Priori et fratribus eremi S. Trinitatis de Centumcellis, Salutem etc.

Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis tramite non discordant, effectu consequente complere.

Eapropter, dilecti filii in Domino, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et heremum S. Trinitatis in qua divino vacatis obsequio cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesenti rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ruralem ecclesiam S. Severae, quam ad Romanam Ecclesiam, ut asseratis, immediate spectantem dilectus filius noster R(ichardus) S. Mariae in Cosmedin Diac. Card. de mandato nostro. considerata tenuitate facultarum vestrarum, vobis contulit intuitu pietatis, prout in eisdem Cardinalis litteris plenius dicere contineri, vobis et eidem eremo per vos auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani III Kal. Aprilis Pont. nostri anno primo.

Berger 579; Reg. Vat. 21. f. 93 (578).

_____________________________________ 39 _______________________________________

1244, 31 Martii: Pia desideria.

Fratres Eremitae de Tuscia Regulam S. Augustini observare tenentur et divinum offìcium secundum consuetudinem Ecclesiae Romanae recitare possunt.

Dilectis fìliis Priori et fratribus eremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc.

Pia desideria devotorum eo debemus benigno favore prosequi, quo in ipsis Dei gloria et animarum salus noscitur contineri. Cum igitur perennis obtentu praemii sub Beati Augustini Regula Conditori omnium humiliter famulari et divinum officium secundum Ecclesiae Romanae consuetudinem elegeritis celebrare. Nos vestris precibus favorabiliter annuentes dictam Regulam auctoritate Apostolica devotioni vestrae duximus concedendam. Statuentes, ut vos et successores vestri perpetuis futuris temporibus observetis eandem et officium ipsum secundum praefatam consuetudinem celebretis. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani II Kal. Aprilis Pont nostri anno primo.

Hh 2, 4: Empoli p. 165: Torelli IV, p. 385; Potthast 11315; Schier f. 11v. Simile privilegium. Datum Laterani VIII Kal. Aprilis (25 Martii) Schier, f. 11.

_____________________________________ 40 _______________________________________

1244, 11 Aprilis: Sacrosancta Romana Ecclesia.

Eremus S. Matthaei de Montisci, Florentiae dioecesis sub protectione S. Sedis.

Dilectis filiis... Priori et fratribus eremi S. Matthaei de Montisci, Florentiae dioecesis Salutem etc.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et, ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tamquam mater suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis quae in praesentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis praestante Domino poterit adipisci sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam S. Matthaei, quam... Prior S. Stephani de Capite, Pontis Florentini, venerabilis fratris nostri Fiorentini episcopi, loci doecesani necnon capituli sui accedente consensu, eremo vestrae pia et provida liberalitate donavit, sicut eam iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem eremo auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani III Id. Aprilis Pont. nostri anno primo.

Schier. f. 11v.

_____________________________________ 41 _______________________________________

1244, 12 Aprilis: Dilecti filii Prior.

Plebanus S. Agnetis causam inter quendam Cortabracam cum sociis et conventum S. Salvatoris de Sylva Laci finire debet.

Dilecto filio Plebano S. Agnetis Senensis dioecesis, Salutem etc.

Dilecti filii Prior et fratres Eremi S. Salvatoris de Sylva Laci Ordinis S. Augustini Nobis conquerendo monstrarunt, quod Cortabraca miles et quidam alii laici Senensis civitatis et diocesis super mortuariis et rebus aliis iniuriarunt eisdem. Ideoque discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus partibus Convocatis audias causam et, appellatione remota, debito fine decidas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerunt per censuram, eadem cessante appellatione, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Laterani II Idus Aprilis Pont. nostri anno primo.

Landucci, p. 34; Torelli IV. 387; Schier, f. 11v.

_____________________________________ 42 _______________________________________

1244, 12 Aprilis: Sicut petitio vestra.

Eremitae OSA S. Jacobi Montismorillionis eremum (S. Bartholomaei?) Montis Vurni, postquam a monachis S. Mariae de Gloria, Anagniae dioecesis, derelictum fuit, reprendere possunt, quia antea a fratribus S. Jacobi eis concessa fuit.

Dilectis filiis Priori et fratribus eremi S. Jacobi de Morillone Ordinis S. Augustini, Lucanae dioecesis, Salutem etc.

Sicut petitio vestra Nobis exhibita continebat, cum vos olim quendam locum in Monte Vurni ad vos spectantem quibusdam monachis Florensis Ordinis nomine... Abbatis et conventus monasterii S. Mariae de Gloria eiusdem Florensis Ordinis, Anagniensis dioecesis, pro construendo inibi monasterio dicti Ordinis duxeritis liberaliter concedendum et tandem eisdem monachis a prosecutione operis quod ibidem incoeperunt, desistentibus et loco ipso pro derelicto per decennium et amplius remanente, vos eundem de ipsorum manibus redemeritis, data cuidam procuratori eorum habenti ad hoc mandatum sufficiente quadam pecuniae quantitate, ita tamen quod propter hoc monasterio de Colli praefati Florensis Ordinis, Lucanae dioecesis, ad eosdem abbatem et conventum spectanti dimidiam libram cerae annis singulis persolvatis, prout in instrumento publico confecto exinde dicitur contineri. Nos vestris supplicationibus benignum impertientes assensum ac supplentes si quis in hoc esse defectus de nostrae plenitudine potestatis, quod inter vos et supradictos monachos factum esse in hac parte auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Non obstante si forte aliquo tempore ipse locus eidem Florensi Ordini sunt per Sedem Apostolicam confirmatus et quod abbatis et conventus Florensis consensus super praemissis non extitit requisitus. Nulli ergo etc. Datum Laterani II Idus Aprilis Pont. nostri anno primo.

Berger, 609; Reg. Vat. 21 f. 96 (608).

_____________________________________ 43 _______________________________________

1244, 19 Aprilis: Quia ex apostolici cura.

Prior Generalis OSA in Tuscia aspirantes a sententia interdicti, suspensionis et excommunicationis debitis satisfactis, absolvere potest.

Dilectis filiis Priori et fratribus Eremitarum Ord. S. Aug. in Tuscia, Salutem etc.

Quia (aut Cum) ex Apostolici cura tenemur officii circa Religionis augmentum attenti et vigiles inveniri super iis digne votis vestris annuimus, in quibus honorem vestri Ordinis et animarum profectum contineri sentimus. Hinc est, quod Nos precibus vestrae devotionis inducti, ut volentibus vestro aggregari collegio qui suspensionibus aut interdicti vel excommunicationis sententiis sunt ligati, tu, fili Prior, beneficium poscis iuxta Ecclesiae impartiri et ipsos in fratres recipere valeatis vobis auctoritate praesentium indulgemus: ita tamen, quod si aliqui ex eisdem, propter debitum, huiusmodi sententiis sunt ligati, de ipso prius satisfaciant ut tenentur. Nulli ergi omnino etc. Datum Laterani XIII Kal. Maii, Pont. nostri anno primo.

Torelli IV, 387; Berger 721; Cum ex apostolici, in data 22 Aprilis (X Kal. Maii); Schier, f. 12; Siena, Archivio di Stato. Diplomatico

_____________________________________ 44 _______________________________________

1244, 22 Aprilis: Vota devotorum.

Fratribus sacerdotibus eremitarum in Tuscia de consensu rectorum parochialium confessione, audire et praedicare licet.

Dilectis filiis... priori et fratribus heremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc.

Eiusdem tenoris constitutiones 24 Septembris 1243, sed solummodo 1.

Datum Laterani X Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno primo.

Lucca, Arch. di Stato, Pergamene S. Agostino.

_____________________________________ 45 _______________________________________

1244, 23 Aprilis: (Initio textuque omissis).

Fratres eremi S. Salvatoris de Sylva Laci certam quantitatem ex usuris incertis recipere possunt.

Landucci, p. 34.

_____________________________________ 46 _______________________________________

1244 26 Aprilis: Religiosam vitam eligentibus.

Est Mare Magnum principalium privilegiorum hucusque ab eremitis OSA in Tuscia concessorum secundum ius commune ac generale.

Dilectis filiis Priori et fratribus eremitis in Tuscia constitutis, tam praesentibus quam futuris. regularem vitam professis in perpetuum.

1. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur (quod absit) sacrae Religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

2. In primis siquidem statuentes, ut Ordo Canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini Regulam in domibus ipsis auctoritate apostolica institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

3. Praeterea quascumque possessiones. quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis praestante Domino, poterunt adipisci. firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, loca ipsa in quibus praefatae domus sitae sunt cum pertinentiis suis: videlicet cum ecclesiis, decimis, hortis, vineis, olivetis, pratis, terris, nemoribus, usagiis, pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine prioris sui licentia - nisi arctioris religionis obtentu - de eisdem domibus discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere.

7. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel quaelibet alia persona, ad synodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio saeculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat; nec domos vestras causa Ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire praesumat: nec regularem prioris vestri electionem impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Ordinis vestri aliquatenus se intromittat. Illud adiicientes, ut scilicet priores ipsi episcopo salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta Ordinis sui nullam professionem facere compellantur.

8. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro Oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis, sub obtentu consuetudinis vel alio modo, quidquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis episcopi dioecesani impendant. Alioquin liceat vobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentes, qui nostra freti auctoritate vobis quod postulatur impendant. Quos si sedes dioecesanorum episcoporum forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quos episcopos Romanae Sedis (ut diximus) gratiam et communionem habentes et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictiones vasorum et vestium et consecrationes altarium auctoritate Apostolicae Sedis recipere valeatis.

9. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis - dummodo causam non dederitis interdicto - suppressa voce divina officia celebrare. Chrisma vero, Oleum sanctum, corsecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad Ordines fuerint promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae Sedis habuerint et ea vobis voluerint sine pravitate aliqua exhibere.

10. Prohibemus insuper, ut infra fines parochiarum vestrarum nullus sine assensu dioecesanorum episcoporum et vestro Capellam seu Oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum,

11. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

12. Sepulturam quoque in ecclesiis vestris liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se in eisdem ecclesiis sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint aut etiam publice usurarii, nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

13. Decimus praeterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de Nostra auctoritate facultas.

14. Obeunte vero Generali Priore vestro vel suorum quolibet successorum, nullus vobis qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Augustini Regulam providerint eligendum.

15. Paci quoque et tranquilitati vestrae paterna in posterum solicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

16. (17) Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus locis vestris concessas, necnon libertates et exceptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

17. (18) Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatas domos retinere, perturbare aut eorum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed ea omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, dioecesanorum episcoporum canonica iustitia et in supradictis decimis moderatione concilii generalis.

18. (19) Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularive persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eisdem domibus, sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Notas fac mihi Domine vias vitae.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Stephanus S. Mariae Transtyberim tit. S. Calixti Presb. Card

Ego Otho S. Nicolai in Carcere Diac. Card.

Ego Rainaldus Ostiensis et Vellitrensis episcopus.

Ego Rainerius S. Mariae in Cosmedin Diac. Card.

Ego Ricchardus S. Angeli Diac. Card.

Ego fr. Jacobus episcopus Praenestinus.

Datum Laterani per manum F. Jacobi de Ordine Fratrum Praedicatorum S. Romanae Ecclesiae Vice-cancellari, VI Kal. Maii, Indictione XI, Incarnationis Dominicae anno MCCXLIV, Pont. vero Domini Innocentii Papae Quarti, anno primo.

Hh. 2, 7; Torelli IV. 391-393; Empoli 166-169; Berger 658; Potthast 11353; Schier, ff. 12v-14; Colinas, 41.

_____________________________________ 47 _______________________________________

1244, 26 Aprilis: Quoniam ut ait.

Fideles in ecclesiis Fratrum Eremitarum S. Augustini in enumeratis diebus indulgentiam 1000 annorum et quadragenarum lucrare possunt, si manum adiutricem porrexerint in restauratione dictarum ecclesiarum et in die indicatis illas visitent.

[Hoc documentum falsum reputamus ob extravagantem numerum dierum privilegiatorum = sc. 145 annuatim, necnon ob quantitatem indulgentiae = sc. 1000 annos ac totidem quadragenas; indulgentia maxima, quae hucusque ante 1256 invenimus erat 2 annorum ac 80 dierum. Insuper stylus clarus non est et forse indicantur aliquae festivitates, e. g. in honore S. Augustini anno 1244 adhuc non existentes.]

Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, Salutem etc.

Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet Nos diem messionis extremum misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in coelis; firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam. Cum igitur dilecti filii Gereralis et fratres Eremitarum S. Augustini Ordinis, sicut ipsi in sua Nobis petitione monstrarunt, domus et ecclesiae eorum non modicum indigeant reparatione, nec propriae sufficiant facultates ad reparationem praedictarum, cum sit eis necessarium per mendicata suffragia [supplere], [Nos benevolentiam vobis] praestare cupientes. Itaque sicut domos suscepimus in nostra protectione et [istae] reparatione indigere noscantur non modicum sumptuosa. Nos cupientes, ut domus et ecclesiae praedictae congruis honoribus frequententur, et reparentur ac etiam conserventur, et ut Christi fideles eo libentius causa devotionis confluant, et ad easdem ecclesias et domos ac de reparatione et conservatione praedictarum manus protinus porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem, dono caelestis gratiae uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, necnon in Assumptionis, Nativitatis, Amnunciationis ac Purificationis B. Mariae, ac a Dominica Septuagesimae inclusive uque ad Dominicam in Palmis, et die Mercurii, die Iovis et die Veneris Hebdomadae Sanctae, ac Nativitatis B. Ioannis Baptistae ac Apostolorum Petri et Pauli, in solemnitatibus Apostolorum et Evangelistarum ac in omnibus festivitatibus S. Augustini, dictarum ecclesiarum dedicationis festivitatibus et celebritate Omnium Sanctorum, et per ipsas Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Pentecostes, necnon Nativitatis, Assumptionis B. Mariae et Nativitatis S. Joannis Baptistae et apostolorum Petri et Pauli praedictarum festivitatum octavas, praefatas ecclesias devote visitaverint annuatim et ad reparationem et conservationem praedictarum manus porrexerint adiutrices, ut praefertur singulas videlicet festivitatum et earum octavas et celebritate et dierum praedictorum videlicet a Dominica Septuagesimae usque ad Dominicam Palmarum mille annos et totidem qundragenas, illorum vero tantum festis praedictorum diebus, quibus praedictas ecclesias visitaverint et ad reparationem et conservationem earundem manus porrexerint adiutrices, ut praefertur, a poena et a culpa misericorditer relaxamus, praesentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. Datum Laterani VI Kal. Maii, Pont. nostri anno primo.

Empoli, 165-166; Torelli IV, 388-389; Hh. 2, 6; Potthast 11355; Schier, f. 12; Würzburg, Archivium Provinciae Germaniae OESA, Dominikanerplatz 2, Urkunde 153; Colinas. 38.

_____________________________________ 48 _______________________________________

1244, 11 Maii: Pium fore dignoscitur.

Praelati Ecclesiae eos monitione praemissa punire debent, qui contra tenorem privilegii protectionis S. Sedis Fratres Eremitas OSA Tusciae molestant.

Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis et Episcopis ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis et aliis ecclesiarum Praelatis ad quos litterae istae pervenerint, Salutem etc.

Pium fore dignoscitur, ut gloriantibus in malitia per Nos taliter obsistatur, quod repressis eorum insultibus vacantes divino cultui liberius possint in observantia mandatorum Domini delectari. Cum igitur dilectos filios priores et fratres Eremitas Ord. S. Augustini de Tuscia digne velimus ex Apostolicae Sedis privilegio, quod eis de novo concessimus, spirituale consequi gaudium et temporalem obtinere profectum, Universitatem vestram rogamus et hortamur attente per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eosdem pro Divina et Nostra reverentia favoris opportuni praesidio prosequentes, eos qui contra tenorem ipsius privilegii, eisdem aliquas praesumpserint irrogare iniurias vel iacturas, ut eis debitam satisfactionem impendant per censuram ecclesiasticam monitione praemissa, cessante appellationis obstaculo, compellatis. Datum Laterani V Idus Maii, Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 8; Empoli, p. 169; Torelli IV, p. 392; Potthast 11381; Schier, f. 15.

 

_____________________________________ 49 _______________________________________

1244, 28 Maii: Quia salutem.

Nominatio NN in correctorem et reformatorem omnium eremitarum in Tuscia per triennium.

Dilecto filio... Visitatori Generali Heremitarum Ordinis S. Augustini de Tuscia, Salutem etc.

Quia salutem potissime cupimus animarum ea per quae provenire valeat diligenti sollicitudine procuramus ipsius impedimenta studentes celeriter amovere. Hinc est quod Nos de probitate tua plenam in Domino fiduciam obtinentes discretioni tuae praesentium auctoritate committimus, ut in omnes heremitas Tusciae tam in capita quam in membra correctionis officium quotiens eorum saluti expedire videris et reformationis exercens, studens iuxta indultam tibi coelitus gratiam extirpare in ipsis vitia et plantare virtutes; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo praesentibus per triennium minime valituris.

Data Laterani V Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno primo.

Siena, Archivio di Stato, Diplomatico S. Agostino; A. G., fondo Lopez.

_____________________________________ 50 _______________________________________

1244, 1 Decembris: Qua ut Christi Fideles.

Indulgentia eis qui manus porrectrices in constructione aut reparatione ecclesiarum ac domorum OSA porrexerunt.

Neelsbach n. 6.

_____________________________________ 51 _______________________________________

1245, 16 Augusti: Paci et tranquillitati.

Superiores OFM ejectis ac egressis ex Ordine eorum licentiam ad alios ordines approbatos transeundi dare nequeunt, exceptis ordinibus B. Augustini, Templariorum, Hospitaliorum et aliorum religiosorum arma portantium.

Generali et Provincialibus ministris Ordinis Fratrum Minorum.

Paci et tranquillitati vestrae paterna volentes in posterum sollicitudine providere, ut eiectis de vestro Ordine vel egressis, qui receptione in eodem Ordine suis exigentibus culpis reddiderunt se indignos, transeundi ad alios ordines approbatos, praeterquam ad B. Augustini, Templariorum, Hospitaliorum et aliorum religiosorum arma portantium, ad vitandam occasionem evagandi cum vestris testimonialibus litteris auctoritate nostra licentiam dare possitis, plenam vobis de fratrum nostrorum consilio concedimus auctoritate praefata facultatem, districtius inhibentes, ne tales aliter ad alium ordinem transire vel aliquis ipsos recipere seu retinere praesumant absque licentia Sedis Apostolicae speciali, faciente plenam de praesentibus monitione. Nulli ergo etc.

Berger 1484; Potthast 11807; Reg. Vat. 21, f. 230v (124); Colinas, 51.

_____________________________________ 52 _______________________________________

1245, 5 Septembris: Ditecti filii Prior.

Archidiaconus Senensis dioecesis provideat ut eremo Lupocavi detur ecclesiam S. Quirici de Populonia, quia archiepiscopus Pisarum in hac causa ei commissa nihil fecit (Cfr. 15 Dec. 1243).

Dilecto filio... Archidiacono Senonensi.

Dilecti filii... Prior et fratres eremi S. Mariae de Lupocavo, Lucanae dioecesis, porrecta Nobis petitione monstrarunt, quod Nos olim, intellecto quod eadem eremus religioni existeret minus apta et quod monasterium S. Quirici de Populonia, Massanae dioecesis, Ecclesiae Romanae iuris ac proprietatis existens ad tam miserabilem statum devenerat quod non nisi solus... abbas remanserat in eodem, venerabili fratri nostro [Vitali] ... archiepiscopo Pisano per litteras nostras duximus iniungendum ut, inquisita super hiis plenius veritate, si rem inveniret taliter se habere, concederet auctoritate nostra eisdem priori ac fratribus ac per ipsos eorum Ordini perpetuis temporibus monasterium supradictum, contradictores etc. usque compescendo ita quod praedicto abbati quoad viveret necessaria prout deceret congrue ministrarentur de bonis monasterii memorati. Sed dictus archiepiscopus negotium ipsum fere per biennium detinene in suspenso in eo procedere non curavit in non modicum eorum praeiudicium et gravamen. Nolentes igitur ut quod super hoc pie incepimus ulterius retardetur, mandamus quatenus in negotio ipso procedas iuxta directarum ad eundem archiepiscopum continentiam litterarum. Datum Lugduni Nonis Septembris, Pont. nostri anno tertio.

Berger 1535.

_____________________________________ 53 _______________________________________

1245, 17 Septembris: Paci et tranquillitati.

Eiusdem tenoris bullae 16 Augusti 1245 sed nunc in Magistrum et Priores Ordinis Praedicatorum directum.

Datum Lugduni XV Kal. Oct. Pont. nostri anno tertio.

Berger 1539; Potthast 11876.

_____________________________________ 54 _______________________________________

1245, 25 Septembris: Ut eo libentius (liberius).

Privilegia Fratrum Eremitarum in Tuscia commorantium ad quoslibet alios eiusdem Ordinis extra Tusciam constitutos extenduntur.

Dilectis filiis Priori... et fratribus Eremitarum OSA, Salutem etc.

Ut eo liberius et libentius divinis insistere possitis obsequiis quo potiorem fueritis a Sede Apostolica gratiam consecuti, Nos sincerum gerentes ad ampliationem vestrae Religionis affectum, praesentium auctoritate decernimus, ut privilegia et indulgentiae, libertates et immunitates perpetua fratribus vestris in Tuscia dumtaxat morantibus concessa ad quoslibet alios vestrae Religionis et Ordinis fratres ubilibet constitutos, tam presentes quam posteros, extendantur. Nulli ergo omnino etc. Datum Lugduni VII Kal. Oct., Pont. nostri anno tertio.

AA 4 (1911) 273; Berger 1534; Schier. f. 15 (in margine).

_____________________________________ 55 _______________________________________

1245, 3 Novembris: Religiosam vitam.

Est Mare Magnum eiusdem tenoris ac "Quotes a nobis petitur", 1 Octobris 1243, cum nonnullis numeris plus elaboratis, Brictinis concessum.

Dilectis filiis Priori et fratribus Eremi S. Blasii de Brictinis, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

1. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur (quid absit) sacrae religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

2. In primis siquidem statuentes, ut Ordo canonicus, qui secundum Deum et S. Augustini Regulam atque institutionem eremiticae vitae Fratrum Brictinensium in domibus ipsis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

3. Praeterea quoscumque hortos et sylvas et quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterint adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: loca ipsa, in quibus praefatae domus sitae sunt cum omnibus pertinentiis suis, videlicet cum ecclesiis, hortis, pratis, nemoribus, usuagiis in bosco et plano, in acquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de hortis sive virgultis et piscationibus vestris, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos, e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine prioris sui licentia de eiusdem locis discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum sit vobis in ipsos fratres clericos vel laicos regularem sententiam promulgare.

7. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ut nullus episcopus vel quaelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire, vel iudicio saeculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat; nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi, venire praesumat; nec regularem electionem prioris vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit contra statuta Ordinis vestri, se aliquatenus intromittat. Illud adiicientes, ut scilicet priores ipsi episcopo (salvo ordine suo) oboedire debeant et contra statuta Ordinis sui nullam oboedientiam facere compellantur.

8. Pro consecrationibus vero altarium seu ecclesiarum, ordinationibus clericorum, qui ad ordines fuerint promovendi, sive pro Oleo Sancto vel quolibet ecclesiastico Sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis vobis episcopi dioecesani impendant. Alioquin liceat vobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites, gratiam et communiorem Apostolicae Sedis habentes, qui nostra freti auctoritate, vobis quod postulatur impendant. Quod si sedes dioecesanorum episcoporum forte vacaverint, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quos episcopos Romanae Sedis (ut diximus) gratiam et communionem babentes et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictiones vasorum et consecrationes altarium auctoritate Apostolica recipere valeatis.

9. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuius, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, divina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto.

10. Prohibemus insuper ut infra fines locorum vestrorum nullus, sine assensu dioecesani episcopi et vestro, capellam sive oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum.

11. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

12. Sepulturam quoque in ecclesiis vestris libere esse decernimus, ut eorum devotione et extremae voluntati, qui se in eisdem ecclesiis vestris sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint aut etiam publice usuarii nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

13. Praeterea hortos et sylvas, ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas.

14. Obeunte vero Generali Priore vestro vel suorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et B. Augustini Regulam providerint eligendum.

15. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ne infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere, capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

16. Caeterum quia Regnum Dei non in veste pretiosa consistit et Conditor ac Redemptor humani generis ad imitandum humilitatis exemplum induit habitum paupertatis, fratres vestri Ordinis de colore seu valore vestium, sicut in eodem Ordine statutum esse dignoscitur, de caetero non contendant, sed semper vilitatem in eis pro consequenda stola gloriae observantes, quattuor tunicis, duobus scapulariis ac una cuculla coloris grisei sint contenti, et quilibet frater ampla corrigia non consuta cingatur desuper et illa contentus existat.

17. Praterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus eremo vestrae concessas, necnon libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

18. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam eremum temere perturbare aut eius hortos et sylvas auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolica auctoritate et dioecesani episcopi canonica iustitia.

19. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove communita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo districtae subiaceat uitioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Otto Portuensis et S. Rufinae episcopus.

Ego Willelmus Sabinensis episcopus.

Ego Petrus tituli S. Marcelli presbyteris Cardinalis.

Ego Willelmus tituli Basilicae XII Apostolorum presbyteris Cardinalis.

Ego fr. Johannes tituli S. Laurentii in Lucina presbyteris Cardinalis.

Ego fr. Ugo tituli S. Sabinae presbyteris Cardinalis.

Ego Aegidius tituli SS. Cosmae et Damiani diaconus Cardinalis.

Ego Ottavianus tituli S. Mariae in Via Lata diaconus Cardinalis.

Ego Petrus tituli S. Georgii ad Velum Aureum diaconus Cardinalis.

Ego Johannes tituli S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus Cardinalis.

Ego Willelmus tituli S. Eustachii diaconus Cardinalis.

Datum Lugduni, per manum Magistri Marini S. Romanae Ecclesiae vicecancellarii, III Nonas Novembris, indictione IIII, Incarnationis dominicae anno MCCXLV, Pontificatus vero domini Innocentii Papae IIII anno tertio.

Torelli IV, 395; Empoli, 6-9.

_____________________________________ 56 _______________________________________

1246, 26 Aprilis: Religiosam vitam eligentibus

Constitutio eiusdem tenoris aliarum cum hoc initio Janbonitis concessa.

Priori fratrum heremitarum S. Mariae de Buttriolo, Cesenatis dioecesis, eiusque subjectis prioribus ac fratribus universis tam praesentibus quam futuris heremiticam vitam professis in perpetuum.

1. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur (quod absit) sacrae religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domini filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

2. In primis squidem statuentes, ut Ordo canonicus, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam in domibus ipsis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

3. Praeterea quoscumque hortos et sylvas et quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: loca ipsa, in quibus praefatae domus sitae sunt cum omnibus pertinentiis suis, videlicet: cum ecclesiis, hortis, pratis, nemoribus, usuagiis in bosco et plano, in acquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de hortis sive virgultis et piscationibus vestris, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, iiberos et absolutos, e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine prioris sui licentia de eisdem locis discedere; dicedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum sit vobis in ipsos fratres clericos vel laicos regularem sententiam promulgare.

7. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ut nullus episcopus vel quaelibet alia persona ad synodes vel conventus forenses vos ire, vel iudicio saeculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat; nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi, venire praesumat: nec regularem electionem prioris vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit contra statuta Ordinis vestri, se aliquatenus intromittat. Illud adiicientes, ut scilicet priores ipsi episcopo (salvo ordine suo) oboedire debeant et contra statuta Ordinis sui, auctoritate Sedis Apostolicae confirmata, nullam oboedientiam facere compellantur.

8. Pro consecrationibus vero altarium seu ecclesiarum, sive pro Oleo Sancto vel quolibet ecclesistico Sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quidquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis episcopi dioecesani impendant. Alioquin liceat vobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites, gratiam et communionem Apostolicae Sedis habentes, qui nostra freti auctoritate, vobis quod postulatur impendant. Quod si sedes dioecesanorum episcoporum forte vacaverint, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quos episcopos Romanae Sedis (ut diximus) gratiam et communionem habentes et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictiones vasorum et vestium et consecrationes altarium auctoritate Apostolica recipere valeatis.

9. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, dommodo causam non dederitis interdicto, suppressa voce divina officia celebrare. Chrisma vero, Oleum Sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad ordines fuerint promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae Sedis habuerint et ea vobis voluerint sine pravitate aliqua exhibere.

10. Prohibemus insuper ut infra fines locorum vestrorum nullus, sine assensu dioecesanorum episcoporum et vestro capellam sive oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum.

11. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

12. Sepulturam quoque in ecclesiis vestris libere esse decernimus, ut eorum devotione et extremae voluntati, qui se in eisdem ecclesiis vestris sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint aut etiam publice usuarii nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

13. Praeterea hortos et sylvas, ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas.

14. Obeunte vero Generali Priore vestro vel suorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et B. Augustini Regulam providerint eligendum.

15. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ne infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

16. (17) Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus locis vestris concessas, necnon libertates et exceptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

17. (18) Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatas domos retinere, perturbare aut eorum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed ea omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, dioecesanorum episcoporum canonica iustitia et in supradictis decimis moderatione concilii generalis.

18. (19) Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularive persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eisdem domibus, sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Otto Portuensis et S. Rufinae episcopus.

Ego Petrus Albanensis episcopus.

Ego Wilhelmus Sabiniensis episcopus, etc.

[omnes ut in die 3 Nov. 1245.]

Datum Lugduni per manum magistri Marini S. Romanae Ecclesiae vicecancellarii, VI Kalendas Maii, indictione IIII, Incarnationis Dominicae anno 1246, Pontificatus vero domni Innocentii Papae IIII, anno tertio.

Archivio Secreto Vaticano, Reg. Vat. 21, 273v-274 (465); Berger 1806.

_____________________________________ 57 _______________________________________

1246, 26 Septembris: Vota devotorum.

Permissio confessiones audiendi ac praedicandi cum consensu tamen ordinarii loci necnon et rectorum parochialium. Eiusdem tenoris ut 24 Septembris 1243. 1. Janbonitis nunc concessa.

Priori et fratribus heremi S. Mariae de Budriolo OSA. Cesenatis dioecesis.

Datum Lugduni VI Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno quarto.

Berger 2103.

_____________________________________ 58 _______________________________________

1246, 3 Octobris: Devotionis vestrae.

Brictini possunt candidatos Ordini post debitam satisfactionem ab excommunicatione latae sententiae absolvere.

Dilectis filiis Priori et visitatoribus Fratrum Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Devotionis vestrae precibus inclinati auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut, si contigerit aliquos Ordinis vestrae Religionem intrare volentes in canonem latae sententiae incidisse, ne pium eorum propositum possit ullatenus impediri, si eos ad Sedem Apostolicam venire oporteat, eis absolutionis beneficium iuxta formam Ecclesiae impendatis, dummodo damna et iniuriam prius satisfaciant competenter, nisi forte adeo gravis fuerit et enormis eorum excessus, quod sint merito ad Sedem Apostolicam transmittendi. Nulli ergo etc. Datum Lugduni V Nonas Octobris, Pontificatus nostri anno quarto.

Roma, Biblioteca Angelica, cod. 1390, f. 15.

_____________________________________ 59 _______________________________________

1247, 10 Aprilis: Honestis petentium.

Pauperes Catholici in divinis officiis modum Romanum sequi possunt non obstante quod Mediolani congregati sunt.

Priori et fratribus domus et Ordinis S. Augustini Mediolanensis, Pauperibus Catholicis nuncupatis, Salutem etc.

Honestis petentium desideriis libenter annuimus et ut optatum consequantur effectum favorem apostolicum impertimur. Ex parte siquidem vestra fuit Nobis humiliter supplicatum, ut, cum de diversis mundi partibus in unum ad Dei obsequium congregati, psallere Domino in divinis officiis secundum modum et institutiomem B. Ambrosii, prout Mediolanensis clerus utitur, nesciatis, psallendi secundum modum et ordinationem B. Gregorii, quibus utitur Ecclesia generalis, vobis de benignitate Sedis Apostolicae licentiam largiremur. Nos igitur vestris in hac parte desideriis benignum impertientes assensum vobis auctoritate praesentium licentiam concedimus postulatam. Nulli ergo etc. Datum Lugduni IV Idus Aprilis, Pontificatus anno quarto.

Berger 2539.

_____________________________________ 60 _______________________________________

1247, 17 Junii: Insinuarunt Nobis.

Card. Octavianus, Legatus, episcopum Bononiensem exhortare debet ut unionem ecclesiae et conventus S. Mariae Magdalenae in Valle di Petra cum Brictinis confirmet.

Dilecto filio O(ctaviano) Sanctae Mariae in Via Lata Diacono Cardinali Apostolicae Sedis Legato, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. Insinuarunt Nobis dilecti filii Prior et Universi fratres eremitae de Brictinis, Ordinis S. Augustini, quod prior ecclesiae S. Mariae Magdalenae in Valle de Petra Bononiensis dioecesis, ad frugem vitae melioris aspirans, de sui comventus voluntate unanimi et consensu in manibus dicti prioris de Brictinis pro se ac praefato conventu (salvo per omnia iure venerabilis fratris nostri Bononiensis episcopi) fecit obedientiam manualem, B. Augustini Regulam et constitutiones ac observantas eorumdem servaturum perpetuo pro se ac suis fratribus se promittens, sicut in publico instrumento, confecto inde, plenius dicitur contineri.

2. Cum autem priores et eremitas huiusmodi pro Religionis suae meritis affectu prosequamur in Domino speciali, dicto episcopo preces direximus et mandatum, ut quod in hac parte, intentione salubri factum esse dignoscitur, pro divina et nostra reverentia gratum sibi constituens et acceptum id prout spectat ad ipsum confirmare non differat, et super hoc tibi etiam, cum requisitus a te fuerit, reverenter intendat, ita quod ex hoc processu temporis, gratiosi apud Nos meruisse gaudeat incrementa favoris. Quocirca discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus eundem episcopum, sicut efficacius poteris, ut mandatum nostrum compleat, exhorteris. Nobis, quod super hoc feceris et inveneris, rescripturus. Datum Lugduni XV Kal. Julii, Pontificatus nostri anno quarto.

Hh. 2, 9; Empoli 170; Torelli IV, 405; Potthast 12575; Schier f. 15; Billi p. 34.

_____________________________________ 61 _______________________________________

1247, 11 Augusti: Quoniam ut ait.

Indulgentia 40 dierum christifidelibus manum adiutricem porgentibus in construendo aut restaurando conventus Eremitarum de Brictino.

Textus ut infra n. 66.

Berti-Lopez, Bullarium A. G. (sine ulteriori indicatione).

_____________________________________ 62 _______________________________________

1247, 17 Augusti: Quoniam ut ait.

Ut supra (100 dierum) pro aedificatione ecclesiae Brictinorum in civitate Jesi.

Datum Lugduni XVI Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno quinto.

Hh. 2, 12; Schier f. 15v (40 dierum).

_____________________________________ 63 _______________________________________

1247, 1 Septembris: Quoniam ut ait.

Ut supra Brictinis in civitate Rimini.

Datum Lugduni Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno quinto.

Torelli V, 39; AA 5 (1913) 426; Potthast 12665 (cum data 27 Augusti).

_____________________________________ 64 _______________________________________

1247, 3 Septembris: Quoniam ut ait.

Ut supra pro Brictinis in civitate Ascoli.

Datum Lugduni III Nonas Septembnis, Pontificatus nostri anno quinto.

AA 4 (1911), 374; Torelli IV, 407.

_____________________________________ 65 _______________________________________

1247, 24 Septembris: Quoniam ut ait.

Ut supra pro Brictinis in oppido Montolmo.

Datum Lugduni VIII Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno quinto.

AA 4 (1911), 421; Torelli IV. 407.

_____________________________________ 66 _______________________________________

1247, 27 Septembris: Quoniam ut ait.

Indulgentia 40 dierum ut supra pro aedificatione ecclesiae, domorum et officinarum Brictinorum in civitate Pesaro.

Universis christifidelibus praesentes litteras inspecturis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. Quoniam (ut ait Apostolus) omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extremum misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod (reddente Domino) cum multiplicato fructu recolligere debeamus in caelis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam.

2. Cum igitur dilecti filii prior et fratres eremitae de Brictinis Pesauriensis Ordinis S. Augustini, sicut sua Nobis petitione monstrarunt, ibidem ecclesiam eorum, domos et officinas suis usibus oportunas de novo aedificare coeperint opere sumptuoso, ad quod fidelium subsidium dignoscitur esse eis plurimum opportunum, universitatem vestram rogamus et hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus eis ad hoc de bonis collatis vobis a Deo, pias eleemosynas et grata charitatis subsidia erogatis, ut per subventionem vestram opus incoeptum valeat consummari et vos per haec et alia bona, quae (Domino inspirante) feceritis ad aeternae possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere poenitentibus et confessis, qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi poenitentia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni V Kal. Octobris. Pontificatus nostri anno quinto.

Hh. 2, 13; Empoli, 171; Torelli IV, 406; AA 17, 541-42; Potthast 12697.

_____________________________________ 67 _______________________________________

1247, 30 Septembris: Quoniam ut ait.

Indulgentia 40 dierum ut sopra in civitate Faenza pro loco Brictinis a quodam Hugolino Peccio concesso.

Universis christifidelibus etc. ut supra.

1. Quoniam ut ait, ut supra.

2. Cum igitur sicut dilecti filii prior et fratres Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis sua Nobis petitione monstrarunt, nobilis vir Hugolinus Pecci, civis Faventinus, ad construendam ad opus ipsorum quandam ecclesiam, domos et officinas suis usibus opportunas, eis quemdam locum concesserit intuitu pietatis et [cum] ad id propriae sibi non suppetant facultates, universitatem vestram etc. ut supra. Datum Lugduni pridie Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno quinto.

Torelli, IV, 407.

_____________________________________ 68 _______________________________________

1248, 16 Aprilis: Cum sicut.

Membri "Congregationis Luccanae" cum sede in eremo de Lupocavo regula vitae a visitatoribus Ord. S. Augustini imposita non tenentur.

Dilectis filiis prioribus et fratribus Eremi de Lupocavo Ordinis S. Augustini, Lucanensis dioecesis, Salutem etc.

Cum sicut accepimus a nonnullis prioribus vel visitatoribus Ordinis S. Augustini super procurandis negotiis eiusdem Ordinis et visitationibus faciendis sitis pluries hactenus, licet debiles corpore, aggravati, Nos volentes vobis in posterum a simili gravamine praecavere pro eo ut quietum Domino possitis impendere famulatum, vestris supplicationibus inclinati devotioni vestrae, ut de caetero ad susceptionem visitationum et procurationum huiusmodi a quoquam compelli non possitis inviti et quod de loco ad locum non transfretamini contra vestrae beneplacitum voluntatis, auctoritate vobis praesentium duximus concedendum. Nulli ergo etc. Datum Lugduni XVI Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno quinto.

Reg. Vat. 21, f. 534v; Berger 3909.

_____________________________________ 69 _______________________________________

1248,4 Julii: Circa opera pietatis.

Archiepiscopi, Episcopi etc. rogantur ne questuam Brictinis inhibeant.

Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis et dilectis filiis Decanis, Archidiaconis et aliis ecclesiasticis praelatis, ad quos litterae istae pervenerint, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Circa opera pietatis non credimus vos invenire difficiles, ad quae teneamini per vos ipsos. Rogamus itaque sinceritatem vestram et hortamur attente, per Apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus dilectos filios fratres Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini, qui divinis obsequiis insistentes non habeant unde valeant sustentari pro divina et nostra reverentia commendatos habentes, eis, cum ipsi vel eorum nuntii ad partes vestras accesserint, non inferatis nec permittatis super eleemosynis colligendis ad sustentationem ipsorum ab aliquibus inferri molestiam aliquam vel gravamen, ita quod ex hoc praeter divinae retributionis meritum possitis a Nobis non immerito commendari. Datum Lugduni IV Nonas Julii, Pontificatus nostri anno sexto.

Empoli, 171-172; Torelli IV, 410-411; Hh. 2, 14; Potthast 12975; Schier, f. 15v; Colinas 52.

_____________________________________ 70 _______________________________________

1248, 29 Julii: Dilecti filii Prior.

Card. Richardus Eremitis de Tuscia locum competentem in Urbe procurare debet.

Dilectio filio Richardo Sancti Angeli Diacono Cardinali, Campaniae Maritimaeque Rectori, Salutem etc.

Dilecti filii Prior et fratres Eremitarum in Tuscia Ordinis S. Augustini, Nobis humiliter supplicarunt, ut, cum contigerit eis ut pro utilitate ipsius Ordinis ad Urbem frequenter accedere, nec habeant ibi locum, ubi possint commode et honeste manere, providere super hoc eis de solita misericordia curaremus. Nos igitur eorum honestis supplicationibus inclinati discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus eisdem ibidem pro nostra et Apostolicae Sedis reverentia de loco competenti absque cuiusquam praeiudicio providere procures, sicut eis et ipsorum Ordine videris expedire. Datum Lugduni IV Kal. Augusti Pont. nostri anno sexto.

Torelli, IV, 411; AA 9 (1921) 72; Colinas, 53.

_____________________________________ 71 _______________________________________

1248, 30 Julii: Pio vestro collegio.

Fratres Eremitae divinum officium, excepto psalterio, secundum morem Ecclesiae Romanae recitare debent et si cum aliis (Ordinis diversi) officium recitaverint minime proprium dicere tenentur.

Dilectis filiis Priori Generali et universis fratribus Eremitarum OSA in Tuscia, Salutem etc.

Pio vestro collegio, quod sibi libenter thesaurum quietae conscientiae thesaurizat, id gratiae digne concedimus, quod ab eo fructum mentis excutiat et ipsum in spiritus tranquillitate disponat. Vestrae itaque precibus devotionis inducti, ut observantia moderni divini officii, quod in breviariis vestris exacta diligentia correctum a vobis ex statuto Regulae vestrae iuxta Ecclesiae Romanae morem, excepto psalterio, celebrare debetis, sitis contenti perpetuo; necnon, ut si aliqui vestrum divino intersint officio cum aliis celebrantes, tunc illud eis sufficiat et ad dicendum officium proprium minime teneantur, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino etc. Datum Lugduni III Kal. Augusti, Pont. nostri anno sexto.

Hh. 2, 14; Torelli, IV, p. 412; Empoli, p. 172; Potthast 12991; Schier f. 16; Colinas. 54.

_____________________________________ 72 _______________________________________

1248, 13 Augusti: Ne pro eo quod.

Episcopi non se immisceant in electione priorum. Hoc mandatum valet pro eremitis in Tuscia, Lombardia, Romandiola, Hispania, Francia et Anglia.

Dilectis filiis... Priori generali et fratribus eremitarum Ord. S. Augustini in Tuscia (et indicatur posteriori manu etiam: in Lombardia, Romandiola (= Janbonitis), Provincia, Hispania, Francia et Anglia).

Ne pro eo quod dioecesanis vestris debitam oboedientiam et reverentiam exhibetis, institutiones vestri Ordinis subverti contingat, vobis auctoritate praesentium indulgemus, ut sic vestris episcopis huiusmodi oboedientiam et reverentiam impendatis, quod maxime circa institutionem et destitutionem priorum vestrorum salva sint eiusdem Ordinis instituta, per Sedem Apostolicam confirmata. Nulli ergo omnino etc. Datum Lugduni Idibus Augusti Pont. nostri anno sexto.

Schier, f. 16 (in margine).

_____________________________________ 73 _______________________________________

1249, 7 Decembris: Dilecti filii prior et fratres.

Card. Octavianus debet episcopum Bononiensem compellere ut unionem domus S. Mariae Magdalenae in Valle de Petra cum Ordine Eremitarum de Brictinis non plus obsistat, quia consuetudines Brictinorum arctiores sunt.

Dilecto filio O(ctaviano) Sanctae Mariae in Via Lata Diacono Cardinali Apostolicae Sedis Legato, Salutem etc.

1. Dilecti filii prior et fratres Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis Nobis exponere curaverunt, quod cum Prior et fratres domus S. Mariae Magdalenae de Valle Petrae Ordinis S. Benedicti, Bononiensis dioecesis incorporari eorundem Eremitarum domui et Ordini affectarent, tibi direximus scripta nostra, ut venerabilem fratrem nostrum Bononiensem episcopum monere ac inducere procurares quod fratres dictae domus S. Mariae Magdalenae Ordini unire [ac] domui dictorum Eremitarum studeret, sed eodem episcopo a te super hoc monito diligenter, id non posse propter diversitatem Ordinum asserente, ad supplicationem eorundem prioris et fratrum Eremitarum asserentium quod ipsi propter constitutiones eorum Ordini editas longe arctioribus quam dicti fratres S. Mariae Magdalenae observantiis astringuntur; iterato tibi nostris dedimus litteris in mandatis, ut si Ordinem praedictorum Eremitarum Ordine fratrum eorundem S. Mariae Magdalenae ex constitutionum additione, tibi arctiorem esse constaret, super incorporatione sive unione praedictis, praefati episcopi requisito assensu et ipsius in omnibus iure salvo, dispensative procederes, prout videret tua circumspectio expedire, et licet huiusmodi negotium dilecto filio magistro Ubaldo, subdiacono et capellano nostro, duxeris committendum, in ipso tamen nullus habitus est processus. Quare praefati prior et fratres Eremitarum Nobis humiliter supplicarunt, ut ne in ipsorum praeiudicium, factum huiusmodi diutius proteletur, incorporationem sive unionem praedictam fieri de benignitate Sedis Apostolicae mandaremus.

2. Quocirca discretioni tuae per iterata scripta mandamus, quatenus super incorporatione sive unione praefatis procedas iuxta traditam tibi formam; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Datum Lugduni VII Idus Decembris, Pontificatus nostri anno septimo.

Hh. 2. 15; Empoli, 172; Torelli IV, 415.

_____________________________________ 74 _______________________________________

1250, 27 Junii: Operis evidentia.

Fratres Eremitae de Tuscia ad conventum S. Mariae de Populo de Urbe, antea Ord. Fratrum Minorum, accedere possunt.

Dilecto filio Stephano, tituli S. Mariae Transtyberim presbytero Cardinali, Vicario.

Operis evidentia declarante quod dilecti filii fratres Eremitae de Tuscia, Ordinis S. Augustini, ad hoc frequenter invigilant ut divinae placeant maiestatis oculis et sibi ac aliis gloriam perpetuae claritatis acquirant, Sedis Apostolicae delectabile redditur ut ipsos opportunis temporibus gloriosi favoris affluentia prosequatur. Cum, itaque, firma sit Nobis in Domino fiducia quod per eosdem fratres, si plantentur in Urbe per apostolici favoris auxilium, multiplex inde ad honorem Ecclesiae proveniat utilitas animarum; mandamus quatenus, postquam dilectis filiis Fratribus Ordinis Minorum in Urbe commorantibus Monasterium S. Mariae de Capitolio per Venerabilem fratrem nostrum episcopum Ostiensem (Raynerium) et te, iuxta directi ei et tibi super hoc mandati nostri tenorem, fuerit assignatum, tu dictis eremitis ecclesiam S. Mariae de Populo cum omnibus domibus, iuribus ac pertinentiis suis, tam cito auctoritate nostra conferre et assignare procures, dirigendo circa ipsos illius benevolentiae studium per quod in observantia mandatorum Domini iuxta ipsorum pia desideria libere valeant prosperari, maxime cum dilectus filius Joannis, tituli S. Laurentii in Lucina presbyter Cardinalis, in cuius parochia ecclesia memorata consistit, ducat acceptum ut praedicti eremitae ipsam libere consequantur. Contradictores autem, si qui fuerint, vel rebelles mandato praedicto per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescendo.

Locum, data etc. in Formulario Joannis XXII omittuntur. Cfr. Potthast 14002.

AA 9 (1922), 72.

_____________________________________ 75 _______________________________________

1250, 21 Julii: Quia ex Apostolici cura.

Eiusdem tenoris bullae superioris citatae, 19 Aprilis 1244, ac eisdem destinatae.

Datum Lugduni XII Kal. Aug., Pont. nostri anno octavo.

Hh. 2, 14 bis; Empoli, 173; Torelli IV, 438; Potthast 14017; Schier, f. 16v; Colinas, 55.

_____________________________________ 76 _______________________________________

1250, 23 Augusti: Quia ex Apostolici cura.

Eiusdem tenoris ut supra, sed cum additione: candidatos censuris ecclesiasticis adstrictos absolvere possunt, quia per simplicitatem et iuris ignorantiam incurserunt, quia divina in hoc stato celebraverunt.

Datum Lugduni X Kal. Sept. Pont. nostri anno octavo.

Berger 4807 (textus completus autem non datur).

_____________________________________ 77 _______________________________________

1250, 23 Augusti: Canonica constitutione cavetur.

Extensio constitutionis generalis de appellatione ad Eremitas de Tuscia; Delinquentes appellent ut alii in abbates et episcopos, qui causam examinent ac iudicent, sed non in Papam, nisi in casibus magni momenti.

Dilectis filiis... Priori et fratribus eremitis Ord. S. Augustini in Tuscia, Salutem etc.

Canonica constitutione cavetur, quod monachi et canonici regulares quocumque modo se percusserint, non sint ad Apostolicam Sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur. Quod si abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficit, providentia est dioecesani episcopi adhibenda, nisi excessus difficilis fuerit et enormis, propter quem merito sit ad Romanam Ecclesiam recursus habendus. Nos ergo ad vos statutum huiusmodi duximus extendendum, auctoritate Apostolica statuentes ut in tali casu, nisi maioris sit providentia requirenda, per te, fili Prior, fratribus vestris absolutionis beneficium impendatur. Nulli ergo omnino etc. Datum Lugduni II Kal. Augusti, Pont. nostri anno octavo.

Hh. 2, 16; Berger 4808; Schier f. 17.

_____________________________________ 78 _______________________________________

1250, 7 Septembris: Ex parte tua.

Dispensatio super delatione baculi durante bello generali grassante, Eremitis Johannis Boni.

Dilecto filio Priori Generali Ordinis fratrum Eremitarum, Salutem etc.

Ex parte tua et aliorum priorum et fratrum sui Ordinis fuit Nobis humiliter supplicatum. ut cum quilibet ipsorum, tam ex institutione ipsius Ordinis quam etiam ex antiqua consuetudine, deferre baculum, quocumque iverit, in suis manibus teneatur; et plerumque cum ad civitates, villas et castra eos devenire contingit, propter malitiam temporis occasione ipsius baculi exploratores a locorum hominibus reputentur; propter quod nonnumquam in personis et rebus eorum magnum perferunt detrimentum, providere super hoc eis de benignitate apostolica curaremus. Quocirca discretioni tuae praesentium auctoritate concedimus ut generali guerra durante super usu baculi praedicti disponas et ordines, prout noveris melius expedire. Datum Lugduni VII Idus Septembris Pontificatus nostri anno octavo.

Torelli IV, 439; Schier, f. 17 (in data 5 Septembris: Nonis Sept.; Colinas, 56.

_____________________________________ 79 _______________________________________

1250, 17 Septembris: Quae omnium Conditoris.

Eiusdem tenoris bullae 13 Martii 1235, exceptis:

2. loco: exceptis positis in necessitate fratribus, legitur: exceptis minutis in necessitate fratribus.

10. loco: statutum ipsum auctoritate Apostolica confirmamus, legitur: statutum huiusmodi ad instar felicis recordationis Gregorii Papae praedecessoris nostri auctoritate Apostolica confirmamus etc.

Datum Lugduni XV Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.

Hh. 2, 17; Empoli, 174; Torelli IV, 442.

_____________________________________ 80 _______________________________________

1250, 20 Septembris: Devotionis augmentum.

Eremitae S. Eucharistiam in locis et oratoriis conservare possunt et ibi S. Missam et alia divina officia celebare, omni iure parochiali scilicet circa oblationes et decimas etc. parochialibus ecclesiis reservato.

Dilectis filiis Priori et fratribus Eremitis Ord. S. Augustini, Salutem etc.

Devotionis augmentum vobis (Deo propitio) provenire confidimus, si super iis quae pie cupitis, Nos benignos ad gratiam habeatis. Hinc est, quod Nos humilitatis vestrae precibus inclinati auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut in locis et oratoriis vestris cum viatico altari possitis Missarum solemnia et alia divina officia celebare, omni parochiali iure parochialibus ecclesiis reservato. Et ne de iure huiusmodi possit aliqua quaestio suboriri, illud circa oblationes, decimas et primitias intelligimus, quae a laicis solent ecclesiasticis exhiberi, quibus defraudari nolumus parochiales ecclesias occasione indulgentiae supradictae. Nulli ergo omnino etc. Datum Lugduni XII Kal. Octobris Pont. nostri anno octavo.

Empoli (inserta), 27; Torelli IV, 442; Potthast 14060; Schier f. 17; Berger, 4832.

_____________________________________ 81 _______________________________________

1250, 20 Septembris: Solet annuere.

Confirmatio donationis ecclesiae S. Mariae de Monte Sancto a Gerardo, electo Firmano, factae Brictinis.

Dilectis priori et fratribus heremitarum de Brictinis, Fanensis dioecessis.

Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis precibus favorem benevolum impertiri. Vestra sane Nobis exhibita petitio continebat, quod dilectus filius G(erardus) Firmanus electus ecclesiam S. Mariae de Montesancto suae dioecesis ad suam mensam spectantem cum domibus et omnibus pertinentiis suis vobis in perpetuum pia et provida liberalitate concessit, prout in instrumento confecto exinde plenius perspeximus contineri. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati concessionem huiusmodi ratam et gratam habentes eam auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenorem instrumenti praedicti facientes inseri praesentibus ad cautelam: In nomine Santissimae et Individuae Trinitatis, a Nativitate anno Domini MCCL, die secundo intrante Julio, indictione VIII, tempore Innocentii Papae IIII, actum Cinguli in domo filiorum Hugolini de Giliis, praesentibus Gentile de Revellonis, Conraduccio de Aquila, Armandino de Auxano, domno Angelo priore de Trevisano et Accurimbono, Hugolini de Giliis testibus rogatis. Domnus Gerardus, electus Firmanus, volens fratribus Ordinis S. Augustini de Brettino gratiam facere specialem, ecclesiam S. Mariae de Montesancto suae dioecesis pertinentem ad ipsum cum domibus, introitibus et exitibus suis et omnibus circumstantiis ipsius ecclesiae et domorum et platearum, onerum pertinentium ad ipsam ecclesiam in ipso Castro Montisancti quoad situm loci in aedificiis, domibus, plateis, hortis et in quolibet situ platearum eisdem fratribus et Ordini eorum in perpetuum pia et provida liberalitate contulit et concessit, ut de ipsa ecclesia, domibus, plateis omnibusque praedictis positis intus in ipso castro. De caetero faciant et disponant sicut de ipsorum processit voluntate. Ad maiorem vero cautelam viros religiosos fratrem Benignum et fratrem Rainaldum nomine prioris dicti Ordinis totiusque Ordinis ipsius de ipsa ecclesia cum praedictis omnibus per biretum suum liberaliter investivit. Et ego Nicolaus Firmagensis imperiali auctoritate notarius et nunc dicti domni electi de mandato ipsius domini et etiam rogatus scripsi et publicavi. Nulli ergo etc. Datum Lugduni XII Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.

Berger 4836; Reg. Vat. 22, f. 16 (88).

_____________________________________ 82 _______________________________________

1250, 1 Octobris: Quoniam ut ait.

Eiusdem tenoris ut supra 27 Septembris 1247, pro Brisctinis in Civitate Orvieto.

Datum Lugduni Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.

Torelli IV, 408; Schier, f. 17v; AA 5 (1913), 426.

_____________________________________ 83 _______________________________________

1250, 1 Octobris: Quoniam ut ait.

Idem ut supra pro Brictinis in civitate Gubbio.

Datum Lugduni Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.

AA 1 (1905), 266; 16 (1933), 42.

_____________________________________ 84 _______________________________________

1250, 6 Octobris: Cum a Nobis petitur.

Confirmatio donationis ecclesiae S. Concordii, Spoletanae dioecesis, ab episcopo eiusdem fratribus de Brictinis.

Dilectis priori et fratribus eremitarum de Brictinis, Fanensis dioecesis.

Cum a Nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Significastis siquidem Nobis quod W. felicis nominationis Spoletanus episcopus vobis ecclesiam S. Concordii suae dioecesis cum terra sufficienti ad hortum et officinas vobis necessarias, prout spectabat ad eum, pia liberalitate concessit, prout in ipsius litteris inde confectis dicitur plenius contineri. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati concessionem huiusmodi sicut provide facta est auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes defectum si quis in ea extitit de plenitudine potestatis. Nulli ergo etc. Datum Lugduni II Nonas Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.

Berger 4856; Reg. Vat. 22, f. 19 (108).

_____________________________________ 85 _______________________________________

1250, 2 Decembris: Exhibita nobis.

Decretum Card. Petri S. Georgii ad Velurn Aureum, cuius approbatio apostolica adhuc desideratur, in quo restitutio ccclesiae S. Leonardi de Sylva Lacus Ordini S. Augustini in Tuscia ratificatur.

Dilectis in Christo Priori et fratribus Ordinis S. Augustini in Tuscia, Salutem etc.

Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod cum Palmerius olim prior et Hugolinus canonicus ecclesiae S. Leonardi de Sylva Lacus, Senensis dioecesis, ipsam ecclesiam, quae hactenus Ordinis Eremitarum extiterat, Ordini vestro restituerint, de nostra licentia speciali, detinendo eam viderentur suarum animarum derogare saluti. Nos vestris precibus inclinati, quod ab eisdem Palmerio et Hugolino provide actum est in hac parte ratum habentes, illud auctoritate praesentium confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Perusii IV Nonas Decembris, anno 1250.

Torelli IV, 445.

_____________________________________ 86 _______________________________________

1251, 31 Martii: Debet ex nostra.

Poenitentes Jesu Christi in Provincia recipiunt Regulam S. Augustini.

Venerabilibus fratribus... Massiliensi et... Tholoniensi episcopis, Salutem.

Debet ex nostra providentia, qui vicem in terris Jesu Christi gerimus, provenire, ut ipsis famulis, qui mundi spretis honoribus et divitiis derelictis sanctorum patrum nituntur sequi vestigia, in veritatis spiritu et habitu paupertatis ordo debeat et certa regula, qua regantur, per quam etiam sibi et aliis proficiant ad salutem. Cum igitur dilecti filii... rector et fratres Poenitentiae Jesu Christi, abrenunciatis vanitatibus huius mundi et omnibus pompis eius, desiderent sub B. Augustini Regula, Patri luminum vivere, obsequi et facere poenitentiae digniores fructus, cum nulli regulari observantiae sint adstricti, Nos honestis et piis eorum desideriis ex quibus grande lucrum animarum, quod est Nobis inter caetera carius, segui potuerit, benignius annuentes, mandamus quatenus Regulam praedictam auctoritate nostra eisdem rectori et fratribus concedatis, ipsos benigni favoris opportuni consilii et auxilii praesidiis confoventes. Datum Lugduni II Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno octavo.

Reg. Vat. 24, f. 78 (536, inserta); G. M. Giacomozzi, L'Ordine della Penitenza di Gesù Cristo, Roma 1962, p. 114.

_____________________________________ 87 _______________________________________

1251, 17 Junii: Dignas Domino referimus.

Examen instituendum ab episcopo Mutinensi de vita et miraculis Johannis Boni ad eum canonizandum.

Venerabili fratri A(lberto) episcopo Mutinensi et dilectis filiis priori S. Marci et praeposito ecclesiae Mantuanae, Salutem etc.

Dignas Domino referimus gratias, quod, sicut venerabilis frater noster episcopus et dilecti filii nobiles viri, Bartholomaeus et Nicolaus, ambasciatores Mantuani exponere curaverunt recolendae memoriae fratrem Joannem Bonum eremitam Mantuanum, cum pie vixisset in hoc saeculo, viam salutis docendo verbis pariter et exemplis, tandem praesentis vitae cursu feliciter consumato multis miraculis omnipotens Deus decoravit. Unde, cum non deceat tales et tantos viros sine veneratione relinquere, quorum miracula et merita eos Sanctos ostenderunt, Nobis humiliter supplicarunt, ut ipsum adscribere Sanctorum cathalogo dignaremur. Quia vero Nobis non constat de praemissis, discretioni vestrae, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, per apostolica scripta mandamus, quatenus de vita et miraculis diligenter et fideliter inquirentes, super his testes fide dignos recipere legitime studeatis et de singulis circumstantiis iuxta interrogationis formam, quam vobis sub bulla nostra transmittimus inclusam, examinare prudenter ac ipsorum dicta fideliter in scriptis redacta et sub propriis inclusa sigillis ad nostram praesentiam transmittere procuretis, ut secundum Deum in hoc negotio procedamus. Quod si non omnes his exquirendis potueritis interesse, tu frater episcope, cum eorum altero nihilominus exsequaris. Datum Ianuae XI Kalendas Julii, Pontifcatus nostri anno octavo.

Torelli, IV, 451; Schier f. 17v-18; Acta Sanctorum Octobris IX, sub die 22, p. 772; Berger, 5255; Potthast, 14338; Colinas, 57.

_____________________________________ 88 _______________________________________

1252, 27 Januarii: Credentes Firmiter.

Potestas civitatis Terni Brictinos in fundatione conventus adiuvare debet.

Textus deest.

Datum Perusii VI Kal. Februarii, Pontificatus nostri anno nono.

AA 5 (1913), 466.

_____________________________________ 89 _______________________________________

1252, 28 Januarii: (Initio textuque omissis).

Frater Bandinus, prior Eremi S. Salvatoris de Sylva Lacus OSA, in processu contra quosdam adesse debet.

Dilecto filio priori de Monticiano, dioecesis Volaterrarum, Salutem etc.

Datum Perusii V Kal. Febr., Pont. nostri anno nono.

Schier, f. 17v.

_____________________________________ 90 _______________________________________

1252, 30 Januarii: (Initio textuque omissis).

Eiusdem tenoris ut supra (28 Januarii) duobus abbatibus Cisterciensibus.

Dilectis filiis Abbatibus S. Donati et S. Eugenii, dioecesis Senarum, ac praeposito Ecclesiae Senarum, Salutem etc.

Datum Perusii II Kal. Februarii, Pont. nostri anno nono.

Schier, f. 17v.

_____________________________________ 91 _______________________________________

1252, 28 Februarii: Devotionis vestrae.

Eremitae in dioecesi Langres a certis decimis ac vicesimis eximuntur (suntne Eremitae Johannis Boni?).

Dilectis filiis Priori et fratribus eremitarum Vallis S. Guillelmi, Ordinis S. Augustini, Lingoniensis dioecesis, Salutem etc.

Devotionis vestrae precibus benignum impartientes assensum, ut de blado, vino, lana, lignis, lapidibus et aliis, quae aliquoties pro vestris usibus emere vos contingit, nulla pedagia, vineragia, roagia vel alia, quae pro iis a saecularibus exiguntur, solvere teneamini, vobis tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Perusii III Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno nono.

Torelli, IV, 467.

_____________________________________ 92 _______________________________________

1252, 9 Aprilis: In causa quae.

In causa inter Fratres Minores et Eremitas de Brictinis circa ecclesiam S. Mariae de Monte Gaufri Card. Stephanus iudicium in favorem horum Eremitarum tulit. Episcopus civitatis Senegalliae hoc iudicium observari faciat.

Venerabili fratri episcopo Senegaliensi, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. In causa quae inter priorem et fratres Eremitarum de Brictinis in Marchia Anconitana ex parte una et dilectos filios fratres Minores eiusdem Marchiae ex altera super ecclesia S. Mariae de Monte Gaufri, sita in Colta Montissa, Firmanae dioecesis, vertebatur, dilectum filium nostrum S(tephanum) tituli S. Mariae Transtiberim, Presbyterum Cardinalem, dedimus auditorem. Qui, cognitis causae meritis eiusdem et relatis fideliter coram Nobis, praesentibus procuratoribus utriusque partis, diffinitivam pro eisdem Eremitis sententiam promulgavit, prout in patentibus litteris exinde confectis et sigillo Cardinalis praedicti signatis plenius continetur.

2. Cum itaque Nos eandem sententiam provide latam, ratam et firmam habentes, eam auctoritate Apostolica duxerimus confirmandam, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus praefatam sententiam iuxta tenorem litterarum ipsarum facias per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari. Datum Perusii V Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno nono.

Hh. 2, 18; Empoli, 175; Torelli IV, 468; Potthast 14552; Schier, f. 17v; Billi, 35.

_____________________________________ 93 _______________________________________

1252, 17 Aprilis: Licet his.

Indulgentia 40 dierum, solitis conditionibus, conceditur annuntim in die Dedicationi, ecclesiae S. Salvatoris de Sylva Lacus.

Dilectis filiis priori et fratribus eremi S. Salvatoris de Sylva Lacus, Senensis dioecesis, Salutem etc.

Licet his, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, de abundantia pietatis suae, qui merita supplicum excedit et vota, bene servientibus multo maiora retribuit, quam valeant promereri, nihilominus tamen desiderante Domino populum acceptabilem reddere, Christifidelibus ad complacendum ei, quasi quibusdam inlectivis muneribus, indulgentiis scilicet et remissionibus invitamus, ut exinde reddantur divinae gratiae actiones. Cupientes igitur, ut ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festo Dedicationis eiusdem venerabiliter visitaverint annuatim de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, cuius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniuncta sibi poenitentia misericorditer relaxamus. Datum Perusii XV Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno nono.

Hh. 5, f. 26.

_____________________________________ 94 _______________________________________

1252, 19 Aprilis: Necessitatibus vestris.

Prior S. Salvatoris Sylvae Lacus potest usque ad 200 libras senenses ex mulctis et usuris accipere.

Dilectis filiis... Priori et fratribus Eremi S. Salvatoris de Sylva Lacus, OSA, Senensis dioecesis, Salutem etc. Necessitatibus vestris paterno compatientes affectu, ut ab illis de civitate et dioecesi Senensi, qui extorserunt usuras et inveniri non potest cui sit earum restitutio facienda, possitis usque ad ducentas libras Senensis monetae recipere auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nolumus autem quod extortores huiusmodi ad restitutionem aliam teneantur. Nulli ergo omnino etc.

Datum Perusii XIII Kal. Maii, Pont. nostri anno nono.

Schier, f. 18.

_____________________________________ 95 _______________________________________

1252, 26 Maii: Ex parte vestra.

Unio eremi S. Leonardi cum conventu S. Salvatoris de Fultignano (= Sylva Lacus) ab Adiuto, Visitatore Generali fratrum Eremitarum S. Augustini, a Card. Richardo deputato, confirmatur.

Dilectis filiis Priori et Fratribus S. Salvatoris de Fultignano et S. Leonardi de Sylva de Lacu Ordinis S. Augustini, Senensis dioecesis, Salutem etc.

Ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, quod dilectus filius frater Adiutus, generalis visitator Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini deputatus a dilecto filio nostro Richardo S. Angeli Diacono Cardinali, cui eiusdem Ordinis curam commissimus, eremum S. Leonardi, priore vacante, consentientibus fratribus ibidem existentibus, habito diligenti tractatu et proviso, quod ipsam, quae plurimum collapsa fuerat, [ut] per te, fili prior, posset in melius reformari, eremo S. Salvatoris incorporavit et totaliter counivit, ut unum corpus effectae uno capite gubernentur et unum capitulum censeantur. Verum, cum idem Cardinalis id quod per eundem visitatorem super huiusmodi incorporatione et unione factum extitit, duxerit confirmandum, prout in instrumento et litteris exinde confectis, Cardinalis ipsius sigillo munitis, plenius dicitur contineri; Nos tuis supplicationibus inclinati, quod ab eisdem et a visitatore factum est provide in hac parte ratum et gratum habentes, illud auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Perusii VII Kal. Iunii, Pont. nostri anno nono.

Torelli IV, 472; Schier, f. 18.

_____________________________________ 96 _______________________________________

1252, 30 Julii: Religiosam vitam eligentibus.

Eiusdem tenoris ut supra 3 Novembris 1245 cum differentiis sequentibus.

Dilectis filiis Priori Fratrum Eremitarum de Brictinis eiusque subiectis prioribus ac fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

6. Deest prima pars scilicet: Prohibemus insuper... nullus audeat retinere.

19. In fine additur: Benevalete.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi.

Ego Rainaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus, subscripsi.

Ego Stephanus S. Mariae Transtyberim tituli Calixti, Presbyter Cardinalis subscripsi.

Ego Fr. Joannes tituli S. Laurentii in Lucina, Presbyter Cardinalis subscripsi.

Ego Petrus S. Georgii ad Velum Aureum Diaconus Cardinalis subscripsi.

Ego Joannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis subscripsi.

Ego Willelmus S. Eustachii Diaconus Cardinalis subscripsi.

Ego Octobonus S. Hadriani Diaconus Cardinalis subscripsi.

Ego Jacobus Portuensis et S. Rufinae episcopus subscripsi.

Datum Perusii per manum Guilelmi Magistri Scholarum Parmensis S. Romanae Ecclesiae vicecancellarii, III Kal. Augusti, Indictione X, Incarnationis Dominicae anno MCCLII, Pontificatus vero Domini Innocentii Papae IIII anno decimo.

Copia authentica facta anno 1341, Fano, Biblioteca Federiciana, fondo Amiani, cod. 7, fasc. 10, ff. 20-22; Berger 5887.

_____________________________________ 97 _______________________________________

1252, 3 Augusti: Dilecti filii Priores et fratres.

Praelati Ecclesiae fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini licentiam construendi ecclesias ac domos et ibi divina officia celebrandi dare debent, ubi existunt.

Venerabilibus fratribus universis Archiepiscopis et Episcopis praesentes litteras inspecturis, Salutem etc. Dilecti fìlii Priores et fratres Ordinis Eremitarum S. Augustini Nobis humiliter supplicarunt, ut eis construendi ecclesias et domos in terris, maneriis et possessionibus, quae sibi a Christi fidelibus conferuntur, ac audiendi et celebrandi divina officia in eisdem ecclesiis et recipiendi ecclesiastica sacramenta licentiam de benignitate solita largiremur; vobis igitur qui locorum dioecesani existitis in hac parte deferre volentes, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus eis concedatis licentiam postulatam sine iuris praeiudicio alieni. Datum Perusii III Nonas Augusti, Pont. nostri anno decimo.

Hh. 2, 18; Empoli, 181; Torelli IV, 473; Schier, f. 18v; Potthast 14679; Colinas, 59.

_____________________________________ 98 _______________________________________

1252, 5 Septembris (Initio textuque omissis).

Priori S. Mathaei de Lepore, Florentiae dioecesis, licentia possessiones vendendi ad debita solvendi praestatur.

Venerabili fratri... Episcopo Florentino.

Datum Perusii Non. Sept., Pont. nostri anno decimo.

Schier, f. 18v

_____________________________________ 99 _______________________________________

1252, 12 Septembris: Quoniam ut ait.

Indulgentia 40 dierum fidelibus manus adiutrices porrigentibus in constructione ecclesiae S. Mathaei de Lepore OSA, Florentiae dioecesis.

Universis Christifidelibus per Tusciam constitutis.

1. Quoniam ut ait etc.: 27 Septernhris 1247.

2. Cum igitur sicut accepimus dilecti filii... prior et fratres Eremi S. Matthaei de Lepore Ordinis S. Augustini Florentiae dioecesis, ecclesiam ipsorum aedificare inceperint opere sumptuoso et ad hoc indigeant fidelium adiuvari subsidiis, cum portent voluntariam sarcinam paupertatis, Universitatem vestram etc. ut supra.

Datum Perusii II Id. Septembris, Pont. nostri anno decimo.

Schier, f. 18v.

_____________________________________ 100 _______________________________________

1252, 19 Octobris: Tactus dolore cordis.

Clerus universus deprecatur ut pro rege Henrico Angliae, qui cum sociis suis in Terram Sanctam pergit, oret.

Abbatibus, prioribus et conventibus S. Benedicti, Cisterciensis, S. Augustini et aliorum etc... per regnum Angliae, Hiberniam, Wasconiam et alias terras dicioni... Henrici illustris regis Angliae subjectas, Salutem etc.

Datum Perusii XIV Kal. Novembris, Pont. nostri anno decimo.

Berger 6035; Potthast 14753.

_____________________________________ 101 _______________________________________

1253, 14 Martii: Quanto studiosius divinae.

Universi fratres eremitae non debent longius portare baculum.

Priori Generali et universis fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini.

Quanto studiosius divinae contemplationi vacatis tanto vos ab hiis, qui videntur vobis afferre discidia, immunes libentius conservamus. Sane petitio vestra Nobis exhibita continebat, quod olim a quibusdam legatis Sedis Apostolicae de speciali mandato eiusdem Sedis, ut dicebant, statutum extitere ut quilibet frater vestri Ordinis, quocumque ipsum ire contingat, gestare in manu propria baculum, teneatur. Cum autem, sicut asseritis, relatio baculorum huiusmodi certis ex causis molesta vobis existat et nimium tediosa et per hoc, vestris mentibus obductis turbatione, nubilo contingat multoties apud vos sanctae contemplationis otium impedire, Nos vestrjs devotis supplicationibus inclinati, quieti vestrae in hac parte consulere pro remedio cupientes, ut eosdem baculos, non obstante statuto praedicto, inviti deferre minime teneamini auctoritate nostra vobis indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Perusii II Idus Martii, Pontificatus nostri anno decimo.

Berger 6417; Potthast 14914; Reg. Vat. 22, f. 253v (560).

_____________________________________ 102 _______________________________________

1253, 14 Aprilis: Admonet Nos cura.

Restauratio unionis et pacis inter partialitates Lombardiae et Romandiolae Ordinis Eremitarum Johannis Boni; finis schismatis trium annorum, decreta ac directiva circa organisationem necnon caracterem Ordinis.

Universis prioribus et fratribus Ordinis Eremitarum, Salutem etc.

1. Admonet Nos cura suscepti regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut et plantare sacram religionem et plantatam fovere summopere debeamus, quod utilius tunc exequimur, et ea, quae sunt recta, nutrimus et corrigimus, quae profectum virtutis impedire noscuntur.

2. Quia vero diversitas formae, quam fratres vestri Ordinis in profitendo et eligendo sibi Priorem Generalem servabant, diversitatem etiam inducebat animorum et per consequens scandalum generabat post diversas electiones et cessiones factas de Prioribus in Ordine ipso et diversos processus super iis habitos. Nos, ad quos spectat errata corrigere ac nutrire directa, cupientes paci et tranquillitati vestrae paterna sollicitudine providere, dilecto filio nostro G(ulielmo) S. Eustachii diacono cardinali, cui dudum generalem curam Ordinis praedicti commisimus, examinationem electionis celebratae in Generalem Priorem eiusdem Ordinis de dilecto filio fratre L(anfranco) Mediolanensi, tunc priore domus vestrae Bononiensis, et processuum eorumdem duximus committendam.

3. Cum igitur idem cardinalis de mandato et auctoritate nostra, electione de praefato Lanfranco quia eam invenit celebratam canonice confirmata, super professione ac electione necnon et nominatione Prioris ipsius Ordinis faciendis de caetero ac aliis articulis, eadem auctoritate statutum edidit providum et honestum, prout in ipsius cardinalis litteris inde confectis plenius continetur.

4. Nos vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem cardinali super iis factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; tenorem litterarum ipsarum praesentibus de verbo ad verbum inseri faciendo, qui talis est:

5. Guillelmus miseratione divina S. Eustachii diaconus cardinalis religiosis viris et dilectis in Christo universis prioribus et fratribus Ordinis Eremitarum tam praesentibus quam futuris, in perpetuum. Variam (Eremitarum) Ordinis vestri formam in profitendo et eligendo sibi Priorem Generalem sectantes, in variam inter se dissensionis materiam inciderunt; propter quod necessarium extitit in hac parte vobis et eidem Ordini per Apostolicae Sedis providentiam subveniri. Sane ad audientiam Domini Papae pervenit, quod bonae memoriae Joannes Bonus in Ordine vestro primum apud Budriolum, Caesenatis dioecesis, de concessione dioecesani loci eiusdem domum incepit et dum fama conversationis eius per loca vicina crebresceret et plurimi converterentur ad eum, ecclesiam in honorem B. Mariae Virginis construxit ibidem. Crescente autem numero, merito huiusmodi conversorum receptorum, per eas in diversis partibus, in quibus mansiones construxerant, extitit propagata. Cum autem iidem religiosi aliquam de approbatis Regulam non haherent, quidam ex eis, accedentes ad Sedem Apostolicam, obtinuerunt ab ea B. Augustini Regulam sibi dari et sic ex tunc coeperunt in regularibus observantiis instrui et regulariter se habere. Et quia eorum habitus, qui habitui Fratrum Minorum videbatur conformis, apud aliquos scandalum quodammodo suscitabat, de mandato et auctoritate duorum cardinalium, qui tunc in partibus Lombardiae legationis fungebantur officio, nigrum, quem gestatis adhuc, habitum elegerunt. Qui, cum iam vocarentur Fratres Eremitae Joannis Boni Ordinis S. Augustini, novitii, qui recipiebantur ab eis, profitebantur hoc modo:

Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et B. Mariae et tibi Priori Fratrum Eremitarum S. Mariae de Caesena suisque successoribus usque ad mortem secundum Regulam B. Augustini et Constitutiones fratrum istius loci.

In hac vero forma professionis ubi dicebatur istius loci, auctoritate Generalis Capituli eorumdem fratrum, istius Ordinis, postmodum dictum fuit. Cumque dictus frater Joannes Bonus, qui per plures annos fratribus praedictis praefuerat et fratres ipsi eidem tamquam institutori Ordinis ipsorum reverenter intenderant, curae ipsorum, quae per excrescentem numerositatem subditorum excreverat, cedere aspiraret fratre Matthaeo et quibusdam aliis fratribus suis assumptis ad episcopum accessit; qui episcopus dictum fratrem Matthaeum praesentatum sibi ab eisdem fratre Joanne Bono et aliis, in priorem dictae domus et per hoc in Generalem totius Ordinis, sicut dicitur, confirmavit. Quo in religione praedicta annis pluribus tamquam Generali Priore generaliter ministrante, quamplures intraverunt religionem eandem et secundum formam professionis praescriptae, quamquam nonnulli ex eis fratri Matthaeo tamquam Priori S. Mariae praedictae de Caesena se profiteri principaliter crederent, sunt professi. Interea duo fratres professionis praedictae, Lugdunum ad Sedem Apostolicam venientes, generalem curam Ordinis vestri a Domino Papa nobis obtinuerunt committi et privilegium quoddam commune in cuius titulo scribebatur: "Priori Fratrum Eremitarum S. Mariae de Caesena eique subiectis prioribus et fratribus universis", a Sede reportarunt eadem. Praedictus denique frater Matthaeus prudenter attendens, quod in administratione curae, quam assumperat, sine scandalo diutius remanere non poterat, eo quod ad eamdem curam a quibusdam fratribus minus sufficiens haberetur, vocatis prioribus et fratribus omnibus de Ordine vestro, quorum intererat, Generale Capitulum apud Ferrariam congregavit. Sed inter ipsum fratrem Matthaeum et Fratres de Caesena ac quosdam alios priores et fratres de Romandiola super cessione ipsius fratris Matthaei, antequam eligerent diffinitores Generalis Capituli, (quod) secundum tenorem Constitutionum ipsius Ordinis poterat, et (ante) celebratione(m) Capituli eiusdem, contentione suborta, dicti fratres de Caesena et alii contra praeceptum eiusdem fratris Matthaei de ipso Capitulo tamquam dissentientes et contradicentes, ne generale capitulum fieret, exierunt. Ipse vero, frater Matthaeus nihilominus, diffinitoribus electis praedictis, in manibus eorumdem cessit administratione generali, quam exercuerat, et ipse, si quod in confirmatione sua ab episcopo Caesenate acceperat in manibus nuntii eiusdem praesentis ibidem publice resignavit. Sicque, huiusmodi cessione ac resignatione receptis, quidam fratres ex iis, qui ibidem aderant, ad eligendum Priorem Generalem assumpti, fratrem Ugonem Mantuanum in Generalem Priorem totius Ordinis elegerunt. Per illos autem, qui remanserant, statutum fuit in eodem capitulo, ut omnes, qui ex tunc in Ordine ipsorum profiteri deberent, profiterentur hoc modo:

Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et B. Mariae et tibi Priori Generali Fratrum Eremitarum Joannis Boni (etc.).

Post haec autem vir venerabilis, Aquileiensis electus, tunc in Lombardia Legatus Apostolicae Sedis, electionem huiusmodi confirmavit. Fratres vero de Caesena et quidam alii de Romandiola adhaerentes eisdem, apud Caesenam convenientes in unum et tam consuetudini, qua prior fratrum S. Mariae de Caesena praedictae per fratres Ordinis ad locum ipsum tamquam ad primum et principalem, a quo idem Ordo processerat, eligi et Generalis Prior, propter hoc, merito esse et appellari solebat, quam titulo praedicti privilegii, primo in ordine ipso obtenti, in quo praedicto priori de Caesena scribebatur, principaliter inhaerentes Fratrem Marcum Caesenatem in priorem dictae domus et per hoc in Priorem Generalem totius Ordinis elegerunt et electionem, quam de ipso fecerant, obtinuerunt confirmari per episcopum Caesenatem. Diversis igitur in Ordine vestro assumptis Generalibus Prioribus et adversus (1) alter in illos, qui obediebant alteri, multiplices excommunicationum sententias protulerunt, ex quibus nonnulli celebraverunt divina et excommunicati taliter ad sacros Ordines sunt promoti. His autem temporibus frater Ugo, proprios nuntios ad Apostolicam Sedem transmittens, mutationem professionis praedictae et id quod super electione sua per praefatum Legatum factum fuerat, per eamdem Sedem obtinuit confirmari. Quoddam etiam privilegium tunc obtinuit, quod in nullo alio, quam in titulo, erat a priori diversum. Cum autem Ordo vester in diversas partes divisus inter multiplices contentiones et discordias in ipso exortas fere per triennium fluctuaret, tandem fratres ipsius Ordinis, cupientes unitatem et pacem in eodem Ordine reformari, quatenus ex seipsis procuratoribus constitutis, illos ad Curiam Romanam et ad nos specialiter tamquam ad patronum sui Ordinis, transmiserunt; sed quia tunc eos per nos commode non poteramus audire, prudentibus viris, electo Paduano et fratri Simoni Mediolanensi de Ordine Minorum capellanis et sociis nostris, commisimus, ut procuratores eosdem super iis, quae vellent proponere diligenter audirent et prout studiosius possent, Ordinem ipsum ad statum unitatis ac pacis intenderent revocare. Dicti vero electus et frater Simon, statu et conditionibus Ordinis per procuratores praedictos plenius intellectis, quaedam in Ordine ipso pro bono statu eiusdem super certis articulis de assensu procuratorum pronunciaverunt servanda et tandem procuratores ipsos concordes ad propria remiserunt. Quibus ita remissis, praefati Ugo et Marcus, qui pro Generalibus Prioribus se gerebant, et alii fratres, qui obediebant eisdem, de communi voluntate omnium Generale Capitulum apud Bononiam celebrarunt. In quo videlicet Capitulo, ordinatione, quae per praedictum electum Paduanum et fratrem Simonem tradita fuerat, recitata et lecta, et diffinitoribus Capituli Generalis electis, praedictus frater Marcus properavit Caesenam et in manibus episcopi Caesenatis cessit prioratu loci eiusdem, in quo per ipsum episcopum fuerat confirmatus et per eundem a cura prioratus ipsius extitit absolutus. Frater vero Ugo, qui per Sedem Apostolicam confirmatus fuerat, in manibus magistri Bernardi, Canonici Bononiensis (et) Domini Papae capellani, cui auctoritate apostolica commissum extiterat, quod reciperet cessionem eiusdem, administratione et officio suo cessit. Cessionibus igitur huiusmodi taliter expeditis priores de ipso Capitulo secedentes in parte, prout spectabat ad eos, ad tractandum de electione futuri Generalis Prioris, in quattuor fratres de ipso Capitulo, qui deberent Generalem Priorem eligere consenserunt. Illi autem, Spiritus Sancti gratia invocata, fratrem Lanfrancum Mediolanensem, tunc priorem domus vestrae Bononiensis, in Priorem Generalem Ordinis vestri unanimiter et concorditer elegerunt. Electio cuius approbata per communem consensum omnium de ipso Capitulo fuit ad Sedem Apostolicam per procuratores ipsius Capituli confirmanda delata; cuius electionis et eorum quae superius sunt narrata processum nobis Dominus Papa examinandum et plenius intelligendum commisit. Unde nos praemissis omnibus intellectis, ea in ipsius Domini Papae et fratrum suorum praesentia fideliter retulimus et recitavimus diligenter. Nos itaque de speciali mandato et auctoritate eiusdem Domini electionem praedicti fratris Lanfranci, quam invenimus celebratam canonice, ac ipsum fratrem Lanfrancum in Generalem Priorem vestri Ordinis confirmamus. Eadem auctoritate nihilominus statuentes, ut idem Prior et quilibet eius successor in perpetuum, qui quidem, cum eligendus fuerit secundum sanctiones canonicas et statuta vestri Ordinis eligatur, et electionis suae confirmationem ab Apostolica Sede seu a Legato ipsius dumtaxat recipiat Generalis Prior Ordinis Eremitarum, sine alicuius certi loci vel proprii nominis expressione; de caetero deberet appellari et ei tamquam Priori Generali eorum omnes priores et fratres ipsius Ordinis, qui etiam nominentur simpliciter Fratres Ordinis Eremitarum, in omnibus humiliter obediant et intendant. Prior quoque S. Mariae de Caesena et alii priores vestri Ordinis, qui consueverunt in prioratibus suis institui per dioecesanos locorum, per eosdem instituantur in eis; et tam Prior Generalis quam alii provinciales et conventuales priores eiusdem Ordinis episcopis, in quorum dioecesibus degunt, in iis quae ad iurisdictionem episcopalem pertinent, intendant reverenter et respondeant, prout debetur; ita tamen, quod iidem episcopi contra ipsum Priorem Generalem, inconsulto Romano Pontifice, nil attentent. Fratres etiam, qui de caetero in Ordine vestro debuerint profiteri, eidem Priori Generali vel certo eius nuntio profiteantur hoc modo:

Ego N. facio professionem et promitto obedientiam Deo et B. Mariae Virgini et tibi Priori Generali Ordinis Eremitarum tuisque successoribus usque ad mortem secundum Regulam B. Augustini et Constitutiones Fratrum istius Ordinis.

Non obstantibus professionibus et consuetudinibus quibuslibet, ubicumque in Ordine vestro aliter hactenus observatis, seu privilegiis et indulgentiis ac confirmationibus apostolicis cuicumque loco vel personae ab Apostolica Sede concessis, quae cassa et vacua et nullius esse momenti de caetero auctoritate decernimus supradicta, seu conditione qua praedictus episcopus Caesenas in concessione, quam fecit fratri Joanni Bono de loco ecclesiae S. Mariae de Caesena praedictae apposuisse refertur, quod nec ipse frater Joannes Bonus nec aliquis eius successor possit locum et ecclesiam praedictam alicui loco supponere vel personae, aut quod priores dicti loci fuerunt in eo per eumdem episcopum aliquando pro Generalibus Prioribus vestri Ordinis confirmati. Cum illis autem de Ordine vestro, qui aliis Prioribus Generalibus aliter sive quocumque modo in eodem Ordine hactenus sunt professi, dispensamus auctoritate praefata et decernimus, quod dicto fratri Lanfranco, tamquam Priori Generali eorum eiusque successoribus in omnibus ad obedientiam et reverentiam teneantur. In privilegio quoque Ordinis vestri huiusmodi titulus apponatur: "Innocentius episcopus etc. Dilectis filiis Priori Generali Ordinis Eremitarum ac aliis provincialibus et conventualibus prioribus, conventibus quoque ac aliis fratribus universis tam praesentibus quam futuris eremiticam vitam professis, in perpetuum". Ad praemissorum autem omnium memoriam et perpetuam firmitatem praesentem paginam fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum Perusii VI Idus Ianuarii anno Domini MCCLIII, Pontificatus Domini Innocentii Papae Quarti anno decimo, indictione undecima.

6. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Perusii XVII Kalendas Maii Pontificatus nostri anno decimo.

(1) Verba et adversus non leguntur apud N. Crusenium in Monasticon Augustinianum, Monachii 1623, p. 118.

Hh. 2, 19; Torelli IV. 476-480; Empoli, 176-181; Schier, f. 19-22; Berger 6493; Potthast 14945; Colinas, 60.

_____________________________________ 103 _______________________________________

1253, 25 Maii: Quoniam ut ait.

Ut supra 27 Septembris 1247, pro Brictinis in civitate Terni.

Datum Assisii VIII Kal. Junii, Pontificatus nostri anno decimo.

AA 5 (1913), 466.

_____________________________________ 104 _______________________________________

1253, 31 Maii: Religiosam vitam eligentibus.

Mare Magnum privilegiorum fratribus eremitis de Tuscia in ultramontanis partibus constitutis.

Verbatim eiusdem tenoris ut supra 26 Aprilis 1244, exceptis:

Dilectis filiis Priori et fratribus eremitis in ultramontanis partibus constitutis, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Ego Stephanus S. Mariae Transtyberim, tituli S. Callixti Presb. Card.

Ego fr. Joannes tituli S. Laurentii in Lucina Presb. Card.

Ego Riccardus S. Angeli Diac. Card.

Ego Ioannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diac. Card.

Ego Octavianus S. Mariae in Via Lata Diac. Card.

Ego Petrus S. Georgii ad Velum Aureum Diac. Card.

Ugo Guilelmus S. Eustachii Diac. Card.

Ego Rainaldus Ostiensis et Velletrensis Episcopus.

Ego Jacobus Portuensis et S. Rufìnae Episcopus.

Ego Stephanus Praenestinus Episcopus.

Datum Assisii per manum Guilelmi Magistri Scholarum Parmensis, S. Romanae Ecclesiae Vice-cancellarii, II Kal. Junii, Indictione XI, Incarnationis Dominicae anno MCCLIII, Pont. vero Domini Innocentii Papae quarti anno decimo.

Empoli 181-184; Potthast 14989; Colinas 50.

_____________________________________ 105 _______________________________________

1253, 1 Julii: Pia desideria devotorum.

Confirmatio decretorum circa habitum, quae continentur in litteris Card. Richardi "Si ad Coenam Domini" die 24 Junii 1253.

Dilectis filiis (Adiuto) visitatori generali et Prioribus ac fratribus eremitis universis Ordinis S. Augustini.

Pia desideria devotorum eo debemus benigno favore prosequi, quo in ipsis Dei gloria ac animarum salus noscitur contineri. Sane dilectus filius noster Riccardus S. Angeli Diaconus Cardinalis, cui Ordo vester a Sede Apostolica est commissus, ad differentiam aliorum Ordinum certum habitum deferendum tam a professis fratribus quam conversis ac etiam novitiis dicti vestri Ordinis de consilio quorundam discretorum fratrum vestrorum vobis provida deliberatione concessit, prout in patentibus litteris eiusdem Cardinalis confectis exinde ac suo sigillo signatis plenius continetur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod ab eodem Cardinali super hoc factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum de verbo ad verbum praesentibus fecimus annotari, qui talis est: "Riccardus miseratione divina S. Angeli Diaconus Cardinalis viris religiosis, suis in Christo dilectis, visitatori generali, prioribus et universis fratribus eremitis Ordinis S. Augustini, tam praesentibus quam futuris, salutem in Auctore Salutis. Si ad Coenam Domini convocati nullius excusationis patrocinium praetendentes, vos abnegastis et vestra, eligendo per Religionis austeritatem divinum pabulum promereri, decet vos taliter gubernari constitutionum habenis, quod certos vobis terminos constitutos, tentationibus instigati transgredi non possitis impunes certis signis in vestro habitu insigniti. Sane, cum Ordo vester nobis sit a domino Papa commissus, illa statuere ac cogitare cogimur per quae vobis salus proveniat et honestas. Unde habito consilio quorundam fratrum vestrorum discretorum tenore praesentium duximus statuendum, quod fratres vestri Ordinis professi deferant cucullas nigras, prout haberi poterunt in cuiuslibet provincia, tamen non tinctas vel accidentaliter coloratas; desuper corrigiis cinctas et in manu crocias, in quorum superiori parte non sit curvum lignulum sed directum. Conversorum vero habitus sit portare superiorem tunicam nigram et capucium nigrum et crocias supradictas. Novitii autem ferant cappam nigram usque ad talos, tunicam, scapulare, corrigiam et crocciam memoratam; quae curetis, studio vigili, dante Domino observare. In huius vero rei testimonium praesentes litteras fecimus nostri sigilli munimine roborari. Datum Assisii IX Kal. Julii, Pontificatus Domini Innocentii Papae quarti anno decimo. Nulli ergo omnino etc. Datum Assisii Kal. Julii, Pont. nostri anno XI.

Torelli IV, 485; Berger 6834; Potthast 15035.

_____________________________________ 106 _______________________________________

1253, 1 Julii: Providentia laudabilis.

Conventus quidam dioecesis Fanensis a Brictinis non derelinquatur, quia sine damno non potest dimitti.

Dilectis filiis priori et conventui Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Providentia laudabilis et salubris in cunctis vestris haberi debet operibus, ut exinde claritatem nominis in conspectu Dei et hominum habeatis. Cum itaque locus habitationis vestrae, in quo elegistis virtutum Domino sub religionis habitu perpetuo famulari, satis prout accepimus sit aptus divino cultui nec possit absque damno et gravi nota dimitti, universitati vestrae tenore praesentium duximus inhibendum, quod exinde sine licentia speciali Sedis Apostolicae nullatenus recedatis; sed in ipso stabiliter persistentes ad illa, vigilanti studio, desudetis, per quae palma perennis gloriae vobis ad votum, largiente Domino, valeat provenire. Datum Assisii Kal. Julii, Pontificatus nostri anno undecimo.

Hh. 2, 21; Empoli, 184; Torelli IV, 484; Potthast 15039; Schier, f. 22.

_____________________________________ 107 _______________________________________

1253, 10 Julii: Sua Nobis.

Episcopus Novariensis iudicium ferre debet in causa vertente inter conventum S. Augustini Mediolani OSA et ecclesiam S. Babillae eiusdem civitatis.

Dilecto filio praeposito Ecclesiae Novariensis, Salutem etc.

Sua Nobis dilecti filii Prior et conventus domus S. Augustini Mediolanensis Ordinis S. Augustini petitione monstrarunt, quod olim inter ipsos ex parte una et rectorem et clericos ecclesiae S. Babillae Mediolanensis ex altera super eo quod iidem rector et clerici asserebant, dictos priorem et conventum construere quamdam ecclesiam in praefata domo in ipsorum rectoris et clericorum praeiudicium, materia quaestionis exorta tandem super hoc et litibus occasione huiusmodi inter eos motis a partibus in archipresbyterum Mediolanensem tamquam in arbitrum sub certa poena extitit compromissum, qui perperam in negotio ipso procedens inter alia per arbitrium pronuntiavit iniquum, quod, si contingat eosdem priorem et conventum de dicta domo discedere, praedicta ecclesia et eius coemiterium gratis ad rectorem et clericos perveniant supradictos. Adieciens nihilominus, quod praefati prior et conventus super hoc aliquod ius sive privilegium a Summo Pontifìce seu aliqua persona non debeant impetrare. Unde cum huiusmodi arbitrium in supradictae domus enormem laesionem redundare noscatur, praefati prior et conventus Nobis humiliter supplicarunt, ut subvenire super hoc eis per beneficium restitutionis in integrum paterna sollecitudine curaremus. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus vocati, qui fuerint evocandi, si tibi constiterit dictam domum ex arbitrio huiusmodi enormiter esse laesam, memoratis priore et conventu, non obstante poena praedicta, adversus praedictum arbitrium sicut iustum fuerit in integrum restitutis, audias hinc inde proposita et quod canonicum fuerit, cessante appellatione, decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia vel odio vel timore subtraxerint, per censuram eamdem, appellatione remota, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Assisii VI Idus Julii, Pontifcatus nostri anno undecimo.

Schier, f. 22.

_____________________________________ 108 _______________________________________

1253, 2 Decembris: Oblata Nobis.

Post examina instituta et in favorem Fratrum de Brictinis conclusa circa incorporationem conventus S. Mariae Magdalenae de Valle Petrae, Papa unionem confirmat.

Dilectis filiis Priori et fratribus Eremitarum de Brictinis, Ordinis S. Augustini, dioecesis Fanensis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Oblata nobis ex parte vestra petitio continebat, quod, cum prior et fratres S. Mariae Magdalenae de Valle Petrae, tunc Ordinis S. Benedicti, Bononiensis dioecesis affectarent Ordini et domui vestrae uniri, Nos dilecto filio nostro Octaviano, S. Mariae in Via Lata Diacono Cardinali, tunc in partibus illis Apostolicae Sedis Legato, nostris sub certa forma dedimus litteris in mandatis, ut venerabilem Fratrem nostrum Bononiensem episcopum monere ac inducere procuraret, quod fratres dictae domus S. Mariae Magdalenae Ordini et domui vestris unire et incorporare curaret. Sed tandem eodem episcopo ab ipso Cardinali super hoc diligenter monito et id non posse fieri propter diversitatem Ordinum asserente, dicto Cardinali nostras iterum direximus litteras inter alia continentes, ut si constaret eidem Ordinem vestrum Ordine dictorum fratrum S. Mariae Magdalenae ex adiectione constitutionum existere arctiorem, super incorporatione ac unione huiusmodi, requisito consensu ipsius episcopi et eiusdem in omnibus iure salvo, dispensative procederet, prout videret eius circumspectio expedire. Dicto vero Cardinali postmodum dilecto filio Magistro Ubaldo, subdiacono et capellano nostro, committente super hoc totaliter vices suas, idem capellanus legittime cognitus, quod Ordo vester ex adiectione constitutionum Ordine praedictorum fratrum S. Mariae Magdalenae arctior existebat, eiusdem episcopi requisito consensu et ipsius in omnibus iure salvo, fratres praedictae domus S. Mariae Magdalenae ac domum ipsam vestris Ordini ac domui iuxta nostrarum litterarum tenorem unire ac incorporare dispensative curavit, prout in instrumento publico, exinde confecto, vidimus plenius contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod a Cardinali et capellano praedictis factum est in hac parte ratum habentes et gratum, illud auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus; defectum, si quis in huiusmodi unione et incorporatione fuit ex eo, quod idem Cardinalis non habebat ex beneficio litterarum nostrarum directarum in ipsum, quod posset alii super iis committere vices suas, supplentes de plenitudine potestatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et suppletionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani IV Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

Torelli IV, 488-499; Berger 7097; Colinas, 65.

_____________________________________ 109 _______________________________________

1253, 3 Decembris (initio textuque omissis).

Potestati, consilio et communi Fanensi bona Eremitarum de Brictinis commendantur.

Datum Laterani III Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

Schier, f. 22v.

_____________________________________ 110 _______________________________________

1253, 5 Decembris: Cum ecclesias.

Potestas civitatis Fanensis non debet Eremitas de Brictinis circa domum, quam a quodam Fuscolo receperunt, molestare.

Dilectis filiis Potestati, Consilio et Communitati Fanensi, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Cum ecclesias et personas ecclesiasticas maxime pro illius reverentia, cuius sunt obsequiis deputatae, Nos deceat in suis iuribus confovere, universitatem vestram rogandam duximus attentius et hortandam, per Apostolica vobis scripta firmiter iniungentes, quatenus dilectos filios priorem et fratres Eremitarum de Brictinis, Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis, ob divinam et nostram reverentiam habentes propensius commendatos ipsos super omnibus suis et specialiter super quadam domo ipsorum, quae fuit quondam Fuscoli, civis Fanensis, ad ipsos iusto titulo, ut asserunt, pertinente, nullatenus contra iustitiam molestetis nec permittatis, quantum in vobis fuerit, ab aliis molestari. Preces et mandatum huiusmodi taliter implecturi, quod dicti prior et fratres iustam de vobis non habeant materiam conquerendi; et Nos devotionem vestram propter hoc in Domino commendemus. Datum Laterani Nonas Decembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

Hh. 2, 22; Berti, Bullarium, vol. I; idem breve in data 17 Dec. 1256; Hh. 2, 32; Empoli, 16; Torelli IV, 578.

_____________________________________ 111 _______________________________________

1254, 15 Februarii: Cum a Nobis petitur.

Confirmatio quarumdam constitutionum, quae in extenso non dantur, sed stabilitate de consilio Card. Richardi et abbatum Cisterciensium de Fallera et Fossa Nova.

Dilectis filiis Priori Generali et universis fratribus Eremitis de Tuscia Ord. S. Augustini, Salutem etc.

Cum a Nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane cum Nobis olim in primo anno pontificatus nostri vobis B. Augustini Regulam duxerimus concedendam, vos tandem quasdam constitutiones, de consilio dilecti filii nostri Riccardi S. Angeli Diaconi Card. et religiosorum virorum de Fallera et Fossa Nova abbatum, Cisterciensis Ordinis, auctoritate mandati nostri, fecistis pro stabilienda in perpetuum regulariter vita vestra, quas sub praefati Cardinalis sigillo Nobis exhibitas Apostolico petiistis munimine roborari. Nos itaque piis vestris desideriis benignius annuentes constitutiones huiusmodi salubriter et provide factas, ratas habentes et gratas, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani XV Kal. Martii, Pont. nostri anno undecimo.

Hh. 2, 24: Empoli, 12: Torelli IV, 511 (inserta); Berger 7278; Potthast 15236; Lucca, Diplomatico. Perg. S. Agostino.

_____________________________________ 112 _______________________________________

1254, 27 Aprilis: Cum paupertatem.

Sine licentia superioris nemo ex Ordine recedat et discedentem vero nemo audeat sine privilegio retinere.

Dilectis filiis... Priori Generali et fratribus Ordinis Eremitarum, Salutem etc.

Cum paupertatem et vitam profiteamini regularem, insistentes ex pio, quem vobis Dominus inspiravit, affectu sub arctae Religionis observantia, obsequiis Jesu Christi auctoritate praesentium inhibemus, ne quis post Ordinis vestri professionem ab Ordine ipso, sine sui superioris discedat licentia. Discedentem vero absque cautione litterarum vestrarum auctoritate alicuius privilegii ab Apostolica Sede indulti, nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum sit vobis in ipsos fratres regularem sententiam promulgare. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani V Kal. Maii, Pont. nostri anno undecimo.

Berger 7469: Schier, f. 23.

_____________________________________ 113 _______________________________________

1254, 27 Aprilis: Cum dilectorum.

Notificatio decreti "Cum paupertatem" praelatis Ecclesiae et eis rogatur ne cum superioribus in casibus advenientibus discrepent iudicio.

Archiepiscopis episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, praepositis, archipresbyteris et aliis ecclesiarum praelatis, Salutem etc.

Cum dilectorum filiorum Prioris Generalis et Fratrum Ordinis Eremitarum precibus inclinati per nostras inhibuerimus litteras, ne quis post professionem eiusdem Ordinis factam ab Ordine ipso sine sui prioris discedat licentia et discedentem absque cautione communi litterarum prioris et fratrum ipsorum, auctoritate alicuius privilegii ab Apostolica Sede indulti, nullus audeat retinere, Universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus quatenus quoslibet contra inhibitionem nostram ab ipsorum fratrum Ordine discedentes et propter hoc excommunicatos ab ipsis usque ad satisfactionem condignam, arctius evitetis et faciatis ab omnibus evitari. Datum Laterani V Kal. Maii, Pont. nostri anno undecimo.

Berger 7471; Reg. Vat. 23, f. 86.

_____________________________________ 114 _______________________________________

1254, 27 Aprilis: Provisionis vestrae cupimus.

Superiores Ordinis Eremitarum cum omni vi apostatas ab Ordine punire ac carceri tradere possunt.

Dilectis filiis... Priori Generali et aliis prioribus ac fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini, Salutem etc.

Provisionis vestrae cupimus providere subsidiis, ut Religio vestra semper in melius, Deo propitiante, proficiat et, si quid obstare dignoscitur, sollicite corrigatur. Vobis itaque, quos in divini amoris (1) amore vigiles delectat extirpare vitia et plantare virtutes, ut apostatas vel insolentes vestri Ordinis, nisi vestris salubribus monitis acquiescant excommunicare, capere ac ligare et carceri tradere, si videbitur expedire, possitis, auctoritate praesentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani V Kal. Maii, Pont. nostri anno undecimo.

Torelli IV, 494 (1) (legitur: nominis); Empoli, 263; Schier, f. 23; Berger 7470; Potthast 15346; Colinas, 66; Siena, Archivio di Stato, Spoglio B 54.

_____________________________________ 115 _______________________________________

1254, 30 Maii: Malitia huius temporis.

Omnes praelati et clerici favorabiliter asssistant Fratres Praedicatores et Fratres Minores qui verbum crucis praedicant contra haereticos.

Datum Assisii III Kal. Junii, Pont. nostri anno undecimo.

Potthast 15411.

_____________________________________ 116 _______________________________________

1254. 7 Julii: Vestris inclinati precibus.

Eremitis Tuderti pro constructione eorum ecclesiae summa 500 librarum parvularum ex usuris conceditur.

Dilectis filiis Priori et fratribus Domus de Tuderto Ord. S. Augustini, Salutem.

Vestris inclinati precibus, ut ab illis qui de civitate et dioecesi Tudertina extorserunt usuras vel alias acquisiverunt illicite et invenire non potest, cui sit praedictorum restitutio facienda, possitis usque ad summam quingentarum librarum parvularum Senensium ad opus fabricae ecclesiae vestrae recipere auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nolumus etiam, quod illi qui praemissa vobis contulerint ad eorum restitutionem aliam faciendam aliquatenus teneantur, sed ad restitutionem residui acquisitorum taliter, si quod fuerit, remaneant nihilominus obligati. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae Nonis Julii, Pont. nostri anno duodecimo.

Torelli IV, 794; Schier, f. 23.

_____________________________________ 117 _______________________________________

1254, 8 Augusti: Magna magnalia.

Omnes ordines cum solemnitate festum B. Petri martyris OP die 29 Aprilis celebrare debent.

Datum Anagniae VI Id. Augusti, Pont. nostri anno duodecimo.

Potthast 15482.

_____________________________________ 118 _______________________________________

1254, 7 Septembris: Religiosam vitam eligentibus.

Fratribus Eremitis Joannis Boni solitum Mare Magnum conceditur.

Dilectis filiis Priori Generali Ordinis Eremitarum ac aliis provincialibus et conventualibus prioribus, conventibus quoque ac aliis fratribus universis sibi subiectis, tam praesentibus quam futuris, eremiticam vitam professis in perpetuum, Salutem etc.

Religiosam vitam etc. verbatim eiusdem tenoris ut supra 26 Aprilis 1246, exceptis:

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Ego Stephanus S. M. in Transt. Tit. S. Calixti Presb. Card.

Ego fr. Johannes tit. S. Laurentii in Lucina Presb. Card.

Ego fr. Hugo tit. S. Sabinae Presb. Card.

Ego Rainaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.

Ego Stephanus Prenestinus episcopus.

Ego Riccardus S. Angeli Diaconus Card.

Ego Octavianus S. Mariae in Via Lata Diac. Card.

Ego Johannis S. Nicolai in Carcere Tulliano Diac. Card.

Ego Guilelmus S. Eustachii Diac. Card.

Ego Octobonus S. Hadriani Diac. Card.

Datum Anagniae per manum Guilelmi Magistri Scholarum Parmensis S. Romanae Ecclesiae Vice-cancellarii, VII Idus Septembris, Indictione XII, Incarnationis Dominicae anno MCCLIV, Pontificatus vero Domini Innocentii Papae quarti anno duodecimo.

Bologna, Archivio di Stato, Demaniale, Eremitani di S. Giacomo B 83/1689; Torelli IV, 494; AA 4 (1911), 419; 17 (1939), 518.

_____________________________________ 119 _______________________________________

1254, 21 Novembris: Etsi animarum affectantes.

Religiosis cuiuscumque professionis vel Ordinis prohibetur, ne alienos parochianos diebus dominicis et festivis in suis ecclesiis recipiant ac ipsos sine licentia parochi ad confessionem admittant.

Datum Neapoli XI Kal. Decembris, Pont. nostri anno duodecimo.

Potthast 15562.

_____________________________________ 120 _______________________________________

ALEXANDER IV (22 Decembris 1254 - 25 Maii 1261)

1254, 30 Decembris: Nec insolitum est.

Revocatio constitutionis Innocentii IV, in qua religiosis cuiuscumque professionis vel Ordinis in diebus dominicis et festivis divina pro parochianis celebrare seu praedicationes et alia in damno parochiarum instituere inhibetur.

Venerabilibus fratribus universis, Archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus et decanis, archidiaconis, archipresbyteris et aliis ecclesiarum praelatis ac caeteris personis ecclesiasticis, tam saecularibus quam regularibus cuiuscumque Ordinis vel professionis existant, Salutem et Apostolicam benedictionem.

Nec insolitum est, nec novum ut ea quae per occupationem vel infestinantiam fìunt pro eo quod congruae deliberationis limam praetereunt, in propensionis considerationis reducant examen, ut rectiora et elimatoria per attentionem plenioris discussionis emanent. Sane quaedam ab Apostolica Sede, tempore felicis recordationis Innocentii Papae quarti, praedecessoris nostri, litterae praecesserunt, in quibus ipse universis religiosis cuiuscumque professionis vel Ordinis districte in virtute obedientiae iniungebat, ut parochianos alienos diebus Dominicis et festivis non reciperent de caetero in suis ecclesiis seu oratoriis temere ad Divina, nec ipsos nullatenus ad poenitentiam admitterent sine suorum licentia sacerdotum, nec eis in suis praedicarent ecclesiis ante Missarum solemnia, pro quibus audiendis prima diei parte iidem parochiani consueverunt, et debent in suis ecclesiis convenire, nec sermones etiam solemnes facerent illa hora; sed nec ad praedicandum solemniter parochias alienas accederent, nisi essent ab eorum sacerdotibus invitati vel saltem, nisi se ad id humiliter peterent et obtinerent, admitti; nec ea die, qua dioecesanus episcopus vel alius loco eius praedicaret solemniter, maxime in ecclesia cathedrali, aliquis ipsorum in eadem civitate vel loco praesumeret praedicare; si vero in casu licito parochianum alterius eos in suis ecclesiis recipere ad sepulturam contingeret, omnium quae obtentu consequerentur huiusmodi sepulturae portionem canonicam, etiam non requisiti, infra octo dies a tempore receptionis eorum, eorum episcopo vel sacerdoti, de cuius parochia mortuus esset assumptus, exhibere curarent. Si autem aliquis religiosorum ipsorum huius praecepti transgressor contra praedicta vel aliquid praedictorum venire praesumeret, praeter inobedientiae vitium et excommunicationis sententiam, quam eum incurrere voluit ipso facto, gradus sui periculo subiaceret et nihilominus a dioecesano ad praemissa universa et singula observanda per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, districtius cogeretur, nullis ei contra haec indulgentiis vel privilegiis Apostolicis valituris. Verum quia super praemissis litteris cogitare attentius et studiosius deliberare proponimus, pacis commodum et quietis solatium ecclesiis et personis ecclesiasticis potissime cupientes praefatas litteras et si quae aliae super praedictis vel eorum aliquo contra praefatos religiosos vel aliquos ex ipsis generaliter vel specialiter, praeter formam communem et solitam, processere ac mandata seu praecepta facta in eis vel earum auctoritate duximus penitus revocanda. Ideoque universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus per huiusmodi litteras, vel occasione mandatorum seu praeceptorum aut sententiae, quae continent, nihil prorsus agatis, cum nullam deinceps efficaciam habeant vel vigorem. Datum Neapoli II Kal. Januarii, Pontificatus nostri anno primo.

Torelli IV, 496-497; Potthast 15602 (cum data 22 Decembris).

_____________________________________ 121 _______________________________________

1255, 30 Januarii: Cum felicis recordationis.

Ad instar praedecessoris monet, ne Eremitae sine litteris testimonialibus admittantur.

Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Praepositis, Archipresbyteris et aliis ecclesiarum Praelatis, Salutem etc.

Cum felicis recordationis Innocentius Papa praedecessor noster dilectorum filiorum... Prioris Generalis et Fratrum Ordinis Eremitarum precibus inclinatis per suas inhibuerit litteras, ne quis post professionem eidem Ordini factam, ab ipso Ordine sine sui prioris discedat licentia et discedentem absque cautione communium litterarum prioris et fratrum ipsorum auctoritate alicuius privilegii ab Apostolica Sede indulti, nullus audeat retinere, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus quoslibet contra inhibitionem huiusmodi ab ipsorum fratrum Ordine discedentes et propter hoc excommunicatos ab ipsis usque ad satisfactionem condignam arctius evitetis et faciatis ab omnibus (observari). Datum Neapoli III Kal. Februarii Pont. nostri anno primo.

Schier, f. 23.

_____________________________________ 122 _______________________________________

1255, 3 Februarii: Vobis extremam patientibus.

Fratres Ordinis Eremitarum in territoriis sub interdicto eleemosynas petere possunt.

Priori Generali et fratribus (Ordinis) Eremitarum, Salutem etc.

Vobis extremam patientibus pro Christi nomine paupertatem digne conceditur ab Apostolicae Sedis gratia per quod et necessitati vestrae consulitur et benefactoribus vestris salutis meritum procuratur. Hinc est quod Nos quorum deposcit officium iustis annuere desideriis devotorum vestrae precibus humilitatis inducti, ut vos, qui exhortationis piae studio bonos ad potiora dirigitis et errantes in rectitudinis semitam laudabiliter revocatis, in excommunicatorum terris libere et ab eis tunc ac etiam quando vos per ipsos transire contigerit, necessaria vitae deposcere ac recipere valeatis, vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino etc. Datum Neapoli III Nonas Februarii, Pontifìcatus nostri anno primo.

Bibl. Ang., cod. 1314, f. 2; Bourel-Coulon, I, 140.

_____________________________________ 123 _______________________________________

1255, 1 Martii: Ex parte dilectorum.

Praelati Ecclesiae apostatas et fugitivos Ordinis Eremitarum monitione et censura, si necesse sit, ad eundem reverti cogant.

Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Praepositis, Archipresbyteris et aliis ecclesiarum Praelatis, ad quos litterae istae pervenerint, Salutem etc.

Ex parte dilectorum filiorum... Prioris Generalis et Fratrum Ordinis Eremitarum fuit propositum coram Nobis, quod quidem de ipsorum Ordine fratres, ducti animi levitate, reiecta oboedientia ac contemptis privilegiis, Ordini praedicto ab Apostolica Sede indultis, post professionem ab eis in eodem Ordine habitam et receptam, de ipsa non erubescant exire in detrimentum animarum suarum et Ordinis et scandalum plurimorum. Quare Nobis humiliter supplicarunt, ut animarum ipsorum saluti providere de benignitate Sedis Apostolicae curemus. Ideoque universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus praedictos fugitivos moneatis attentius et efficaciter inducatis, ut ad praedictum Ordinem revertantur et ibi sub regulari habitu Domino debeant famulari. Quod si forte facere noluerint, vos eos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Datum Neapoli Kal. Martii Pont. nostri anno primo.

Schier, f. 23v; Colinas, 67.

_____________________________________ 124 _______________________________________

1255, 20 Martii: Quanto studiosius.

Eremitae a quibusdam gravaminibus in forma decimae vicesimae seu collectae a S. Sede impositae eximuntur, nisi nominatim in indulgentiis nominentur.

Dilectis filiis... Priori Generali et universis prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc.

Quanto studiosius divinae contemplationi vacatis Domino famulando, tanto quieti vestrae libentius providemus. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, nonnulli, vestri gravaminis avidi, frequenter super provisionibus et exactionibus indebitis vos et mansiones vestras multipliciter inquietent. Nos devotionis vestrae precibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut ad receptionem vel provisionem alicuius in pensionibus vel beneficiis ecclesiasticis, aut ad solutionem collectarum seu exactionum quarumlibet vel vicesimae cogi a nemine valeatis per litteras Apostolicas impetratas vel etiam impetrandas absque mandato Sedis Apostolicae speciali, faciente plenam et expressam de verbo ad verbum de vobis, vestro Ordine et hac indulgentia mentionem. Nulli ergo omnino etc. Datum Neapoli XIII Kal. Aprilis, Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 23; Empoli, f. 331 ( 8); Torelli IV, 503; Schier, f. 23v; Potthast 15759; Bourel-Coulon, 284; Colinas, 83.

_____________________________________ 125 _______________________________________

1255, 23 Martii: Vota devotorum.

Sacerdotes inter Eremitas de Brictinis cum licentia ordinarii loci et rectoris parochiae confessiones audire et praedicare possunt.

Dilectis filiis priori et fratribus Eremitarum de Brictinis.

Vota devotorum Ecclesiae, quae fructum salutis aeterna continere perspicimus, quo potiora sunt omnibus libenter ad effectus deduci gratiam procuramus. Hinc est quod Nos vestris piis desideriis annuentes, ut de licentia et assensu dioecesanorum et rectorum parochialium ecclesiarum, fratres sacerdotes Ordinis vestri recurrentium ad ipsos confessiones audire ac eis poenitentiam iniungere salutarem, necnon ut illi ex eisdem, quibus virtutum Dominus contulit scientiam praedicationis et gratiam, possint populis proponere verbum Dei, vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem. Nulli ergo etc. Datum Neapoli X Kal. Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

Biblioteca Angelica, cod. 1315, f. 262; Berti, Bullarium, vol. I.

_____________________________________ 126 _______________________________________

1255, 10 Aprilis: Religiosam vitam eligentibus.

Eiusdem tenoris ut supra 30 Julii 1252, sed adiungitur:

1. ... in quibus divino vacatis obsequio, ad instar felicis recordationis Innocentii Papae, praedecessoris nostri, sub Beati Petri etc.

Ego Alexander Catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Fr. Joannes tituli S. Laurentii in Lucina, Presbyter Cardinalis.

Ego Fr. Hugo tituli S. Sabinae, Presbyter Cardinalis.

Ego Riccardus S. Angeli Diaconus Cardinalis.

Ego Octavianus S. Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis.

Ego Joannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis.

Ego Willelmus S. Eustachii Diaconus Cardinalis.

Fgo Octobonus S. Hadriani Diaconus Cardinalis.

Ego Petrus S. Georgii ad Velum Aureum Diaconus Cardinalis.

Ego Odo Tusculanus episcopus.

Ego Stephanus Praenestinus episcopus.

Datum Anagniae per manum Guilelmi Magistri Scholarum Parmensis, S. Rom. Eccl. vicecancellarii, IV Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

Hh. 2, 22; Empoli. 6-9; Torelli IV, 504; Potthast 15792; Schier, f. 14v; Colinas, 72.

_____________________________________ 127 _______________________________________

1255, 13 Aprilis: Dilecti filii prior.

Eremitae S. Clementis extra civitatem Cremona degentes causa belli ecclesiam et conventum intra muros transferre possunt.

Venerabili fratri episcopo Cremonensi, Salutem etc. Dilecti filii prior et fratres Ordinis Eremitarum in conventu Cremonensi sua Nobis insinuatione monstrarunt, quod quondam Squangolus de Ciconeis laicus quandam petiam terrae ipsorum ecclesiae S. Clementis extra civitatem Cremonensem, tunc desertam ad opus unius sacerdotis, qui ibidem divina officia celebraret pro suorum contulit remedio peccatorum. Cum autem quondam Alberto inibi presbytero instituto eorum Ordinem assumente, bonae memoriae... episcopus Cremonensis ecclesiam eis concessisset eandem et ipsi moram in ea diutius contraxissent, tandem iidem propter guerrarum discrimina in ecclesia ipsa nequeuntes sine multo scandalo et propter loci ineptitudinem commorari, se de consensu tuo, tunc electo Cremonensi, ad alium locum aptiorem in suburbiis Cremonensibus transtulerunt; propter quod Nobis humiliter supplicarunt, ut cum ipsi pro eiusdem defuncti anima parati sint in loco, ad quem se transtulisse noscuntur celebrari facere vel per seipsos etiam celebrare divina vendendi dictam petiam terrae et commutandi eius praetium in alia terra eis magis vicina et apta, necnon ipsam ecclesiam cum eius aedificiis ad locum eundem transferendi plenam eis concedimus per nostras litteras facultatem. Tibi igitur in hac parte deferre volentes mandamus, quatenus eis auctoritate nostra postulata concedas, si videris expedire sine iuris praeiudicio alicuius. Datum Neapoli Idibus Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.

Bibl. Angelica, cod. 1314, f. 4-5.

_____________________________________ 128 _______________________________________

1255, 23 Maii: Iustis petentium.

Approbatio Regulae S. Augustini abbatissae et conventui S. Michaelis de Vigoncolo Ordinis S. Augustini Parmensis dioecesis.

Dilectis filiis... abbatissae et conventui monasterii S. Michaelis de Vigonculo Ordinis Sancti Augustini, Parmensis dioecesis Salutem etc. Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Sane devotionis vestrae petitio continebat quod bonae memoriae M., Parmensis episcopus, de consensu canonicorum Parmensis Ecclesiae vobis, qui tunc nullam de approbatis regulis habebatis, ecclesiam B. Michaelis de Vigorculo cum pertinentiis et iuribus suis provida liberalitate concessit, prout spectabat ad eum, ut in ea inde approbatis regulis perpetuo divinis officiis vacaretis, Vobis quoque O(ctavianus) S. Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis, tunc in illis partibus Apostolicae Sedis legatus, ecclesiam et regulam supradictas auctoritate suae legationis favore propitio confirmavit, prout in instrumentis et litteris inde confectis ipsius Cardinalis sigillo munitis dicitur plenius contineri. Nos igitur quod per dictos Episcopum et Cardinalem in hac parte provide factum est, ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulii ergo etc. Datum Neapoli X Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno primo.

Bibl. Angelica cod. 1314, f. 6-7v.

_____________________________________ 129 _______________________________________

1255, 25 Junii: Cum ex Apostolici cura.

Confirmatio bullae eiusdem tenoris ut supra 19 Aprilis 1244.

Dilectis filiis Prioribus Fratrum Eremitarum in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc.

Cum ex Apostolici cura teneamur officii circa Religionis augmentum attenti et vigiles inveniri, N0s devotionis vestrae precibus inclinati, ut volentibus fratrum Ordinis vestri aggregari collegio, qui suspensionis aut interdicti vel excommunicationis sententiis sunt ligati, absolutionis beneficium iuxta formam Ecclesiae impartiri et ipsos in fratres recipere valeatis, ad instar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, vobis auctoritate praesentium indulgemus; ita tamen, quod si aliqui ex eisdem huiusmodi sententiis propter debitum sunt adstricti, satisfaciant, ut tenentur. Nuili ergo omnino etc. Datum Anagniae VII Kal. Julii, Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 26; Empoli, 9; Torelli IV, 505; Schier, f. 23v; Potthast 15903; Colinas, 74.

_____________________________________ 130 _______________________________________

1255, 25 Junii: Ex parte vestra.

Eiusdem tenoris ut supra 26 Maii 1252.

Datum Anagniae VII Kal. Julii Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 28; Empoli, 10; Torelli 1V, 505; Potthast 15904; Bourel-Coulon, 617; Colinas, 68.

_____________________________________ 131 _______________________________________

1255, 25 Junii: Ut eo libentius.

Eiusdem tenoris ut supra 25 Septembris 1245, solummodo post verbum affectum inseritur: ad instar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri.

Datum Anagniae VII Kal. Julii, Pont. nostri anno primo.

Anal. Aug. 4 (1911) 274; Gandolphus, 11.

_____________________________________ 132 _______________________________________

1255, 26 Junii: Pio vestro collegio.

Eiusdem tenoris ut supra 30 Julii 1248, sed loco: ex statuto Regulae, legitur: ex statuto Ordinis vestri.

Dilectis filiis... Priori Generali et universis fratribus Eremitarum Ord. S. Aug. in Tuscia, Salutem etc.

Datum Anagniae VI Kal. Julii, Pont. nostri anno primo.

Schier, f. 16; Torelli IV, 506; Empoli, 10; Hh. 2, 25; Potthast 15905; Colinas, 71.

_____________________________________ 133 _______________________________________

1255, 5 Julii: Quia salutem.

Prior Generalis per triennium deputatur ad reformandum corrigendumque in capite et membris eremitas in Francia et Anglia.

Dilecto filio... Priori Generali Fratrum Eremitarum Ordinis S. Aug. in Francia et Anglia, Salutem etc.

Quia salutem potissime cupimus animarum, ea, per quae provenire valeat, diligenti sollicitudine procuramus, ipsius impedimenta studentes celeriter amovere. Hinc est quod Nos de probitate tua plenam in Domino fìduciam obtinentes discretioni tuae praesentium auctoritate committimus, ut in omnes eremitas Franciae ac Angliae, tam in capite quam in membris correctionis officium quoties eorum saluti expedire videris a reformationis exercens, studeas iuxta indultam tibi caelitus gratiam extirpare in ipsis vitia et plantare virtutes. Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Praesentibus post triennium minime valituris. Datum Anagniae III Nonas Julii, Pont. nostri anno primo.

Schier. f. 23v; Torelli IV, 507; Roth, Sources, p. 13; Colinas, 69.

_____________________________________ 134 _______________________________________

1255, 7 Julii: Cum a Nobis petitur.

De consilio episcopi Senensis et cum consensu Card. Richardi unio eremi S. Mariae de Monte Speculo cum Eremitis Sylvae Lacus eiusdem Ordinis invalido declaratur.

Dilectis filiis fratribus Eremitis Sylvae Lacus Ord. S. Aug.. Senensis dioecesis, Salutem etc.

Cum a Nobis petitur quod iustum est et sanctum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane vestra petitio Nohis exhibita continebat, quod vos sine licentia et auctoritate bonae memoriae... Senensis episcopi, ad quem eremus vestra pleno iure spectabat, quae super hoc de iure fuerant requirenda, eremum ipsam... Priori et fratribus domus S. Mariae de Monte Speculi Ordinis S. Augustini, Senensis dioecesis, motu proprio, nulla deliberatione praehabita, submisistis de facto ac dictam eremum eidem domui univistis. Sed idem episcopus attendens, quod subiectio et unio huiusmodi in suum et praedictae eremi damnum et dispendium redundabant, eas vestro accedente consensu revocans, cassas et irritas ac nullius firmitatis existere nunciavit easdem, prout in instrumento publico, confecto exinde, plenius dicitur contineri. Dilectus quoque fìlius noster Riccardus S. Angeli Diaconus Cardinalis, cui Ordo vester est ab Apostolica Sede commissus, quod super hoc a praedicto episcopo factum extitit, ratum habuit et etiam approbavit. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc a saepe dicto episcopo proinde factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae VIII Id. Julii, Pont. nostri anno primo.

Schier, f. 24; Colinas, 70.

_____________________________________ 135 _______________________________________

1255, 14 Julii: Solet annuere.

Confirmatio decreti capituli generali, (anno 1254 celebrati), in quo annualis occurentia capituli stabilita fuit.

Dilectis filiis... Priori Generali et caeteris prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus, favorem benevolum impertiri. Petitio quidam vestra Nobis exhibita continebat quod vos olim in vestro generali capitulo, de mandato felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, congregato in praesentia dilecti filii nostri Riccardi S. Angeli Diaconi Cardinalis, cui cura vestri Ordinis est commissa, et quorundam abbatum Cisterciensis Ordinis inter alia statuistis, ut semel annis singulis generale capitulum eiusdem Ordinis perpetuo celebretur, prout in litteris inde confectis et ipsius Cardinalis sigillo munitis plenius dicitur contineri. Nos itaque devotionis vestrae precibus inclinati, quod a vobis super hoc provide factum est ratum habentes et gratum, illud Apostolica auctoritate confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae II Id. Julii, Pont. nostri anno primo.

Schier, f. 24 in margine.

_____________________________________ 136 _______________________________________

1255, 14 Julii: Caelestis amor Patriae.

Alia forma constitutionis "Cum ex Apostolici cura" circa absolutionem a censuris ecclesiasticis.

Dilectis filiis... Priori Generali et caeteris prioribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem, etc.

Caelestis amor Patriae mentes vestras sic allexisse prospicitur, ut praecipuam delectationem tribuat quod divinae voluntati sit placitum et salutem proferat animarum. Hinc est quod Nos, qui ex Apostolici cura tenemur officii circa Religionis augmentum attenti ac vigiles inveniri, vestris piis precibus benignius annuentes, ut personis liberis volentibus vestro aggregari consortio, quae suspensionis aut interdicti vel excommunicationis sententiis a canone promulgatis et aliis, quae sine alieni iuris praeiudicio relaxari poterunt absolutionis beneficium iuxta formam Ecclesiae, cum Ordinem vestrum professi fuerint, super irregularitatis macula, si quam sic ligati se imminiscendo divinis forsitan contraxerunt; nisi forte adeo fuerit enormis excessus, quod super eo sit Sedes Apostolica requirenda, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae II Idus Julii, Pont. nostri anno primo.

Arch. Gen. Liber Privilegiorum, f. 2v; Empoli, 12; Torelli IV, 510; Schier, f. 24v; Potthast 15922, cum data 28 Julii; Siena, Archivio di Stato, Spoglio B 54.

_____________________________________ 137 _______________________________________

1255, 14 Julii: Ne pro eo quod.

Eremitae OSA ita dioecesanis episcopis oboedire tenentur, ne propria statuta laedantur.

Dilectis filiis Priori Generali et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini in Lombardia et Romandiola, Salutem etc. Ne pro eo, quod dioecesanis vestris debitam obedientiam et reverentiam exhibetis, institutiones vestri Ordinis subverti contingat, vobis, ad instar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, auctoritate praesentium indulgemus, ut sic vestris episcopis huiusmodi obedientiam et reverentiam impendatis, quod maxime circa institutionem et destitutionem priorum vestrorum salva sint eiusdem Ordinis instituta per Sedem Apostolicam confirmata. Nulli ergo etc. Datum Anagniae II Idus Julii, Pontificatus nostri anno primo.

Hh. 2, 26; Empoli, 11; Potthast 15921; Torelli IV, 508; Schier, f. 24v; Colinas, 72.

_____________________________________ 138 _______________________________________

1255, 15 Julii: Volentes omne quod.

Richardo Cardinali potestas exuendi habitum earum personarum, quae libere Ordinem reliquerunt et eum contra ius portare audeant, conceditur.

Dilecto filio Richardo S. Angeli Diacono Cardinali, Salutem etc. Volentes omne, quod dilectis filiis Eremitis Ordinis S. Augustini vel eorum sacrae Religioni scandalum vel infamiam possit parere, quantum cum Deo possumus, submoveri, discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus fratres discedentes motu propriae voluntatis et eorum culpis amotos ab Ordine eorundem, ac illos qui Ordinem ipsum non professi, cum frequenter angelus tenebrarum se in lucis angelum transfiguret, ipsorum Eremitarum habitum deferunt, quod habitum ipsum deponant, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas ipsosque nihilominus, si contingat, eos propter hoc excommunicationis vinculo innodari et in sua perdurante contumacia excommunicatos publice nuntiari facias arctius evitandos in locis, ubi videris expedire. Datum Anagniae Idibus Julii Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 23; Empoli, 12; Torelli IV, 511; Schier, f. 25; Potthast 15928; Lucca Archivio di Stato, Pergamene S. Agostino; Colinas, 74.

_____________________________________ 139 _______________________________________

1255, 15 Julii: Odore suavi bonorum.

Aliqui praelati Ecclesiae Eremitas contrariant nonobstantibus privilegiis eis concessis; monentur, ne in futurum sic agant, sed eos benevolenter recipiant ac tractent.

Venerabilibus fratribus universis Archiepiscopis et Episcopis praesentes litteras inspecturis, Salutem etc. Odore suavi bonorum operum dilectorum filiorum Fratrum Eremitarum S. Augustini Ordinis recreati, eos non immerito favore prosequimur, ea ipsis diligenti procurare solertia intendentes, per quae auctore Domino humilitatis eorum collegium suscipere valeat incrementum. Sed sicut accepimus, nonnulli vestrum in contrarium molientes ipsorum pacis otium et quietis, sine quo non colitur pacis Auctor, conturbant contra tenorem privilegiorum et indulgentiarum eis a Sede Apostolica concessarum pro suae voluntatis libitu veniendo. Quocirca universitatem vestram rogamus attentius et hortamur per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus vestris iuribus manentes contenti, nullam eis vel ipsorum domibus contra praedictorum privilegiorum et indulgentiarum continentiam inferatis molestiam vel gravamen; quin potius habeatis eosdem pro divina et nostra reverentia commendatos, ita, quod exinde vobis Deum reddentes propitium erga religiosos zelum habere praebemini caritatis. Datum Anagniae Idibus Julii, Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 27 (et 28: cum data 30 Julii); Empoli, 13; Torelli IV, 512; Schier, f. 24v; Potthast 15929; Colinas, 75.

_____________________________________ 140 _______________________________________

1255, 15 Julii: Solet annuere.

Confirmatio approbationis constitutionis Innocentii IV Cum a Nobis petitur, 15 Februarii 1254, circa electionem ac destitutionem priorum generalium, in capitulo generali, anno 1254 statutam.

Dilectis filiis... Priori Generali et caeteris prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum igitur, sicut vestra Nobis exhibita petitio continebat quod vos olim in generali vestro capitulo, de mandato felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, congregati in praesentia dilecti filii nostri Richardi S. Angeli Diaconi Cardinalis, cui Ordo vester a Sede Apostolica est commissus, et quorundam abbatum Cisterciensis Ordinis certa forma super institutione et destitutione priorum ipsius Ordinis edita fuerit, prout in eiusdem Cardinalis litteris confectis exinde plenius dicitur contineri; idque dictus praedecessor per suas litteras confirmavit, Nos vestrae devotionis precibus inclinati, quod in hac parte factum extitit ratum habentes et gratum, illud auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Anagniae Idibus Julii, Pontificatus nostri anno primo.

Lucca, Archivio di Stato, Pergamene S. Agostino; Colinas, 77.

_____________________________________ 141 _______________________________________

1255, 15 Julii: Litteras quasdam.

Confìrmatio constitutionis Papae Innocentii IV "Cum a Nobis petitur", 15 Februarii 1254.

Dilectis filiis.., Priori Generali et universis Eremitis de Tuscia, Ord. S. Augustini, Salutem etc.

Litteras quasdam felicis recordationis Innocentii Papae quarti praedecessoris nostri vobis dudum concessas in regesto ipsius reperimus, quarum tenorem sumptum ex eodem regesto fideliter, vestris inclinati precibus ad rei memoriam inserendum, volentes ex hoc ius, quod vobis per easdem litteras competit conservari. Tenor autem ipse talis est. (et prosequitur ex integro ut supra). Datum Anagniae Id. Julii Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 24; Empoli, 12; Torelli IV, 511; Schier, f. 23; Potthast 15927 (cfr. 15236); Colinas 73.

_____________________________________ 142 _______________________________________

1255, 15 Julii: Cum quaedam salubria.

Ad stabiliendam observantiam Eremitarum S. Augustini et S. Guillelmi duo fratres singulorum locorum ad audientiam Card. Richardi mittantur.

Dilectis filiis universis Eremitarum SS. Augustini et Guillelmi Ordinum prioribus, Salutem etc. Cum quaedam salubria circa vos et fratres vestros, quae ad communionem caritatis et conformitatem observantiae regularis pertinent, ordinare velimus, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus singuli vestrum de singulis suis domibus sive locis duos fratres, habentes super hoc plenum a priore et conventu suo de suscipienda nostra ordinatione mandatum, omni appellatione remota, ad praesentiam nostram mittant, loco et termino per dilecti filii nostri Richardi S. Angeli Diaconi Cardinalis litteras statuendis. Datum Anagniae Idibus Julii, Pont. nostri anno primo.

An. Aug. 4 (1911), 297; Schier, f. 25.

_____________________________________ 143 _______________________________________

1255, 17 Julii: Cum contingat interdum.

Praelati Ecclesiae sententias excommunicationis a Priore Generali OSA emanatas in territoriis suis publicare et observare debent.

Venerabilibus fratribus Patriarchis, Archiepiscopis et Episcopis praesentes litteras inspecturis, Salutem etc. Cum contingat interdum, dilectum filium Priorem Generalem Eremitarum Ordinis S. Augustini in suos subditos eorum culpis exigentibus secundum statuta sui Ordinis excommunicationis sententias promulgari, universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus sententias ipsas, cum ab eodem Priore super hoc fueritis requisiti, per vestras dioeceses publicetis et faciatis usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari sicut rationabiliter sunt prolatae. Datum Anagniae XVI Kal. Augusti Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 30; Empoli, 14; Torelli IV, 512; Schier, f. 25; Potthast 15933; Colinas, 76.

_____________________________________ 144 _______________________________________

1255, 17 Julii: Solet annuere.

Generalatus ad triennium confirmatur et dependentia a S. Sede ac Cardinali Protectore in alienandis bonis ecclesiasticis indicatur.

Dilectis fìliis universis prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum sicut Nobis insinuare curastis, Generalis Prior vester de triennio in triennium eligatur, nec sit vobis facile pro ipsius electionis confirmatione ad Sedem Apostolicam a qua dependere huiusmodi confirmatio dicitur laborare. Nos volentes vobis paternae sollicitudinis studio consulere, in hac parte devotionis vestrae precibus inclinati praesentium vobis auctoritate concedimus, quod idem Prior, cum unanimiter et concorditer electus fuerit, libere administrat, dummodo nihil de bonis ecclesiasticis alienet, donec petendi et obtinendi confirmationem a Nobis vel a dilecto filio nostro Richardo S. Angeli Diacono Cardinali vice nostra habuerit facultatem. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae XVI Kal. Augusti Pont. nostri anno primo.

Hh. 2, 30; Empoli, 14; Torelli IV, 513; Schier, f. 25v; Potthast 15934.

_____________________________________ 145 _______________________________________

1255, 17 Julii: Licet nobis.

Priores et fratres eremitae Ordinis S. Augustini a contributione quam Henricus, Lucanus episcopus, et Rainerus, electus Vulteranus, in stipendiis militum et aliis suis expensis, nomine Romanae Ecclesiae a religiosis suarum dioecesium exigunt, eximuntur. Textus deest.

Datum Anagniae XVI Kal. Augusti, Pontificatus nostri anno primo.

F. Schneider, Registrum Volaterranum, p. 216.

_____________________________________ 146 _______________________________________

1255, 19 Julii: Piae postulatio.

Omnia privilegia a tempore Papae Hadriani (videtur IV, qui regnavit 1154-1159) conventui et eremo S. Leonardi de Sylva Lacus concessa, confirmantur.

Dilectis filiis priori ecclesiae Sancti Leonardi de Lacu eiusque fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis. In perpetuum. Piae postulatio voluntatis affectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus annuentes et ecclesiam S. Leonardi de Lacu, Senensis dioecesis, in qua divino nuncupati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Adriani, Alexandri, Lucii, Urbani, Gregorii, Clementis, Coelestini et Innocentii [ab anno 1154 usque ad 1216] praedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quaecumque bona eadem ecclesia in praesentiarum iuste et canonice possidet aut in futuro, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis; locum ipsum, in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; hospitalem domum de Bavastagia cum pertinentiis suis; quidquid habetis in Augustulis, Arnanis et Cimino. Authenticum praeterea scriptum, quod de ipsa ecclesia S. Leonardi bonae memoriae Walfredus [sedit ab anno 1085 ad 1127, cfr. Gams, p. 752], quondam Senensis episcopus, Benedicto presbitero antecessori tuo, fili prior, fecisse ac roborasse dignoscitur, sicut a bonae memoriae Rainerio, successore suo, confirmatum et scripti sui munimine roboratum, favoris nostri assertione firmamus ac ratum censemus in posterum permanere; scilicet quod censum duorum cereorum de duobus cerei libris in Assumptione B. Mariae Senensi ecclesiae annis singulis et nihil amplius persolvere debeatis. Ad haec decimas vestras, sicut eas in praesentiarum iuste ac pacifice hahere noscimini, vobis et ecclesiae vestrae ad instar felicis recordationis Alexandri papae et supradictorum praedecessorum nostrorum auctoritate apostolica confirmamus. Prohibemus etiam ut eos qui devotionis intuitu ad praefatam ecclesiam de diversis partibus causa orationis adveniunt, in eundo vel redeundo quisquam laedere vel impedire praesumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica iustitia. Ita videlicet quod iam dicta ecclesia S. Leonardi non nisi in duobus libris cerei sicut superius dictum est et in ipsius episcopi scripto authentico continetur et hactenus est observatum, respondere Senensi episcopo teneatur. Ad indicium autem huius a Sede Apostolica perceptae libertatis duos solidos Lucensis monetae statuistis liberalitate propria Nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvendos. Si quis igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. amen, amen. Benevalete. Suscipe Domine servum tuum in bonum.

Ego Alexander Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Ego frater Johannes, tit. S. Laurentii in Lucina, presb. cardinalis subscripsi.

Ego Odo, Tusculanus episcopus subscripsi.

Ego Stephanus, Praenestinus episcopus subscripsi.

Ego Riccardus, S. Angeli diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Johannes, S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Octobonus, S. Adriani diaconus cardinalis subscripsi.

Datum Anagniae, per manus Guillelmi, Magistri Scholarum Parmensis, S. Romanae Ecclesiae Vicecancellarii, XIIII Kal. Augusti, Indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno MCCLV, Pontificatus vero Domini Alexandri PP. IIII anno primo.

Biblioteca Regia Berolinensis (ex collectione P. Fr. Roth, New York).

_____________________________________ 147 _______________________________________

1255, 20 Julii: Ut eo liberius.

Eiusdem tenoris brevis 25 Junii 1255 cum insertione autem post verbum: affectum, ad instar felicis record. Innocentii Papae praedecessoris nostri.

Datum Anagniae XIII Kal. Augusti, Pontificatus nostri anno primo.

Archivio di Stato, Firenze, Diplomatico. Santo Spirito.

_____________________________________ 148 _______________________________________

1255, 22 Julii: Pia desideria.

Praescribitur forma habitus tam pro fratribus professis quam pro conversis atque novitiis. Fere eiusdem tenoris ut supra constitutio 1 Julii 1255. Differentias principales in textu hic indicamus:

Dilectis filiis Priori Generali et universis prioribus et fratribus eremitis Ordinis S. Augustini, Salutem.

In initio epistulae Cardinalis loco: visitatori generali, Priori Generali (loco Si ad Coenam Domini convocati, Empoli legit Si ad certam Domini vocationem); deinde in secunda alinea sequens mutatio textus: ... crocias, in quarum superiori non sit curvum lignulum sed directum; scapularia vero alba cingulis desuper cincta. Novitii autem ferant cappam nigram usque ad talos, tunicam albam et scapulare album, corrigiam et crociam memoratam. Conversorum vero habitus sit portare superiorem tunicam nigram, scapulare vero nigrum et capucium nigrum et crocias supradictas, etc.

Mancat datatio litterarum Cardinalis, et concluditur cum Nulli ergo omnino etc.

Datum Anagniae XI Kal. Aug., Pont. nostri anno primo.

Schier, f. 25v; Empoli, 15; Torelli IV, 514; Potthast 15942; Hh. 2, 29 in data 31 Julii 1255.

_____________________________________ 149 _______________________________________

1255, 28 Julii: Dilecti filii.

Brictini (in hoc documento Eremitae O. S. Aug. vocati) a sustentatione militum in Apuliam profiscentium absolvuntur ac etiam a sententiis ecclesiasticis si forte iam incurrerint.

Venerabili fratri... episcopo Fanensi, Salutem etc. Dilecti filii... prior et fratres Eremitae Ordinis S. Augustini de Marchia Anconitana sua Nobis petitione monstrarunt, quod tu quibusdam locis ipsorum in tua dioecesi constitutis pro stipendiis militum in Apuliam accedentium imposuisti quandam pecuniae quantitatem. Quare fuit Nobis ex parte ipsorum humiliter supplicatum, ut cum ipsi elegerint in paupertate Domino perpetuo famulari et non habeant unde vivant nisi Christi fidelium suffragiis sustententur, relaxari eos ab huiusmodi subventionis onere mandaremus. Quocirca fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, non exigas propter hoc aliquid ab eisdem, relaxans sententias si quas forte in fratres locorum ipsorum occasione huiusmodi protulisti. Datum Anagniae V Kalendas Augusti, Pontiticatus nostri anno primo.

Hh. 2, 29.

_____________________________________ 150 _______________________________________

1255, 29 Julii: Cum in ore.

Concessio praedicandi verbum Dei Fratribus de Poenitentia Jesu Christi, OSA.

Rectori et prioribus Poenitentiae Jesus Christi, OSA. Cum in ore peritorum religiosorum, maxime quorum vita praedicationi concordat, verbum Domini esse non debeat alligatum, praesentium vobis auctoritate concedimus, ut fratribus vestri ordinis in theologica facultate provectis, proponendi de licentia dioecesanorum populis verbum Dei concedatis liberam, prout honestati Ecclesiae ac animarum saluti expedire videatis, facultatem. Datum Anagniae IV Kal. Augusti, anno primo.

Studi storici dell'Ordine dei Servi di Maria, 10 (1960), 94.

_____________________________________ 151 _______________________________________

1255, 30 Julii: Religiosam vitam eligentibus.

Verbatim bulla eiusdem tenoris 26 Aprilis 1244, ut etiam textus indicat 1, ubi legitur: ... in quibus divino vacatis obsequio, ad instar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, excepto:

Suscipe Domine servum tuum in bonum.

Ego Alexander Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Ego Fr. Joannes tituli S. Laurentii in Lucina Presb. Card.

Ego Fr. Hugo tituli S. Sabinae Presb. Card.

Ego Richardus S. Angeli Diac. Card.

Ego Petrus S. Georgii ad Velum Aureum Diac. Card.

Ego Joannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diac. Card.

Ego Guillelmus S. Eustachii Diac. Card.

Ego Octobonus S. Hadriani Diac. Card.

Ego Odo Tusculanus episcopus.

Ego Stephanus Praenestinus episcopus.

Datum Anagniae per manum Guillelmi Magistri Scolarum Parmensis S. Romanae Ecclesiae Vice-cancellarii III Kal. Augusti, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno MCCLV, Pont. vero Domini Alexandri Papae quarti anno primo.

Hh. 2, 31; Empoli. 2-5; Potthast 15962; Colinas, 78.

_____________________________________ 152 _______________________________________

1255, 31 Julii: Hiis quae pro animarum.

Confirmatio decretorum capituli generalis anno 1255 (aut 1254 ?) celebrati de gubernatione Ordinis, de vita communi et paupertate observandis necnon de officio visitatorum et priorum localium.

Dilectis filiis Priori Generali et caeteris prioribus ac universis fratribus Ordinis Eremitarum S. Augustini, tam praesentibus quam futuris, Salutem etc. Hiis quae pro animarum salute ac profectu obsequentium Domino a viris religiosis provide statuuntur libenter adicimus Apostolici muniminis firmitatem, ut intemerata consistant quae nostro fuerint praesidio communita.

1. Sane congregati nuper in vestro generali capitulo deliberatione provida statuistis, ut de singulis locis eiusdem Ordinis unus discretus frater electus singulis annis a suo collegio vel conventu cum priore conventuali ad generale seu provinciale capitulum vadat, excessus ipsius prioris per visitatorem secundum statuta Ordinis et Regulam non correctos, sub sigillo eiusdem conventus vel collegii secum portans, a praedictis tandem definitoribus corrigendos.

2. In eligendis quoque defìnitoribus ipsius Ordinis taliter providistis, ut de singulis visitationibus dicti Ordinis duo discreti fratres ipsius Ordinis in definitoribus huiusmodi, unus de subditis ad generale capitulum destinetur, alter vero de prioribus eligatur, ita quod assumatur subditus a subditis et prior a prioribus visitationis praedictae, S. Spiritus gratia invocata; quod sic assumpti, postmodum tam in capite quam in membris definiant, corrigant et reforment prout secundum Deum et B. Augustini Regulam viderint expedire.

3. Praeterea Generalis Prior eiusdem Ordinis teneatur de qualibet visitatione duos discretos fratres ipsius Ordinis, unum de subditis et alterum de praelatis, qui visitationem suam (hoc est provinciam vel contratam), per viginti dies antequam generale capitulum vel provinciale incipiat, sollicite perlustrantes, excessus visitatorum, si qui fuerint, in scriptis fideliter redigant et eos ipsius conventus sigilli munimine signent, in quo vel cuius districtu visitatores huiusmodi deliquerint, puniendos demum in ipso capitulo a praedictis definitoribus secundum eiusdem Ordinis et Regulae instituta.

4. Si vero aliquid fratres eiusdem Ordinis contra priorem suum vel Ordinis conspirationem vel coniurationem seu conventum malignantium fecerint aut retinuerint, sine superioris licentia, proprium; et a visitatoribus vel a Priore Generali seu conventuali diligenter admoniti restituere illud noluerint in manibus praedictorum, ab Ordine ipso et fratrum consortio expellantur.

5. Et ut fortius a vestris fratribus cuiuslibet temporalis rei abdicetur proprietas, ordinastis, ut nec prior nec fratres in generali vel provinciali capitulo constituti possint alicui fratrum eiusdem Ordinis concedere proprium aliquod, cum sit contra substantiam Ordinis, vel usumfructum cuiuscumque rei mobilis vel immobilis, ex testamento seu alio quocumque titulo, sibi dimissum; facta vero contra hoc, super hiis vel aliquo praemissorum concessio habeatur irrita et inanis.

6. Fuit etiam ibi concordi deliberatione provisum, ut omnes priores et subditi, qui convenerint in Provinciali vel generali capitulo, vitam ducant communem in omnibus, specialitate ab eis vel divisione qualibet resecata.

7. Visitatores quidem praefati Ordinis circa commissum sibi officium solliciti secundum datam eis a Deo gratiam existentes, quaerant dumtaxat quae Jesu Christi sunt, non quae sua, praedicationi, exhortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant qui non perit. Qui vero contrarium egerint sine voluntate totius capituli vel sanioris partis ipsius a quibuslibet locis seu prioribus aut subditis eiusdem Ordinis aliquid extorquentes, quod acceperunt restituere compellantur, nihilominus per triennium huiusmodi visitationis officio expoliandi.

8. Priores autem conventuales in concessionibus et confirmationibus ac donationibus et aliis negotiis, quibus frequenter incumbunt, fratres suos requirant, cum ipsi caput et illi membra esse probentur, et cum eorum consilio vel sanioris partis conventus eadem peragant et pertractent. Quod si aliqui contra hoc venire praesumpserint, visitatoribus ipsis absque fratrum suorum consilio, sicut dictum est superius, aliquid exhibentes, ab administrationum suarum removeantur officio et per triennium ineligibiles fiant. Alia etiam, praeter haec, regulariter statuistis, quibus omnibus petistis robur confirmationis Apostolicae adhiberi.

9. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati statuta huiusmodi, sicut pie et provide facta sunt, rata habentes et grata ipsa auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus.

Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae II Kal. Augusti, Pont. nostri anno primo.

An. Aug. 4 (1911), 369-372 (cum commentario quod in diversis explicationibus erroneum est); Bullarum, Privilegiorum ac Diplomatum Romanorum Pontificum amplissima collectio, opera et studio Caroli Cocquelines, tomus 3, Romae 1740, p. 362; Potthast 15965.

_____________________________________ 153 _______________________________________

1255, 31 Julii: Utquae fiunt.

Confirmatio et approbatio constitutionis Innocentii IV, 31 Martii 1251, applicatae ab episcopis dioecesanis una cum actu notarili in favore Fratrum Poenitentium Jesu Christi in Provincia.

Rectori et Fratribus Poenitentiae Jesu Christi, Ordinis S. Augustini, Salutem. Ut quae fiunt auctoritate Sedis Apostolicae permaneant futuris temporibus inconcussa non incongrue muniuntur apostolici roboris firmitate. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, venerabiles fratres nostri... Massiliensis et... Tholonensis episcopi, auctoritate felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, vobis B. Augustini Regulam duxerint concedendum, prout in instrumento publico exinde confecto, cuius tenorem de verbo ad verbum praesentibus inseri fecimus, plenius continetur. Nos ad instar praedecessoris eiusdem vestris devotis supplicationibus benigniter annuentes quae super hoc ab eisdem episcopis provide factum est ratum habentes et gratum auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem ipsius documenti talis est:

In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Incarnationis eiusdem MCCLI. Noverint universi praesentem paginam inspecturi, quod sanctissimus Papa Innocentius IIII litteras suas delegavit nobis, Benedicto Massiliensi et Rostagno Tholonensi Dei gratia episcopis sub hac forma: Innocentius etc. Venerabilibus fratribus... Massiliensi et... Tholonensi episcopis, Salutem etc. Debet ex nostra etc. (supra 31 Martii 1251). Deinde prosequitur:

Cum autem nos, Rostagnus Dei gratia Tholonensis episcopus, non possumus personaliter ad generale capitulum dictorum fratrum Poenitentiae Jesu Christi venire apud Massiliam, infirmitate corporis retardati, venerabili patri Benedicto, Dei gratia Massiliensi episcopo plenarie commisimus vices nostras, qua auctoritate Domini Papae et nostra exsecutum fuit mandatum apostolicum concedendo Regulam B. Augustini rectori et fratribus Poenitentiae Jesu Christi, congregatis ad hoc apud Massiliam in capitulo generali et nos ipsi approbamus et confirmamus quod actum fuit per eundem. Sed cum postea necessitate ducti venissemus adhuc capitulo generali dictorum fratrum, ne videretur aliquid diminutum ad requisitionem dicti venerabilis patris Massiliensis episcopi et dictorum fratrum de Poenitentia Jesu Christi, nos ipsi venimus cum eodem dicto domno episcopo in capitulo dictorum fratrum et mandatum apostolicum cum eodem domno episcopo fuimus insimul exsecuti, concedentes ambo pariter auctoritate Apostolica Regulam B. Augustini rectori et fratribus de Poenitentia Jesu Christi. Actum est hoc anno quo supra, VI Idus Maii apud Massiliam in refectorio supradictorum fratrum de Poenitentia Jesu Christi in praesentia et testimonio Gaufridi, praepositi, Hugonis Ottoboni operarii, Bertrami Aragarati canonicorum Tholonensium, Gofridi de Melsagiis, rectoris ecclesiae Paradisi apud Massiliam et universorum fratrum de Poenitentia Jesu Christi in capitulo generali congregatorum, scilicet fr. G(erardi), fr. P(etri) Lombardi prioris Fenolei, fr. G(erardi) prioris Massiliensis, fr. Hugonis prioris Aquensis, fr. R(ichardi) Lauterii prioris Barioli, fr. provincialis prioris Roeneti, fr. G(erardi) Hugonis prioris Lucii, fr. G(erardi) Lobrete prioris Draguignani, fr. P(etri) Lombardi tenentis locum prioris Tholonensis, fr. Bertrami prioris de Coriis, fr. prioris Insularum de Porcaloriis, fr. J(oannis) prioris Bellomontis, fr. Garsiae prioris Tarasconi, fr. reverendi Athenulfì tenentis locum prioris Montis Pesulani, qui omnes praedictam concessionem Regulae B. Augustini qua regantur et per quam sibi et aliis praeficiant ad salutem devote ac humiliter acceptantes et inde Deo gratias referentes exultantesque corde et animo Te Deum laudamus unanimiter cantaverunt. Et in praesentia mei Thomae publici notarii Massiliensis, qui mandato dictorum dominorum episcoporum et precibus fratrum iam dictorum hanc cartam scripsi et mei sigilli signaculo insignivi. In cuius rei memoriam supradicti domini episcopi eandem concesserunt sigillorum suorum munimine roborari. Nulli ergo etc. Datum Anagniae II Kal. Augusti, Pontificatus nostri anno primo.

Reg. Vat. 24, f. 78 (536); Bourel-Coulon, 659; cum quibusdam variationibus et copia phototypica, G. M. Giacomozzi, L'Ordine della Penitenza di Gesù Cristo, Roma 1962, 115-116; 120.

_____________________________________ 154 _______________________________________

1255, 13 Augusti: Pacis vestrae.

Litterae Apostolicae quae nominatim et expressis verbis Ordinem OSA continent, solummodo validae sunt; aliae subreptae indicantur.

Dilectis filiis... Priori Generali et universis prioribus atque fratribus Eremitarum Ord. B. Augustini. Pacis vestrae quaerentes etc. (secundum formularium). Cum igitur vix credatur ab iis, qui contra vos litteras impetrant vestris Ordinis titulis sine malitia subticeri, Nos et illorum obviare fraudibus et vestram innocentiam favorabiliter confovere volentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut nequeatis universaliter seu singulariter super aliquibus negotiis per Apostolicae Sedis litteras conveniri, quae de Ordine vestro specialem non fecerint mentionem. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae Id. Augusti, Pont. nostri anno primo.

Bourel-Coulon, 710; Bibl. Ang. cod. 1314, f. 8.

_____________________________________ 155 _______________________________________

1255, 20 Augusti: Religiosam vitam eligentibus.

Privilegia communia huius constitutionis in forma restricta Poenitentibus Jesu Christi OSA in Provincia conceduntur.

Dilectis Generali Rectori et fratribus de Poenitentia Jesu Christi in Provincia constitutis, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

1. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur (quod absit) sacrae Religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

2. In primis siquidem statuentes, ut Ordo Canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini Regulam in domibus ipsis auctoritate apostolica institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

3. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis praestante Domino, poterunt adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, loca ipsa in quibus praefatae domus sitae sunt cum pertinentiis suis; videlicet cum ecclesiis, decimis, hortis, vineis, olivetis, pratis, terris, nemoribus, usuagiis, pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine Rectoris sui licentia -nisi arctioris religionis obtentu- de eisdem domibus discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere.

7. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis -dummodo causam non dederitis interdicto- suppressa voce divina officia celebrare. Oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad Ordines fuerint promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae Sedis habuerint et ea vobis voluerint sine pravitate aliqua exhibere.

8. Ad haec novas et indebitas exactiones ad archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

9. Obeunte vero Generali Rectore vestro vel suorum quolibet successorum, nullus vobis qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Augustini Regulam providerint eligendum.

10. Paci quoque et tranquilitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

11. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus locis vestris concessas, necnon libertates et exceptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

12. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatas domos retinere, perturbare aut earum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed ea omnia integre conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, dioecesanorum episcoporum canonica iustitia.

13. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eisdem domibus, sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Datum Anagniae per manum Guillelmi Magistri Scholarum Parmensis S. Romanae Ecclesiae Vicecancellarii, XIII Kalendas Septembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno MCCLV, Pontificatus vero Domini Alexandri Papae IIII anno primo.

Reg. Vat. 24, f. 85 (569); Bourel-Coulon, 714; Giacomozzi, op. cit., 116.

_____________________________________ 156 _______________________________________

1255, 20 September In regesto.

Confirmatio brevis Apostolicae "Devotionis augmentum" ad instar fel. rec. Innocentii IV in data 20 Sept. 1250.

Textus deest.

Neelsbach, Historia Monasterii Coloniensis OESA, Universitatsbibliothek Bonn, cod. 350, vol. 6.

_____________________________________ 157 _______________________________________

1255, 9 Decembris: Religiosam vitam eligentibus.

Verbatim ut bulla citata 26 Aprilis 1244, pro Eremitis Tusciae in Alemania, excepto:

Dilectis filiis... Priori et fratribus eremitis in Alemania constitutis, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.

Ego Alexander Catholicae Ecclesiae Episcopus.

Ego Odo Tusculanus episcopus.

Ego Stephanus Praenestinus episcopus.

Ego Fr. Joannes tituli S. Laurentii in Lucina Presb. Card.

Ego Fr. Hugo tituli S. Sabinae Presb. Card.

Ego Richardus S. Angeli Diac. Card.

Ego Petrus Caputii S. Georgii ad Velum Aureum Diac. Card.

Ego Joannes S. Nicolai in Carcere Tulliano Diac. Card.

Datum Laterani per manum Guillelmi Magistri Scholarum Parmensis, Sanctae Romanae Ecclesiae Vice-cancellarii, V Idus Decembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno MCCLV, Pontificatus vero Domini Alexandri Papae quarti anno primo.

Schier, f. 35-36v; Würzburg, Archivium Provinciae Germaniae OESA, Urkunde 2; Monumenta Boica, vol. 26, München 1826, 332.

_____________________________________ 158 _______________________________________

1256, 11 Februarii (Initio textuque omissis).

Episcopo Perugino mandatur, ut priorem et fratres Eremitas S. Trinitatis, Senensis dioecesis, Ordinis S. Augustini, contra quoscumque iura ipsorum laedentes tamquam conservator adiuvet.

Datum Laterani III Id. Februarii, Pont. nostri anno secundo.

Schier, f. 26v.

_____________________________________ 159 _______________________________________

1256, 18 Februarii: Pro parte dilectorum.

Confirmatio electionis fratris Guillelmi in Rectorem Ordinis Fratrum de Poenitentia Jesu Christi, OSA.

Episcopo Massiliensi. Pro parte dilectorum filiorum generalis capituli priorum et diffinitorum fratrum Poenitentiae Jesu Christi Ordinis S. Augustini fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum ipsi, generali eorum rectore cedente, convenientes in unum, Spiritus Sancti gratia invocata, fratrem Guillelmum ipsius Ordinis virum utique in temporalibus providum et spiritualibus circumspectum, in generalem rectorem eorum prout ad ipsos pertinet canonice ac concorditer duxerint eligendum, electionem huius confirmare de benignitate Sedis Apostolicae mandaremus. Cum igitur rectis dispositionibus nihil debeat contraire Nos de te, qui loci dioecesanus existis plenam in Domino fiduciam obtinentes, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus inquisita de modo electionis, electi meritis et eligentium studiis diligentius veritate, electionem eandem, si inveneris eam de persona idonea canonice celebratam, auctoritate nostra confirmans, facias eidem rectori a suis subditis oboedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Contraria alioquin ea rite cassata facias eis de rectore per electionem canonicam provideri. Datum Laterani XII Kal. Martii, anno secundo.

Studi storici dell'Ordine dei Servi di Maria 10 (1960), 96.

_____________________________________ 160 _______________________________________

1256, 18 Februarii: Quia ex habitus.

Prohibet ne quisquam habitum Ordinis Fratrum de Poenitentia Jesu Christi deferrat nisi sit in ipso Ordine professus.

Rectori et fratribus Poenitentiae Jesu Christi, OSA. Quia ex habitus commutatione cum alterius aut nullius specialis religionis viris vestri Ordinis, quam asseritis per Sedem Apostolicam approbatam, deformari possit honestas, Nos devotionis vestrae precibus inclinati, auctoritate propria districtius inhibemus, ne quisquam nisi vestrae Religionis frater existat, qui ab aliarum religionum habitibus divisus esse noscitur, audeat in professionis vestrae scandalum deportare. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani XII Kal. Martii, anno secundo.

Studi storici dell'Ordine dei Servi di Maria 10 (1960), 97.

_____________________________________ 161 _______________________________________

1256, 22 Februarii: Ricordamur liquido.

Eremitae de Brictinis debent portare cucullam griseam sine corrigiis ut concessam in brevi Gregorii IX, 18 Augusti 1240 et alii eremitae omnes, qui nigras seu albas non portant cucullas, corrigiis cincti esse debent.

Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis per Lombardiam, Tusciam et Romandiolam ac Tarvisiam et Anconitanam Marchias, Ducatum Spoletanum, Patrimonium B. Petri in Tuscia, Campaniam et Maritimam ac Regnum Siciliae constitutis, Salutem et Apostolicam benedictionem.

1. Ricordamur liquido et memoriter retinemus, quod dudum apparuit religio in partibus Lombardiae, cuius professores vocati Eremitae Ordinis S. Augustini, nunc succincti tunicas cum corrigiis, baculos gestantes in manibus, nunc vero dimissis baculis incedebant, pecuniam pro eleemosynis aliisque subsidiis deposcentes et adeo variantes habitus sui formam ut dilectis filiis Fratribus Minoribus uniformes in derogationem multiplicem ipsorum Ordinis crederentur; eisdem propter hoc minorem apud fideles sentientibus in suis opportunitatibus caritatem.

2. Sane, cum per Nos, tunc in minori officio constitutos, et bonae memoriae Thomas tituli S. Sabinae, Presbyter Cardinalis, tunc in partibus illis legatione fungentes huiusmodi variationis praesumptio ad felicis recordationis Gregorii Papae, praedecessoris nostri, audientiam pervenisset, ipse, ne identitas vestium in ordinibus ipsis confusionem pareret ac inde scandala graviora consurgerent, ad utrorumque quietem statuendam providit, ut priores ac singuli fratres praedicti Ordinis S. Augustini in exterioribus vestimentis, quae nigri vel albi debebant esse coloris, quorum altero, videlicet nigro iam electo ab eis, ipsos idem praedecessor voluit manere contentos, largas et protensas manicas ad instar cucullarum et desuper ipsas deferrent peramplas corrigias et patenter omnibus patentes, ita quod omnes cincti deforis eas vestibus nequaquam contegerent, et portantes in manibus baculos quinque palmorum grandium, ac expresse in eleemosynarum petitione cuius sint Ondinis declarantes, adeo suarum vestium longitudinem temperarent, quod a quibuscumque ipsorum calceamenta libere viderentur, ut sic confusione semota et sublata materia scandali praedictorum Ordinum fratres possint virtutum Domino liberius et gratius deservire.

3. Intelligentes vero Fr. Andreas, tunc Generalis Prior de Brictinis Ordinis suprascripti et alii fratres sui, quod ad praedicta servanda, sicut et caeteri cogerentur, ad eiusdem praedecessoris praesentiam accesserunt, pro se et eremitis praefatis humiliter supplicantes, ut eis cucullas portare discinctas, quod sibi facilius existimabant, concedere dignaretur, mandato de cucullis nigris ferendis circa eius misericorditer relaxato, eo quod talis usus cucullarum ad distinctionem praedictorum habituum satis sufficere videbatur. Quorum supplicationibus idem praedecessor in hac parte duxit liberaliter annuendum.

4. Verum, cum sicut accepimus, ipsi Eremitae de Brictinis, obtentu quarundam litterarum super hoc a Sede Apostolica obtentarum, ac etiam alii eremitae, iam dicti, contra statutum iam dictum et provisionem ad communem pacem provide factam et in eorundem Fratrum Minorum infamiam et scandalum plurimorum iam in pluribus venire praesumpserunt, et Nos prorsus velimus praedicta, quae salubriter statuta fuerunt a supradicto praedecessore nostro, ubique et ab omnibus eremitis sive religiosis, cuiuscumque sint Ordinis, in exteriori habitu Fratribus Minoribus antedictis conformibus, inviolabiliter observari, fraternitati vestrae per Apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus praedictos Eremitas de caetero statutum praedictum firmiter observare, ac illos de Brictinis cucullas, prout ipsi ut supra dictum est tunc acceptarunt, gestare discinctas, ac alios omnes, qui nigras non portant seu albas, singuli vestrum per suas civitates et dioeceses, sublato cuiuslibet appellationis et contradictionis obstaculo et litteris Apostolicis de corrigiis cinctis super cucullas non portandis, per eos impetratis, nequaquam obstantibus, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam districtius compellentes et in eos, qui contravenerint, sententiam excommunicationis promulgetis, quam per vestras civitates et dioeceses publicare solemniter et eosdem tamquam excommunicatos, usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, evitare ab omnibus arctius faciatis. Datum Laterani VIII Kal. Martii, Pontificatus nostri anno secundo.

Torelli IV, 519.

_____________________________________ 162 _______________________________________

1256, 25 Februarii: Cum venerabilibus.

Episcopus civitatis Jesi et abbas Zambon, terminum praefigere debent in quo Eremitae de Brictinis cucullas discinctas iterum gestent.

Venerabili fratri... episcopo Aesino et dilecto filio... abbati Zambon, Camerinensis dioecesis, Salutem etc. Cum venerabilibus fratribus nostris universis episcopis de Marchia Anconitana dederimus nostris litteris in praeceptis, ut singuli per suas civitates et dioeceses Eremitas de Brictinis Ordinis S. Augustini eiusdem provinciae post terminum, quem vos eis duxeritis praefigendum, sublato cuiuslibet appellationis et contradictionis obstaculo, per censuram ecclesiasticam cucullas discinctas gestare compellant, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus eremitis praedictis ad hoc faciendum competente auctoritate terminum praefigatis, et terminum quem eis duxeritis paefigendum praedictis episcopis per nostras praesentes litteras harum seriem continentes significare curetis. Datum Laterani V Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno secundo.

Sbaralea, Bullarium Franciscanum, vol. 2, Romae 1761, p. 118.

_____________________________________ 163 _______________________________________

1256, 9 Aprilis: Licet Ecclesiae.

Unio inter Eremitas Johannis Boni, de Brictinis ac de Tuscia necnon cum Guillelmitis et aliis singulis eremis sub directione Card. Richardi in unum Ordinem, nempe Ordinem Eremitarum S. Augustini, confirmata, quomodo provide facta in quodam capitulo universali habito Romae die 1 Martii 1256 (ita Helyot).

Dilectis filiis fratri Lanfranco Generali, Provincialibus et conventualibus prioribus ac universis fratribus Ordinis Eremitarum Sancti Augustini tam praesentibus quam futuris, Salutem etc.

1. Licet Ecclesiae Catholicae integritatem corporis sui sincera membrorum diversitas subministret et circumamictus species multiplicibus in ea varietatibus decoretur, nihil tamen in ipsa exprimit contrarietas inconcinnum, in qua consensum nutrit inaestimabilis concordia caritatis et individuam foret universitatis conformitas fideique simplicitas unitatem.

2. Verum circa aedificationis fabricam quae in templum sanctum in Domino operariorum eius studio moliente succrescit, credimus assidue providendum, ut in varietatibus partium quae ad decorem structurae dominicae adhibentur, sic appareat distincta diversitas, ut non in confusio indiscreta nec alterius forma importuna consimilitudine speciem praetendat alterius, sed singula quaeque certum proprii modi ordinem sortiantur. Hac sane consideratione commoniti, cum consona in vobis Eremitarum appellatio et parum diversa professio disparibus titulis et in aliquibus dissimili habituum schemate discreparet, cogitavimus Sponsae Christi, in cuius veste pia sacrae religionis depinxit institutio coetus vestros, convenire decori, si religiosa militiae vestrae castra, quae sub uno vocabulo non magna disciplinae distantia secernebat, sub communi capite indifferenti concorporationis foedere iungerentur et ex pluribus cuneis acies una consurgeret fortior ad hostiles spiritualis nequitiae impetus conterendos.

3. Propterea dudum a Nobis mandatum Apostolicum emanavit ut de singulis domibus vestris, quarum quaedam Sancti Guillelmi, quaedam Sancti Augustini Ordinum, nonnullae autem fratris Johannis Boni, aliquae vero de Fabali, aliae vero de Brictinis censebantur, et apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vaccillabant, duo fratres cum pleno mandato ad nostram mitterentur praesentiam, quod nostra circa vos salubriter ordinaret dispositio recepturi. Cumque fratres huiusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent coram dilecto filio nostro Riccardo S. Angeli diacono cardinali, quem negotio unionis vestrae perficiendo deputavimus vice nostra, sufficientia ad id exhibuere mandata, et in Generali Capitulo vestro in Urbe celebriter congregato, nomine omnium a quibus fuerant destinati et de communi Capituli eiusdem assensu, vos et domos vestras in unam Ordinis observantiam et vivendi formulam uniformem redigi, unumque ex eis ovile fieri Generalis Prioris praesidentia gubernandum unanimiter consenserunt, petentes ut, per gratiam unionis et conformitatis huiusmodi, eis iuxta conceptum votum paupertatis spontanee perpetua possessionum terrestrium abdicatio remaneret et ipsis baculos vel ferulas deferendi imposita necessitas tolleretur, collata in cardinalem eundem providendi vobis ea vice de Generali Priori totius Ordinis nihilominus potestate. Porro idem cardinalis, nostri auctoritate mandati vivo ad eum sermone directi necnon et concordi eorundem fratrum ac praedicti Capituli consensione suffultus, universas domos et congregationes vestras in unam Ordinis Eremitarum Sancti Augustini professionem et regularem observantiam perpetuo counivit sub Generalis cura Prioris, canonice instituendi pro tempore prae aliis Provincialibus necnon et conventualibus singularum domorum prioribus, regulariter gubernandas, et, ut novam ovilis Dominici unionem universalis capitis unitas consummaret, te, dilecte fili frater Lanfrance, in Generalem Ordinis eiusdem Priorem et patrem, Spiritus Sancti gratia invocata, praefecit ac etiam, prout a Nobis specialiter in mandatis acceperat, confirmavit; vos universos et successores vestros a baculis vel ferulis deportandis et quod non cogamini ad recipiendas possessiones aliquas vel habendas, decernens perpetuo liberos et exemptos.

4. Nos igitur praefati Cardinalis processum, convenientem cum voluntatis nostrae proposito approbantes. praemissa omnia grata habemus et rata ipsaque auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Insuper autem personas et domos vestras sub beatorum Petri et Pauli protectione suscipientes et nostra, praesentium auctoritate statuimus, ut vos, filii priores et fratres, in professione praedicti Ordinis in praefato Generali Capitulo ordinata, quo quidem Ordine vos perpetuo censeri volumus, vobiscum super diversarum professionum aut observationum debito, quas antea feceratis in praedictis vel aliis ordinibus, dispensantes, sub devota Generalis Prioris quem nunc vobis divina ordinatio praetulit eiusque successorum oboedientia perpetuo virtutum Domino servientes, nigris dumtaxat et nullis aliis alterius coloris cucullis, ut uniformis amictus normam eiusdem in vobis professionis ostendat, utamini de caetero universi. Et ut haec sancta unio, quam perpetuae pacis tranquillitate gaudere volumus, omnibus integritatis suae perfecta partibus stabilis perseveret, decernimus ut omnes domus Ordinum suprascriptorum, quarum fratres iuxta mandati nostri formam ad nostram praesentiam non venerunt, ipsi unioni tamquam corpori membra absque diffugio ullius exceptionis inhaereant et ad observationem praedictorum omnium teneantur. Alioquin sententiam, quam tu, dilecte fili Prior Generalis, et successores tui rite tuleritis in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Nulli ergo omnino liceat hanc nostrae confirmationis, protectionis, dispensationis et constitutionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Laterani V Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno secundo.

Aug. 6 (1956), 10-13; Empoli, 18-20; Bourel-Coulon, 1301; Potthast 16334; An. Aug. 5 (1913), 1-4; Torelli IV, 528; Colinas, 86.

*****************************************************************

INDEX CHRONOLOGICUS

Abbreviationes

B. = Eremitae de Brictino

T. = Eremitae de Tuscia

OFM. = Ordo Fratrum Minorum

PC. = Pauperes Catholici

J. = Eremitae Joannis Boni

Mor. = Eremitae de Morimundo

OP. = Ordo Fratrum Praedicatorum

Poen. = Ordo Fratrum de Poenitentia Jesu Christi Ordini, S. Augustini.

1. T. 1187 17 Decem. Apost... Nobis licet

2. Mor. 1205 25 Martii Iustis petentium

3. Pc. 1208 18 Decem. Ne quis de caetero

4. PC. 1209 3 Aprilis Ex tuarum

5. T. 1210 17 Septem. Sacrosancta Romana Ecclesia

6. Mor. 1213 25 Septem. Quanto callidius

7. T. 1216 27 Septem. Cum a Nobis petitur

8. Mor. 1217 18 Octob. Iustis petentium.

9. T. 1220 28 Aprilis Cum a Nobis petitur.

10. T. 1221 8 Iunii desideratur textus.

11. B. 1227 26 Novemb. Sacrosancta Romana Ecclesia.

12. T. 1228 3 Febr. Cum a Nobis petitur.

13. T. 1228 5 Febr. Cum ecclesiam eremi.

14. T. 1228 7 Martii Conquesti sunt.

15. B. 1228 8 Decem. Cum olim sicut.

16. T. 1231 3 Ian. Dilecti filii.

17. 1232 5 Dec. Dilecti filii.

18. T. 1233 17 Febr. Sua Nobis.

19. B 1235 13 Martii Quae omnium Conditoris.

20. T. 1236 5 Maii Ad veneranda.

21. Mor. 1236 1 Iunii Iustis petentium.

22. J+B. 1240 24 Martii Dudum apparuit.

23. B 1240 18 Iulii Apparente dudum.

24. B 1240 18 Aug. Dudum apparuit.

25. B 1240 21 Aug. Cum venerabilibus.

26. B 1240 24 Aug. Licet vobis.

27. B........1243 24 Sept. Vota devotorum.

28. B 1243 1 Oct. Quoties a Nobis.

29. OFM+B 1243 20 Nov. Quia confusio habitus.

30. T 1243 15 Dec. Pium est.

31. T 1243 16 Dec. Pium est.

32. T 1243 16 Dec. Incumbit Nobis.

33. T 1243 16 Dec. Praesentium vobis.

34. T 1244 23 Martii Vota devotorum.

35. T 1244 26 Martii Cum vos et.

36. T 1244 28 Martii Cum a Nobis.

37. T 1244 28 Martii Cum per dilectum.

38. T 1244 30 Martii Iustis petentium.

39. T 1244 31 Martii Pia desideria.

40. T 1244 11 Aprilis Sacrosancta Romana Ecclesia.

41. T 1244 12 Aprilis Dilecti filii.

42. T 1244 12 Aprilis Sicut petitio vestra.

43. T 1244 19 Aprilis Quia ex apostolici cura,

44. T 1244 22 Aprilis Vota devotorum.

45. T 1244 23 Aprilis desideratur textus.

46. T 1244 26 Aprilis Religiosam vitam eligentibus.

47. J ? 1244 26 Aprilis Quoniam ut ait.

48. T 1244 11 Maii Pium fore.

49. T 1244 28 Maii Quia salutem.

50. J 1244 1 Dec. Qua ut Christi fideles.

51. OFM 1245 16 Aug. Paci et tranquillitati.

52. T 1245 5 Sept. Dilecti filii.

53. OP 1245 15 Sept. Paci et tranquillitati.

54. T 1245 25 Sept. Ut eo liberius.

55. B 1245 3 Nov. Religiosam vitam eligentibus.

56. J 1246 26 Aprilis Religiosam vitam eligentibus.

57. J 1246 26 Sept. Vota devotorum.

58. B 1246 3 Oct. Devotionis vestrae.

59. PC 1247 10 Aprilis Honestis petentium.

60. B 1247 17 Iunii Insinuarunt Nobis.

61. B 1247 11 Augusti Quoniam ut ait.

62. B 1247 17 Augusti Quoniam ut ait.

63. B 1247 1 Sept. Quoniam ut ait.

64. B 1247 3 Sept. Quoniam ut ait.

65. B 1247 24 Sept. Quoniam ut ait.

66. B 1247 27 Sept. Quoniam ut ait.

67. B 1247 30 Sept. Quoniam ut ait.

68. T 1248 16 Aprilis Cum sicut accepimus.

69. B 1248 4 Iulii Circa opera pietatis.

70. T 1248 29 Iulii Dilecti filii.

71. T 1248 30 Iulii Pio vestro collegio.

72. TJB? 1248 13 Aug. Ne pro eo.

73. B 1249 7 Dec. Dilecti filii.

74. T 1250 27 Iunii Operis evidentia.

75. T 1250 21 Iulii Quia ex Apostolici cura.

76. T 1250 23 Augusti Quia ex Apostolici cura.

77. T 1250 23 Augusti Canonica constitutio.

78. J 1250 7 Sept. Ex parte tua.

79. B 1250 17 Sept. Quae omnium Conditoris.

80. TJ? 1250 20 Sept. Devotionis augmentum.

81. B 1250 20 Sept. Solet annuere.

82. B 1250 1 Oct. Quoniam ut ait.

83. B 1250 1 Oct. Quoniam ut ait.

84. B 1250 6 Oct. Cum a Nobis petitur.

85. T 1250 2 Dec. Exhibita Nobis.

86. Poen. 1251 31 Martii Debet ex nostra.

87. J 1251 17 Iunii Dignas Domino referimus.

88. B 1252 27 Ian. Credentes firmiter.

89. T 1252 28 Ian. desideratur textus.

90. T 1252 30 Ian. desideratur textus.

91. J? 1252 28 Febr. Devotionis vestrae.

92. B 1252 9 Aprilis In causa quae.

93. T 1252 17 Aprile Licet his.

94. T 1252 19 Aprilis Necessitatibus vestris.

95. T 1252 26 Maii Ex parte vestra.

96. B 1252 30 Iulii Religiosam vitam elegentibus.

97. J-T? 1252 3 Aug. Dilecti filii.

98. T 1252 5 Sept. desideratur textus.

99. T 1252 12 Sept. Quoniam ut ait.

100. 1252 19 Oct. Tactus dolore cordis.

101. J 1253 14 Martii Quanto studiosius.

102. J 1253 15 Aprilis Admonet Nos cura.

103. B.......1253 25 Maii Quoniam ut ait.

104. T 1253 31 Maii Religiosam vitam eligentibus.

105. T 1253 1 Iulii Pia desideria.

106. B. 1253 1 Iulii Providentia laudabilis.

107. PC 1253 10 Iulii Sua Nobis.

108. B 1253 2 Dec. Oblata Nobis.

109. B 1253 3 Dec. desideratur textus.

110. B 1253 5 Dec. Cum ecclesias.

111. T 1254 15 Febr. Cum a Nobis petitur.

112. J 1254 27 Aprilis Cum paupertatem.

113. J 1254 27 Aprilis Cum dilectorum.

114. T 1254 27 Aprilis Provisionis vestrae.

115. 1254 30 Maii Malitia huius temporis.

116. T 1254 7 Iulii Vestris inclinati precibus.

117. 1254 8 Aug. Magna magnalia.

118. J 1254 7 Sept. Religiosam vitam eligentibus.

119. 1254 21 Nov. Etsi animarum.

120. 1254 30 Dec. Nec insolitum.

121. T-J? 1255 30 Ian. Cum felicis recordationis.

122. T-J? 1255 3 Febr. Vobis extremam.

123. T-J? 1255 1 Martii Ex parte dilectorum.

124. T-J? 1255 20 Martii Quanto studiosius.

125. B 1255 23 Martii Vota devotorum.

126. B 1255 10 Aprilis Religiosam vitam eligentibus.

127. J 1255 13 Aprilis Dilecti filii.

128. 1255 23 Maii Iustis petentium.

129. T 1255 25 Iunii Cum ex apostolici cura.

130. T 1255 25 Iunii Ex parte vestra.

131. T 1255 25 Iunii Ut eo libentius.

132. T 1255 26 Iunii Pio vestro collegio.

133. J 1255 5 Iulii Quia salutem.

134. T 1255 7 Iulii Cum a Nobis petitur.

135. T 1255 14 Iulii Solet annuere.

136. T-J? 1255 14 Iulii Caelestis amor Patriae.

137. J 1255 14 Iulii Ne pro eo.

138. T 1255 15 Iulii Volentes omne quod.

139. J 1255 15 Iulii Odore suavi bonorum.

140. T 1255 15 Iulii Solet annuere.

141. T 1255 15 Iulii Litteras quasdam.

142. T 1255 15 Iulii Cum quaedam salubria.

143. T-J? 1255 17 Iulii Cum contingat.

144. T 1255 17 Iulii Solet annuere.

145. T 1255 17 Iulii Licet Nobis.

146. T 1255 19 Iulii Piae postulatio.

147. T 1255 20 Iulii Ut eo liberius.

148. T 1255 22 Iulii Pia desideria.

149. B 1255 28 Iulii Dilecti filii.

150. Poen 1255 29 Iulii Cum in ore.

151. T 1255 30 Iulii Religiosam vitam eligentibus.

152. T 1255 31 Iulii Hiis quae pro animarum.

153. Poen 1255 31 Iulii Ut quae fiunt.

154. T 1255 13 Aug. Pacis vestrae.

155. Poen 1255 20 Aug. Religiosam vitam eligentibus.

156. T-J? 1255 20 Sept. In regesto.

157. T 1255 9 Dec. Religiosam vitam elegentibus.

158. T 1256 11 Febr. desideratur textus.

159. Poen 1256 18 Febr. Pro parte dilectorum.

160. Poen 1256 18 Febr. Quia ex habitus.

161. B 1256 22 Febr. Ricordamur liquido.

162. B 1256 26 Febr. Cum venerabilibus.

163. OESA 1256 9 Aprilis Licet Ecclesiae.

______________________________________________________________________________________

INDEX ALPHABETICUS

Admonet Nos cura: 102

Ad veneranda: 20

Apparente dudum: 23

Caelestis amor Patriae: 136

Canonica constitutio: 77

Circa opera pietatis: 69

Conquesti sunt: 14

Credentes firmiter: 88

Cum a Nobis petitur: 7, 9, 12, 36, 84, 111, 134

Cum contingat: 143

Cum dilectorum: 113

Cum ecclesiam eremi: 13

Cum ecclesia: 110

Cum ex apostolici cura: 129

Cum felicis recordationis: 121

Cum in ore: 150

Cum olim sicut: 15

Cum paupertatem: 112

Cum per dilectum: 37

Cum quae salubria: 142

Cum sicut accepimus: 68

Cum venerabilibus: 25, 162

Cum vos: 35

Debet ex nostra: 86

Devotionis augmentum: 80

Devotionis vestrae: 58, 91

Dignas Domino referimus: 87

Dilecti filii: 16, 17, 41, 52, 70, 73, 97, 127, 149

Dudum apparuit: 22, 24

Etsi animarum: 119

Exhibita Nobis: 85

Ex parte dilectorum: 123

Ex parte tua: 78

Ex parte vestra: 95, 130

Ex tuarum: 4

Hiis quae pro: 152

Honestis petentium: 59

Incumbit Nobis: 32

In causa quae: 92

In regesto: 156

Insinuarunt Nobis: 60

Iustis petentium: 2, 8, 21, 38, 128

Licet Ecclesiae: 163

Licet his: 93

Licet Nobis: 145

Licet vobis: 26

Litteras quasdam: 141

Magna Magnalia: 117

Malitia huius temporis: 115

Necessitatibus vestris: 94

Nec insolitum: 120

Ne pro eo: 72, 137

Ne quis de caetero: 3

Oblata Nobis: 108

Odore suavi: 139

Operis evidentia: 74

Paci et tranquillitati: 51, 53

Pacis vestrae: 154

Pia desideria: 39, 105, 148

Piae postulatio: 146

Pio vestro collegio: 71, 132

Pium est: 30, 31

Pium fore: 48

Praesentium vobis: 33

Pro parte dilectorum: 159

Providentia laudabilis: 106

Provisionis vestrae: 114

Qua ut Christi: 50

Quae omnium Conditoris: 19, 79

Quanto callidius: 6

Quanto studiosius: 101, 124

Quia confusio habitus: 29

Quia ex apostolici cura: 43, 75, 76

Quia ex habitu: 160

Quia salutem: 49, 133

Quoniam ut ait: 47, 61-67, 82, 83, 99, 103

Quoties a Nobis petitur: 28

Religiosam vitam: 46, 55, 56, 96, 104, 118, 126, 148, 151, 155, 157

Ricordamur liquido: 161

Sacrosancta Romana Ecclesia: 5, 11, 40

Sicut petitio vestra: 42

Solet annuere: 81, 135, 140, 144

Sua Nobis: 18, 107

Tactus dolore cordis: 100

Ut eo liberius (libentius): 54, 131, 147

Ut quae fiunt: 153

Vestri inclinati precibus: 116

Vobis extremam: 122

Volentes omne quod: 138

Vota devotorum: 27, 34, 44, 57, 125.