P. DAVID AURELIUS PERINI

Ordinis Erem. S. Augustini

BIBLIOGRAPHIA

AUGUSTINIANA

VOLUME SECONDO D-M

FIRENZE 1931

[Pag. 7]

Daglio Fr. Bartholomaeus, Serravallensis, alumnus Congregationis Lombardiae, filius coenobii Genuensis, vixit saec. XVIII. Anno 1705 studens Medioiani; an. 1711 fit Patavii Lector, et an. 1713 ibidem Baccalaureus. Sequenti anno arcessitur ad Urbem; die 25 maii 1715 examinatus fuit ad Regentiam et a quinque examinatoribus omnium votis approbatus. Patavii an. 1720, sacram quadragesimam praedicavit, quod et Romae peregit an. 1726. Fuit inde S. Theologiae Magister renuntiatus, atque ab omnibus dilectus cum multis animi et corporis dotibus et insigni et notabili esset eloquentia praeditus. Venetiis anno 1731 in Dominica Palmarum ad S. Marcum, in praesentia Serenissimi Ducis praedicavit, cum eo ipso anno conciones habuisset quadragesimales in templo S. Moysis eiusdem civitatis. In cap. gen. an. 1745 praepositus fuit Prov. Lombardiae et in Venetiarum civitate ad aeternam lucem transivit die 10 martii an. 1748. Scripsit atque edidit: Le ignominie di Cristo glorificato da' suoi trionfi. Ragionamento sacro recitato in San Marco alla presenza del Ser.mo Trono, la Domenica delle Palme. In Venezia per Alvise Valvasense, 1731, in 80. (Cfr. Ossinger, p. 17; Mazzuchelli, Gli Scritt. d'Ital., Vol. I, parte I, p. 190; Lanteri, Postr. Saec. Sex., Vol. III, p. 131, qui male eius cognomem scribit DE OGLIO, et eum facit Genuensem, sicut qui scribunt: DALL'AGLIO; Perini, August. Scriptores, Romae 1911, p. 30).

Dalmazio Fr. Nicolaus, de Aviliana, alunnus congregationis Lombardiae, vixit saec. XVII. Fuit Prior coenobii S. Mariae de Populo Urbis, an. 1639 Vicarius Generalis suae Congregationis, ac vir ob raras naturae dotes, pietatem, et in tractandis negotiis dexteritatem, celebris. Die 25 novembr. 1648 Fossani Episcopatum obtinuit, illam Dioecesim regens usque ad mortem, quae accidit die 20 aprilis 1635. Eius diligentia et cura ad praelum devenit nostri Ambrosii Landucci opus inscriptum: Origine del tempio dedicato in Roma alla Vergine di Dio Maria presso alla porta Flaminia detta oggi del Popolo divisa in sei giornate data in luce dal Maestro R. P. Fr. Nicolò Dalmazio d'Avigliana, già Vicario generale Apostolico della Congregazione di Lombardia Commissario Generale, e Priore dell'istesso tempio e Convento del popolo. In Roma per Francesco Moneta, 1645, in 4. Ita Ossinger, p. 287. [Pag. 8]

Damiani Fr. Petrus Angelus e Sigillo in Umbria, fuit S. Theol. Mag., quem gradum assequutus est die 11 maii 1727, post rigorosum periculum, omnia vota favorabilia accipiens. Varia obtinuit in Ordine munera, inter quae Prioris in conventibus suae Provinciae, et an. 1773 Discreti partes in Capitulo gen. Edidit:

1. Panegirico di S. Tommaso da Villanova recitato nella chiesa di S. Agostino di Roma il giorno della sua festa 18 sett. 1731. In Foligno per Pompeo Campana, 1731, in 4.

2. Ragionamento Istorico, pronunciato nel cap. prov. de' PP. Agostiniani della Provincia dell'Umbria nel Convento di S. Niccolò di Spoleto il 26 aprile 1760, della primiera propagazione dell'Erem. Religione del gran Padre e Dottor di S. Chiesa S. Agostino e degli uomini illustri che hanno in virtù, dignità e dottrina nella medesima... chiaramente fiorito. In Foligno, per Frane. Fofi, 1760, in 4.

3. Panegirico sacro dell'estatico contemplativo S. Giuseppe da Copertino Min. Conventuale recitato nella Terra di Costacciaro e città di Gubbio. Ibid., Fofi, 1772, in 4.

(Cfr. Ossinger, p. 296, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 262).

Daniele Fr. Alphonsus, Neapolitanus, S. Theol. Baccal., vir varia eruditione ac singulari morum gravitate, magno apud omnes pretio habitus, vixit saec. XVII, typisque mandavit:

1. Breve racconto della vita del glorioso e santo confessore Nicola da Tolentino con 1'aggiunta dell' origine e miracoli del pane benedetto di detto santo. In Napoli per Giov. Domenico Roncagliolo, 1634 in 12, quod breve opus iam ediderat in Napoli per Giov. Giacomo Carlino, an. 1596, in 8.

2. Breve sommario delli tesori celesti conceduti alla Congregazione della Cintura. In Napoli, per Ottaviano Bethano, 1637, in 12, et ibidem per la vedova di Lazaro, 1639, in 12.

3. Sagro Oratorio diviso in sei libri: Dell'Orazione; Delle meditazioni; Delli soliloqui del Divino Amore; Divozione di Maria Vergine; della Santa Messa; Di visitar l'infermi. V'è nel fine di quest'opera la Regola di S. Agostino volgare; il modo di recitare la coronella della cintura con altri utilissimi esercizi raccolto da diversi santi Padri... In Napoli, 1641 nella stamperia di Secondino Roncagliolo in 4 parvo, pp. 543. Extat in Bibl. Angelica.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A.,T. III, p. 118 ex Bibl. Neapolitana, Nic. Toppi, p. 9).

D'Anselmis Fr. Guillelmus e Montefalco, S. Theol. professor, vixit saec. XVI labente et XVII ineunte. In Ordinis Regestis reperitur: illum an. 1559 stvdentem fuisse Perusiae, an. 1562 Neapoli, an. 1563 cursorem Mediolani, an. 1564 Papiae studentium magistrum, et an. 1566 ibidem Lectorem. Studiis expletis totum se dedit praedicationis muneri, ac conciones quinque, de laudibus scilicet B. Clarae a Cruce de Montefalco S. Crucis, cui dicatum extat monasterium B. Clarae, B. Virginis Mariae, Divi Parentis Augustini, et de morte veri christiani, omnes elegantissime italica lingua exaratas in lucem dedit sub hoc titulo: Prediche del Reverendo P. Frate Guglielmo d'Anselmis da Montefalco Theologo dell'Ordine di S. Agostino fatte in diversi luoghi, et tempi, et prima della gloriosa et Beata Chiara da Montefalco dell'istesso Ordine con due tavole, una delle prediche, et l'altra delle cose più notabili. In Perugia, per Vincenzo Colombara, 1609, in 8, pp. 256. Estat in Angelica.

(Cfr. Elssium, p. 257, Mazzuchelli, T. II, part. II,. p. 825; Ossinger, p. 58; [Pag. 9] Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., Vol. III, p. 151 et alios).

Dantini Fr. Franciscus, (ADDITAMENTA, pag. 71-72) Recinetensis, S. Teol. Mag., vir integerrima vita et multa doctrina insignis, nostrates docuit Perusiae, Neapoli, Patavii, et Bononiae ab an. 1570. Magistralem lauream adeptus an. 1571 Piceno praeficitur. In Comitiis Generalibus, Bononiae habitis die 13 maii an. 1581, universi Ordinis regimen obtinuit. Verum vix acceptum, munus statim dimisit, nam Recinetum profectus, ibidem die 10 iunii praefati anni 1581 ad suae mortalis vitae terminum pervenit. Eo rnortuo, habenas totius Ordinis suscepit Mag. Augustinus Fivizanius, ut Vic. Gen. per Breve apostolicum die 18 iunii eiusdem anni. Fivizanius statim Priorem nominavit conventus Recinetensis Mag. Gabrielem Fulginatensem ut Recinetum quamcitissime se conferret et inibi res et scripta defuncti Generalis diligenter requireret et curam haberet. Idem praeceptum fecit Provinciali Marchiae Anconitanae, ut nempe bona R.mi P. Generalis defuncti, tam pecunias quam etiam libros et scripta omnia custodienda curaret. Postea iterum iterumque scripsit Priori Recinetensi atque eidem mandavit ut quamprimum scripta et alia Rev.mi P. Generalis defuncti ibi existentia Romam mitteret. Istis mandatis certe Gabriel obedivit, sed de qua re tractabant illa scripta et ubinam nunc reperiuntur? Suspicor illa contineri in uno vel pluribus ex codicibus saec. XVI Bibliothecae Angelicae Urbis sive de theologicis disciplinis, sive de philosophicis, qui inibi anonyma asservantur.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 242; Elsius, p. 209, et Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 309, nec non Analecta Aug., Vol. X, p. 258-9).

D'Arienzo Fr. Fulgentius, alumnus augustinianae provinciae Terrae Laboris, floruit saec XVII. Egregius fuit rhetor, atque eloquentia ornatus. Ingenii sui et eius artis rhetoricae exemplum extat: De Verbi Dei incarnatione, Oratio. Neapoli, Typ. Lazari Scorigii, 1623, in 4.

(Cfr. Toppi, Bibl. Neapolitana, p. 101; Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., Vol. I, Parte 2, p. 1053; Ossinger, p. 74 et Lanteri, T. III, p. 152).

Dato Fr. Ioannes e Foro Cornelii, vulgo de Imola dictus, de quo Coriolanus in sua Chronica haec adiecit: "Hic profecto vas scientiarum erat, acerrimus disputator, memoriosus valde, Aegidianae disciplinae defensor, parum facundus, subtilis multum et copiosus. Moritur satis iuvenis, et Imolensis Episcopus electus". Inter Dispositiones datas in Capitulo generali de Appamiis anno 1465, una habetur qua quidam fr. Ioannes Albus de Imola in conventu Ariminensi constituitur biblicus honoris, forsan iste idem est ac Ioannes Dathus, qui certe hoc tempore vivebat, cum enim a Pamphilo an. 1460, et Crusenio an. 1459 floruisse affirmetur. Antonius Mazzoni in hist. Episcoporum Imolensium, Faventiae, 1710, p. 280, haec de nostrate Ioanne seribit: "Vita functo Antonio eligitur ad Imolensem Cathedram a Paulo II (c. 1464, m. 1471) Ioannes Dathus Imolensis Ordinis Eremitarum S. Augustini patrii sui coenobi olim alumnus, quem eximia virtus et sapientia inter praeclaros theologos ac scriptores illius sacri Instituti celebrem reddidit, sed eius immatura mors illius inaugurationi obstitit, fuit enim tantum electus, atque ante consecrationem praereptus". Videtur decessisse, concludit Lanteri, Erem. S. Augustini,. T. I., p. 84, circa an. 14701 Laudatur ab Herrera, T. I, p. 434, Gratiano, p. 110, Gandolpho, p. 210; Ossinger, p. 288, et Cappelletti, T. II. p. 265, nec non a Gesnero, p. 360, Frisio, p. 428 et Fabricio, T. I, p. 432, Eius opera sunt:

1. Liber de attributis divinis. Extabat ms. in nostra Biblioth. Ratisbonae, et nuncupatur: Ven. in Christo D. Ioanni Esfordensi, Artium et decretorum Doctori canonico Cirinensi.

2. Libri duo in priora Aristotelis.

3. Libri duo in posteriora eiusdem.

4. Liber de potentiis animae.

5. Libri S. P. Augustini contra Faustum, Crescentium et de Trinitate in conclusiones redacti.

D'Avalos Fr. Bonaventura Neapolitanus, ex nobilissima Marchionum Piscariae et Vastii Ducum progeniae ortus, germanus frater Thomae Episcopi Laurini, die 13 febr. 1643 electus fuit Episcopus Vulturariae, ac deinde 13 aprilis 1651 ad Ecclesiam Nuceriae Paganorum translatus. Bonus pastor virtutibus quam generis nobilitate illustrior quotannis ad Concilii Tridentini normam dioecesim sibi commissam visitavit, atque erga congreditam sibi plebem omnia tam spiritualia quam temporalia opera sedulo exercuit, adeo ut merito Praesulis late insignis nomen promeruerit. Anno autem 1659 quietis amore episcopales onus sponte dimisit. A Crescimbeni, Istoria della volgar poesia, T. V, p. 177 laudatur ut poeta et quoddam eius Poema legitur p. 196 operis cui tit.: Esequie Poetiche in morte di Lope de Vega, in Venezia, an. 1636. Ita fere Lanteri, Eremi sacr. August., Part. I, pag. 126 ex Ughello, It. sacr., T. VII, col. 532; [Pag. 10] cfr. etiam Herrera, T. I, p. 109; Elssius, p. 130 et Moroni, Dizionario di Erud. eccl., Vol. 103, p. 113, qui illum errato Dominicanis tribuit.

David a S. Maria, Pedemontanus, Congregationis Augustinensium Discalceatorum alumnus, et in ea an. 1740 Definitor Generalis, utriusque iuris doctor, atque in sacros canones versatissimus, in Taurinensi Dioecesi extitit S. Officii Consultor. Mense august. an. 1766 huius saeculi luce caruit, relinquens quae sequuntur:

1. Casus reservati in Archiepiscopatu Dioecesis Taurinensis. Venetiis, 1740, 1 vol. in 4.

2. Bullae Summorum Pontificum, Sacrae Congregationis decreta ad Augustinenses excalceatos spectantia, nec non eorum fratrum declarationes in Capitulis Generalibus editae iussu Cap. Gen. de an. 1740. Romae, 1742, in 4.

(Cfr. Tani, Comment. cit. p. 84, cui non innotuit primum opus).

De Angelis Fr. Ioseph, Isclanus, filius conventus S. Mariae oppidi v. Laccameno, ortum habuit an. 1803, et an. 17 aetatis suae expleto, Ordinem nostrum ingreditur. Anno 1826 Sacerdos effectus, in studio promotus fuit ad cursoratum. Lector an. 1829 renuntiatus, mittitur Aquilam, deinc Perusiam, et an. 1831 Viterbium. Die 3 maii 1832 ad Regentiam examinatus atque approbatus, iterum Aquilam mittitur. In oppido v. Cagnano an. 1833 S. Quadragesimam praedicavit, expletoque Regentis munere, S. Theol. Magisterii laurea fuit decoratus. Inter vivos adhuc versabatur an. 1860. Scripsit typisque mandavit:

1. Pensiero sul Dominio temporale del Papa, absque loci, anni et editoris adnotatione.

2. Dissertatione sull'immegliamento della società, prodotto unicamente dalla Religione cristiana, letta nella tornata Teologica del 12 dicembre 1851. Opusculum in 4 magno, pp. 16, de quo desideratur etiam impressor, tempus et locus.

De Angelis Fr. Vincentius e Monte Sancto in Piceno, primam lucem aspexit an. 1809. Valde adolescens Ordinem Augustinianum ingreditur, et cum esset ingenii acumine praeditus, ac sufficienti memoria donatus, quamvis parvae voluntatis, omnia superavit cum ignea ac fervida eius natura. Anno igitur 1834 sacerdos ordinatus, anno insequenti examinatus fuit ad munus Lectoris obeundum; et a studiis pauo post absolutus, an. 1858 eligitur Prior conventus S. Nicolai de Corinaldo. Vixit postea Recineti, Acrii, in oppido S. Angeli in Pontano, ubi forsan anno 1860 e viventium numero sublatus fuit. Edidit: De Deo uno et Trino theses quas propugnandas suscepit in atheneo Divi Nicolai Tolentinatis an. 1832, cathedram moderante P. Fr. Nicolao Primavera Studiorum Regente. Maceratae, 1832 Typis Alexandri Mancini.

De Bobus, cuius reticetur nomen, floruit saec. XVIII, atque mss. reliquit: Brevi relazioni del P. De Bobus, ultimo priore degli Agostiniani di Veroli. Contiene notizie attinenti la storia di Veroli, relative a vari tempi, quae asservantur in Cod. 253 (45-2-12) Biblioth. Giovardianae Verulanae, saec. XVIII, in fol. cc. 741.

De Bono Fr. Petrus Paulus, Melitensis, vixit saec. XVIII, atque ms. reliquit: Supplicem libellum et scripta varia pro societate Fidelium Agonizantium erecta in ecclesia fratrum Angustinensium in insula Melitae, [Pag. 11] quae omnia mss. extant in Cod. Vat. Lat. 7939, misc. p. 302.

De Bono Fr. Thaddaeus de Eporedia Pedemontanus, claruit saec. XV doctrina sanctitate, insignis concionatoris nomine et regularis observantiae zelo. Ob praeclaras virtutes fuit summis Pontificibus Xixto IV, et Innocentio VIII acceptissimus. Suae Insubricae Congregationis novies primatum obtinuit. Spiritum Deo reddidit an. 1503. Sui ingenii volumina sunt sequentia: a) Concionum liber 1; b) Spiritualium orationum liber 1; c) Lecturae in Aristotelem; d) Tractatus philosophici atque theologici. (Cfr. Rossotto, Syllab. Script. Pedemontii, p. 531, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 190).

De Bonognisis Fr. Iacobus de Mantua, plebanus S. Pauli de Pasiano, atque postea in civem Venetum adscitus fuit S. Theol. Mag. vixitque saec. XV. In Capitulo generali Perusino an. 1482, cui ipse interfuit ut Definitor provinciae Terrae Sanctae, in eius favorem definitum fuit: "ratificamus et approbamus litteras concessas per R.mum patrem generalem Magistrum Ambrosium Coriolanum et per R.mum patrem generalem bonae memoriae Magistrum Iacobum de Aquila, et per priores et fratres conventus Venetiarum tunc in eodem conventu existentes, Magistro Iacobo de Mantua, civi Veneto, super filiationem conventus Sancti Stephani de Venetiis, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus; atque approbamus et ratificamus omnia facta in capitulo generali Romano super eadem filiationem" (cfr. Analecta Aug., Vol. VIII, pp. 270, 278). Inibi ille extitit unus ex principalioribus patribus, et an. 1497 interfuit etiam capitulo generali, ut Definitor Provinciae Angliae, Romae celebrato. Edidit: Pauli Veneti universalia praedicamenta sexque principia, Venetiis, Bonetus Locatellus, 1494, ff. 144, binis coll. et 71 II. Asservatur hoc opus in Bibl. Parisina Card. Mazarini, n. 784. (Cfr. Hain-Copinger, n. 12520).

De Falco Fr. Nicolaus, S. Theol. Mag., Provinciae Neapolitanae alumnus, floruit secunda medietate saec. XIX, et dum esset studiorum Regens in coenobio Notabiliensi Melitensis insulae ab ipso prolata fuit sequens Oratio inauguralis in provincialibus Patrum Augustiniensium Comitiis Notabili in insula Melita, praesidente Rev.mo P. Mag. Felice Gigli Procuratore Generali an. Domini 1868 habitis. Melitae, ex typ. Iosephi Micallef, 1868, in 12.

De' Foliis Fr. Ioseph, Pedemontanus, nostrae Congregationis Insubricae clarus alumnus, vixit saec. XVIII et scripsit: Antichità dell'inclito Monastero di S. Michele d'Ivrea, con alcune altre notizie d'altri Monasteri, Conventi e luoghi pii, abbozzate... nel 1749. Ms. et asservatur in praedicto Monasterio (cfr. Manno, Bibliogr., c. T. VIII (1907), p. 301).

De Caruciis Fr. Augustinus, Cremonensis, S. Theol. Mag., qui ab Ossinger, p. 225 dicitur insignis verbi Dei praeco, et theologus praestantissimus, florebat saec. XV. Nominatur ab Antonio Possevino, a Francisco Arisio, et a Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 383. Reliquit: Sermones praedicabiles.

De Gambaris Fr. Io. Chrisostomus, Aquilanus, S. Theol. Mag. vixit saec. XVII, [Pag. 12] et an. 1662 cum esset Bacc. fit nostri studii Papiensis Regens, inibi commorans usque ad annum insequentem. An. 1666 erat Viterbii Mag. Regens ad SS.mae Trinitatis. De hoc eximio viro nihil aliud invenire potui nisi quod scripserit sequentes theologicos tractatus, qui extant in Bibl. Angelica de Urbe in cod, 950. (R. 5. 1) in 8, ff. 40 et pagg. 334 ac 140, saec. XVII, olim R. P. Mariani Raffi, et sunt:

1. Prolegomena in universam Theologiam ff. 1-36. Inc.: "Deo auspice theologiam ingredimur" et expl.: "Frater Joannes Evang. de Porticellis a Viterbio scripsi hunc tractatum Viterbii, sub disciplina a. R. P. Joan. X.mi De Gambaris, ab Aquila, in SS.ae Trinitatis coenobio Magistri Regentis anno 1666".

2. Tractatus de Resurrectione mortuorum 1666, pp. 1-334. Inc.: "En tractatus ille".

3. Tractatus de ultimo fine, pp. 1-140. Inc. "Disputatio prima. De fine in communi", et expl.: "Ego Frater Joannes Evangelista de Porticellis a Viterbio hunc tractatum Viterbii, sub disciplina ad. R. P. Joan. R. Patris B. Jo. Chrisostomi de Gambaris, in eodem Lyceo Magistri Regentis, quod sit ad honorem B. V. Mariae, B. P. Augustini, B. Catarinae, Beati Aegidii Columnii, omnium Sanctorum quorum hodie solennitatem praevenimus. Anno 1666".

(Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 402, qui animadvertit hunc non nominari nec in Bibl. Neapolit. Toppii, neque in Bibl. Augustiniana Ossingeri).

De Garambis Fr. Fulgentius, floruit saec. XVII, non recensetur ab Ossinger in sua Bibl. August. neque a Lanteri, atque eius extant Orationes et carmina quaedam praesertim ad eruditissimum Magistrum Fr. Fulgentium, de Galutiis, totius Augustiniani Ordinis Generalem, quaeque sunt in cod. 945 (R. 4. 35) Bibl. Angelicae de Urbe, chart. in 8, ff. 56. (Cfr. Narducci, Catal. cit., p. 400, qui codicem minutatim describit).

De Garofoli Fr. Gabriel, Spoletanus, S. Theol. Magister, a nostrate Ambrosio Coriolano dicitur: "divini verbi praeco, excellentissimus debellator haereticorum et religionum institutor, et princeps suo tempore omnium evangelizantium". An. 1409, dum esset Regens Bononiae, cum aliis pluribus Augustinianis interfuit Concilio Pisano. Anno 1410 Provincialis et Vicarius Generalis Vallispoletanam Provinciam gubernabat. Anno 1414 a Generali facultatem obtinuit proficisciendi ad Sepulcrum Domini visitandum. An. 1420 Provinciae Venetae Vicarius Generalis, et S. Stephani Venetiarum Regens evasit. An. 1421 regimen monasterii S. Mariae de Nazareth assumpsit, ut in ipso regularem observantiam introduceret. Tunc eius praedicationibus et exemplis quatuor electi viri ex primaria Veneta nobilitate habitum Augustinianum amplexati sunt. Fuerunt isti Andreas Bondolmerius, postea Venetianum Patriarcha, Philippus Paruta, deinde Archiepiscopus Cretensis, Michael Maurocenus et Franciscus Contarenus. Porro hi quatuor et supradictus Gabriel, uti principalis, an. 1423 determinarunt instituere Ordinem Canonicarum S. Spiritus, et an. 1424 obtenta Bulla a Martino V, rem exequutioni mandarunt. Fuit etiam haereticorum debellator, nam Fraticellorum foedissimam sectam lingua et calamo oppugnavit atque contrivit. An. 1426, amore suae primae matris, et meliori consilio ductus ad eremiticum caetum rediit, eodemque anno, die 19 octobris Senis in coenobio S. Augustini arbiter fuit quarumdam praetensionum eiusdem monasterii, ut ex scripturis constat a Presbytero Sestegiani collectis. Demum an. 1429, die octava iunii a Martino V [Pag. 13] ad episcopalem Nuceriae Paganorum cathedram assumptus fuit. Quatuor annos laudabiliter eam rexit, atque obiit die 6 iulii an. 1433 Spoleti, quo ad suos invisendos perrexerat, sepultusque fuit in quondam nostra ecclesia S. Nicolai sub hoc epithaphio: "Hic iacet corpus D. Gabrielis de Garofolis de Spoleto Ordinis Eremitarum S. Augustini. Gabriel Antistes sacro diatemate fulgens, Scriptore quondam toto celeberrimus orbe, Librorum textor, studiorurm fervida lampas, Hoc tegitur tumulo, conditus exiguo". Et nunc en eius opera:

1. Ordo et forma morum quos ex consuetudine observat Congregatio pauperum, qui vulgariter Ihesuati nuncupantur, capitulis quadraginta quinque, quorum praeest index. Sub fine legitur: "Frater Gabriel de Spoleto ordinis eremit. S. Augustini credit indubbie omnia suprascripta sana vera esse". Cod. 170, a. 212, 1, 160 (L. IV. CIV) Mp. chart. saec. XVI Biblioth. S. Marci Venetiarum.

2. Adversus hereses libri tum utiles tum necessarii.

3. Adversus pestiferam sectam Fraticellorum Tractatus plurimi et celeberrimi.

4. Sermones in Evangelia, quae in Feriis Quadragesimae, Dominicis aliisque festis recitantur. Quidam eius sermo, cuius tit.: Evangelio della quarta Domenica di Quaresima extat in cod. 16 Bill. codd. Mss. Conventus S. Michelis Venetiarum.

5. Sermones de dictis festis B. Mariae Virginis.

(Cfr. Ughellus, T. VII, col. 742; Possevinus, p. 522 et 524 incongrue dividens in duos; Maraccius, Part. I, p. 459; Iacobilli, p. 122; Gesner, p. 363; Frisius, 253; Gandolphus, p. 124; Fabricius-Mansi, T. III, p. 4; Tiraboschi, T. VI, part. I, p. 251; Ossinger, p. 384; Lanteri, Erem. Sacr., Part. I, p. 125; Eneas Silvius Piccolomini in Opuscolo de Viris aetate sua claris, Mansio editore, p. 174, de Gabriele haec habet: "Gabriel de Spoleto, qui etiam Episcopus fuit, magnus verbi Dei Praedicator, Theologus et Philosophus praestans, sed impari cum Bernardino sanctitate, ob quam rem nec tantam audientiam habuit. Is dicebat obligatum esse hominem quemcumque bona facere voluisset; quae res cum me tangeret, nam et ego volui aliquam religionem intrare, Bernardinum usque Romam petii, consoluique, qui id negavit se, unquam comperiisse, bonamque mihi mercedem fecit".

De Ghetti Fr. Hieronymus, Romae anno 1560 ortus, habitum Augustinianum in Provincia Pisana suscepit; at progressu temporis ad Romanam transivit. Apud nostrates scriptores appellatur vir aeterna memoria dignus, eminens divinarum scripturarum expositor, orator fecundissimus, et perfectissimum humilitatis exemplar. Fuit S. Theologiae Doctor, et ad Dei verbum praedicandum totum sese dedit, ab anno videlicet 1599 ad annum 1624, quo duri Interamnae quadragesimales conciones magna sua laude et habitus honore haberet, ab Urbano PP. VIII ad Urbem vocatus, relicto concionandi munere, ipsum adivit; habitisque ab eo bonis verbis, maximo amore plenis, universi Augustiniani Ordinis Vicarius Generalis constituitur, et an. insequenti in Comitiis generalibus Ordinis Romae 17 maii an. 1625, habitis, tamquam Prior Generalis, ipse Hieronymus in officio confirmatur. Quidquid vel intra, vel extra Ordinem acquisierat, totum id in eumdem Ordinem contulit, partim donans romano S. Aug. coenobio, cujus familiae adoptatus fuerat, et partim Interamnensi, quem arte et post Generalatum incoluit. Ordinis regimen reliquit an. 1630, et oblatum illi Interamnensem Episcopatum humiliter recusavit. [Pag. 14] Tandem die 6 aprilis 1635, quae fuit Veneris hebdomadae sanctae, Romae an. aetatis suae 75 decubuit, et in Ecclesia S. Aug. non absque communi dolore in sepultura Generalium sepultus. Extat illius monumentum ibidem in sacello S. Nicolai cum epitaphio in quo dicitur etiam fuisse munificentia in pauperes singularis. Scripsit italice varia opera, quae nimirum sunt:

1. Breve Racconto della Vita e Miracoli della B. Rita da Cascia. In Roma nella stamperia della R. C. Apostolica, 1628. Estat anonima et reimpressa fuit: in Roma appresso Francesco Felice Mancini 1652, ac dicata all' E.mo et Reverendissimo e Padron colentissimo il Sig.re Cardinal Fausto Poli, Vescovo di Orvieto; item ibidem: per il Varese 1679 item Ancona nella stamperia del Serafini, 1671 per opera et industria di Fr. Giorgio Ciani da Morrovalle Agostiniano Sagrestano di Ancona. Fuit etiam unita in actibus processus pro canonizatione ipsius Beatae.

2. Sacri Sermoni habiti Ianuae 1599, Firmi 1603, Bononiae 1604 (duo), Ianuae 1609, Romae 1609 (duo), Anconae 1610 (duo), Ragusae 1612 (Quinque), Balneoregii 1621, Romae 1622, et Romae 1623. Sunt in Bibl. Angelica in cod. autographo 1445 (F. 8. 17) in 4 ( 268 x 200) ff. 320. Incip. Sermo primus: Celebrano con molta meraviglia.

3. Sermoni sopra l'Apocalisse. Tit. "Primo ragionamento in cui si discorrono gl'utili, che si ricavano dalla lettione della Scrittura sacra". Inc. "Se l'Autorità di gravissimi autori". Opus extat in Angelica in cod. chart. 378 (D. 2. 10) in 4, ff. 292, saec. XVII, et ibidem in cod. 379 (D. 2. 11) pariter in 4, ff. 344 adest vol. 2um eorumdem sermonum, tit. "Secondo volume, nel quale si comprende la seconda visione del Appocalisse, con tutte le cose dimostrate in essa. Ragionamenti fatti da fra Gir.o Ghetti Romano, del or.ne di S.to Agostino in Roma nella chiesa del suo ordine l'anno 1622". Inc. primus sermo "Se nel mezzo degl'honori".

4. Trattato dell'Elettione de' Sommi Pontefici. Praeviae sunt duo epist. nuncupatoriae quarum prima ad Summum Pontificem, altera vero ad Augustinum Triumphum, Ord. S. Aug. Constat opus XV "Considerationi" quarum antiquus titulus prorsus evanuit. Reperitur in Angelica in Cod. 294 (C. 6. 20) Chart. saec. XVII in 4 (266 x 200) ff. 128.

5. Specchio della perfetta Religiosa, composto dall'inutil servo fra Girolamo Ghetti, dell'Ordine di S. Agostino. Incip. cap. I, post epigr. et tit.: "Degna d'eterna lode fu la resulutione". Est in Angelica in Cod. 1432 7. 8. 1) chart. in fol. (315 x 222), ff. 135, saec. XVII.

6. Considerationi sopra 'l modo, che s'è tenuto in diversi tempi nell'eletione dei Sommi Pontefici Romani, con gli accidenti occorsi, dove s'esplicano alcune cose della Costitutione fatta da N. S. Papa Gregorio XV sopra tal materia. Dedicate alla Santità di N. S. Papa Urbano VIII. Di fra Girolamo Ghetti romano, Generale dell'ordine eremitano di S. Agostino. Inc. proemium: "il proprio dell'acc.i dei grandi". Praeviae sunt binae A. epist. quarum altera ad Summum Pont. Urbanum VIII, altera ad Augustinum Triumphum, Ord. S. Aug. Extant in cod. 144 Bibl. Vatic. Capponi, ff. 131, chart. saec. XVII et in Angelica, cod. 990 et in cod. 1263 (5. 8. 21) chart. in 4 (270 x 199) ff. 134, saec. XVII: hujus operis non fit mentio apud Ossinger.

7. Due ragionamenti, uno politico fatto al Senato della Republica della Città di Ragusa. L'altro che tratta di due diversi amori, fatto nell'Accademia di Ancona all'Eminentissimo Sig.r Card. Giulio Savelli, allhora Gov.re [Pag. 15] della città. Da fra Girolamo Ghetti, rom., Agost. maestro in sac. Theolog. Incip.: "Nacque fra gli scogli". Sunt in Angelica in Cod. 1122 (S. 3. 17) in 4, ff. 96, chart. saec. XVII, et 2a oratio non recensetur ab Ossinger.

8. Cetera Davidica accordata in sette Ragionamenti in lode della gran Madre di Dio, con il devoto cantico Salve Regina, dedicata all'Ill.mo et R.mo Sig.r Cardinale Calamino, detto d'Araceli, dell'ordine di San Domenico, dall'inutile servo di così pietosa madre fra Girolamo Ghetti, Generale dell'ordine di Santo Agostino. Post epist. dedic. ad Card. praedictum, incip.: "Troppo temerario saria". Insunt eiusdem Fr. H. G. in principio et in fine: "Sonetti, sig. F. G. G. R". Est in Bibl. Angelica in cod. 1245 (S. 8. 3). Chart. in fol. pagg. 8 et 116, saec. XVII praevio indice. Opus hoc editum fuit Romae an. 1635 iuxta Maraccium in sua Bibl. Mariana, Vol. I, p. 583.

9. Il Pellegrinaggio di Abramo con tutti gli accidenti occorsi a quel Santo Patriarca in sino alla fine della sua vita.

10. Sopra la vita di Gioseffo Patriarca partita in tre volumi secondo li tre stati di pastore, di schiavo, di principe, con cui va la vita, passione, e Gloria di Cristo.

11. Del Naufragio di Iona, ove si contiene ancora la Conversione di Ninive.

12. Sopra la profetia di Daniello.

13. Sopra li doi capitoli della Profetia di Abacuc, in cui si discorrono tutti li stati sotto i quali visse la città di Roma, con gli eventi della chiesa infino al ultimo scisma.

14. Constitutiones Ordinis Eremitarum S. Augustini cum annotationibus bullarum et decretorum. Romae 1625, in 8.

15. Summa seu compendium litterarum et decretorum Congregationis Cardinalium negotiis Regularium et Episcoporum praepositae ab an. 1573 usque ad annum 1656 in tres partes distincta. Episcoporum Pars. I, in cod. 330, in fol., Biblioth. Chisianae, Regularium Pars 2a, in cod. 331 eiusdem Bibl.: Monialium Pars. 3a, in cod. 332 eiusdem Bibl., nec non in Cod. Vat. Lat. 10438, in fol., ff. V+166, et in Bibl. Communali Faventiae, Cod. 39, saec. XVIII, vol. 4, cc. 1097, copia P. Iulii Caesaris Parini, Ordinis nostri.

16. Epitome litterarum et Decretorum Congregationis Episcoporum et Regularium ab an. 1573 ad an. 1653, in cod. 332 B in fol. eiusdem Chisianae Bibliothecae. Insuper sub tit.: Flosculi sive notabilia. Tomi III, Romae, Typ. Caballi, 1656.

17. Decreta Fratrum Ord. Erem. S. P. Aug. in Comitiis gener. Romae ordinata. Romae et Pisis apud Leonardum Zeffium, 1626, in 4 (Cinelli-Sancassani, Bibl. Volante, T. III, p. 31).

(Haec omnia recensentur tum ab Ossinger, Bibl. August., p. 396, tum a Mandosio, Bibl. Rom. Scriptor. centuriae, Romae, 1682-1692 et a Biblioteca Romana, Roma, 1880, pag. 134. Cfr. insuper, Herrena, T. I, p. 347; Allatium in Apibus Urbanis, p. 181; Wit in Diario Biografico, T. II, p. 45; Lanteri, Postrem. Saec. Sex, Tom. II, p. 286 et in Eremis Sacris, T. I, p. 314, et ipsius Generalatus Regesta, ab. 1625 ad an. 1630 asservata in Archivo Ordinis in quatuor Vol. in fol. sigl. Dd. 65, 66, 67, 68; nec non Narduccianum Bibl. Angelicae Catalogum).

De Gracchis Fr. Nicolaus, Romanus, S. Theol. Mag. dicitur ab Ossinger, p. 409 vir undequaque doctus, et theologus famosus. Ad preces D. Ferdinandi Gonzaga, Pnincipis Molfectae, die 7 martii an. 1598 eidem principi in confessarium et theologum deputatus fuit. Longaeva senectute gravatus an. 1633 [Pag. 16] rebus humanis exemptus est. Opus edidit cui titulus: Gemma sententiarum S. P. Augustini de auxilii selectarum ex omnibus tomis et libris ipsius P. Augustini. Romae apud Andr. Phaeum, 1626, in 4: opus Urbano Pp. VIII dicatum et plurimi habitum.

(Cfr. etiam Herrera, T. II, p. 197; Leo Allatius in Apibus Urbanis et Hurter S. J., Nomencl. Lit., T. III (1907) col. 652).

De Gratis Fr. Hieronymus, Cremonensis, nostrae Congreg. Insubricae alumnus, vixit saec. XVII, diciturque ab Ossinger, p. 414: "filius conventus Cremonensis, et vir qui probitati vitae bonas artes addidit. Laudatur etiam ab Arisio in Cremona Lit., T. III, p. 97, tamquam theologus et concionator perquam egregius, atque italice edidit opus cui tit.: Scala del paradiso per le anime divote desiderose di salire a quella patria con brevità. an. 1611.

(Cfr. etiam Lanteri, Postr. Saec. Sex .R. A., T. III, p. 158).

De Grossi Fr. Thomas floruit saec. XIX ineunte, scripsit: Atto d'appellazione, interposto da Fra Tommaso De Grossi, per l'ingrandimento del Convento Agostiniano di Genova (1827). Ms. Bibl. civ. Beriana, n. 495, D, 1, 1, 13 Rotolo membr. (Cfr. Ant. Manno, Bibliografia Stor. degli Stati della Monarchia di Savoia, Vol. VI. (1898), p. 25).

De Guarinis Fr. Iustinianus, Cremonensis, qui floruit saec. XVI, dicitur ab Ossinger vir omnium litterarum eruditione eximius, et vas electissimus predicationis verbi divini. In Comitiis gener. suae Insubricae Congregationis fuit an. 1513 et 1523 electus Visitator, et an. 1532 Definitor. Fuit et sui patrii coenobi Prior, ac reliquit mss. paterno idiomate, in Biblioteca sui conventus asservatas, Conciones super Salutationem Angelicam. Illum laudant etiam Calvi, Delle Mem. istor. della Congr. di Lombardia, p. 259; Arisi, Cremona Lit., T. II, p. 62, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 399.

Degli Angelieri Fr. Bernardus, Florentinus, nobili genere ortus, mira effulsit in Ordine Augustiniano et morum probitate, et divinarum litterarum scientia. Nondum in S. Theol. Magister his an. scilicet 1384 et an. 1386 electus fuit Procurator Generalis. Sed paulo post Oxoniam profiscitur, atque in celeberrima illius civitatis Academiam, S. Theol. doctoris dignitatem an. 1388 consequutus est. Anno vero 1392 Pisarum provinciae praeficitur, ac dignum se Provincialatum gessit. Neque tamen Augustinianae Religioni tantum, sed externis etiam, egregiis animi dotibus, Angelarius noster plurimum profuit, praesertim bonis virtutum exemplis atque excellentissimis concionibus. Posteris reliquit opus cui tit.: Speculum charitatis. inc.: "Nihil dignius quam Creator ametur a creatura" et asservabatur ms. in olim nostra Bibliotheca conventus S. Spinitus Fiorentiae.

(Cfr. Pamphilus, f. 54; Herrera, T. I., p. 112; Mazzuchelli, Scritt. d'It., T. I, Parte II, p. 707; Ossinger, p. 53; Negri, Hist. degli Scritt. Fiorent., p. 10).

Degli Antoni Fr. Albertus Lucensis, Fulginiae an. 1804 in coenobio S. Nicolai Augustinianum habitum induit, et post tirocinium Perusiam mittitur; inde Viterbium et an. 1816 iterum Perusiam, ubi die 1 iunii 1817 fit Lector. Lectoris munere expleto, die 5 iulii 1821 admittitur ad examen pro Regentia, in quo ita egregie se gessit ut a sex [Pag. 17] examinatoribus retulerit suffragia quatuor aurea et duo argentea, ac proinde declaratus Regens, locatus fuit in Collegio S. Augustini de Urbe cum onere inibi exponendi e suggestu Sacram Scripturam. Ex definitione capituli gen. an. 1822, post cursum decem annorum expositionis verbi divini, die 11 ianuarii 1831 titulo ex-Provincialis decoratur, et ex indulto apostolico ex-Assistentis generalis, quo titulo Capitulum generali ingredi potuit hoc an. 1831 Romae celebrato, in quo una cum PP. Magistris Mauritio Semeria, Iacobo Ricca, et Ioanne Rice, Assistens Gen. renuntiatus est. Fuit insuper SS. Rituum Congregationis consultor, academiae Religionis Catholicae socius, et suis concionibus, Mediolan, Ravennae, Bononiae, Perusiae, Firmi, Neapoli, et praesertim Romae in basilicis Lateranen. et S. Petri habitis, immortale sibi nomen comparavit. Gravi morbo correptus, in coenobio S. Augustini de Urbe supremum diem obiit mense novembris an. 1837 aetatis suae 51. Scripsit lingua patria:

1. Lectiones 29 super cantica canticorum, quas auctor habuit in ecclesia S. Augustini Romae, et quae, sicut etiam aliae quae sequuntur asservantur mss. in Bibl. Angelica de Urbe in codicibus infra notatis. Lectiones omnes sunt autographae et supra memoratae extant in cod. 282 (C. 6. 8) ff. 170, ac. inc.: "Lezione sulla cantica, Proemio. Rividdi con giubilo".

2. Lectiones 24 super quatuor Evangeliis. Cod. 283 (C. 6. 9) ff. 499. Inc.: "Lezione prima sopra la vita di G. C. Proemio sagro. Iohan. C. I., v. 1 Viaggiator peregrino".

3. Lectiones 32 super Act. Apostolorum. Cod. 284 (C. 6. 10) ff. 215. Inc.: "Sopra gli Atti Apostolici. Lezione 1. Ascensione di Gesù. Che lo studio della nostra SS.ma Religione".

4. Lectiones 2 super S. Iuda, et 25 super Epistolis S. Pauli ad Corinthios. Cod. 285 (C. 6. 11) ff. 161. Inc.: "Sopra S. Giuda Apostolo".

5. Lectiones 45 super reliquis S. Pauli Epistolis; 3 super Epistola catholica S. Iacobi Ap.; 3 super Epistolis S. Petri Ap.; et 3 super Epistolis S. Ioannis Ap., Cod. 286 (C. 6. 12) ff. 203. Inc.: "Lezione I, sopra S. Paolo ai Galati. La nuova stazione. Esordio. Ben ti riveggo, nobile devoto e fedele popolo di Roma".

6. Lectiones 13 super Ecclesiaste, et 16 super Epistola S. Pauli ad Romanos. Cod. 287 (C. 6. 13) ff. 187, Inc.: "Lezione I, sopra l'Ecclesiaste. Proemio. Esordio. Bella e calda estate".

7. Lectiones 30 super Apocalypsi S. Ioannis Ap., Cod. 288 (C. 6. 14) ff. 190. Inc.: "Lezione prima sopra l'Apocalisse di S. Giovanni. Cap. I, vol. I. Esordio. Ammirevoli, grandi".

8. Ode a Leone XII Pont. Mass. Sonetto per Maria SS.ma Addolorata, Roma Tip. Puccinelli, 1825, ex quibus eruitur auctorem fuisse etiam poetam.

9. Della Sacra Scrittura Dialogo. Inc.: "Cosa sia Sacra Scrittura". Cod. 26 (A. 4. 35) in 12; ff. 34 saec. XVIII Bibl. Angelicae de Urbe.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, pag. 331 a quod dicitur: "celeberrimus concionator"; Narducci, Catal. cit. pp. 154-155 et Ordinis Regesta).

Degli Avanzi Fr. Nicolaus, Bononiensis, S. Theol. Mag. dictus ab Ossinger, p. 86, nescimus quo fundamento, Congr. Lombardiae, vixit saec. XVI. Anno 1519 erat inter cursores in Romano nostro coenobio, ac die 14 septembris 1520, a Priore gen. Gabriele Veneto, renuntiatus fuit Lector, missusque Florentiam studentium magister. [Pag. 18] Die 21 ianuarii 1521 fit Leonis X legatus ad Io. Franciscum Picum Mirandolanum Comitem. et ad universos Christifideles cum duplici epistola decretali, ad capturam praesertim cuiusdam personae. Evasit postea vir divinarum rerum et litterarum graecarum peritissimus, atque inter concionatores suo tempore praecipuus. Carissimus fuit Rev.mo P. Hieronymo Seripando, qui cum eius praeclaras dotes perspectas haberet, multa prudentiae, et consilii munera eidem commisit. Fuit insuper in negotiis prudens, in agendis expers, diversorum conventuum Prior atque ab omnibus summopere dilectus. Vixit usque ad senectam aetatem, sed quando obierit nobis non constat. Scripsit:

1. Ammonitorio del occulto misterio hebraico de Suida, libro greco, in latino et in volgare tradotto ad utilità di ciascun fedel christiano, per qual la yudaica perfidia conosce il Figliuolo di Dio Christo Signor nostro. Praeit epistola nuncupatoria "clarissimo Poeta e Cavaliero Hieronimo Casio de' Medici, Patritio Bolognese". In Bologna nel giorno della presentazione, lo anno MDXXVI.

2. Esortazione di Filippo Cristiano a Teodosio Ebreo, acciò reietta e bandita la superstizione dei Giudei, la Sacra Religione di Cristo seguitasse, praedicto Casio directa atque inserta prope finem Fastorum eiusdem Casii, impr. an. 1528. Opus recensitum, cuius tit: Ammonitorio, simul habet: Vita di Gesù Cristo di Nicolò Avanzini, reimpressa, in Bologna per Antonio Piffari, 1687. An iste Nicolaus Avanzini idem sit ac noster Nicolaus Degli Avanzi certiorari non potuimus.

(Cfr. Orlandi, Notizie degli Scritt. Bolognesi, p. 215, et Ioan. Fantuzzi, Not. degli Scritt. Bolognesi, T. I, p. 298).

De Gregoriis Fr. Ioan. Ioseph, de S. Elpidio, S. Theol. Mag., an. 1674 ortus, floruit saec. XVIII. Philosophicis atque theologicis studiis in nostris gymnasiis, cum laude peractis, evasit etiam iuris canonici peritissimus. Multa in Ordinis commodum, cuius extitit Secretarius generalis, peregit, praesertim in causa identitatis corporis S. P. Augustini, ad quam defendendam a P. Generali Priore Fulgentio Bellelli onus suscepit. De hac controversia conferri possunt apud Bollandistas, T. VI, mense augusti, p. 374 et seqq. nec non Collectio Actorum eiusdem causae, Venetiis an. 1729 in fol., in quibus habentur sententia Ticinensis Episcopi Pertusati, et eiusdem Confirmationis Bulla Benedicti Pp. XIII, X kal. octobris an. 1728, et in qua nostri P. De Gregoriis fit mentio, cuius igitur extat: In causa identitatis Corporis S. P. Augustini scripturae facti et iuris, in praedicta Collectione Actorum, Vol. I, pp. 269-436 interclusae, et constituentes duae magistrales dissertationes. Fertur insuper illum scripsisse alios tractatus apologeticos ac poeseos. (Cfr. Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 250).

De Levis Fr. Io. Augustinus, frater doctissimi viri Iacobi Eugenii de Levis, vel de Levibus, insignis historici et archeologi, Crescentiani ortus die 5 nov. 1740, defunctus vero an. 1805, ita laudatur a praeclarissimo H. Hurter, S. I. in Nomencl. Lit. T. V (1912) col. 699 in nota: "Fuit theologiae Lector ac definitor generalis, admodumque erat versatus in disciplinis naturalibus, prout id ultra 30 eiusdem opuscula testantur, unde etiam plurium academiarum erat socius. Extat quoque eius expositio eucharistici cantici TE DEUM, Vercellis, 1771 in 4, nec non: Memorie appartenenti alla storia dell'introduzione e commercio delle sete nello stato di Sua Maestà Sabauda. [Pag. 19] In Giornale scientifico e letterario, Torino, 1790, Vol. II, 47 (ita etiam ex Evasio Leone, in Memorie inedite del P. Giov. Agost. de Levis).

Del Giorno Fr. Iudex, Salernitanus, clarus philosophus atque Augustinianae Provinciae Terrae Laboris alumnus, ingenii animique praestans, floruit sec. medietate saec. XVI, posteris sequens opus reliquens, cui tit: Cursus philosophicus ad mentem Fr. Aegidii Columna Romani S. R. E. Card. Ordinis Eremitarum S. Augustini, tomus I: complectens summulas, primam partem Logicae de Ente rationis, secundis intentionibus, universalibus, sive praedicabilibus in communi et in speciali. Neapoli, 1570, vol. 1 in fol.

(Cfr. Bocca Albert., Catalog. n. 133).

Del Giudice Fr. Fulgentius, Salernitanus, S. Theol. Mag., fuit celebris concionator; saepius enim praesertim tempore Quadragesimae in nobilioribus Italiae civitatibus magno cum applausu sacra rostra tenuit. Per 22 annos insuper Genuae, Ticini, Senis, Neapoii, Bononiae atque Romae lector extitit, cum philosophica aeque ac theologica scientia quammaxime excelleret. Quare tantum nomen sibi comparavit, ut plures ei Episcopatus oblati fuerint, quos tamen humillime recusavit. Vixit saec. XVII labente et XVIII ineunte. Scripsit, teste Nicolao Toppio, Bibl. Neapolitana, p. 161, tomos duos de rebus philosophicis et tres super doctrina nostri Aegidii Columnae. Extat insuper eius: Militia spiritualis, Oratio, in Concilio Salernitano, Neapoli, 1661. Ex catalogo bibliopolae Lud. Rosenthal Monacensis, N. XIX (an. 1902), p. 30, n. 427, habetur nostrum Fulgentium edidisse opus cui tit: Cursus philosophicus ad mentem Aegidii Romani, impres. Neapoli, an. 1679, vol. in fol. ex Typ. Michaelis Monacho.

(Cfr. Ossinger, p. 399; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 152).

Dell'Anima Fr. Augustinus, theologus Augustinianus, de quo reticetur et patria et tempus quo vixerit, tamen ante saec. XVI, exaravit: Expositionem in canticum Deiparae Magnificat, quae ms. asservabatur in Biblioth. Hispalensi et Coloniensi. Haec ex Alph. Ciaconio, Bibliotheca, Parisiis, 1731, col. 300.

Della Chiesa Fr. Carolus Antonius, Cuneensis, Ordinis S. Augustini Congregationis Genuen., cuius extitit Vicarius Generalis, S. Theol. Professor, edidit italice: Orationem funebrem quam recitavit in obitu Francisci Grimaldi Comitis Bollii Marchionis Peveranii et Boves. Impr. Cunei, 1656, itemque aliam Orationem in funere Michaelae Grimaldae Blanciavilae Marchionissae Peveranii, Cunei, 1658.

(Cfr. Rossotto, Syllabus Script. Pedemontii, p. 142).

Della Lana Fr. Ioannes, Beatus nuncupatus, Bononiensis, vir probatae religionis, in S. Theol. Baccalaureus, sententias Parisiis legit, quantum coniici potest, ante an. 1330. Allegantur enim eius scripta a M. Thoma de Argentina, qui in eadem Academia paulo post an. 1330 commentaria edidit in Magistrum Sententiarum. Conventus Bononiensis praefecturam obiit, et exemplo, doctrina et opera praefuit et profuit. "Cum ipse, ait Ioannes de Saxonia cap. VIII, lib. 2, Vitae Fratrum, Baccalaureus in sacra Theologia fuerit, per omnia sufficiens et valens, adveniente tempus suae praesentationis, ex humilitate et ex zelo, quem habuit ad Conventum, cui praefuit, et cui utique suam absentiam non mediocriter dispendiosam prospexit, sponte dignitati et statui magisterii renuntiavit, contentus in statu humiliori Deo et Ordini utiliter deservire magis quam in sublimiori statu [Pag. 20] super titulo honoris afferri. Ipse enim tempore sui regiminis conventum illum in ampliatione arcarum, et in aedificatione domorum constructione, sed et morum compositione ac disciplinae manutentione, victus quoque convenientis ministratione conventum laudabiliter gubernavit". Nec defuit Ioanni patientia humilitatis suae. De illo enim Iordanus etiam narrat: "Quidam nobilis genere, sed ignobilis moribus vel scelere intrans Conventum Bononiae cum suis complicibus et videns Priorem deambulantem in claustro, quoddam exegit ab eo, quod Conventus non expediebat. Cumque Prior hoc sibi denegaret, ille stomachatus Priori alapam dedit ad maxillam, ita fortem, quod cecidit ante pedes suos; ille vero tam pedibus quam manibus eum conculcare coepit; sed fratres accurrentes compescuerunt illum. Prior vero elevans se, stabat super genua sua, exibens sibi alteram maxillam, et dicens: Domine percutite quantum vobis placuerit". Vidit Bononiensis ille nobilis excellentem humilitatem et evangelicam Ioannis patientiam, "et obstupuit, addit Iordanus, et recessit. Quam sceleratam iniuriam Prior ipse, tam patienter sustinuit, quod de hoc numquam aliquod verbum querulosum ab eo auditum fuit. Alias tamen Ordo illam iniuriam revocavit ad animum, et eruendam de ea exegit satisfationem". Sustinuerat vir sanctus patienter ab extraneis iniuriam, et quasi id parum esset, disposuit Deus ut etiam a fratribus et domesticis eius irrogatam offensam patienter toleraret. "Cum enim idem Prior, addit Iordanus, in capitulo suo quosdam de eorum negligentiis corripuisset, surgens unus quosdam illatos articulos contra ipsum Priorem recitavit, dicens ipsum excommunicatum et irregularem, nec pro Priore illum haberi debere. At ille defensiones legitimas de iure Ordinis habuisse, sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum; sed pro pace sua et aliorum de Conventu recedens obiurgationi cessit, et ad locum S. Bartholi secedens, ibidem in humilitatis spiritu stetit, orationibus et ieiunio vacans, et iudicium Prioris Generalis cum patientia expectans; ubi ego (nempe Iordanus scriptor) ipsum cum sociis meis pro sui consolatione, et reverentia, et profectu nostro pluries visitavimus et nullum impatientiae verbum ab ipso est auditum. Demum, etsi non immediate, tamen non multo post idem pater eidem conventui praefectus est iterum in Priorem cum maiore honore suo; cm multis annis laudabiliter et utiliter praefuit, ut effectus demonstravit". "Fuit vir hic, (ita semper Iordanus noster B. Ioannis coaevus), tam praeclarae famae, et tam sincerae fìdei, et tam sanctae conversationis, ut nonnulli saecularium hominum fidem suam nomine eius adstruerent, iurantes per Fr. Ioannem de Lana". Qui tandem bonis operibus plenus, in bona senectute Bononiae in Domino obdormivit. Sed quo anno? Incertum est; sed probabilius ille ad Superos abiit circa an. 1350, aetatis suae an. 93. Celebratur ab omnibus Ordinis historicis et ab externis compluribus, ac praesertim a Possevino, et ab iis qui de rebus Bononiensibus scripserunt. Ex eius ingenio haec habentur:

1. Commentaria in IV libros Sententiarum, ms.

2. Quodlibeta duo Parisii disputata, ms.

3. Quaestiones in libros phisicorum Aristotelis, ms.

4. Quaestiones de anima humana, in quibus multa explicantur utilia, et rara, quae non ita facile apud alios reperiebantur, ms.

5. Quaestiones extraordinariae, ms. Ex his, in tribus tractatis divisae, quaedam extant in cod. 1018, Bibl. Chisianae Vat., in fol.

(Cfr. Pamphilus, f. 68; Gratianus, pagina 115; Herrera, T. I, p. 272; Elssius, pagina 354; Gandolfi, p. 220; Ossinger, pagina 492; [Pag. 21] Torelli, T. V, p. 360; Moreri, T. III, p. 26 et Orlandi, Scrit. Bolognesi, p. 145).

Della Torre Fr. Hyacinthus Salutiis in Pedemontio e nobilissima Turrianorum familia die 16 martii 1747 ortum habuit. Admodum iuvenis die 15 novembris 1762 Augustiniano Ordini in Insubriae Congr. nomen dedit, atque in Taurinensi coenobio die 16 nov. 1763 solemnia vota nuncupavit. Fuit postea Cremonae et in eodem Taurinensi conventu studiorum moderator, ibique Prior, et examinator synodalis ac demum praefatae Congregationis Commissarius generalis. Non solum evasit insignis S. Theol. doctor, verum etiam italicam litteraturam cum laude excoluit. Amicitiam iunxit cum celeberrimo Hieronymo Tiraboschi, eique de Augustinianis scriptoribus notitias abunde suppeditavit, uti liquet omnibus illius, historiam italicae litteraturae legentibus. Quippe quod erat conspicuus vir doctrina, eloquentia, probitate, religione atque pietate, an. 1790 creatus fuit Archiepiscopus Turritanus in Sardinia, et postea translatus ad Cathedram Aquensem in Pedemontio, titulo Archiepiscopali retento, ac tandem an. 1805 ad Archiep. Augustae Taurinorum promotus, ubi vixit usque ad mortem, quam oppetiit die 8 aprilis 1814 aetatis suae an. 67 cum diebus 24. De illo haec leguntur apud Moronium, Dizionario di erudizione Vol. 77, pag. 223-224, ad verbum Torino: "L'arcivescovo della Torre pubblicò diverse omelie che furono di scandalo per l'indotti, per le lodi date a Napoleone I secondochè esprimesi il P. Semeria, Storia del re Carlo Emanuele III, Torino 1831, che a difesa del prelato soggiunge: Ma devesi riflettere, che nei primi anni del suo impero non aveva Bonaparte spiegato quel carattere violento e prepotente che usò dappoi verso Pio VII e tutta la Chiesa; e certamente Mons. Della Torre, anche in quegli encomi, per verità grandiosi, ebbe rettitudine di mente, nè mai intese al proprio vantaggio, nè al privato suo innalzamento. Con queste rette intenzioni andò nel 1811 a Parigi ove si tenne quel concilio detto nazionale, e ne accettò l'uffizio di segretario. Del resto furono incalcolabili i vantaggi, i quali dalla grazia che godeva l'arcivescovo presso l'imperatore derivarono all'arcidiocesi. Volevano i calvinisti erigere in Torino un tempio pel pubblico esercizio del loro culto, allegando che Napoleone I proteggeva nell' impero ogni religione, motivo per cui ai cattolici era stata concessa in Ginevra una Chiesa, cosa non mai più veduta dopo Calvino; perciò avere essi ogni diritto d'ottenere simili concessioni. L'arcivescovo avendosi pure guadagnato l'animo del principe Borghese governatore generale del Piemonte, e quel del ministro de' culti in Parigi, dissipò con invincibile fermezza gli scaltri e validissimi maneggi degli eretici, nè poterono mai riuscire nell'intento, sebbene alcuni cattolici gli sostenessero. Sinistre impressioni erasi formato l'imperatore contro il clero di Torino, quasi che fosse un segreto suo avversario, meritevole d'esser disperso e punito: rispondeva l'arcivescovo che si rendeva garante di qualunque disordine che i sacerdoti avessero potuto commettere contro il governo, e così gli salvò da ogni molestia, potendo ordinarne molti altri liberandoli dalla micidiale conscrizione militare. Moltissimi beni ecclesiastici non erano ancor venduti, e uomini ingordi ne provocarono l'alienazione per impadronirsene a vil prezzo. A sì iniqua usurpazione si oppose virilmente in modo che al ritorno del re sul trono degli avi suoi trovò beni di Chiesa in quantità. rilevantissima, quindi potè ripristinare diverse dell'antiche abbazie, conventi, monasteri e capitoli; [Pag. 22] onde l'arcidiocesi deve perpetua riconoscenza al prelato". Plura reliquit sui ingenii monumenta typis edita, in quibus ostendit se eximium theologum, historicum, atque oratorem. Inter haec recensetur:

1. Ordine della vita cristiana del B. Simone da Cascia, con discorso sopra la vita e le opere di questo Beato, sub pseudonymo Ioan. Baptistae Moriondo ed., Torino, Stamperia Reale, 1779. Nuncupata D. Carolo Bollard, Praeposito, Ecclesiaeque Metropolitanae Canonico, atque Vicario Gen. Dioec. Taurinensis.

2. Elogio Storico-Critico di Giovan Battista Cotta Agostiniano del P. Giacinto Della Torre dello stesso Ordine. Praeficitur operi: Dio - Sonetti ed Inni di Giovambattista Cotta colle note dello stesso e d'altri. Venezia, 1820, presso Giuseppe Battaggia, in 8, pp. I-XLVI.

3. Historiae patriae atque A ugustiniani Ordinis monumenta.

4. Oratio funebris Victorii Amedaei 111 Regis Sardiniae.

5. Homiliae quamplurimae. Praecipuae autem sunt sequentes: a) Nel solenne rendimento di grazie a Dio per la jelice scoperta della grande cospirazione ordita contro il capo supremo dello Stato. Omilia recitata nella sua cattedra il dì XI marzo 1804.... dall'arcivescovo Vescovo d'Acqui. Torino, dalla Stamperia Soffietti, 8, pp. 20, et gallice, Paris, impr. d'A. Le Clerc, s. a. 8. b) Festeggiandosi con gran pompa il faustissimo avvenimento di Napoleone Bonaparte al trono imperiale; omilia recitata nella sua cattedra li XVI giugno 1804 dal Vescovo d'Acqui. Torino, dalla stamp. di Giuseppe Ghiringhello, 8, pp. 10, et iterum: Genova, stamperia ital. e franc. di David Bruno, 8, pp. 8. (Cfr. Manno Ant., Bibliogr. stor. degli Stati della Monarch. di Savoia, Vol. II, (1891), p. 20).

(Cfr. Pedemontium Sacrum. edit. anno 1863; Nuova Enciclopedia Ecclesiastica, edit. Venetiis; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 239 et Erem. Sacr. August., Part. I, p. 170-173; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Roma, 1783, T. IV, p. 126; Nic. Mattioli, Antologia Agost., Vol. III, Fra Giov. da Salerno, Roma, 1901, p. 245-247; Cas. Marc. Armand, et Guid. Brogi, Applausi pel di lui ingresso in Acqui composizioni, (Cfr. Manno Ant., Bibliografia supra citata, Vol. I, p. 18).

Della Volta Fr. Gabriel, alias Venetus dictus, iam ab an. 1497 magister theologus, quaedam an. 1514 in lucem ediderat. Aegidio generali ad sacram purpuram assumpto, et Legatus in Hispaniam destinato, Vicarius generalis totius Ordinis die 30 ianuarii an. 1518 a Pontifice designatur, et die 25 februarii missus est ab Aegidio in possesionem. In capitulo Venetiis habito an. 1519 die 11 iunii Generalis eligitur. Temporibus calamitosissimis Religionem prudentissime gubernavit, pluraque egit ut nascenti malo mederetur, et serpentis Saxoniae, elevantis se adversus Ecclesiam Dei, caput amputaret. Gratissimus fuit Carolo V imperatori, cui in Germania bella Domini contra haereticos praelianti devotissimam e cruce pendentis Christi imaginem misit, quasi diceret in hoc signo vinces, et omnia poteris in eo qui te confortat, dono comitante pulcherrima epistola ad eumdem Carolum data 4 nonas iunii 1532 et ab Herrera in suo Alphabeto Aug., T. I, p. 302 edita. Contra ipsos haereticos quamplurimas scripsit epistolas nostratibus ut fortiter in eos dimicarent atque compescerent, quae sunt in ipsius Registris. Virum se ostendit industrium et ad magna natum, prout vel in ipso sui regiminis [Pag. 23] initio comprobavit suis egregiis statutis atque legibus, quibus Ordinis unionem firmavit, atque regularem observantiam promovit. Circa annum 1530 Conventum Venetum S. Stephani incendio absumptum reparavit. An. 1526 Tarvisii cap. gen. die 20 maii celebratur, in quo praefatus Gabriel Venetus per acclamationem in officio confirmatur. Demum post varios pro Religione exantlatos labores anno 69 aetatis Romae die 23 aprilis an. 1537 debitum naturae persolvit. Ab eo extant:

1. Eius Generalatus Acta, asservata in Archivio Ordinis Dd. 13, 14, l5 et 16.

2. Nonnullae eius epistolae asservatae in codd. 688, 762, 1001 et 1170, Bibl. Angelicae, ex quibus illa quae est in cod. 688, f. 73, data Carlo V Imperatori, 13 kal. apr. (20 mar.) 1352, edita fuit a nostrate Aloysio Torelli, T. VIII, p. 178; quae extant in cod. 1170 sunt n. 50, ac collectae fuere ut legentes admirentur illarum auctores, atque, discant et ipsi sermone latino suos exprimendo conceptus delectare hominum mentes. Aliae duae editae pariter fuerunt a P. Ios. Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, pp 297-302, datae adversus Lutherum: I.a Mag. Gerardo Herhort Provinciali Saxoniae, 2a Mag. Ioan. Staupitio. Insuper Acta nonnulla Capitulorum Generalium ab ipso celebratorum edita fuerunt tum a meo cordis amico eruditissimo et in omni litteratura perelegante scriptore Augusto Serena sub titulo: Il Sinodo Agostiniano del 1526 a Treviso in ephemeride Nuovo Arch. Veneto (n. 1) Volume XXXIV, 1917, cum in Analectis August., Vol. IX, pp. 28-47. (Cfr. Herrera, T. I, p. 302 et Elss. pag. 222).

Del Riccio Fr. Laurentius, Parochus S. Martini Senarum, claruit saec. XVIII labente tum doctrina cum morum gravitate. Praelo tradidit: Breve esposizione della Sacra Genesi, Siena, 1795.

De Meschiatis Fr. Augustinus, vide: de Biella Fr. Augustinus.

De-Militi seu De-Benedictis Fr. Christophorus, Coranus, Mag. Aegidii Mariolo, nostri eiusdem ordinis, sororis filius, ortum habuit circa an. 1550. In nostro Ordine et ipse ingressus, litterarum studia summopere coluit. In sacra pagina magister renuntiatus, Regens in Neapolitano coenobio electus fuit. Extitit deinde Vulturnensis Episcopi theologus et Vicarius Generalis. Eadem officia Sorae habuit a Rev.mo Cicerone Trusinate, eademque in Tiburtina civitate a Ioanne Andrea de Cruce. Romanae quoque Provinciae Praesul atque Rector fuit, plurimumque amatus ob eius in scientiis peritiam a Caietano et Salviato S. R. E. Cardinalibus. Anno 1592 Carthusianorum S. Martini extitit praeceptor. Dum Romae in S. Augustini coenobio Regentis munere fungeretur, multoties coram Clemente Pp. VIII orationem habuit, qui Pontifex tantum admirans Patrem, eiusque corporis atque loquelae eloquentiam ac pulchritudinem Cardinali Montealbaro, sive Montelparo, dixit: Augustinensis Religio ubinam istum Patrem usque adhuc celavit? qui respondit: hominem non habuit; et tunc Pontifex: Dic ei, ut bono sit animo, quoniam ipsum de aliqua providebimus Ecclesia. Sed mors invida vitae stamen boni patris interim circa an. 1599 confregit. Pulchram Corae in conventu S. Olivae instituit libriarunculam, multaque typis imprimenda conscripsit volumina, morte tamen praeventus, quod optaverat implere non valuit. Reliquit mss.: Super quatuor Sententiarum libros. [Pag. 24] Haec ex Historia Corana R. P. Sanctis Laurenti in Archivio Corano ms. asservata ac an. 1638 conscripta.

De Militi seu De-Benedictis Fr. Gregorius, Coranus, S. Theol. Baccalaureus, vixit saec. XVII. Hic in diversis oppidis, terris, et civitatibus honorifice ac cum animarum salute conciones ad populum habuit. Amator patriae non sine labore et industria docte eleganterque composuit: Librum de Origine et antiquitatibus civitatis Coranae, ms. Ex eadem Historia Corana R. P. Fr. S. Laurenti de Cora Ordinis Min.

De Montis Fr. Gregorius, Fulginas, theologus et concionator pius Congregationis Perusinae Ord. Erem. S. Aug., cuius anno 1574 extitit Vicarius Generalis, obiit anno 1620, posteris relinquens:

1. Memoriale ad transitum mortis tuto faciendum. Perusiae an. 1608 apud Augustos, in 8 et

2. librum inscriptum: Portus poenitentiae.

(Cfr. Iacobilli, Bibl. Umbriae, p. 129).

Demorri Fr. Mauritius Alphonsus, S. Theol. Bacc., Congregationis nostrae S. Ioannis ad Carbonariam, cuius extitit secretarius, floruit saec. XVIII, atque edidit: Regola del N. S. P. Augustino Vescovo di Bona ed esimio Dottor della Chiesa colla spiegazione del Ven. Servo di Dio Alfonso d'Orozco sopra la regola volgarizzamento del P..., Napoli 1765 nella stamperia Abbaziana in 8, pp. 279. Est in Angelica.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. - 425).

De' Nerli Fr. Franciscus, patritius Florentinus, S. T. doctor celeberrimus, a nonnullis scriptoribus Biancozzo De' Nerli etiam vocatus, vixit saec. XIV. Male igitur Pamphilus et cum eo fere omnes nostrates, illum sub anno 1442 collocavit. Constat enim ex certis monumentis illum an. 1357, iam S. T. Baccalaureum, ab Ordinis Priore Generali in Universitate Parisiensi ad magisterium assequendum destinatum fuisse; ad quod tamen neque eo anno neque insequenti minime accessit; nam id exequi non valuit cum suae provinciae Prior Provincialis electus extiterit. (Cfr. Analecta August., Vol. V, p. 31 et Ordinis Reg., Dd. I, p. 368, 408 et 1). Insuper Matthaeus Villani, auctor aequaevus, Franciscum tradidit inter theologos fuisse primum, qui die 9 decembris an. 1359 Dominicae Incarnationis auctoritate Collegii Florentini, doctoratus insignia, et stemmata cum summo totius senatus ac urbis applausu in divae Reparatae aedibus adeptum. Obiit, iuxta Negri, Scrittori Fiorent., p. 206, an. 1362. Quae scripsit sunt:

1. Summa de virtutibus et vitiis, incipiens: "In nativitate paupertatem et humilitatem, in medio obedientiam et laborem, in fine patientiam et caritatem....".

2. Surnma de rebus divinis, quae olim asservabantur mss., iuxta Pamphilum, p. 78, in nostra Florentiae Sancti Spiritus Bibliotheca.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 247; Ossinger, p. 525; Elss. p. 213; Gandolfo, p. 124 et Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 176).

De Nobili Fr. Ambrosius a S. Carolo (apud Argelati: Christophorus de Nobilibus), Mediolanensis, in baptismate Ioseph vocatus, augustinianum habitum an. 1659 in nostra Congregatione Discalceatorum Italiae suscepit, atque in ea vir in sacris scripturis evasit egregie doctus. Laudatur ceu dissertissimus concionator; sed claruit magis sanctimonia [Pag. 25] quam eloquentia. Obiit Mediolani an. 1715. Quae sequuntur praelo mandavit:

1. Oscula coelestia seu explanatio in Cantica Canticorum. Mediolani apud Agnellum, 1677, in 4.

2. Audienza Sacra del Museo allegorico, ossia, Advento sacro. Milano, per Federico Vigone, 1696, in 4.

3. Discorsi Sacri, Milano, 1690, in 4, per eumdem.

4. Circo Sacro del Museo allegorico, cioè Quaresimale, Milano, per gli Agnelli, 1696, vol. 2, in 4.

5. Circo Sacro del Museo allegorico, cioè discorsi sacri dei Dolori della B. Vergine per tutta la sua vita, Milano, 1702, in 4.

6. Discorsi sopra le eccellenze del santissimo rosario, Milano, 1711.

7. Discorsi sopra le eccellenze del Santissimo Sagramento, Milano, 1711.

(Cfr. Argelati, Bibl. script. Mediol., T. II, part. I, col. 995; Ossinger, Bibl. August., p. 207; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 434; Tani, Comment. cit., p. 62).

[DE MOMIS?]

De Nomis Fr. Antonius, de Marcialla, Tuscus, sub anno 1409, inter celebriores Ordinis scriptores a Pamphilo (f. 73) collocatur Michael Pocciantus in Catal. illustrium scriptorum Florentinorum et ex illo Antonius Possevinus, tomo I Apparatus sacri, p. 100, ad summos Pontifices et Principes Christianos a Republica Florentina saepe legationibus honestatum fuisse tradunt. At in Registris Ordinis fuit Provincialis Pisarum an. 1420, et Prior et Regens Florentinus an. 1424, quod munus eidem confirmatum fuit pro quarto anno die 1 aprilis 1427, iterumque Provincialis an. 1431, sed renunciavit anno insequenti. Fuit Procurator Generalis Ordinis anno 1434, et capituli Pisani an. 1438 Praeses designatur. Eodem anno die 28 augusti ad coelos abiit. Tanti viri membra in coenobio Florentino sub marmore, et inscriptione hac honorifica asservantur: "Divini eloquii custos atque Magister /Antonius de Nomis de Marcialla / Hoc gelido sub marmore membra reliquit / Cuius in aethereo mens alma triumphat olimpo". Opera eius, dignissima praelo, sunt:

1. Flores Doctrinae S. P. Augustini. In hoc opere quaedam capita ex libris S. P. Augustini omnem fere litterarum Divinarum tractationem continentia in unum librum collegit. Extabat Florentiae in nostra Bibliotheca ad S. Spiritum.

2. Annales suorum temporum qui perierunt.

(Cfr. Negri, Scrittori Fioren., p. 65, et presertim Herrera, T. I, p. 54 ac Ossinger, p. 630).

De Orgio Fr. Angelus Maria, S. Theol. Mag. et ex Assistens Generalis, floruit saec. XVIII circa medietatem. Plenus meritis obiit Genestani die 8 decembris an. 1768, aetatis suae an. 77. Posteris reliquit: Istoriche notizie della prodigiosa apparizione di Maria Santissima del Buon Consiglio nella Chiesa de' Padri Agostiniani di Genazzano, con una succinta relazione del portentoso Crocifisso che nelle medesima riferita Chiesa adorasi. Roma, 1748 nella stamperia di S. Michele per Ottavio Puccinelli, in 8; item in Foligno, 1753, vol. 1 in 8; item ibidem per Feliciano e Filippo Campitelli, an. 1778 in 8; item: in Roma, 1790 in 8 per Luigi Perego Salvioni, et in Napoli 1800 in 8. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. sex. R. A., T.III, pag. 411). [Pag. 26]

De Paolis Fr. Ioan. Baptista Nepesinus, floruit saec. XVII ineunte et eius extant:

1. Oratio de Suffragiis mortuorum Fr. Joannis Bapt. de Paulis Nepesin. Augustinensis ab eo Romae habita in Comitiis Generalibus suorum Fratrum in Ecclesia Sancti Augustini in Vigilia Pentecost. MDCVIII. Et revera in Actis Capituli huius legitur: "Hac absoluta oratione (nempe de P. Generali eligendo a P. Mag. Io. Baptista Plumbinensi Procuratore Gen. habita) Venerandus P. Bac. Fr. Ioannis Baptista Nepesinus pro rostris, et ipse de suffragio mortuorum cum insignium Patrum nostrorum honestissima commemoratione eleganter, eloquenterve concionatus". (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 297).

2. Predica dell'Ascensione del Signore di Fra Giov. Battista de' Paoli da Nepi Agostiniano descritta sotto nome di Trionfo, e con tutte quelle circostanze che costumavano i Romani ne' Trionfi loro. Anno 1608. (Cfr. Cinelli-Sancassani, Bibl. Volante, T. IV, pagina 37).

De Paolis Fr. Thomas, (ADDITAMENTA, pag. 74) S. Theol. Mag., in causis Servorum Dei Ordinis Eremitarum Postulator, atque Italiae Ex-Assistens Generalis, vixit saec. XVIII, et scripsit: Vita del Beato Agostino di Thermes detto Novello, Sacerdote Professo, e Generale dell'Ordine Eremitico di S. Agostino: cavata da' Processi fabbricati in Siena per la sua Beatificazione di Culto immemorabile, approvato dalla Santità di Nostro Signore Benedetto XIV felicemente regnante, al R.mo Padre Fr. Francesco Saverio Vasquez meritissimo Generale di detto Ordine. Ms. in 4, pp. 64, asservatur in Archivo Conventus S. Mariae a Bono Consilio Genestani.

De - Robertis Fr. Dionysius, e civitate Burgi S. Sepulchri, ut Trithemius in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum (1531) folio 129, vir fuit "in divinis scripturis doctus, et saecularibus literis eruditissimus, ingenio subtilis et disertus eloquio", et ut Iacobillus in Bibl. Umbriae, pp. 94, "vir venerabilis ac doctissimus, philosophus, astrologus, politicus, poeta, et theologus, ac verbi Dei concionator egregius: an. 1328 fuit Magister Parisiensis et in divinis litteris". An. 1325 erat Provincialis provinciae Vallis Spoleti, et mense februarii die 28 mandavit Fratri Petro Marphe de Eugubio, in sua civitate lectori et praedicatori, ut ipso praesente, praedicaret et denunciaret excommunicatos illos qui aliqua occasione, publice vel occulte in Ducis Bavariae favorem, consilium, auxilium, aut adiutorium interessent. (Cfr. Analecta August., Vol. IX, p. 448). An. 1328, die 25 martii adfuit, tamquam testis, mandato procurationis Parisiis a Priori Generali collato Fr. Lanfranco de Mediolano una cum Fr. Gerardo de Pergamo ad tractandum cum Canonicis Papiensibus S. Petri in coelo Aureo de admissione nostratum in illa ecclesia iuxta commissionem Ioannis XXII, et iam erat Sacrae Theologiae Magister. An. 1329, die 27 septembris erat Tuderti nuncius Card. Napoleonis tit. S. Adriani atque missus ad procurandam pacem inter Tudertinos et Romanam Ecclesiam, quo in munere epistolam dedit valde moderatam Fr. Bartholomaeo de Perusio Ord. FF. Min. S. Francisci per illas regiones inquisitori. (Edita fuit in Analectis cit., Vol. IX, p. 453). Uti Definitor interfuit postea Capitulis generalibus Venetiis an. 1332 et Grassae an. 1335 celebratis, ut ex documentis constat a Maiocchi et Casacca in Cod. Diplomat. Ord. E. S. Aug., Vol. I (Papiae, 1905), pp. 34, 58, 64, allatis. Hoc ultimo anno, nempe 1335 iterum erat Prior Provincialis Provinciae Vallis Spoleti. Ex Torelli, Vol. V, Secoli Agost., p. 518 scimus Dionysium fundatorem fuisse una cum Fr. Ioanne de Alexandria conventus S. Ioannis ad Carbonariam, quod accidit an. 1339. Hoc eodem anno, XVI kal. aprilis, a Benedicto Pp. XII creatus fuit Episcopus Monopolitanus. Roberto Neapolis Regi acceptissimus fuit, atque a celeberrimo Francisco Petrarca, et Ioanne Villani summe dilectus. Fato cessit Neapoli in regia curia die 14 ian. 1342, et in templo S. Augustini sepulturam accepit. Eius mortem deflevit amicus Petrarca in epistola ad Regem Robertum, incipiens: "Flere libet, sed flere vetor", ac in fine eiusdem epistolae sequens epitaphium opposuit: [Pag. 27] "Qui fuit Hesperiae decus, et nova gloria gentis, / Cultor, amicitiae fidus, charisque benignus, / Convictu placidus, vultuque, animoque serenus, / Religione pius, factisque, habituque modestus, / Altus et ingenio, facundo splendidus ore, / Flos vatum, Coeli scrutator, cognitus astris, / Rarus apud veteres, nostro rarissimus aevo, / Unicus ex mille iacet hic Dionysius ille".

De eodem Petrarca habetur epistola ad eumdem Dionysium evocatoria in partem ocii solitarii quae est in cod. 270, f. 110, Bibl. Urb. Lat. Vat. et in edit. Basileae (1554), p. 1334-5. Opera Dionysii sunt sequentia:

1. Compendium Logicae iuxta doctrinam doctoris fundatissimi Aegidii Columnae Ord. Erem. S. Augustini explanatum per sapientissimum Bacc. Dionysium a Burgo S. Sepulchri ad usum fr. Nicolai Simonetti, Cod. n. 31, Bibl. Communitatis Casciae, saec. XVII, chart. in fol., ff. 158. (Cfr. A. Morini, I Mss. della Bibl. Com. di Cascia, Cascia, 1898, p. 7-8).

2. Postillae in Epistolas S. Pauli ad Romanos, Extabant Florentiae in nostra Bibl. S. Spiritus. (Ita Gandolfi, p. 114).

3. Super Magistrum Sententiarum. Citatur a nostrate Thoma de Argentina, libr. I, Dist. 19, quaest. I, art. 1.

4. Valerii Maximi Factorum et dictorum memorabilium libri I-IX cum Commentario Dionysii de Burgo S.ti Sepulchri. Praeit: "Epistola super declaratione Valerii Maximi edita a fr. Dionysio de Burgo sacre theologie rnagistro". Inc.: "Reverendo in Christo patri et suo domino speciali, domino Iohanni de Colunna...". Expl.: "cultor sincera eterna vita promittitur in secula seculorum. Amen". Prima editio hujus operis forsan est ea quae notatur s. l. et a. atque n. typ. (Argentorati, Adolphus Ruschius c. 1471), in fol., ff. 272, char. goth. a Pellechet, n. 3059. Altera editio ab Hain ita describitur: S. l. et typ. n. (Argentorati c. 1471), in fol., 36 II, ff. 369, quae eadem videtur ac illa descripta a Brunet, T. I, p. 497 his verbis: "in fol. de 369, ff. a 36 II, par bage (31810). Editione en lettres rondes, avec la lettre R d'une forme singulière. On suppose qu'elle a été impri a Trasbourg, par Mentelin, de 1472 à 1475"; qui inde prosequitur: "Il existe un abrégé de cet ouvrage, en allemant, sous le titre de Valeri Maxim die geschicht. de römè et impr. a Ausburg par Ant. Sorg. en 1489, in fol. de 139 ff. chiffr. et 3 ff. non chiffr.". De aliis editionibus hujus operis cfr. Panzer, Ann. Typ., I, 76. Ms. reperitur in sequentibus codd.: Vat. Lat. 1924, saec. XIV in fol., ff. 11-158 binis coll.; Vat. Lat. 1925, saec. XIV, membr. ff. 11-151, binis coll.; Vat. Lat. 1930, saec. XV usque ad librum V; Florentiae in Laurentiana, Plut. LIII, cod. XXXVI, membr. saec. XV (an. 1444, 1 ian.) in fol., binis coll. diligentissime exaratus, ff. 127, cum pictura satis eleganti in littera initiali, quae ipsum Dionysium Episcopum representat; Venetiis in Bibl. Monasterii S. Michaelis, cod. 73, chart. saec. XIV, in fol., et in tabulario, ut ait Io. Benedictus Mittarelli, in Bibl. Codd. Mss. eiusdem monasterii, 1779, coll. 1174-5, Fontis Boni Eremi Camaldolensium cum tit.: Lectura super Valerium Max. auctore Dionysio de Burgo Ord. Erem. S. Aug., qui in praephatoria epistola scripsit: "Sane librum Val. Maxim. pro sua brevitate modernis obscurum temporibus nostris, in quo relucent exempla et quodammodo singulari prudentia ipsa refulgent, declarandum assumpsi, ut legentibus clarum fiat quod difficile prius apparebat. Hoc autem nullatenus potuissem nisi gesta Romanorum et alienigenarum, perantiquos auctores diversis in locis narrata, sedulo perlegissem, qui, quod ipse Valerius breviter, diffuse narrant ac prolixe, quos ideo hic annotare curavi, ut operi certior fides detur...", item Venetiis in Bibl. S. Marci, Cod. 51, [Pag. 28] classis XXII, chart., an. 1395, ff. 140 a Io. Valentinelli, I. VI, p. 28 minutatim descripto; cod. 3863 in fol. Bibl. Regiae Monacensis. Quinque codd. membr. eiusdem operis sunt in Bibl. Regia Parisiensi, videlicet a cod. 5858 ad cod. 5862 (cfr. Cat. huius Bibl., 1744, T. IV); item in Bibl. Claustroneobungensi, in Bibl. Rhemensi, in Monasterio S. Remigii et Wratislaviae in Bibl. Rhedigeriana et Menarsiana. De hoc commentario non favorabiliter iudicat Fabritius, vel potius Marquardus Gudius apud illum in Bibl. Latina, T. I, p. 396 dicens: "Explicat novem libros Valerii, sed textum ipsum omisit; non praemittitur commentario nisi prima verba paragraphorum Valerii, cuius textum deinde mire laceratum et corruptum Dionysius inter glossarum spinas interferit". Sed observandum atque quaerendum: habuit ne Marquardus prae manibus hujus operis genuinus textus? In Bibliotheca Latina mediae et infimae aetatis, Florentiae, 1852, T. I, pagina 281, haec affert item Fabritius ex auctore Chronici Comitum Oldenburgensium apud Maibonium T. II, p. 164: Dionysius "in omni arte dicendi fuit perdoctissimus, Poëtas, Historiographos, Oratores et Philosophos denique universos exaravit (forsan pervolutavit) quod sui Commentarii, quos super Valerium Maximum, super librum Metamorphoseos, super Maronis operibus, super tragediis Senecae, superque Rethoricis et Politicorum (Aristotelis) libris composuit, testatur. Hic fabulas omnes ad tam praecellentem ad tropologicum sensum reduxit, ut in admirandis populis nihil vehementius, nihil iucundius, nihil denique utilius possit proferri". Praememorati Chronici auctor fuit Dionysii confrater, Augustinianus Westphalus, Ioannes Schiphower, qui iudicium circa fabulas omnes ad sensum tropologicum a Dionysio redactae, iisdem verbis mutuatus est a nostrate Ambrosio Corano. Insuper Dionysius edidit:

5. In tertium Aristotelis. Liber economiae Aristotelis de combinatione viri et mulieris. Opus perutile cum expositione accomodatissima Dionisii Burgensis doctoris Parisiensis. Tolosae, Henricus Mayer, an. 1495, in 4. (Cfr. Pellechet, n. 1257)

6. In poeticam Aristotelis, liber I.

7. Enarrationes tropologicae in Ovidii metamorphosin, Ovidii liber I quae (proibentur in indice Clementis VIII, ut Possevinus observavit, idque sapienter indicatum ab auctoribus indicis, nemo cui cor Sapit negaverit". Ita Fabricius in Bibl. Lat. maediae et infimae aetatis, Florentiae, 1858, T. I, p. 447; "Ma non è ciò che dicesi dal Possevino", Apparat., Vol. I, p. 475, bene advertit Hieronymus Tiraboschi, Stor. della Letter. Ital., Modena, T. V, (1775) p. 111, il quale, id est Possevinus, avendo indicate le opere sapraccennate di Dionigi, avverte, che tutte le spiegazioni tropologiche sopra la Metamorfosi sono generalmente comprese nell'Indice di Clemente VIII". Illum celebraverunt fere omnes bibilographi et Ordinis nostri scriptores, praesertim Ioannes Villani, Cronica, Trieste, 1857 libr. X, c. 86, qui illum dicit suum amicum, et an. 1328, per epistolas ad se missas, mortem praedixisse famosi Castrucci Interminelli; Conr. Gesnerus in Bibl. Univ., T. I (1545) n. 211; Trithemius in Catal. Script. (1531) f. 129; Frisius in Gesneriana, p. 201; Possevinus in Appar., p. 408; Iacobilii in Script. Umbriae, p. 94; Ughelli in Italia Sacra, T. I, col. 140; Herrera, Alph. Aug., pp. 195, 199; Gratianus, p. 62; Gandolphus, p. 113; Ossinger, pp. 167, 751; Lanteri, Eremi Sacr. Aug., Part. I, p. 114, et in Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 89, atque alii quamplurimi. [Pag. 29]

De Romanis Fr. Camillus Alphonsus de Genestano mihi sincero amore coniunctus, omnibus tam sacris quam humanis doctrinis egregie instructus, magnam sui nominis uberem materiam iam, et laetandi tribuit et bene sperandi. Cum clarum sibi lumen ingenii benignus Deus dederit, una cum studiis litterarum vitae quoque integritate morumque suavitate fulget. Genestani, Praenestinae Dioec., ex Gustavo et Adele Raganelli die 17 maii 1885 ortus, atque die 20 mai 1900 Eremitano Ordini nomine dato, die 6 iunii insequentis anni Augustinianam Regulam professus est. Primam litavit hostiam die 15 iulii 1907; die 1 sept. 1909, post severum examen, quod in Viterbiensi coenobio subiit una cum angelico confratre P. Anacleto Velado, Insularum Philippinarum Provinciae alumno, ehu! quam citissime ad superos evolato, Lectoratus gradu decoratus fuit. Diebus autem 29 et 30 mensis decembris 1913, cum duas theses, scriptam et oralem, per duas circiter horas, de universa theologia coram septem examinatoribus defendisset atque recte satisfaceret, Regens declaratus est. Die tandem 19 decembris 1920 S. Theol. Mag. declaratus fuit. Coenobia incoluit S. Augustini Carpineti, quo suum tyrocinium egit; S. Matris Monicae de Urbe et St.mae Trinitatis Viterbii in quibus sua studia perfecit, atque diu docuit; S. Mariae de Populo Urbis, S. Stephani Cavarum, ubi extitit parochus, itemque S. Augustini de Urbe, in quo nunc degit et Vices-Parochi gerit. In nostris collegiis Philosophiam, Physicam, historiam ecclesiasticam, Theologiam atque ius canonicum docuit; pluries extitit suae Romanae Prov. Definitor et novitiorum examinator; pluries diversis in ecclesiis cum laude ac animarum fructu concionatus est, et nunc bonus Deus diutissime illum sospinet. Scripsit:

1. Brevi notizie storiche d'illustri Agostiniani rappresentati in dieci affreschi scoperti nel refettorio del convento Agostiniano della SS.ma Trinità in Viterbo. Tip. G. Agnesotti, 1910, in 8.

2. Un frate Naturalista: Giov. Gregorio Mendel, Agostiniano, Viterbo, Tip. Agnesotti, 1911, in 8, p. 24.

3. Il Beato Giacomo da Viterbo, Agostiniano, Arcivescovo di Napoli, Cenni storici. Viterbo stab. tip. G. Agnesotti, 1912.

4. I quindici giovedì di S. Rita in preparazione alla sua festa. Genova, Tip. Mascarello, 1915, pp. 116, 2a ediz. Milano, Tip. S. Lega Eucaristica, 1918, pp. 136.

5. Alla Madre del Buon Consiglio nel IX Cinquantenario della mirabile sua apparizione in Genazzano, XXV aprile 1467 - 25 Apr. 1917. Roma, Tip. dell'Unione Editrice. Est fasciculus undecim pagg. perbelle a sequentibus exaratus: P. De Romanis, Agostiniano; P. C. Moroni O. E. S. A.; G. Pifferi; P. A. Corrao, O. E. S. A.; P. Agostino Ruelli, O. S. A.; A. Anelli; Fr. Felice Agostino, Vescovo di Nicosia O. S. A.; P. Lupidi Agostiniano; P. M. Camillo Butti, Agostiniano.

6. La Gemma dell'Umbria S. Rita da Cascia Agostiniana. Roma, Tip. Pontificia nell'Istituto Pio IX, 1919, in 16, pp. 180.

7. La Chiesa di S. Agostino di Roma. Storia ed Arte. Roma, Offic. Tip. Pinto, 1922, pp. 98 cum 16 figuris.

8. Alla Scuola della Celeste Consigliera e Consolatrice. Roma, Offic. Tip. Ausonia, 1924.

9. Un Vescovo Agostiniano apostolo delle Indie Alessio Menezes in ephemeride "Bollettino Storico Agostiniano", An. I., (1925), p. 136-141.

10. Sulle Reliquie di S. Monica. Ibidem, p. 174-178.

11. L' Opera del nostro P. Cristiano Lupo sul Concilio di Nicea. Ibidem, Anno II (1925), p. 13-17. [Pag. 30]

12. La dissertazione storica del Nostro Cristiano Lupo sull'Origine dell'Ordine Erem. di S. Agostino. Ibidem. An. III, pp. 69-75.

13. Il Card. Seripando in una moderna storia della Chiesa. Ibidem., An. IV, (1928), pp. 100-103, 113-141.

14. Su "Egidio Romano", ibidem, pp. 167-170. Diffondi il tuo Consiglio, o Madre. Periodico mensile del Santuario del Buon Consiglio in Genazzano, ab an. 1926 usque ad hodiernum diem, et alia multa quae prae manibus habet.

De Romanis Fr. Camillus Alphonsus, (ADDITAMENTA, pag. 74-75) de quo in Vol. II, p. 29, in Urbe Parochus novae Paroeciae S. Priscae, inter alia quae scripsit atque edidit in nostra ephemeride "Bollettino Agostiniano" Florentiae a nostratibus edita, typis etiam dedit:

15. S. Agostino. Il Santo Dottore nella vita e nelle opere. Roma, Scuola Salesiana del Libro, 1931, pp. 423 in 8.

16. Un grande Rivendicatore della libertà d'Irlanda Agostiniano Mons. Giacomo Doyle, Vescovo di Kildare e Leighlin. Firenze, Libr. Edit. Fiorentina, 1933, in 8. Monografie Storiche Agostiniane N. 26.

17. Gli Agostiniani. Ediz. Alacer, Milano, Viale Romagna, N. 12, Anno Santo 1933, in 12, pp. 70.

18. La via della verità e della vita - Lineamenti di dottrina cattolica per giovani e adulti. Grottaferrata, Scuola Tip. Italo-Orientale S. Nilo, 1935.

19. L'Ordine Agostiniano, p. XII - 256, Libreria Ed. Fiorentina, 1935 n. 85 della Biblioteca Agostiniana (1).

(1) Rev.mus Pater Camillus Alphonsus a Pio Papa XI suffectus in locum Excellentissimi Domini Augustini Zampini, Sacristae et Vicari Generalis in Civitate Vaticana, demortui Romae die 6 Junii 1937, titulo Episcopi Porphyriensis, consacratus fuit Romae, in Ecclesia S. Augustini, die 5 Septembris 1937.

De Rossi Fr. Augustinus, ex oppido S. Michaelis prope Rapallum, S. Theol. Doctor, non solum in theologicis disciplinis egregie versatus, verum etiam in pluribus locubrationibus tum italicae cum latinae linguae valde peritius se ostendit. S. Mariae de Consolatione Congregationi mature ipse suum dederat nomen, atque per consueta studiorum curricula ad magisterium pervenerat. Ob eius praeclaras mentis et animi dotes a Principe Ioan. Andrea Doria-Landi ut praeceptor et secretarius ab epistolis latinis adsciscitur, apud quem per septemnium commoratus est, obiitque in eiusdem Principis palatio mense augusti 1668 aetatis suae 40. Poeta et orator magni nominis dicitur ab Oldoino in suis Athenis Ligusticis; apud nostratem Gandolphum vero (Fiori Poetici, Genova, 1682, p. 28) de illo haec habentur: "Questo padre non solo si fece conoscere d'ingegno elevato nello studio della S. Teologia, nella quale scienza fu addottorato, ma anche nelle due lingue toscana e latina compose con facilità e facondia non ordinaria, sì in verso che in prosa, Panegirici de' Santi, Orationi varie, Epigrammi, odi et elegie, delle quali fatiche molti ad istanza de' quali si mosse a scriverle, n'hanno fregiato il proprio nome. Sotto il suo diede alla luce: La donna forte, oratione in lode di S. Caterina Verg. e Mart. detta nel giorno della sua festa l'an. MDCL in Milano, in Milano per Lud. Monza, 1650, in 4". In iisdem Floribus Poeticis P. Gandolphi, pagina 222 et ss., eiusdem De Rossi habentur: a) Divae Teresiae iter ad sponsum hymnus; b) In laudem Caroli Archiducis Austriae Epigramma; e) In Mulieres scapulas denudantes Elegia Sathyrica; d) In laudem R. P. Fabiani Clavarii et in laudem D.ni loan. Baptistae Lercarii distica et il Peccator Pentito ode. Alia eius ode Saphica, "al dottissimo D. Antonio Muscettola" edita sub ficto nomine Roscii Guastanini legitur in principio operis: La Grillaia, nostratis Angelici Aprosii ed. sub nomine Glareani, Neapoli, 1668. Item De Rossi edidit alia quaedam.

(Cfr. Aprosio, Bibl. Aprosiana, Bologna 1673, p. 306; Iöcher, Lexicon Eruditorum, T. III, col. 2277; Ossinger, p. 780; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 24).

De Rossi Fr. Petrus, Senensis, maxime laudatur a nostrate Iacobo Philippo Bergomensi, qui illum dicit flourisse sub an. 1471 et a Coroliano in suis Chronicis de illo scribente: "Quadragesimus primus fuit vir magnae sanctitatis, atque doctrinae Magister Petrus de Rubeis de Senis, qui et Logicam, et Philosophiam, et Sacram Paginam interpretatus est, optime super De Civitate Dei et aliis pluribus B. Augustini operibus commentarios egit, gratis pro Deo liberaliter docebat; immo pauperibus studentibus e suo subveniebat patrimonio, divinis operibus semper intentus, plenus dierum et sanctarum actionum migravit ad Dominum". Haec beata mors videtur contigisse an. 1477, nam eius vitam noster Pamphilus usque ad hunc annum perducit. Fuit ille orbi litterario haud ignotus [Pag. 31] ob sequentia praeclara opera, quibus abundantem ingenii sui venam ostendit: sunt autem:

1. Commentaria in libros Posteriorum. Extabant ms. iuxta Herrera, T. II, p. 282, Romae in nostra Bibl. S. Mariae de Populo.

2. Commentarii in tres libros Aristotelis de anima. Sunt in cod. 545, Bibl. Angelicae, saec. XV, ff. 132.

3. Comment. in S. P. Augustini opus de Civitate Dei.

4. Comment. in Sacram Scripturam.

5. Comment. in Magistrum Sententiarum.

6. Annotationes multae super libros logicales et philosophicos Aristotelis.

Haec omnia inedita manent, sed ipse continuavit insuper:

7. Historiam Senensem a Io. Bandino de Bartholomei legum interprete ab an. 1402 ad an. 1422 productam cum Francisco Thomasio eius pronepote ad an. 1468. Ea est stilo eleganti conscripta et reperitur apud Muratori inter Res. Ital. Script., T. XX, 5-54.

(Cfr. Ambr. Coriolanus, Chronica Ordinis Erem. S. A.; Iac. Philip. Bergom. in Supplemento Chronicarum, f. 298 sub anno 1471; Fabricius in sua Bibl. Lat. mediae et inf. aetatis, Florentiae, 1858, T. V, p. 265; Ossinger in Bibl. August., p. 78; Lanteri, T. II, p. 144; Hurter, Nom. Lit., T. II, (1906), col. 1031; Pamphilus, f. 298; Herrera, T. II, p. 281; Elssius, p. 569; Gandolphus, p. 301).

Derthonensis Fr. Amedeus, Congregationis de observantia Lombardiae alumnus, vixit saec. XV eiusque extat: Ratio dierum, Calendarum, Iduum, mensiumque. S. l. typ. n. et a. (Mediolani, Ioannes Bonus, c. 1475) in 4, char. rom., ff. 32, II. 26. Littera nuncupatoria: "Fr. Paulo (Olmi Bergomensi Vicario Gen. Congregationis Lombardiae ipsorum observantium Ordinis eiusdem patri venerando suo pacem atque salutem...". Dat. Alexandriae in Divi Martini monasterio VII kal. nov. 1475. Reperitur in. Bibl. Civica Bergomensi, n. 11, 4 (4). De Typographo cfr. Proctor, n. 5884 et Hain-Copinger, n. 893.

De Salis Fr. Baltassar, Pedemontanus, cuius meminerunt Thomas Gratianus in sua Anastasi Augustiniana, Thomas Herrera, nec non Possevinus et Maraccius in sua Bibl. Mariana, Vol. I, p. 180, vir fuit morum gravitate et scientiae splendore insignis, scripsit: De Rosario Beatissimae Virginis Mariae, lib. I. Ita Rossottus in Syllabo Script. Pedemontii, p. 97.

De Sanctis Fr. Hieronymus, Patavinus, in patria celeberrima Universitate S. Theologiae doctorali infula redimitus, vir fuit magnae probitatis, atque eruditionis. Dicitur a Pamphilo vir religione, et studiis litterarum conspicuus. Anno 1518 erat Episcopus Argolicensis, et suffraganeus D. Aloysii Card. Pisani Episcopi Patavini. Fato concessit Paduae an. 1530. Cum laude illum nominant Ossinger, p. 790; Herrera, T. I, p. 344; Elssius, p. 290; Gratianus in Anastasi, p. 96; Ughellus, T. V. col. 459, n. 103, ubi agitur de praefato D. Aloysio Card. Pisani, et Lanteri, vol. II, p. 178 in quibus habetur quod ipse Hieronymus scripserit: Varias elegantes orationes, et sermones de diversis rebus, quae ubinam reperiantur nescimus.

De Sclavis Fr. Paulus, vide: de Genestano Fr. Paolus.

Desideri Fr. Ioseph, Congregationis Lombardiae alumnus, an. 1690. Lucae in conventu S. P. Augustini vitam agebat atque edidit: Sonetti e Canzoni. [Pag. 32]

De Stefano Fr. I. F., Provinciae Neapolitanae alumnus, floruit saec. XVIII, extitit clarus theologus atque ex eius ingenio habentur: Theses theologicae ad praecipua capita Augustiniani Systematis vindicanda. Neapoli, 1766, in 4.

De Tertiis Fr. Mauritius, Parmensis, ter nominatus Magister, iuniorum scilicet, studentium, ac divinarum litterarum, ex speciali privilegio Gregorii XIV, sacrae paginae doctor et magister est appellatus. An. 1580 iam erat Lector et die 28 augusti 1581: "Fr. Mauritium Parmensem, scribit in suis Registris Generalis Augustinus Fivizanus, Lectorem, optime spei iuvenem, tum perpolitis literis tum etiam bonis moribus ornatum, Baccalaureum ex privilegio creavimus et iustis quidem de causis. An. 1582 interfuit Capitulo Generali Romae celebrato uti definitor suae Congregationis Ianuensis, et an. 1587 eiusdem Congregationis Vicarius fuit Generalis. Anno 1591 Augustino Cormetano Vicario Generali Apostolico a commentariis extitit; et an. 1592 iterum Capitulo G.li Romae habito interfuit, in quo, sicut legitur in Actis, "orationem habuit de nova Generalis electione omnibus oratoriis ornamentis praeditam, maximeque perpolitam et elaboratam". An. 1593 die 1 maii ab Andrea Fivizano in Germaniam destinatur Praeses et Vicarius Generalis provinciae Reni et Sueviae; et die 4 octobris, cum iam esset totius Germaniae Vicarius Generalis et Provincialis, pro capitulo in eadem provincia an. 1594 ad electionem novi provincialis celebrando Praeses instituitur. Inibi scribit Ossinger, p. 663, claustralem induxit disciplinam ac accepta ab invictissimo Imperatore Rudolpho et Serenissimo duce Bavariae Guillelmo facultate, visitationes suas incepit ac feliciter persolvit. In Bohemia multa ab haereticis diruta et capta monasteria recuperavit, sanam doctrinam secundum morem Romanum reduxit, multaque alia, et pietatis et doctrinae, et morum et maturi ingenii et seduli ac continui laboris opera exercuit, in quorum praemium ab invictissimo imperatore ante mortem accepit, ut eius insignia decoraret donata aquila. At in aetatis flore, Mauritius mortis falce succisus, emarcuit Vicpachii die 18 februari anno 1594, aetatis suae 43. Iacet in ecclesia Monasteri monialium Vicpachensium sub lapide hanc iscriptionem habente: "Hic tumulata quiescunt ossa R. P. Mauritii Tertii Parmensis, S. T. Doctoris, ordinis Erem. S. Aug. Provincialis ac Vicarii Generalis per Germaniam et Poloniam, aetatis suae XLIII, obiit 18 februarii 1594". Dum esset a sacretis Augustino Fivizanio Procuratori et Vicario Generali, eius loco interdum ad summum Pontificem et Cardinalium Collegium latinas orationes habuit. Teste Torelli, T. VIII, pag. 596, n. 20. Mauritius erat mathematicus fundatissimus, ita ut ab omnibus litteratis et principibus supra modum existimatus fuerit. Iuxta Bonaventuram Angeli Ferrariensem in Historia Parmae, p. 461, De Tertiis noster fuit "religiosus magna prudentia, vita exemplari, et sanctitatis moribus plenus, et multis virtutibus ornatus". Ex eius calamo extant:

1. Oratio Centi in comitiis Provincialibus Fr. Augustinianorum habita prid. kal. Iunii ad Leandrum Ghirlenzonum... atque Centinos omnes. Bononiae, apud Alexandrum Bonacium, 1579, in 4.

2. Breve Chronicon Ordinis aut Epitomen, quod P. Mag. Augustino Fivizano dicavit. Venetiis 1582, in fol. [Pag. 33]

3. Quodlibetum primum Gerardi Senensis Parisiis disputatum edidit Viterbi, 1567, in fol.

4. Maior pars operum Iacobi Capocci Viterbiensis, Neapolitani archiepiscopi, collegata et emendata ab ipso fuere.

5. Indice illustravit Summam de potestate Ecclesiastica Augustini Triumphi.

(Cfr. omnes nostrates, praesertim Herrera, T. II, p. 98, et Ossinger, p. 663. Insuper Affò Ireneus, Memorie degli Scritt. e Lett. Parmegiani, T. IV (1793), p. 190; H. Hurter, S. I., Nomencl. Lit., T. III (1907) col. 315; Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, p 437).

De Vecchis Fr. Nicolaus, Senensis, S. Theol. Mag., floruit saec. XVII ineunte, nam in capitulo generali an. 1614 Romae celebrato concinnam et loculentam orationem de electione supremi antistitis Ordinis, prout legitur in Analectis August., Vol. X, p. 310. Fortasse hic est ille Nicolaus Senensis, de quo Ossinger p. 829 ait illum vixisse saeculo sibi ignoto, cum Angelus Rocca hoc silentio praeteriisset; fuisse tamen virum doctum et commentatorem egregium ostendunt eius Commentaria super Evangelia totius anni, quae nihilominus ubinam reperiantur nos latent.

De Vivo Fr. Augustinus, Neapolitanus, S. Theol. Mag., an. 1551 erat studens in conventu S. Augustini Neapoli; an. 1559-60 studens Papiae, et an. 1581, die 18 augusti a Generale Mag. Augustino Fivizanensi admonitus fuit, ut ad eum mitteret quod praelo committendum cupiebat antequam in lucem prodiret. Sed paucos post dies in Terra Tramonti, ex qua eius familia originem duxerat, obiit, sepultusque fuit in ecclesia S. Felicis Petrarum, nam idem Generalis Fivizanius die 29 septembris eiusdem an. 1581 Priori Neapolitano scripsit, se condolens de morte Mag. Augustini Neopolitani, eique mandavit ut ipsius nonnulla scripta recuperaret. Dicitur Augustinus noster a Toppio, Bibl. Neap., p. 6, "philosophus ac theologus celeberrimus" et ab Ossinger, p. 948: "vir moribus et doctrina spectabilis". Posteris reliquit: Studio di vera sapienza, nel quale s'avisa come si deve portar l'huomo nella vita, infermità et morte. Con un breve compendio per sovvenire a chi sta negli extremi. Macerata, 1585 per Sebastiano Martellini, in 4. Ex hoc cernitur hoc opus editum fuisse postumum, et forsan est illud quod typis dare cupiebat auctor priusquam moreretur. (Cfr. etiam Elssius, p. 103, Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 397, et Analecta August., Vol. X, p. 260).

Diamante vide: de Florentia Fr. Adamas.

Dianda Fr. Augustinus, (ADDITAMENTA, pag. 75) in arte musices peritus, vixit saec. XVIII. An. 1750 fuit Capellae magister Pergulae, in ecclesia S. P. Augustini: anno insequenti S. Augustini de Urbe, et annis 1764-1784 Anconae in nostra eiusdem tituli ecclesia. In Bononiensi Musicali Lycaeo (Carteggio del P. Martini, Vol. XIII) asservantur eiusdem Fr. Augustini Epistolae ad eundem Martini datae, cuius amicitia fruebatur. (Cfr. Astengo, Musici Agostin. cit. p. 22-23).

Diedo Fr. Ioannes Augustinus in civitate Bassani, Vercellensis Dioec. natus ideoque Bassianinus vocatus, Congregationem de Lombardia Ord. Erem. S. Aug. die 28 Augusti 1506 ingressus ac die 25 Aprilis 1508 Bergomi professus, evasit S. Theol. doctor, et ita erat doctrina, praesertim philosophica, exornatus ut propterea in omnium ore versaretur. Romae, cum degeret, scientiae et probitatis fama religioni nostrae plurimum incrementum contulit cum Summi Pontificis Pauli III gratia singulari et benevolentia fruitus esset. Fuit etiam in magnam existimationem apud rectores Venetiarum Reipublicae, Ferrarienses ac Mantuae Duces ac apud Sabaudiae Principes quorum negotia probo et eximio modo pertractavit. In sua Congregatione variis vicibus fuit Conventuum Prior, quinquies visitator, septies Definitor ac tandem an. 1553 in Capitulo Bononiae habito Vic. Generalis electus. Huic terrenae luci oculos [Pag. 34] clausit Bergomi die 10 Ianuarii an. 1557, aetatis suae 70. Sequentia tipis mandavit:

1. Commentarii ex antiquis Patribus in D. Pauli epistola ad Timotheum.... quos an. 1553 R.mo Hieronimo Seripando dicavit.

2. Catechismus de arte Neapolitana. Impres. Romae 1547. Incip: Quoniam vetus adagium...

3. Expositiones in epistolas Petri, Iacobi et Iudae Apostolorum.

(Cfr. Calvi, Delle Memorie Historiche della Congr. di Oss. di Lombardia, pp. 291-293; Elssius in Encomiasticon August. p. 329; Ossinger in Bibl. Aug., p. 107; Lanteri in Postr. Saec. Sex. Rel. Aug., T. II p. 420 et in Add. ad. Crus., p. 736, et Verci, Notizie intorno alla vita ed alle opere degli scrittori di Bassano, Venezia, 1775 Vol. I. p. 11).

Di Fiore Fr. Carmelus, Congregationis nostrae S. Ioannis ad Carbonariam spectabilis alumnus, quam ingressus est an. 1859 suum tyrocinium peragens in coenobio Neapolitano S. Mariae Magdalenae Hispanorum, primam lucem aspexit an. 1841. Optimis moribus, acri ac eximio ingenio ornatus, inter nostrates fulsit et sanctitate vitae, et scientia theologica, et dicendi ubertate. Obiit adhuc in virili aetate, posteris emandans:

1. L'Immacolato Concepimento di Maria e i giorni della Creazione. Sermoni da servire per la sua novena. Napoli, Tip. Cataneo, 1865.

2. La Madre di Dio. Sermoni pel mese di Maggio. Napoli, 1865.

Di Giacinto Fr. Ioseph, Congregationis Augustinensium Discalceatorum Italiae alumnus, floruit saec. XVIII, scripsitque: Storia della Congregazione degli Agostiniani Scalzi, quae asservatur ms. in cod. 651, chart. Biblioth. Nation. Victorii Emm. Urbis (Fondi minori).

Di Iorio Fr. Antoninus, S. Theol. Mag., vir magnae prudentiae, pietatis, morum integritatis atque eruditionis, e spectabili genere, ortum habuit Anxani an. 1815 die 29 februarii. In patrio seminario magna cum laude curriculorum studiis incubuit; sed a familiaribus rebus distractus, suae vitae cursum usque ad trigesimum annum in laboribus, occupationibus atque negotiis transegit. Ad religiosam vitam amplectendam a Deo vocatus, nostrae Congregationi S. Ioannis ad Carbonariam mense octobris 1845 suum dedit nomen; D. Augustini regulam die 11 aprilis 1847 est professus, atque anno insequenti presbyter efficitur. Ex tunc fuit indefessus concionator, nostram pubem docuit salutisque animarum percupidus multas diei horas ad audiendas fidelium confessiones insumpsit. Pluries fuit diversorum conventuum prior, praesentim coenobii S. Mariae Miracolorum Andriae. Haud vulgari scientia praeditus in collegium Theologorum Florentinorum fuit cooptatus: eximia virtute ornatus omnium sibi animos devinciebat, eaque quam sibi apud subditos comparaverat benevolentia ad eorum spirituale bonum atque profectum utebatur. Die 28 maii 1872 renuntiatus fuit S. Theol. Magister, et die 8 octobris 1890, sanctissime, ut vixerat, in Domino obiit. Scripsit sequentia:

1. Il Sabato santificato, ovvero, devote pratiche di pietà per onorare la SS. Vergine Maria Madre di Dio in tutti i Sabati dell'anno. Napoli Stab. tip. del Dante, 1853-4, 2 vol. in 16.

2. Le bellezze del Protestantesimo proposte alle gioie degli Italiani (sub hoc ficto nomine) per Oderico Antonio Montanini, Napoli Stamperia del Fibreno, 1862. in 12, vol. 2. Nonnulla operis exemplaria auctoris praeferunt nomen et quaedam an. 1872 edita fuere. [Pag. 35]

3. Vita di S. Riccardo primo vescovo di Andria, Tip. de Lella, 1870.

4. Sacra novena per la festa di Maria SS. del Buon Consiglio che si pratica nel venerabile Santuario dei PP. Agostiniani in Genazzano. Napoli Tipog. del Precursore, 1873.

5. La Maternità di Maria. Sermoni pel sacro triduo e solennità di N. Signora del Parto celebrata in Roma nella Ven. Chiesa di S. Agostino dei RR. PP. Agostiniani nell'ottobre 1872. Napoli, Tip. del Precursore, 1873.

6. Memorie di S. Giovina Martire.

7. Compendio della vita, virtù e miracoli di S. Benedetto Giuseppe Labre insigne pellegrino francese, seguito da devoto novenario in apparecchio alla sua festa... Napoli, Tip. della S. Famiglia, 1874.

8. Orazione pel 30 Centenario dell'invenzione dell'immagine di Maria SS.ma dei miracoli di Andria. Barletta, Tip. Vecchi, 1876.

9. L'inaugurazione del nuovo tempio di Maria SS.ma dell'alto mare, Orazione. Napoli, Tip. Festa, s. a.

10. Relazione storica sull'immagine, invenzione, santuario e prodigi di Maria SS.ma dei Miracoli di Andria, Napoli, Stab. Tip. del Dante, 1853, in 12.

11. Della vita di S. Nicola Pellegrino protettore della città di Trani. Trani, Tip. Giuliani, 1879, in 8.

12. Vita del Ven. Servo di Dio Fr. Gius. Bartolomeo Menocchio dell'Ord. Erem. di S. Agostino, Vesc. di Porfirio, Roma, 1880, in 8.

13. Orazione panegirica in lode del B. Alfonso d'Orozco, sacerdote Agostiniano in occasione di sua solenne beatificazione seguita ai 15 gennaio 1882. Andria, Terlizzi, 1882. in 8, pp. 46.

14. Il B. Alfonso d'Orozco sacerdote Agost. beatificato il 15 gen. 1882. Schizzi storici seguiti da divota novena. Napoli, Tip. Marchesi, 1882.

15. Accenni Biografici intorno S. Agostino Vescovo di Ippona, Padre e Dottore della Chiesa, seguiti da pratiche divote per onorarlo e impetrarne il patrocinio. Andria, Terlizzi, 1887.

16. Storia Popolare del gran Patriarca S. Agostino Vesc. d'Ippona, Padre e Dottore della Chiesa. Napoli, Tip. Marchese, 1887, et alia (cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 334).

De Diruta F. Augustinus, Perusinus, S. Theol. Bacc., clarusque musices magister, nepos ac discipulus illius P. Iacobi Diruta, Ordinis Minorum Conventualis, qui et ipse eodem tempore musica arte claruit, ortum habuit saec. XVI labente. An. 1617 erat pulsator organi ad S. Stephani Venetiarum, et an. 1620-22 chori canentium Magister in civitate v. Asola Prov.. Mutinensis. An. 1630 erat Vicarius Generalis Congregationis Perusinae ac postmodum praefuit capellae nostrae Ecclesiae S. Augustini de Urbe, inibi manens usque ad an. 1646; redivit postea Perusiam, ubi extitit chori director usque ad mortem. Iuxta Oldoinum, Athenaeum August., in quo Perusinorum scripta referuntur, p. 33, viginti, iuxta alios vero, plures libros de Musica per praelum publici iuris fecit, magna ex parte Romae apud Aloysium Grignani. Ex praefatis libris aliquot Romae in bibl. Minervae asservabantur, nunc autem sunt item Romae in bibl. Academiae S. Caeciliae. Laudatur a Luduvico Iacobilli, Catal. Script. Provinciae Umbriae, p. 56; ab Ossinger, Bibl. August., p. 295; a Fètis, Biogr. Univ. des Musiciens, T. III, Paris, 1862, p. 25; ab Eitner, T. III. p. 209; a Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 129; ab Astengo, Musici Agost., p. 23, [Pag. 36] atque a Io. Baptista Rossi-Scotti in vita Francisci Morlacchi. Ex eius operibus, quae sequuntur tantum a nobis noscuntur:

1. Sacrae cantiones a 1, 2, 3, 4 voc. (Operum 1a), Venezia, per il Vincenzi, 1617.

2. Messe concertate a cinque voci, Venezia, 1622, per il Vincenzi.

3. Litaniae de gloriosa Domina a 4, 5 e 6 voci, Roma, 1631.

4. Messe 4 concertate a 5 voci libri 2 (Operum 13a), Roma, J. B. Robletti, 1631.

5. Modulationes Vespertinae cum Litaniis B. V. M., 3 vocibus concinnatae, Op. 18a, Romae, Iac. Fei, 1668 (est haec reimpressio).

6. Poesie eroiche, morali e sacre, a 1, 2, 3 et 5 voci, Roma, Grignani, 1641.

7. Il secondo libro de' salmi che si cantano ne' vesperi di tutto l'anno, cnncertati a 4 voci (cfr. Rosenthal, Catal. 150, n. 1672) (Oper. 21a). Roma, Luigi Grignani, 1647.

8. Sacri Mottetti a gloria di Gesù et ad honore di Maria a 1 e 2 v. Lib. I (Oper. 4a), Venezia, Vincenzi, 1630.

9. Sacrae Modulationes Eremitici Ordinis Divorum da 2 a 8 v. (Oper. 10a). Roma, Masotti, 1630.

10. Viridarium Marianum (Litanie ed inni a 4, 5, 6 v. Oper 15a). Roma, Robletti, 1631.

11. Psalmi Vespertini a 3 v. (Oper. 16a), Roma, Masotti, 1633.

Distanti Fr. Ioan. Chrisostomus a Mondurio, ad S. Ioannis de Carbonaria Studii Regens, cuius extant: Theses Theologicae ex S. P. Augustini doctrina depromptae, quas publico certamini defendendas suscepit Fr. Antonius Mascè eiusdem Congregationis de Carbonaria; S. Theol. Defendens. Neapoli, 1782, Typ. Porsile, in 4. Extant in Angelica.

Doddi Fr. Guilelmus, Cortonensis, floruit saec. XVII labente, ac ms. reliquit: Compendium logicae Aristotelicae. Adesp., sed auctor est praedictus Guillelmus, qui stemma suae familiae in fronte codicis etiam apposuit. Asservatur Florentiae in Bibl. Nation. (Fondo Magliabechiano). Cod. Cl. V, n. 48, chart. in 8, an. 1686, ff. 180, prov. ex conventu Augustinensium Cortonensium an. 1788.

Dolciati Fr. Antonius, Florentinus die 6 septembris an. 1476 ortus, summopere a scriptoribus commendatur tum propter scientiam, tum propter morum probitatem, tum demum propter ingens regularis observantiae studium. Vir fuit praecellentis ingenii, concionandi gloria, ac potissimum Astronomiae peritia valde famosus. S. Galli Florentini conventus extitit prior et illi magna ex parte debetur correctio Calendarii Iuliani. Nam licet hujusmodi correctio anno 1582 sub Gregorio XIII completa Aloysio Lilio Calabro, Medicinae professori, tributa fuerit, attamen Dulciati nostri opera eidem Lilio, ut ipsemet testatus est, multo adiumento fuerunt. Huic dignissimo religioso dicavit suum opus: de computatione annorum Domini, Ioannes Maria Lucidus, Dominicanus, qui fuit de Tolosanis ex Colle vallis Elsae. Hoc opus impressum fuit Venetiis an. 1537 apud Lucam Antonium Iunta in 4; asserendum itaque est usque ad hunc annum Dulciatum nostrum floruisse. Et en eius opera:

1. Triginta duo sermones a festo S. Andreae Apostoli ad festum Purificationis, qui sunt in Cod. Miscel. 1730, chart., saec. XVI Bibl. Angelicae Urbis.

2. Sermones de Sanctis qui asservantur in Bibl. Ferrariensi in codice membr. saec. XVI. [Pag. 37]

3. De festis mobilibus, ac Astronomia Clericali, opus in tres partes divisum: prima inquisitiones decem continet, secunda tabulas totidem, et tertia capita quinquaginta. Opus impressum usque ad litt. G.; Regii Lepidi an. 1512 per Hieronymum Gregorium civem Regiensem, et a litt. G. usque in finem.: Florentiae per Ioan. Stephanum Papiensem, 1514, V idus novembris in fol., item Regii an. 1522.

4. De Calendarii correctione. Cod. XI. Plut. XIX Bibl. Laurentianae Florentiae, membr. in 8 maiori, saec. XVI ineuntis, ff. scriptis 59. Opusculum constat propositionibus XXV, quarum primae quinque ob codicis mutilationem et pars sexta desiderantur. Videtur Leoni X Pont. Max. fuisse inscriptum, et expletum Florentiae apud S. Gallum Idibus Decembris Anno Dominicae Incarnationis 1514.

5. De reformatione Ritus celebrationis Festorum. Florentiae per Michaelem Angelum Bartholomaei Florentinum, an. 1519. Idibus Iulii, in 4.

6. Vita et miracoli del glorioso San Nicola da Tolentino: insieme con el suo offitio et con la beneditione del suo pane, et con la Messa sua. Sampato (sic) nella inclita città di Firenze per Bernardo Zucchetta addi 14 Gennaio 1525 in 8 parvo, ff. 133. Praeit imago S. Nicolai Xilographice impressa, et cc. 98-108 adest Vita eiusdem Sancti ternario carmine.

7. De tribus Regulis S. Augustini opus sermone patrio conscriptum, asservatur in Bibl. Laurentiana in cod. CXXXII inter Gaddianos reliquos, et, ut legitur in epistola nuncupatoria "Alle Ven. MM. e dilette in Xto del Monasterio dell'Assunta fuori della porta di S. Gallo di Firenze" dicatum ac exaratum "nel convento di San Gallo nella cella del priore a dì 10 di agosto 1528 a hore dodici". In qua epistola inter alia legitur: "Non ho voluto anchora questa opera (id est de tribus Regulis) scrivere in lingua latina chome ho scritte le prediche per tutto l'anno de tempore, et de Sanctis et il libro de festis mobilibus et il Tractato della correctione, del modo di celebrare le feste mobili et il millenario delle inquisitioni sopra i libri de' Re et del Paralipomenon et il Psalmista mutato in laude di nostra Donna et altre più nostre operette, ma l'habbiamo scripta in vulgare volendo chosì giovare a più persone...". Insuper, opus cui titutus: Computum Solis et Lunae, cum ea, quae ad Clericos spectat, Astronomiae Ratione, quod, iuxta Negri, Scritt. Fiorent., p. 59, Aegidio Viterbien. Priori tunc Generali Ordinis dicavit, et Romae in Archivo sui Conventus ms. servatur, an idem. sit ac illud a nobis n. 3 recensitum explorare non potui.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 57; Bandini, Catal. Codd. Lat. Bibl. Med. Laurentianae, T. II, col. 31; Panzer, T. VII, p. 41; Poccianti, p. 17; Possevinus, p. 104; Gandolphus, p. 64; Ossinger; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 38 et alii).

Dominici Fr. Petrus, erat an. 1372 die 27 iulii recens electus Ordinis Procurator Generalis. Eius mentionem reperi in epistola Guidonis Generalis eodem die et anno data ad Fr. Antonium Priorem Provincialem Provinciae Lombardiae, in qua praecepit Bullam quamdam Gregorii XI in singulis provinciae conventibus, et in Synodo Provinciali proxime celebranda publicari. "Has ergo litteras salutiferas, ibi enim legitur, ego Fr. Guido Generalis Prior praedictus, ipsius D. N. Gregorii Papae XI, devotus orator et filius, sub anno Domini MCCCLXXII, die 24 mensis iunii in conventu nostro de Avenione per manus R. M. Petri Dominici, nunc Procuratoris Ordinis, cum tanta humilitate, et reverentia, [Pag. 38] quanta docuit, gratanter accepit". Extant hae Guidonis litterae in codice pergameno ms. Coenobii S. Mariae de populo, in quo continentur acta et definitiones Capitolorum illius congregationis. Verum de Petro nullum aliud vestigium. Ita Herrera T. II, p. 277. Ex Ossinger tamen, p. 296, scimus illum non sine magno labore et cura opus P. Alvari Pelagii O. S. F., cui titulus Plantus Ecclesiae Catholicae in ordinem redigisse eique indicem seu tabulas adiicisse, et id legitur in prima editione hujus operis, nempe Ulmane an. 1474 in fol. apud Ioannem Zeiner de Reutlingen. Tandem notandum est quod, ut auctor ipse ait, se componere coepisse suum opus de plantu Ecclesiae, Avenione an. 1330 et, absolutum an. 1332, recensuisse in Lusitania an. 1335 atque iterum 1340. Consequitur ergo nostratem Petrum Dominici usque ad haec tempora vel paulo post vixisse. Opus insuper eiusdem Alvari Pelagii cui tit: Collirium contra haereses commentatavit, quod asservatur Venetiis in S. Marci Bibl. in cod. 23 classis V, membr., saec. XV, ad quod praeficitur: "Tabula alphabetica super multis haeresibus extirpandis et fide Catholica Sancta corroboranda ad salutem credentium in vitam aeternam, compilata per fratrem Petrum Dominici in sacra pagina professorem, ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini". (Cfr. Valentinelli, Bibl. Mss. ad S. Marci Venetiarum, T. II, p 126, ubi describens praefatum codicem ait: "De hoc opere inedito, praeter caeteros, Nicolaus Antonius disserit in Biblioth. Hyspanae Veteris lib. IX, cap. 4, 2, 228 ubi codicis quoque hujus mentionem facit".

Donalizio Fr. Carolus ex oppido vulgo Cavallermaggiore, nostrae Congregationis Lombardiae theologus et verbi Dei annunciator non ignobilis, scripsit multas et varias lectiones et orationes. Ita Rissottus in Syllabo Script. Pedemontii, p. 146, et Della Chiesa, Catal. degli Scritt. Piemontesi, Carmagnola, 1660, p. 47.

Donati Fr. Donatus, Lucensis, Congregationis Lombardiae, florebat an. 1667, ut apparet ex Epistola nuncupatoria ad Franc. Bonvisium Card. data die 11 novembris 1667 sequentis operis: Vita della B. Rita da Cascia, Monaca Eremit. dell'Ord. di S. Agostino, Lucca, Iacinto Paci, 1667, in 4: quae asservatur Romae in Bibl. Casanatense sub Z. XI. 82.

Doroteo Fr. Guilelmus, Venetus, S. Theol. Mag. de cuius persona, duas nostri historici faciunt (Cfr. Torelli, Secoli Agost., T. VIII, pp.473 et 551 e Lanteri, in Additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 732) fuit linguae grecae valde peritus. Ex registris Priorum Gen. Ordinis cernitur illum renunciatum fuisse Baccalaureum an. 1526 in capitulo gen. Tarvisino hoc anno habito, ac Romam accersitum ut inibi doceret. Anno vero 1395, cum iam esset S. Theol. Magister, destinatus fuit ut in capitulo gen. Neapolitano publicas disputationes haberet; an. 1540-1564 constitutus fuit Venetiis nostrorum Regens; ab an. 1566 ad an. 1571 lectorem egit Monachorum Camaldulensium et Canonicorum Regularium S. Spiritus in eadem urbe, et tandem in Universitate Papiensi professor publicus philosopiae extitit. Sed bene animadvertunt Maiocchi-Casacca in eorum Codice Diplomatico cit., T. IV, p. XXV in nota, in documentis ab ipsis allatis et a documentis illius Universitatis tale nomen non apparere. Ex eius operositate varia Aristotelis et aliorum opera e graeca lingua in latinam habentur versa et diversis adnotationibus [Pag. 39] ab ipso locupletata, quae nimirum sunt:

1. Phisica Aristotelis.

2. Eiusdem libri de coelo et mundo.

3. Commentaria Simplicii in decem categorias Aristotelis cum sex principiis excussa Venetiis an. 1541.

4. Alexandri Aphrosidei in octo libros Topicorum Aristotelis Commentaria, Venetiis, 1541.

5. Expositio Ioannis Grammatici Philopini in quatuor Aristotelis libros de naturali auscultatione. Impressa an. 1539 et 1542.

6. Commentario eiusdem in duos libros Priorum Aristotelis. Venetiis apud Scotum, 1541, in fol.

(Cfr. Christianus Iöcher, T. II, col. 197; Ossinger, p. 299; Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 414; Herrera, T. I, p. 312; Elssius, p. 261; Gesner, p. 254; Superbi, Trionfo glorioso d'heroi illustri di Venezia, Part. III, p. 16).

Drago Fr. Ioan. Iacobus, Venetus, S. Theol. Mag. vir praeclari ingenii et eximiae eruditionis, an. 1519 erat in conventu S. Stephani Venetiarum philosophiae lector et an. 1526 ut Discretus provinciae Terrae Sanctae interfuit capitulo gen. Tarvisii celebrato, ex quo Venetias redit Baccalaureus. S. Theol. Magister renuntiatus an. 1547 adfuit alio capitulo gener. Recineti habito ut Deffinitor provinciae Hungariae, evadens inibi electus socius Provincialis suae Provinciae Tarvisinae. Ipsius provinciae praefecturam videtur postea habuisse, et an. 1559 ab eadem in suum Definitorem electus, comitiis gener. Venetiis eodem anno celebratis interfuit, quibus contractum venditionis peractae de conventu S. Mustiolae Papiensis nullius esse valoris cum aliis Definitoribus declaravit ac rescindendum. Ex eius iuvenili ingenio habetur opus impressum, cuius titulus: Postillae maiores totius anni cum quaestionibus de novo additis in Evangelia et Epistolas. Lugduni, 1514, in 4 (Cfr. Bocca, bibliopola Romanus, Cat. XXV, n. 1599, nec non Acta Capitolorum Generalium Ordinis edita in Analectis August., Vol. IX et Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit., Vol. IV, p. 267).

Durazzini Fr. Michael, de Empoli, S. Theol. Mag., floruit Innocentio Pp. VIII tempore; dicavit enim suum opus praedicabile D.no Bartholomaeo Soderino Sancti Fridiani priori dignissimo et illius Pontificis cubiculario. Ex Regestis eruitur illum Pisanae Provinciae praefuisse an. 1470, talique titulo, capitulo generali, hoc anno, Bononiae celebrato, alioque Senensi an. 1486 uti Definitorem generalem interfuisse. Illi insuper anno 1492, die 6 iunii, una cum suo Provinciali et Mag. Matthaeo de Prato, Ordinis scriba, a P. Generale commissum fuit ut conventum S. Mariae de Silva tam in temporalibus quam in spiritualibus visitaret. Nescimus quando obierit. Ex eius ingenio habentur:

1. Utile et devotum praedicationum ac nonnullarum collactionum opus, quod impressit ex archetypo Ser Franciscus Bonaccursius, Florentiae, a. s. MCDXC, VI id. iulias, in 4, 38, 39 II, 90, ff. (Cfr. Hain, Repertorium etc. cit., n. 6521 et Hain-Copinger, numero 6588). F. 2: "Incipit perutile opusculum predicabile editum per sacrae Theologiae professorem magistrum Michaelem de Emporio ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini; De Sancto Andrea sermo primus".

2. Certe Prediche overo Sermoni. Impressi anno 1494, s. l., in 4 (Cfr. Hain, n. 6587).

(Cfr. et Iöcher, T. II, col. 251; [Pag. 40] Elssius, p. 490; Torelli, T. VII, p. 97, n. 16; Gandolphus, p. 267, et Ossinger, p. 307, nec non Analecta August., Vol. VII, pp. 174, 455. Eius sermones citantur a nostrate Talamello in Rationali utriusque potestatis et in expositione super Magnificat, atque ab Episcopo Andrea Gelsomino in libro originis Paniculorum S. Nicolai de Tolentino).

Eduardus a S. Ioan. Evangelista Salernitanus, humanioribus litteris ac poesi excelluit, fuitque insignis concionator extemporaneus. Vixit saec. XVIII, ac scripsit italico et latino sermone varias Orationes Panegyricas et funebres, easque praelo tradidit an. 1744. Ita Tani, Commentaria cit., p. 84.

Emiglio Fr. Fulgentius Maria, floruit saec. XVII ineunte, tipisque mandavit:

Istoria e vita di S. Evasio Vescovo e Martire composte dal P. Fr. Fulgenzo Maria Emiglio di Casale Monferrato, Agostiniano della Congregazione dell'Osservanza di Lombardia, Diffinitore perpetuo e Consultore del Sant'Officio, dedicate al merito impareggiabile dell'Ill.mo et Ecc.mo Signore, il Sig. Marchese Giulio Cesare Balbiano, Cavaliere Casalasco, già presidente del Senato e gran Cancelliere dello Stato del Monferrato. In Vercelli, 1708 per Pietro Ant. Gilardone, in 4 (15 c. s. n. 68, pp. 12, c. s. n. 128, pp. 10 c. s. n.) Ita ex opere Ant. Manno, Bibliog. Stor. degli Stati della Monarchia di Savoia, Vol. 11, (1891), p. 358, ubi etiam ait: "Contiene versi del maestro di Cappella di Casale Giandomenico Perochio, di Fr. Giampietro Balada, Agostiniano da Carmignano, dell'altro Agostiniano Fr. Ferdinando Piazzani da Casale, di Carlo Giuseppe Seria rettore del Collegio Puteano, del Conte Carlo Maria Miraglio e di Fr. Alessandro Filiberto Raffredi Agostiniano da Cherasco".

de Empoli Fr. Laurentius, vide: Orsacchi Fr. Laurentius

Epifani Fr. Octavius, vel, Octavianus S. Theol. Mag., Bononiensis patria, vixit saec. XVII ineunte, extititque nostrae Congregationis Insubricae clarus alumnus. Dicitur ab Ossinger, p. 315 ex coaevo Torelli, Secoli Agost., T. IV, p. 703, virtutum summus amator, vitiorumque hostis acerrimus, atque omnium, quos Italia, tunc protulit, concionatorum nobilissimus. Reliquit in nostra Bibl. Bononiae sex volumina sermonum et lectionum spiritualium. Nunc autem extant in cod. 509 (659) Bibl. Universitatis Bonon., chart. in fol. proveniente e nostro conventu S. Iacobi maioris, eius: Sermoni overo Lettioni sopra Thobia fatte in Roma l'anno 1607. mss.

Epiphanius a S. Hieronymo, Neapolitanus, illustri genere natus post medietatem saec. XVI, vir praestantis ingenii, historicis sacrisque studiis sedulo incubuit. Unus ex primis hic fuit qui Neapoli, una cum aliis, Congregationem Discalceatorum constituerunt anno, nempe, 1596 eiusque exordia descripsit usque ad annum 1640. Reliquit igitur ms.: Storia della nostra riforma quam italico sermone exaraverat. Cfr. Tani, Commentaria cit. p. 87-88

de Eporedia Fr. Thaddaeus vide: Boni Ven. Fr. Thaddaeus, qui apud Rossotum, Syllabus Script. Pedemonti, p. 531, dicitur [Pag. 41] natus in oppido Quagliuso, Terra de Iurca, sed male illum vixisse an. 1550. Iuxta praedictum Syllabum libris a Thaddaeo conscriptis annumerandi sunt etiam: a) Lecturae in Aristotelem; b) Lecturae in Mag. Sententiarum; c) Tractatus Philosophici et Theologici.

de Esculo Fr. Augustinus, vide: de Asculo Fr. Augustinus

de Euguhio Fr. Iacobus, vir scientia et vitae probitate insignis circa an. 1390 patriam et Ordinem Augustinianum suis virtutibus decoravit. Is in Registris Ordinis sub die 22 iunii an. 1388 a Priore Generali ad Magisterium licentiatur his verbis: "Cum nostra sacra Religio in Generali Capitulo nuper Imolae celebrato de tua praecellenti valetudine, tam in scientia, quam in vita, fama praeclara iam quasi ubilibet divulgata, testimonium susceperit fidedignum; volens ut aliqualiter consequaris honoris praemium per virtutem, ac ut cum apice magistrali in agro scholastico tuae Religioni uberiores fructus afferas, cum sanctae conversationis praeeminentia exemplari, te diffinivit, et ordinavit ad lecturam sententiarum et Bibliae in Universitate ac studio et conventu nostro Paduae pro primo loco, in annoque praesenti, pro gradu Magisterii finaliter consequendi...". Haec ex Herrera, T. I, p. 465. A Lanteri autem in Addimentis ad Crusenii Monasticon (Vallisoleti, 1890), p. 379, Iacobus dicitur: "in Sanctorum Patrum Lectione summopere versatus, atque subtili ingenio praeditus, ob theologicam doctrinam semper in magno pretio habitus". Non constat quando ex hac vita migraverit. Ab eo habentur:

1. Quaestiones in II et III Sententiarum librum Paduae an. 1389 disputatae in nostra Bibliotheca Bononiensi olim asservatae.

2. Codex variis tractatibus refertus, qui sub. n. 827 asservatur Romae in Bibliotheca Angelica, et ad calcem unius ex illis sic habetur: Explicit collatio facta Paduae, Domino Iacobo de Vermis de Verona nostri Ordinis praecipuo zelatore, tempore quo interfuit pro Comite virtutum Paduae, per Baccalaureum Fr. Iacobum de Eugubio ibidem legens sententias Ordinis Beatissimi P. N. Augustini.

(Cfr. Gratianus, p. 104; Iacobilli, Bibl. Umbriae, 146; Torelli, Secoli Agost., T. VI, p. 286, n. 21; Ossinger, p. 320 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 371).

de Eugubio Fr. Lucas, Augustinianus, saec. XVI, cuius Doctor Aloysius de Gregori, olim Vice-Praefectus Bibliothecae Victorii Emmanuelis Romae, invenit quamdam Relazione di un viaggio in Terra Santa fatto nel 1559 ms., scriptoribus Ordinis Nostri est prorsus ignotus; immo adhibita per nos omni diligentia ut de illius vita aliquam notitiunculam reperiremus, nullam invenire potuimus.

Eustachius a S. Ubaldo vide: Cacciatori Fr. Eustachius

Fabi Fr. Carolus Nic. Maria, Episcopus Bobiensis, Vitalianae die 8 oct. an. 1721 ortus, Augustinianam tunicam induit Tolentini die 23 maii 1738. Tyrocinio peracto, studiorum causa Romam ad suae Insubricae Congregationis coenobium S. Mariae de Populo missus fuit, ibique philosophiae et theologiae cursum octo annorum spatio complevit. Inde an. 1749 Lector renuntiatus, plura in disputationibus tum publicis tum privatis Romae argumenta dedit suae profundae doctrinae et eruditionis, quo nomine saepe in diariis romanis illius temporis celebratur. Quare cooptari meruit inter Arcadiae Accademicos, [Pag. 42] Pontificiae Accademiae Conciliorum, inter socios atque inter Consultores S. Congr. Indicis. Annis viginti Romae nostrates docuit; postea in Sardiniam navigavit, ubi in publico Calaritano lyceo philosophiam professus fuit, quam cathedram dimisit mense novembris an. 1770 profecturus ad regium Taurinense Athenaeum theologiam moralem profiteri. A Pio VI Bobii episcopus electus, consecrationem die 23 septembris 1781 accepit in templo S. Mariae de populo per manus E.mi Card. Gerdil. Ad suam Dioecesim profectus indefessus se ostendit in tradenda suis clericis theologia morali, quam ipsemet erudite scripserat. Optimi ac vigilantissimi Pastoris exercuit munera: obiit Bobii die 16 martii 1803, ibique in cathedrali templo sepultus est. Scripsit:

1. Dissertationes valde doctas, quas habuit coram Summo Pontifice cum Accademici et Consultoris officio fungeretur, mss.

2. Acta sui officii Pastoralis.

3. Theologiam Moralem ad usum alumnorum sui Episcopalis Seminarii, quae an tipys commissa fuerit necne incompertum nobis est.

(Ita fere Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 40 et Lopez, in Monastici Augustiniani Crusenii Additamentis, T. III, p. 82).

Fabriani Fr. Hippolytus, ex oppido Ravennate, v. Mercato Saraceno appellato, apud Ravennates Augustinianenses monasticam vitam amplexatus, evasit vir morum integritate et litterarum peritia clarus; quare praecipuas Ordinis dignitates obtinere valuit. Etenim an. 1576 officium Lectoris et Praedicatoris Episcopi Civitatis Novae peregit: an. 1583 Vicarius Generalis conventus, et anno postero totae Tolosanae Provinciae praefuit, reformatoris munus exercens. Anno 1586 erat Prior conventus Parisiensis, reversusque postea in patriam, an. 1591 Provinciam Romandiolam gubernavit. Dein in Germaniam, ut Vic. Gen. missus, quo munere usque ad an. 1599 summo cum honore functus est, exercens eodem tempore Assistentis gen. pro citramontanis provinciis munus, quod an. 1595 obtinuit; ac tandem totius Augustiniani Ordinis Prior Gen. Recineti die 25 maii 1602 in comitiis generalibus electus. Hoc in munere obeundo tantam prudentiam, ac rerum agendarum dexteritatem ostendit, ut a Paulo V die 17 decembr. 1607, ad regendum Episcopatum Castellanae et Ortanae Dioec. promovit. Tandem die 24 augusti 1621 ad aeternam vitam transivit, et in cathedrali tumulatus fuit. Scripsit: Quadragesimale seu conciones pro tota quadragesima.

(De illo loquuntur Ughellus, T. I, pol. 603, ubi appellatur "insignis theologus et praedicator egregius"; Cappelletti, T. VI, p. 58 a quo dicitur "uomo di sommo merito"; Herrera, T. I, p. 346; Elssius, p. 299; Ossinger, p. 323; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 69; Ginanni, Mem. Storico crit. degli Scritt. Ravennati, Vol. I, p. 181 et aili).

de Fabriano Fr. Adreas, Italus, Augustinianus, Philippo Elssio, p. 53, teste, Theologus et Philosophus platonicus fuit: nulla tamen eius scripta commemorantur. Ita Fabricius-Mansi, Bibl. Latina mediae et infimae aetatis, Florentiae, 1518, p. 89.

Fabrini Fr. Eugenius de Pisauro, S. T. M., vir eloquentia ac variarum scientiarum gloria conspicuus, an. 1543 erat Bononiae studens; an. 1547 ibidem studii magister, et an. 1551 etiam ibidem ad Lectoratus gradum promotus. An. 1555, iam Baccal., interfuit Capitulo generali Arimini celebrato ac ibidem disputavit; designatus etiam fuit in proxima quadragesima Pisauri concionatus. An. 1563 et 1569 [Pag. 43] erat Romae studiorum Regens atque an. 1571 Marchiae Anconitanae Prior provincialis. Interfuit et Concilio Tridentino, ubi Dominica tertia Adventus Domini an. 1561 orationem ad Synodum et in frequente Concilio sacro Quadragesimae tempore conciones habuit, ut Phamphilus ait, celeberrimas atque gratissimas. Eum Guido Forrerius Vergellensis Cardinalis ut sibi esset a conscentiae colloquio, et sui suaeque domus theologiae doctor et lector, adscivit. An. 1575 a Gregorio XIII, Smirnensis Episcopus creatus atque Veliternorum Suffraganeus institutus fuit. Pie obiit Velitri die 21 annii 1580 et in cathedrali S. Clementis ecclesia sepultus iacet. In nostri Pisauriensis Templi choro eius effigies ad vivum depicta conspicitur. Plura manuscripta reliquit, ait Gandolphus, p. 414; sed ubi sint nescimus. Remanet eius Oratio ad Sacrosanctam Synodum Tridentinam habita in Dominica tertia Adventus Domini MDLXI. Brixiae apud Damianum Turbinum diligenter imprimebatur ad instantiam Io. Baptistae Bozolae anno MDLXIII. Data fuit epistola nuncupatoria R. P. M. Aegidio Pisauriensi Procuratori et Ordinis Vicario Generali a R. P. Sebastiano Ammiano Fanestre eremita augustiniano professore et scriba. Reperitur edita haec oratio etiam in actis ipsius concilii.

(Illius mentionem faciunt Pamphilus f. 124 et 131; Herrera T. I, p. 213, Lanteri, Vol. III, p. 145; Ossinger, p. 324, et Ordinis Regesta).

Fachinelli Fr. Ioan. Stephanus, Venetus, S. Theol. Mag. floruit, saec. XVII et saec. XVIII ineunte, inter celebriores sui aevi verbi Dei praecones, atque theologicae scientiae cultores. Mense septembris 1698 erat in patria Lector; die vero 20 maii 1699 renuntiatus fuit Bacc. tum ut eius virtutes dignis proemiis rependerentur, tum ut ad se bene gerendum alii urgerentur. An. 1702 erat Venetiis Regens et die 3 aprilis 1708 promotus fuit ad magisterium. Tempore Quadragesimae concionatus est Romae an. 1708, Florentiae an. 1713, et Patavii an. 1717. Tamquam Discretus suae Provinciae Tarvisinae interfuit Capitulo Gen. Romae an. 1711 celebrato, sicut capit. gener. an. 1721, in quo constitutus fuit Definitorii suae Provinciae Praesidens. Non constat quando obierit. Eius opera sunt sequentia:

1. Orazioni Sagre... consagrate all'E.mo e Rev.mo Card. Fr. Enrico Noris. Venezia, 1696, in 12.

2. Orazioni Sagre (Rev.mo D.no Paulo Naldini Episcopo Ordinis nostri dicatae), Venezia per Dom. Lovisa, 1698, in 4 (2a impress.).

3. La cetra Pindarica. Poesie liriche. Venezia per Giov. Albrizzi, 1698, in 12.

4. Il Cristiano politico ammaestrato nella vita di S. Giovanni Segontino o da S. Facondo Agostiniano. In Alessandria, 1691, in 2.

5. Panegirici Sagri. Venezia per Girol. Albrizzi, 1703, in 4.

6. Orazione funebre nel solennizzare l'essequie del Sig. Cardinal Noris. Extat in Galleria di Minerva, T. V, Venezia, 1706, p. 53.

7. Panegirici Sagri (Parte quarta). In Padova, Gius. Corona, 1717, in 4.

8. Orazioni Sagre (Pars altera) Impressae.

9. Orazione alla Santità di N. S. Clemente XI nel solennizzarsi la sua gloriosa esaltazione al Pontificato da i canonici della Catedrale di Gubbio. In Gubbio, per Vincenzo Mattioli ,1701, in 4.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 191 et 491). [Pag. 44]

Faetti Fr. Ioannes Ananias, Picenus, S Theol. Mag., dicitur a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. Aug., T. III, p. 351, concionator, atque in Cingulano Seminario utriusque theologiae professor. Claruit circa medietatem saec. XIX, atque ab eo sequentia exarata fuerunt:

1. Theses theologicae. De fonte incredulitatis, ac de veritate religionis christianae, adversus modernos incredulos, quas Interamnac in templo S. Petri publice vindicavit, cathedram moderante Fr. Augustino Barbieri studiorum Regente. Interammae, Typ. Valentini Passenti, 1832.

2. De fontibus universae theologiae. Publica dissertatio, quam ab obiectis vindicandam suscipiunt Ioseph Fedeli et Ioseph Pomponi ven. Cingulani Seminanii praefecti, tenente cathedram P. Fr. Io. Anania Faetti, S. Theol. Doctore. Septempedanae, typ. Hercolani, 1845. His thesibus praeit longa disceptatio in fontes theologiae a Faetti habita coram Card. Soglia die 18 aug. 1845 habita.

3. Recita dei Salmi da farsi a seconda delle varie circostanze della vita umana, con breve esposizione degli Argomenti. Sanseverino, Typ. Ercolani, 1848, in 8.

Falciglia Fr. Iulianus, de Salem in Sicilia, fuit Pauli Veneti et Ioannis de Cypro insignium magistrorum discipulus. Illum Coriolanus in Chronica litteratissimum asserit, et legendo, disputando et componendo fuisse clarissimum testatur. B. Augustinus Romanus Generalis ad instantiam Ven. M. Pauli de Venetiis, qui Iulianum dixit cupere Senis apud se commorari, sub die 30 iulii an. 1422 Studium Paduanum in Senense illi commutavit. An. 1424 fit studens in conventu Bononiensi, deinde cursor in studio Patavino et tandem in Bononiensi. Anno 1432, iam doctor theologus et Regens Ariminensis et Prioris Generalis socius, vices Procuratoris Generalis in Concilio Basileensi gessit. Eodem tempore, quia ex praecepto Papae Gerardus Generalis in sacra Basileensi Synodo occupabatur, Iulianus ab eodem Gerardo sui Vicarius in curia Romana et in tota Italia, exclusis observantiis Fr. Mathaei de Introduco et Fr. Christiani de Pedemontio, fuit constitutus. Anno insequenti fuit Capituli provincialis Rheni et Sveviae Praeses, et in eadem provincia in conventu Londoiae Vicarius Generalis designatus. Ad instantiam Archiepiscopi Tarentini an. 1434 ei conceditur facultas procurandi et suscipiendi lecturam in universitate Patavina, quam obtinuit in obsequio Cardinalis Bononiensis an. 1435, quamvis absens. Ad instantiam illustrissimi D. Mantuani die 14 ianuarii 1436 locatus fuit magister senior in conventu Mantuano ut inibi posset lecturam datam prosequi et dandas in futurum, et in praedicti Domini obsequiis libere stare, ac omnia ad tale officium pertinentia peragere. Haec ex Herrera. T. I, p. 433. Senis postea, die videlicet 9 iunii an. 1443, in locum cedentis Gerardi de Arimino, a patribus in Synodo congregatis ad supremum Ordinis magisterium assumitur et in officio inde confirmatur Bituricis in Gallia die 28 maii 1447, Ferrariae die 3 iunii 1451, et demum Avenione die 31 maii 1455. Inter caetera quae Ordini attulit bona opportune notat Lanteri, Eremi Sacrae Aug., T. I, p. 288, hoc potissimum recenseri meretur, quod nimirum canonizationem D. Nicolai de Tolentino apud Eugenium IV summopere promoverit. Singulari amore Augustinianam Familiam prosequens ne ab ea discederet non semel Episcopatum recusavit; verum duos nostrates P. Magistros Eugenio IV ad infulas commendavit, quas et impetravit, prout iisdem verbis scribit Elssius. "Ideoque ad eius instantiam Mag. Fr. Bernardinus de Martellini Florentinus [Pag. 45]inauguratus fuit Episcopus Caesenae, et P. Mag. Guilelmus de Vercellis Episcopus Nicomediensis. In Concilio Florentino una cum aliis nostratibus theologis pro unione Graecorum cum Ecclesia Romana insignem operam praestitit. Ab an. 1451 usque ad obitum assiduis aegritudinibus laboravit, ac tandem hisce senioque confectus extremum diem obiit Messanae die 20 maii an. 1459". De quibusdam mss. ab eo relictis haec habentur in Registris Generalis Alexandri de Saxoferrato sub die 21 maii eiusdem anni: "Praecipimus M. Sancio de Panhormo Provinciali, et Priori Messanae, ut Regulam, Constitutiones, Addictiones, Diffinitiones, et expositionem Regulae, ac transcripta privilegiorum Ordinis, et formularium, pileum et caetera quae ad ordinem pertinent, quae praecessor noster magna cum diligentia in bonam formam redegerat; et tractatum de probatione Religionis, ad nos mittat per Fr. Michaelem de Iscla". De Iuliani ingenio opera sequentia, quae iuxta Fabricium, Bibl. med. et infimae Lat., T. III, p. 478 laudantur in Chronica Comitum Oldenburgensium T. II, p. 167, numerantur:

1. Statale pro conventu Parisiensi emanata an. 1447 a R.mo P. Generali Iuliano de Salem, quae reperiuntur Parisiis in Bibl. v. de l'Arsenal, Cod. Misc. 774 (29), saec. XV. ff. 16, ms. A.

2. Liber de sensu composito,

3. Liber de Sophismatum regulis,

4. Liber de medio demostrationis,

5. Liber de terminis naturalibus.

6. Tractatus singularis et commentarii plures.

(Cf. Gandulphum, p. 245; Mongitorem in Bibblioth. Sicula T. I. p. 411; Anastasim Gratiani, p. 127; Simlerum Iosiam p. 437 et Ossinger, p. 326, 787).

Falcombello Fr. Bartholomaeus de Avigliana an. 1555 natus, in Congreg. Augustinianorum de obser. Lombard. an 1572 ingressus, tanto virtutum valore emicuit, ut non modo se ipsum domum suam et patriam, verum etiam ipsam Congregationem non mediocriter illustravit, tum in lectionibus, et disputationibus, in quibus plurimos disciplinae suae alumnos praeclaros habuit, tum in Verbi Dei praedicatione. Non immerito igitur ad summos gradus dignitatum suae Congregationis evectus fuit, nam post administrationem et praefecturam praecipuorum conventuum, non modo semel, sed bis et ter, annis videlicet 1603, 1609 et 1615 eiusdem Congregationis Vicarius Generalis electus fuit. Ex hoc saeculo migravit Savigliani an. 1634, licet corpus in sacris aedibus S. Augustini Avilianae honorifice tegatur. Reliquit concionem quam praenotavit:

L'incatenamento della Divina Sapienza iscoperto nel Mondo, nell'huomo et in Santa Chiesa. Milano, 1591.

(Cfr. Calvi, Delle memorie istoriche della Congreg. di Lombardia, Milano, 1669, paginis 399-403; Rossotto, Syllabus Script, Pedem., p. 103; Della Chiesa, Catalogo degli scrittori Piemontesi etc., Carmagnola, 1660, p. 35, qui duo postremi illum dicunt de familia Fallambello).

Falconi Fr. Gregorius, Recinetensis, S. Theol. Mag., vixit secunda medietate saec. XVI et prima saec. XVII. Dicitur ab Ossinger, p. 327: "vir undecumque doctus ac omnium literarum eruditione eximius, praesertim magnus theologus". Interfuit comitiis generalibus Ordinis an. 1602 in sua patria celebratis, et an. 1612 erat nostrorum studiorum Caesenae Regens. Egregii sui ingenii quae sequuntur reliquit, videlicet: [Pag. 46]

1. Conciliatio centum locorum controversorum inter D. Thomam Aquinatem et B. Aegidium Columna Romanum. Arimini, 1612 et Patavii, 1614, in 4.

2. Gestum Aegidii Romani locorum contrariorum conciliatio in problematicam disputationem. Arimini, 1617, VoI, in 4.

3. Conclusiones theologicae in Capitulo Generali Ord. Erem. S. Augustini Recineti an. 1602 habito defensae et Communitati Recinetensi dicatae.

4. Oratio de origine civitatis Recinetensis eiusque historia in eodem capitulo habita post vesperas ultimi diei festi Pentecosten.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A.,T. II, p. 413; Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. IV, p. 78; Benedettucci, Bibl. Recanatese, p. 24, et Hurter, Nomencl. Lit., T. III, (1907) col. 369).

Farinoni Fr. Guilelmus, alias Facinonus, Vicentinus, S. Theol. Mag., vixit saec. XVII. Cum esset Patavii Studiorum Regens floruit potissimum scientia theologica. Ex eius laboribus habetur: Disputatio controversiarum inter Divum Thomam et Aegidium Romanum, nec non conciliatio inter hos duos doctores. Patavii, 1614, in 4, typ. Laurentii Pasquati. Asservatur in Bibl. Casanatense, Miscell., in 4, Vol. 856.

(Cfr. Ossinger, p. 328; Lanteri, Postr. Saec. Sex R .A., T. II, p. 414, et Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906), col. 1110).

Farraoni Fr. Antonius, Messanensis, S. Theol. Mag., e nobilissimo genere ortus, doctrina, prudentia et in rebus agendis dexteritate excelluit, atque praesertim in negotiis publicis vir extitit vere singularis. Factus Abbas Dominae nostrae de Gratia, floruit anno 1480. Impressit plurima volumina de arte rhetorica. Haec ex nostrate Attardi, Il Monachismo in Sicilia, p. 296.

Farrugia Fr. Nicolaus, Militensis, S. Theol. Mag., natus in civitate v. Vittoriosa die 4 sept. 1866, ac Ordinem Augustinianum ingressus die 5 aug. 1884, S. Presbyteratus ordinem suscepit die 12 dec. 1891. Non sine laude studia sua tum Melitae tum ad S. Monicae Collegium perfecit, ubi postea S. Theol. docuit. Bonis moribus et vitae integritate praeditus, munera sibi commissa magno cum zelo obivit. Omnibus gratus, Melitae nunc bene vivit, ac bonus Deus illi vitam donet cum incolumitate longiorem et postea sempiternam. Eius ingenii opera sunt:

1. Tractationes tres. Tract. I: De Censuris in genere. Tract. II: De Censuris in specie. Tract. III: In Constitutionem Apostolicae Sedis iuxta recentiora Decreta et Iuris dispositiones. Melitae, Typ. Ioan. Muscat, 1916, in 8, et iterum Augustae Taurinorum-Romae, Typ. Marietti, 1922, in 8.

2. Tractatus de casuum conscientiae reservatione iuxta recentiora decreta et recentissimam instr. S. Offici 13 iulii 1916. Melitae, Typ. Empire Ioan. Critien, 1917, in 8.

3. De casibus reservatis in Archidioecesi Melitensi et Dioec. Gaudisiensi explanatio. Melitae, Typ. Malta Fortunati Mizzi, 1917 in 8.

4. De Matrimonio et causis matrimonialibus, tractatus Canonico-Moralis iuxta codicem Iuris Canonici. Taurini-Romae ex officina Marietti, 1924, in 16.

Fassitelli Fr. Alexauder de S. Elpidio, scriptis celebris, quem Coriolanus in Chronica: "Magistrum loculentissimum, et Ecclesiasticae dignitatis defensorem acerrimum" [Pag. 47] vocat, vir fuit non solum divinis humanisque litenis mirum in modum eruditus, verum etiam raro ingenio, summa prudentia, amplissimaque rerum agendarum dexteritate praepollens. Parisiis primo fuit fundatissimi doctoris Aegidii Columna discipulus, deinde publicus Universitatis professor. Tanta veneratione apud omnes ipse fruebatur, ut post mortem mag. Iacobi de Orto, generalis, in capitulo generale Viterbii, an. 1312 in die festo Pentecostes celebrato, omnibus plaudentibus Alexander noster generalis electus fuerit. Anno 1315 in congressu gen. Patavino Magistratus in aliud triennium illi prorogatus fuit; quodque factum est in Ariminensi 1318; Tarvisino 1321, atque quinta vice in Montispesulano 1324, in quo fratres nec permiserunt quod renunciaret et resignaret sigillum officii. Multam interim inierat gratiam apud Rom. Pontificem Ioannem XXII atque clientelam, quapropter ab illo ad varios principes pro tuendis Ecclesiae iuribus legatus missus fuit, in quorum legationum perfunctione spem Pontificis minime frustratus, ad archiepiscopatum Cretensem illum elegit; sed post paucos dies cum Pontifex comperisset illam sedem non vacare, ad aliam sedem illum promovit, id est, ad episcopatum Melphiensem, die 18 februarii 1326, iuxta Reg. Vat. teste Denifle (Chartul. Univ. Paris., T. II, p. 85). Rexit igitur Ordinem plus minusve annis 14. Putat Ughellus, T. I, col. 932, Alexandrum decessisse anno 1328; sed Codex coaevus Cc. 19, f. 56, Archivi Ordinis, memorata eius promotione ad episcopatum, subjungit: "et per paucos menses vivens episcopus diem clausit extremum", ac proinde, ut bene concludit Rev.mus P. Eustasius Esteban, (Cfr. Analecta August., Vol. II, pp. 254-5) a quo haec accepimus, ipso anno 1326, ignotis tamen adhuc mense et die. Et nunc en quae scripsit:

1. Tractatus de ecclesiastica potestate. Aliquoties adest inserta donatio Constantini Magni facta Ecclesiae Romanae. Editus s. typ. n. et a., char. goth. 2 11. 36 11. (Cfr. Hain-Copinger n. 6582 ex catal. Manzoni n. 3644; St. Genevieve n. 721 et Panzer, T. III, 46.19. Item Taurini, apud Nicolaum de Benedictis et Iac. Suignon, an. 1494; Lugduni, 1498, apud Claudium Geboleti item ibid. an. 1538; sodalis Angeli Vantii cura Arimini, Simbenius, an. 1634, et in T. II Biblioth. Pontificiae Ioan. Thomae Rocaberti, Romae, 1695. Ms. asservatur in codd. Vat. Lat. 4126, f. 118; 4131, f. 140; 4134, f. 190; 4139, f. 148; item Romae in Bibl. Angelica in codd.. 810 et 1150; item in Bibl. Regia Paris. codd. 4046; 4230; 4355 et 4356; Mediolani in Ambrosiana, Cantabrigae in Bibl. Coll. Emmanuelis Cod. 10; Vercellis in cod. 201 (CCI-194) Archivi Capitularis S. Eusebii et in aliis Biblioth.

2. De iurisdictione Imperii et auctoritate Summi Pontificis Libri II, Lugduni, Claudius Giboletus, 1498 in 4: Ludovicus Moreri, Le grande dictionaire T. I, 348 producit etiam edictionem alteram Lugduni 1538. Ms. extant Romae in Vaticana; in Bibl. Angelica cod. 810, ff. 65-93 sub tit.: Determinatio compendiosa de iurisdictione Imperii et auctoritate Summi Pontificis; Cantabrigiae in Bibl. Collegii Emmanuelis cod. 1, et in tribus codd. Bibl. Regiae Parisiensis.

3. Expositio in Evangelium S. Ioannis, quae ms. extat Parisiis in Bibl. Regia, cod. 4230 et cod. 640, dicata Ven. in Christo Patri et Domino Speciali Francisco Gaitani divina Providentia S. Mariae in Cosmedin Cardinali.

4. Compendium librorum B. Augustini de Civitate Dei. In iisdem codicibus Bibl. Regiae Paris. Hoc compendium una cum libro Super in principio erat Verbum, est etiam in cod. 4160 Bibl. Nation. Parisiensis. [Pag. 48]

5. De cessione sedium, fundatione et mutatione. Romae, Typis Vaticanis, ita Michael a S. Ioseph, Bibliographia Critica sacra, Vol. 1, p. 171. Ms. asservatur iuxta Ciacconium, Biblioth. col. 89, in Vaticana.

6. De paupertate Evangelica, Liber 1. Extebat iuxta Ossinger, Biblioth. August., p. 311 olim Cremonae in nostra Bibl. et quondam erat in Colbertiana Parisiis, qui etiam ait: Mensa pauperum auctore A(lexandro) Ord. Erem. S. Augustini mihi videtur esse idem liber; item dici debet: de Ecclesiasticae unitatis libro.

7. Alexandri.... Metaphisicae distinctiones. Inc.: "Incipit methaphisica Alexandri de ente. Capitulum primum. Quot modis dicitur simplex. Uno modo quod non habet partes actuales nec essenciales, nec virtuales, nec quantitativas". Expl.: "et hujusmodi secundum corpus quia corruptibile. Explicit liber distinctionum que fuerunt acte parisiis. Laus tibi Christe rex eterne glorie. Laus glriose virgini dei genitrici totique celesti curie. Incipit Tabula.... Laus Summo regi deo nostro". Cod. A. 80 Bibl. Comm. Archigymnasii Bononiensis, chart. in 4, saec. XV, ff. 63. Tractatus Alex. Metaphisicae Distintionum est inter ff. 35-63. De hoc Alexandro quaeri potest an sit Alexander de Ales. Ord. Min. vel Alexander noster de S. Elpidio, ambo doctores Parisienses; sed cum Commentaria in Methaphisicam Alexandri de Ales, edita Venetiis an. 1572, sint totaliter diversa ab iis quae sunt in hoc codice, puto, salvo meliori iudicio, ea esse tribuenda nostrati Alexandro.

8. Quodlibetorum libri tres. Asservabantur olim ms. Bononiae in nostra ad S. Iacobum, et citantur a Thoma ab Argentina in I sentent., dist. II, art. III sic: "Respondet Alexander Ord. S. Augustini tertio suo quodlibeto"; et distin. 17, quaest. 2, art. 2 citat. secundum quodlibet quaest. 22.

9. Quaestiones ordinariae Theologicae citantur a nostro Archiep. Hispalensi Alphonso Vargas in 1 Sent. quaest. 4, dist. 1, art. 3 et 4. Hic notare oportet quod Fabricius in sua Biblioth. Lat. m. et inf. aetatis Florentiae, 1858, T. I, pp. 60, 62 recenseat duos Alexandros Ord. Erem. S. Aug., unum nempe de S. Elpidio et alterum de Marchia, cum ipsi constituant unam eamdem personam, et huic tribuat Commentarios in primum sententiarum, qui forsan sunt unum et idem acpraenominatae quaestiones.

10. De triplici sacerdotio tractatus tres qui citantur a Gavardi, De Hierarchia Ecclesiae suae Theologiae Aegidianae T. IV, pagina 499 et dicuntur asservari mss. in Vaticana.

11. Commentaria in Aristotelis libros Topicorum et Analyticorum Priorum, atque alia.

(Cfr. Gesner-Simber, Bibliotheca, 1574, p. 23; Gratianus, p. 15; Herrera, T. I, pp. 37-38; Elss., p. 28; Torelli, Secoli Agost., T. V, pp. 63-78, 328-29, 400, 409; Medaglia, Mem. istor. di S. Elpidio, p. 73; Le Quien, Oriens Christ., T. III, col. 908; Gandolfo, pp. 42-44; Wharton, Appendix ad Hist. Litt. Gul. Cave, 1743, p. 16; Iöcher, Allgemeines Gelehrten Lexicon, 1750, T. I, p. 257; Ossinger, p. 311-314; Bibliotheca Picena, Osimo, 1790, p. 79-83; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Milano, 1883, p. 283; Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. I, p. 58-60, et Eremi Sacr. August., Part. II, p. 110; Féret, la Faculté de Thèol. de Paris, T. III (1896), p. 497-499; Montfaucon, Biblioth. Bibl., T. I, p. 506).

Favari Fr. Prosper, Narensis, S. Theol. Mag., an. 1647 e Laurentio et Elisabetha Nobili ortus, an. 1664 Augustinianum institutum amplexatus est. Solemni professione emissa, studiis impense vacavit, [Pag. 49] et ob egregias ingenii dotes, quibus excelluit, in scholasticis disciplinis mirifice profecit. Doctrina excultus philosophiam ac theologiam, Regentis munere per annos 24 in praecipuis Siciliae et Italiae coenobiis, magna sui opinione docuit. Quibus emensis an. 1690 Romae Magisterii gradu est insignitus. In dogmaticis praesertim rebus impense emicuit, ac ibidem omnium scientiarum theses publice propugnandas exposuit, multis adstantibus S. R. E. Cardinalibus ac primae notae praesulibus. Eruditione, eloquentia et poetico estro emicuit; et graecas et hebraicas litteras mirifice quoque calluit. An. 1685 in Sicula Provincia Vicarii et Visitatoris Generalis munere functus est, ac exinde semel et iterum eam gubernavit, ad eiusdem clavum assumptus annis 1686 et 1706. Interim S. Inquisitionis Siculae consultor et censor extitit nec non Hieronymi Vigintimilii, Episcopi Liparensis theologus. Obiit an. 1725. Ingenii atque doctrinae suae monumenta sunt sequentia:

1. Breve Epitalamio della Passione e Morte di N. Signor Gesù Cristo, referens Ordinarii loci approbationem, et inc.: "Al pallido sembiante".

2. Carmina Pindarica iocosa et satirica, parum honestati ac pietati consona.

3. Oratio adventoria ad R.mum P. Fr. Mag. Fulgentium Travallonum Priorem Generalem Ord. S. A ugustini. Messanae, apud Vincentium de Amico, 1687 in 4.

4. Oratio Genetliaca habita in comitis gen. adstantibus nonnullis S. R. E. Cardinalibus, ac Praesulibus. Romae 1693.

5. Apocalipsis Allegorica theologicarum veritatum, sive theses disputandae.

6. Clavis theologica, sive opus tripartitum, in quo de poena damni, de poena sensus et de poena loci parvulorum disseritur, in 4.

7. Lettera pastorale a tutti i prelati e principi cristiani, in 4.

8. Meditazioni devotissime per tutti i giorni dell'anno, in 8.

9. Opusculum de regni Siciliae turbatis rebus, malisque per annos quinque ingravescentibus, et interdicto generali Dioecensibus Catanensis et Agrigentina subiectis, iudicio S. Sedis submissum, in 8.

10. Fasti Isdraeliticis, Vol. III, quorum 1.um a Genesi usque ad libros regum currit, 2.um a libris Regum et Paralipomenon usque ad prophetas; 3.um ab Esdra per reliquos Prophetas maiores et minores, et libros Machabeorum, universo hoc opere hebraicis caracteribus praenotato.

(Cfr. Ant. Mangitore, Bibl. Sic., Vol.II, p. 192; Bon. Attardi, Il Monachismo in Sicilia (1741), p. 71; Ossinger, p. 322; Lanteri, Vol. III, p. 108).

Favaroni Fr. Augustinus, Romanus, cuius ortus naturalis et spiritualis adhuc latet, iuxta nostrum Ambrosium Coranum, "fuit alter Augustinus, sic enim Aurelii opera familiaria habebat, ut ab eo edita viderentur, sic copiosus, et profundus theologus, ut flumen quoddam divinae sapientiae videretur". Is anno 1384 studens costitutus fuit "in conventu nostro de Bononia pro forma studii Parisiensis ad gradum lectoris adipiscedum" (Cfr. Analecta Aug., Vol. V, p. 53). An. 1386 erat Bacc. in conventu Florentino (Ibidem, p. 346); inde an. 1389 Bononiae Sententiarum libros legens, et ibidem an. 1392 ad Magisterium promotus (Inibi, p. 173-4). atque an. 1407 Provincialis Romanus. Anno 1419 in capitulo Astensi, praeside magistro Ioanne Zaccharia, Germano, viro celeberrimi nominis die 12 augusti, licet divisis Patruum suffragiis, una parte in M. Hieronymum Pistoriensem, altera in Augustinum conspirante, tamen praeside sic disponente, Augustinus in Priorem Generalem electus fuit. [Pag. 50] Confirmatus deinde Bononiae an. 1425, et Montispesulani an. 1430. Ordinem rexit 12 annos, quo tempore regularem observantiam summopere promovit atque Perusinam Congregationem instituit. Eugenius IV die 13 iunii 1431 meritissimum praesulem Archiepiscopatui Nazareno (Baruli in Apuiia) praefecit, illum eodem tempore Ecclesiae Caesenatensis administratorem constituens. In Sessione XII Basileensis Concilii an. 1437 damnatus fuit ob propositiones falsas ipsius libellus De umana natura Christi, salva vero auctoris persona. Dicitur ab Ughello, Ital. Sacra, T. VII, col. 773, n. 19: "vir eximia scientia doctus, ingenio subtilis, moribus et sanctimonia vitae celebris.... Post annos duodecim (totidem in suo magisterio generali consumpserat) in magna humilitate, et zelo Ecclesiasticae disciplinae in Archiepiscopali honore vita traducta, bonorum fruge ditatus, in senectute bona virgo et humilis ad aeternae salutis tramitem feliciter Prati in Hetruria properavit an. 1443; ubi summa veneratione in templo S. Augustini humatus colitur, titulum viri Beati a suis adeptus, pluraque memorantur gloriosae suae sanctitatis argumenta. Multa scripsit, et en operum eius catalogus:

1. Super Sententias libros IV, ita Ciacconius in sua Bibliotheca, Parisiis 1731, colunna 307, et Gandolphus ex Gesnero et nostrate Angelo Rocca.

2. Super primum Sententiarum, Volumen grande olim asservatum in nostra Carbonariae et nunc in Nationali Neapolitana, in compendio redactum a nostrate Fr. Guillelmo Becchio, et Florentiae in Bibl. Leopoldina, Cod. XIV asservatum.

3. Fr. Augustini Romani Interrogationes; extant in cod. 956, ff. 116-121, Bibl. Vindoboniensis.

4. Tractatus de sacamento unitatis Christi et Ecclesiae, sive de Christo integro.

5. Tractatus de Christo Capite Ecclesiae et eius inclito Capite.

6. Tractatus de Principatu Papae et Potestate Summi Pontificatus, quam Christus reliquit in terris Petro et successoribus eius.

7. Tractatus de charitate Christi circa electos et eius infinito amore.

Hi quattuor tractatus quibus De Sacramentis una simul coniuncti titulum dedit, quosque noncupavit auctor "Magnifico Domino ac praestantissimo viro Karolo de Malatestis" quorum primus inc.: "Quum gloriosus Ioannes Evangelista in sua Apocalypsi...", sunt quos, utque non sanam et erroneam in fide doctrinam continentes, damnavit et reprobavit an. 1435 Concilium Basileense Sess. XII (Cfr. Harduin, T. VIII. p. 1199, quique extant mss. Florentiae in Bibl. Laurentiana, Plut. XIV, cod. XIV, membr. in 4, saec. XV, pessimae et difficillimae scripturae; in Angelica Romae, Cod. 367 saec. XVII, inter ff. 181-364; in Bibl. Vat. Chisiana, Cod. B. VII, 118, chart. saec. XV, in fol. sub titulo: Lectura super apocalipsim libri IV et in Bibl. Regia Monacensi sub eodem titulo in cod. 498, 40, anno 1445, in fol. A damnatione Concilii appellavit auctor ad Eugenium IV, qui tales tractatus examinandos theologis tradidit, quarum iudicium non videtur auctori favisse; legebantur enim olim (etsi inediti) in indice tridentino, donec expugentur.

8. Liber circa quaestionem, num divinitas Christi ab anima et corpore separata fuerit post mortem, ad Mag. paganinum. Cod. Lat. 981, i, III, 39, Bibl. Ataenaei Taurinensis.

9. Opusculum de communione idiomatum et pauca de proportionibus, extat in Bibl. [Pag. 51] Archigymnasi Bononiensi in Cod. 1297 (H. V. 32), saec. XV, cc. 95.

9. [sic!] De Sacerdotio Christi et electorum. Romae in Angelica citatur a meo Gavardi T. IV suae Theologiae Augustino-Aegidianae de Hierarchiae Eccl., p. 499. Ita Gandolphus, p. 75, sed evidenter hic tractatus male citatur a Gavardi, et confunditur cum tractatu n. 6 a nobis recensito.

11. De libero arbitrio, lib. I.

12. De peccato originali, lib. I.

13. De perfecta iustitia militantis Ecclesiae, lib. I.

14. De meritis Christi, liber I.

15. Lectura super epistolam ad hebreos edita a magistro... incepta et completa Perusiae anno d.ni MCCCCXI. Cod. 368 (D. 1. 14) saec. XV, ff. 119, Bibl. Angelicae Urbis, et in cod. 376 (D. 2. 8), saec. XV, ff. 1-105 eiusdem Bibl.

16. Expositio super epistolam Pauli ad Rom... completa Florentiae 24 die mensis octobris, 1422. In codem cod. 376 Bibl. Angelicae, ff. 106-249.

17. Lectura super Epistolam B. Pauli Apostoli ad Galatas, exarata an. 1425. In cod. 641 (Q. 2. 14) saec. XV, ff. 1-40 Bibl. Angelicae et in cod. VII. A. 2 Bibl. Nat. Neapolitanae.

18. Lectura Epistolae B. Pauli ad Ephesios... anno d.ni 1426, in eodem codice Bibl. Angelicae, ff. 41-91 et in Cod. VII. Aa. 37, chart. in fol. Bibl. Nation. Neapolitanae.

19. Commentarius in Epistolam B. Pauli Apost. ad Philippenses, in iisdem Codicibus Neapolito et Angelico.

20. Commentarius in Epistolam B. Pauli Ap. ad Colossenses, exaratus an. 1427, in eodem codice Angelico n. 641, ff. 110-156.

21. Espositio super Epistola 1.a B. Pauli ad Corinthios completa Florentiae an. 1429, die ultima februarii. Cod. VII. A. 1, membr. in fol. Bibl. Nationalis Neapolitanae. Ciacconius vero, l. c., habet etiam quod Augustinus scripserit: In omnes Canonicas Epistolas libros 14, dum Gandolphus, l. c., memoratis Commentariis in Epistolas ad Corinthios, ad Philippen. et ad Galatas adiungit: super alias Epistolas libr. decem, et In Epistolas Canonicas libr. 7.

22. Aristotelis de coelo et mundo libri IV cum perpetuo commentario Magistri Augustini de Favaronibus Ord... Textus philosophi est ex veteri interpretatione, et Comment. inc.: "In libro praecedenti, qui intitulatur de Physico Auditu egit Aristoteles de corpore morali simpliciter, in hoc autem libro, qui intitulatur de coelo et mundo agit de corpore morali concreto...". Cod. VII, Plut. XIII Bibl. S. Crucis in Mediceo-Laurentiana Florentiae, membr. in fol. saec. XV inter ff. 1-75; et in cod. Vat. Urb. Lat. 206 (olim 291 et 214) saec. XIV-XV, f. 104, cuius descriptio habetur in Catal. Codd. Urb. Lat., Stornajolo, pp. 197-199. Hic commentarius non innotuit nostratibus.

23. Commentum Magistri Augustini de Roma... super primo Ethicorum Aristotelis. Inc.: "Omnis ars et omnis doctrina". Expl.: "et sic finitur Summa primi libri Ethicorum Aristotelis a Rev. Doctore Magistro Augustino De Roma Ordinis Sancti Augustini, dum legebat in universitate Florentiae sub annis D. N. Iesu Christi 1416, quem Federicus Ludovici de Folchis ad scribendum, sive copiandum duxit...". Cod. I, Plut. XIII, Bibl. S. Crucis in Laurentiana Florentiae, chart. in 4 maiori, saec. XV, binis coll., ff. 88.

24. Commentum eiusdem super secunda Ethicorum Aristotelis. Inc.: "Duplici autem virtute existente etc. Post tractatum de Felicitate, sequitur Tractatus de Virtutibus...". Cod. II, Plut. XIII eiusdem Bibl., chart. in 4 maiori saec. XV, ff. 86. [Pag. 52] Commentum hoc super libros Ethic. Arist. asservatur etiam in Cod. X, Plut. II, Bibl. S. Crucis Florentiae.

25. Aristotelis Methaphisicorum libri XI cum commentario forte Magistri Augustini de Favaronibus Ord. Erem. S. Augustini. Liber I inc.: "Omnes homines natura scire desiderant, signum autem est sensuum delectio...". Liber XI des.: "medicina enim est aliquando sanitas, et implere est non ponere contrarium boni et intellectus". Cod. VII, Plut. XIII, Bibl. S. Crucis in Laurentiana. (Cfr. Bandini, Catal., Codd. Lat. Bibl. Mediceo-Laurentiana, T. IV, p. 107).

26. Introductiones quadragesimales; formula de creatione Adae et Evae et eorum lapsu et pena; Expositio in Psalmum "Miserere mei Deus"; Compendium mnemonicum bibliae, tractatus eiusdem Mag. Augustini de Roma, qui sunt in cod. 2800 (Ald. 270 in 2) an. 1468, Bibl. Regiae Monacensis, inter ff. 220-281.

27. Augustini de Roma Ordinis Eremitarum Conciones in cod. membr. in 4, habebentur Venetiis in Biblioth. SS. Ioan. et Pauli, Plut. VI, ut affert Tomasini, Catal. cit., p. 23.

(Cfr. Trithemius, fol. 129 sui Catal. Script. Eccles.; Herrera, T. I, p. 12; Torelli, T. VI, p. 490 et segg.; Elssius, p. 93; Gandolphus, p. 73; Ossinger, p. 329; Fabrius-Mansi, T. I, p. 141; Mansi, Concilia, T. XXIX, 108; Hardouin, T. VIII, 1199; Fleury, Hist. Eccl.; Moreri, Dict. Hist., T. III, p. 19; Ghirardacci, Stor. di Bologna, T. II, p. 474; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Modena, Vol. VI (1776), p. 217-218 ubi dicitur illum fuisse in Univers. Bononiensi publicum Theol. professorem; Stuber, K. L., T. I, col. 1688; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 252 et Eremi Sacrae August., Part. I, p. 119, nec non Analecta August., Vol. V et VI, et Sixtus Schier, Cod. Bibl. Angelicae, 353, p. 222 ubi ait: "Eius Decreta circa conventum Viennensem extant in eiusdem Archivo" sicut eius Litt. Regesta asservantur in archivo Ordinis").

Fazio Fr. Anselmus, Siculus-Ennensis, filius coenobii Castri-Ioannis, floruit saeculo XVII ineunte. Vir integerrimus, et studio theologico egregie instructus, italico idomate publici iuris fecit: Memoria artificiale di casi di coscienza ovvero nuovo modo di apprendere con facilità e di ritenere con facilità tutto ciò che appartiene alla materia dei casi di coscienza, disposto artificiosamente per via di numeri. Parte prima. Messina, presso Francesco Bianco, 1628, in 8. Secundam promiserat partem, sed non edidit.

(Cfr. Mongitore, Biblioth. Sicula, Vol. I, p. 40, et Ossinger, Bibl. Aug., p. 329).

Fedeli Fr. Marianus, ut videtur, Senensis, scripsit: Vita di Brandano, ms. memoratur in vita eiusdem Brandani, quam eques Peccius exaravit atque edidit an. 1763, Lucae.

(Cfr. Moreni, Bibliografia cit., Vol. I, p. 362).

Fera Fr. Carolus de Liburnio (oppido Montis Ferrati) habitum Augustinianum in Insubricae Congregatione sumpsit in conventu S. Crucis civitatis Casalis an. 1508 cum illic priorem ageret P. Bartholomaeus Pico. Evasit optimus theologus, concionator disertus et haereticorum acerrimus oppugnator. Fuit suae Congregationis Visitator, Definitor, bis in Capitulo Praeses et bis Vicarius Generalis, annis videlicet 1543 et 1548. Ob praeclaras eius virtutes magna fruitus est tum principum tum sacrorum antistitum existimatione. [Pag. 53] Floruit usque ad annum 1552. Scripsit:

1. Speculum Ecclesiae. Liber I.

2. De celebratione Missarum et de periculis celebrantium.

3. Quaeritur utrum Fratrer Congregationis Lombardiae Erem. S. Augustini de obs. teneantur absolute, et in omnibus obedire Reverendiss. P. Priori Generali totius ordinis nostri, eiusque leges accipere, visitari ab eodem absolute possint, adeo quod ipsi Fratres ipsam visitationem nequeant recusare. Haec dissertatio estabat in Archivo S. Mariae de Populo Urbis in Lib. p., fol. 190 et seg. (Cfr. Calvi, Delle Memorie istoriche cit., p. 265; Lanteri, Postr. Saec. Sex. Retigionis August., T. II, p. 173).

Feroci Fr. Marcus Antonius, e Genestano. S. Theol. Mag. infrascripti Fr. Petri Pauli germani natu maior, vixit saec. XVII, et ms. reliquit: Ristretto de' Miracoli oprati dalla Beatissima Vergine la Madonna del Buon Consiglio in Genezzano dato alla luce dal Padre Maestro fra Marc' Antonio Feroci Agostiniano sotto gl'auspici felicissimi del Ecc.ma Sig.ra D. Laurentia di Lazerda Principessa di Paliano. Ms. asservatur in archivio conventus S. Mariae a Bono Consilio Genestani, et paulo post an. 1675 exaratum apparet.

Feroci Fr. Petrus Paulus e Genestano, Praenestinae Diocesis, sacrae Theologiae Magister, ingenio perspicax, et in scholaticis disciplinis profunde versatus, theologiam docuit dum in nostris coenobiis Regentis munere fungeretur. Hebraicam linguam adeo callebat, ut inter argumentandum saepissime hebraicis testibus uteretur. Vixit saeculo XVII et Genestani, ubi primam lucem aspexerat, obiit. Scripsit sequens opusculum: Breve racconto della miracolosa apparizione dell'immagine di Maria Vergine detta del Buon Consiglio, e del prodigioso portento della sacra effigie di Gesù Crocifisso, che si adorano con somma venerazione nella Chiesa de Padri Agostiniani della Terra di Genazzano. Raccolto da diversi autori dal P. Fr. Piero Paolo Feroci, laureato in Sacra Teologia e predicatore generale dell'ordine Eremitano di S. Agostino, dedicato all'Illmo. Sig. Amilcare Altani conte di Salvarolo. In Palestrina nella stamperia Barberina, con licenza de' Superiori in 16, di pp. 29 absque anno impressionis (forsan an. 1674).

(Cfr. Bonanno, Dell'Imagine della B. V. del Buon Consiglio che si venera in Genazzano, Napoli, 2a ediz., 1880, p. 154 et Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III pagina 184).

Ferragatta Fr. Franciscus Maria e Carmaniola, S. Theol. Mag., vixit saec. XVII. Anno 1648 erat Arimini studens; anno insequenti Perusiae Cursor et studentium magister; anno postero Romae et an. 1632 Neapoli, ubi fuit ad Lectoratus gradum promotus. An. 1653 fit Venetiis Bacc., et examinatus approbatusque ad magisterium, ivit Bononiam praedicaturus. Postea in principalioribus Italiae urbibus verbum divinum explicavit, ac praesertim Romae an. 1664 tempore Quadragesimae, et an. 1666 sacram Scripturam inibi explicans. An. 1667 habita sunt Romae Comitia gen., quibus ipse interfuit uti Definitor gen. pro sua Lombardiae Provincia, concionem inibi habens Patribus capitularibus die 30 martii. A Rev.mo P. Valvasori in Ordinis Secretarius adsciscitur, diligenter id munus exercens usque ad annum 1676. Fuit insuper et Pro-Assistens gen. Italiae, multisque aliis muneribus occupatus, et ceu vir prudens, intiger et litteris apprime [Pag. 54] excultus ab omnibus plurimi habitus. Claruit praesertim eloquentia pergami; sed nimis defectibus sui temporis indulsit. Cum an. 1676 ad patrios lares ad nonnulla expedienda negotia remeasset, in febrim incidit, ac paulo post ad aliam vitam trasmigravit. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Il Metoposcopo, sacro panegirico in lode di S. Frontino martire protettore della città di Alba, detto alla stessa ed alli signori delle città confederale per la solenne translazione del medesimo, e de' santi Alessandro e Cassiano, Eufredo e Theoboldo, comprotettori. Nel giorno della festa li 19 di febbraio. In Carmagnola, per Bernardino Colonna, 1659, in 4 (20 c. s. n.). Nuncupatur P. M. HieronymoValvassori, Mediolanensi, Ass. Italiae Ord. Er. S. Aug.; item eodem anno et ibidem in fol., c. 12 s. n. et cum appendice; sed idem panegyricus iam editus fuerat anno praecedenti una cum Synodo albense, ibidem et iisdem typis in fol. Hujus Synodus Acta ipse Ferragatta disposuit, edidit, et R.mo Episcopo Albensi D.no Paulo Britio dicavit. Panegyris vero, de quo supra, editus etiam fuit in opere: Panegirici Sacri, editi in Asti, an. 1683, in 4, pp. 33-114, ab eodem Ferragatta diversis in circumstantiis habiti.

2. Il Ritratto di Pallade, Penegirico in onore di S. Caterina d'Alessandria.

3. Il Giglio, in onore di S. Nicola da Tolentino. Discorso accademico, Torino, presso Zapatta, 1663, in 12.

4. Panegirico di S. Rocco.

5. Il Giosuè Sacro-Politico, distinto in 72 lezioni.

6. Pantheon virtutum in vita S. Thomae de Villanova.

7. Elegia de Martyribus Thebeis.

8. Lo specchio delle dame. Dialogo nei funerali della Contessa Maria Goveana Gravetta.

9. Il Pescatore Apostolico. Panegirico di S. Andrea Apostolo.

10. Il Sagittario. Panegirico di S. Sebastiano Protettore della Città di Carmagnola.

11. La luce. Panegirico ad onore di S. Bernardino da Siena.

12. Disputationes logicae ex Aristotele habitae in Monte Marciano an. 1642. Cod. 1292 (T. 2. 18), ff. 748, in 4, Bibl. Angelicae Urbis.

(Cfr. Christ. Iöcher, op. cit., T. II, columna 508; Rossotto, Syllabus cit., p. 226; Della Chiesa, Catalogo cit., p. 283; Ossinger, p. 333; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 150).

Ferrari Fr. Ioan. Stephanus, Venetus, S. Theol. Mag. vir doctrina atque integritate morum clarus, fuit Provinciae Venetae optime meritus. Ut suae Provinciae Definitor tribus vicibus interfuit comitiis gen., Romae nempe anno 1693, Bononiae an. 1699 et iterum Romae an. 1705. Posteris ms. reliquit: Constitutioni per il monastero di San Agostino di Udine fatte dal P. Giovanni Stefano Ferrari, l'an. 1694. Asservantur ms. in Bibl. Ioppi civitatis Utinensis.

Ferrari Fr. Petrus, Caesenatensis, alumnus Provinciae Lombardiae, vixit saec. XVI. Dicitur ab Ossinger, p. 334: "vir ob peritiam artium, quae liberales vocantur, notissimus, qui hujus scientiae suae hosce partus, perpetuae memoriae consacravit" nempe: Libri IV institutionum grammaticalium, Caesenae 1590. (Cfr. et Elssium, p. 576).

Ferrari Fr. Seraphinus, Andreae filius, Bergonensis, an. 1538 ortus, atque in patria bene educatus excultusque in Bergomensi S. Augustini coenobio Insubricae Congreg. die 7 aprilis 1554 Eremitarum habitum sumpsit. [Pag. 55] Vir fuit religiosis virtutibus ac sacra scientia conspicuus. Tribus vicibus sui coenobii, quod pulcherrima bibliotheca exornavit, priorem egit. Obiit in patria an. 1599, aetatis suae 61. Scripsit:

1. Commentaria in Cantica Canticorum secundum sensum litteralem, allegoricum, et anagogicum lingua latina et italica, Tomi 3, de quibus noster Calvi, Scena Sett. degli Scritt. Bergamaschi, Bergamo 1664, p. 465-67, ubi et eius effigiem refert, loquitur, affirmans hoc opus dicatum fuisse Clementi pp. VIII, atque esse: "compositione veramente per la leggiadria dello stile, eminenza di concetti, sottigliezza dei pensieri, varietà delle allegorie, moltiplicità dei sensi e copia delle dottrine, sublime e meravigliosa...". Asservabatur ms. in patrio conventu, quo etiam mss. extabant:

2. De Custodia Angelorum libri II, et eius Sermones ad fratres, nec non alia opuscula varia.

(Cfr. Ossinger, p. 334; Lanteri, Postr. Saec. sex R. A., T. III, p. 406, et Hurter, S. I., Nomencl. Lit. T. II, (1906). col. 922).

Ferrari Fr. Zacharia, Mediolanensis, alumnus Congregationis Lombardiae, S. Theologiae Magister, floruit saec. XVI. Graecis, Haebraicis et Latinis literis excultus, in disciplinis theologicis et philosophicis ita excelluit, ut Patavii Regens studiorum constitui meruerit. In patriam redux unanimi suffragio in Insubrica Provincialis eligitur. In synodo Mediolanensi sub S. Carolo Borromeo celebrata an. 1565, ut in actis eiusdem S. Caroli part. VIII, p. 1193 habetur, assignatus fuit simul cum Episcopo Brixiensi et fratribus Hieronymo Bassiano et Ludovico Bergomensi Augustinianis de monasterio Incoronatae, ut de pertinentibus ad celebrationem Missae et Sacramentorum administrationem tractaret. Eius opera et studio in lucem prodiere:

1. Tractatus de laudibus Divinae scientiae nostri Aegidi Romani, Bituricensis Archiepiscopi et S. Theologiae Doctoris fundatissimi, quem accurantissime castigavit et eruditissimam praefationem ad Rev.mum Christophorum Patavinum Generalem nostrum, ac argumenta unicuique capiti praefixit. Patavii, 1553 apud Ioan. Baptistam Amicum, in 4.

2. Libr. III de animae immortalitate M. Antonii de Passeris in Gymnasio docentis an. 1551. Scripsit et suis marginalibus notis auxit, atque complevit an. 1554, XIX kal. novembris. Ms. hoc in fol. Mediolani stabat in nostra Biblioth. ad S. Marcum.

3. Quaestio de regressu Mag. Antonii Zimarae, atque eiusdem speculationes super lib. I et II Aristotelis de anima, 1527 et 28 in Gymnasio Patavino. Fr. Zacharias complevit, et suis commentariis illustravit anno 1553 nonas Nov. Codex hic ms. pariter existebat in nostra Biblioth. ad S. Marcum Mediolani in fol. Ex eodem item extant:

4. Tractatus de Sacramento Poenitentiae, et alii tractatus Theologiae.

5. Vita S. Casimiri Regis Poloniae quae reperitur apud Bollandistas, Tom. I, mensis Martii, p. 347.

(Cfr. Argelati, T. I, part. II, col. 616; Picinelli, p. 517, et Ossinger, p. 334).

Ferrariensis Fr. Andreas, S. Theol. Mag., de quo egimus, Vol. I, p. 101, videtur confundi non posse cum altero fratre Andraea de Ferraria, qui vixit paulo ante, quique pariter fuit S. Theol. Mag., et an. 1455 Procurator Generalis Ordinis, annis 1457 et 1459 Provincialis Provinciae Tarvisinae, atque an. 1472 a Duce Ferrariensi ad Summum Pontificem et Galliarum Regem missus legatus, cuius meminit Herrera, T. I, p. 50. Andraeas Ferrariensis, cognomine Bauria, [Pag. 56] qui vixit certe usque ad an. 1523, procul dubio est distinctus ab alio. Praeter ea, quae de illo scripsimus, sciendum insuper est quod Bauria an. 1519 interfuerit capitulo generali Venetiis habito prout Discretus Provinciae Franciae, et quod, ut habetur apud Hieronymum Tiraboschi, Storia della Lett. Ital., T. IX (Modena, 1781), p. 146, ipse "era stato prima della Congregazione Agostiniana di Lombardia; e benché da essa fosse passato poscia all'Ordine, aveva ottenuto per Breve di Leon X nel 1519, di aver stanza nel convento di S. Andrea in Ferrara, che era della detta Congregatione. Questa si oppose all'esecuzione del Breve, il quale di fatto fu rivocato; e perchè dovettersi in questa occasione produrre i motivi, pe' quali il Bauria avea fatto l'accennato passaggio, ed essi non erano a lui molto onorevoli, da ciò forse nacque la diffidenza, che ne mostrò Leone X". Haec diffidentia iuxta ipsum Bauriam in litera ad Card. Marcum Cornaro, data Ferrariae an. 1521, et praemissa sui operi: Defensorium Apostolicae Potestatis contra Martinum Lutherum, exorta fuit in animo Summi Pontificis Leonis, ex eo quod "essendosi egli accinto a predicare e a declamar contro i vizi (verba sunt haec ipsius Tiraboschi in op. cit., T. VII, Part. I, p. 221) alcuni avean renduto sospetto il suo zelo al Pont. Leone X, il quale perciò aveagli imposto silenzio; che egli per provare la purità della sua fede prese a scriver quest'opera, e già aveane cominciata la stampa; quando il Pontefice di lui non fidandosi, vietò agli stampatori il continuarla. La morte del Papa accaduta appunto in quell'anno tolse probabilmente ogni ostacolo, e potè il Bauria pubblicar la sua opera, la quale ci mostra di fatti, ch 'egli era costantemente attaccato a' dogmi della Cattolica Religione". Huic etiam, et non altero Andraea Ferrariensi, tribuendum mihi videtur sequens hoc aliud opus, cuius tit.: Opera spirituale del P. Andrea Ferrarese minimo servulo di Cristo frate dell'Ordine di S. Agostino dedicata alla Ill.ma et Ecc.ma Signora Lucrezia Borgia Duchessa di Ferrara, quod asservatur Ferraria in Bibl. Estense, XXV, cod. VII, A. 24, ms. chart. in 4, saec. XVI ineunte. Inc.: "Essendo stata la tenella pianta del basso ingegno mio, Ecc.ma Signora, già più tempo da me cum gran fatica cultivata et nutrita, era sommamente desideroso che qualche fructo producesse...". Capitula inc.: "Capitolo I. Il regio profeta David pieno di Spirito Sancto", ac inde exponuntur Psalmi XIV, XV, et XVII in quindecim Cap.

Ferrariensis Fr. Io. Stephanus de quo Lilius Gyroldus de poetarum historia dialogo V, p. 24, n. 50: "Certe in eo (Danthe) poeticam dispositionem, maioremque diligentiam plerosque desiderare video, eiusque linguae nitorem, quos Ioannes Stephanus Eremita et amicus charissimus et municips noster, qua est eruditione, et quo a teneris annis erga Danthem fuit studio mirabiliter solicitus, est refellere"; sed quo in opere? Obiit Io. Stephanus an. 1550. Is edidit igitur, ut videtur: Comentaria in Danthem Alighierum. (Cfr. Laur. Berti, Ecclesiasticae Historiae Breviarium, ed. Bassani, 1838, T. II, p. 129, ubi subiiungit: "Diversus is fuit ab Augustiniano altero Florentino, de quo in recentissima, et elegantissima hujus Poetae editione".

Ferrata Fr. Angelus, E.mi S. R. E. Dominici Ferrata natu maior, cunas habuit in Terra Gradulorum, Faliscodunensis Dioec., die 20 Decembris 1839. Eius parentes, non minus christiana pietate, quam genere, clari, fuere Io. Baptista et Maria Antonuzzi. [Pag. 57] Anno 16 aetatis suae, Ordinem Eremitar. S. Augustini ingreditur, et Genestani tyrocinio confecto, Romam accersitur. Mature cum studiis tum bonis moribus sedulam navavit operam, eam constanter praeseferens animi maturitatem, quae impar suae aetati videbatur. Quare P. Thomas Martinelli, tunc studiorum regens, et postea S. R. E. Cardinalis, an. 1858 de eo scribebat: "Minimus aetate non virtute et acumine ingenii". Brachianum missus ad studiorum curriculum prosequendum R. P. Adeodatus Barbetti, alter regens, an. 1860 ita eius praeclaras dotes celebrabat: "Morum candore, indolis suavitate, humilitatis virtute nemini secundus: ingenii acumini subtilis ac promptus, scientias discendi percupidus in studiorum palestra phroeno magis quam stimulo indiget: unde condiscipulos mirabiliter antecedit". Unde mirum non est quod in literis et scientiis ita profecerit, ut maxima cum laude, die 1 Augusti 1865 Lectoris, et quinque post annos, die videlicet 2 Aprilis 1870 Regentis gradus facile obtinuerit. Viterbium inde perexit, et an. 1876, die 11 Iunii omnium plausu laurea magistrali condecoratus fuit. Deinceps Romam iterum vocatus, electus fuit literarum hebraicarum professor in Collegio de Propaganda Fide, quod munus exercuit per 25 annos. Tanta erat eius ingenii versatilitas, ut quibusqumque studiis incumberet in omnibus optimus evaserit. Unde non modo fuit acutus philosophus, et conspicuus theologus, sed etiam expolitus et efficax orator, nec non emicans poeta et elegans literatus. Anno 1881 nominatus fuit Secretarius totius Ordinis, et valida sua opera et consilio maxime profuit in restauratione Ordinis a P. Generali Neno feliciter incepta. Postea etiam officio Assistentis et Procuratoris Generalis (in quo munere electus fuit in Capitulo G.li an. 1900) functus est. Extitit et Consultor S. Indicis Congregationis. Et in omnibus his muneribus paregendis magnam semper ostendit prudentiam, sagacitatem et caritatem. Nullus fuit qui eum noscens, sincero non prosequeretur amore, quippe qui semper benevolus omnes pari benignitate et humanitate amplectebatur. Constanter docuit philosophiam, theologiam, S. Scripturam, unguas graecas atque hebraicas. Praedicavit in Terris Gradulorum, Ponteterra, Romae in ecclesiis S. Petri Apostolorum Principis, S. Augustini, S. Mariae de Populo, Pisarum, Florentiae aliisque in civitatibus, Viterbii die 23 Augusti 1908 in SS.mae Trinitatis collegio, ubi sanitatem recuperandi causa, paucis, ante diebus, morabatur, haemorragie cerebrali correptus, e vita migravit. Varia tum soluta oratione, tum poetice scripsit atque edidit in ephemeridibus L'Eco del Pontificato, L'Eco di S. Agostino, La Madre del Buon Consiglio. Edidit insuper:

1. Manuale delle spose e Madri cristiane compilato da un Sacerdote Agostiniano. Modena, Tip. dell'Immacolata, 1874, in 16, pp. 296 (Hoc opus impressum suppresso auctoris nomine, est R.mi P. Ferrata, ut videri fas est in Reg. R.mi P. G.lis Belluomini Dd. 263, p. 65).

2. Osservazioni sulle leggi della Conoscenza, Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1891, in 8.

3. Logica, Critica ed Ontologia. Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1895, in 8.

4. Cosmologia. Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1898, in 8. Reliquit ms. volumen cui titulus: Psicologia e Teologia Naturale atque alia, praesertim vol. Poesum asservatum apud suos.

5. Corso completo di Spiegazioni dei Vangeli delle Domeniche e festività dell'anno. [Pag. 58] Predica della Passione: edit. in Il Corrispondente del Clero. Roma, 1881, Tip. Monaldi.

6. Omaggio a Gesù Redentore (irrefutabilibus argumentis demonstrans divinitatem Domini N. Iesu Christi). Montegiorgio, Tip. Finucci, 1910, pp. 96, in 4.

(Cfr. Perini, Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca, Roma 1903, p. 167, nec non literas Circulares R.mi P. Giacchetti Commissarii G.lis Ordinis et Adm R. P. Adeodati Neno Provincialis Prov. Romanae, Typis die 1 et 4 Septembris datas).

Ferri Fr. Seraphinus ex oppidulo Castellina prope Florentiam floruit prima medietate saec. XVI. Sub an. 1508 haec de eo scribit noster Torelli, Secoli Agost., T. VII, p. 598: "In quest'anno istesso fu parimente celebrato il capitolo biennale de PP. Leccetani nel convento di S. Salvatore di Lecceto, in cui fu eletto Vicario Generale il P. F. Serafino Ferri dalla Castellina, molto amato dai Generale Egidio, il quale appunto in quest'anno istesso fu chiamato a Roma dal suddetto Generale per alcuni gravissimi negozi". Multae revera ad eum datae fuerunt a praedicto Aegidio litterae singularis amoris plenae. Fuit insuper amicitia coniunctus cum famoso P. Mariano de Genazzano, aliisque illius temporis celebrioribus viris. Adhuc in humanis erat an. 1530. Scripsit:

1. La vita del glorioso beato Pietro Pettinaio Cittadino Senese (a Fr. Bernardo Monaldi eiusdem ord. n. latine conscripta) tradotta da me Fr. Serafino de frati heremitani di Lecieto, el quale humilmente prega tupti quelli che leggeranno pregare Edio per lui, accioche facci ognunche cosa a salute sua e di tupti li fedeli. Osservatur ms. in Bibl. Angelica Urbis in cod. 914 (R. 4-3) ff. 2-45. Hujus vitae auctorem, non interpretem, facit Ambr. Landucci, in Sacra Ilicet. Sylva, Senis, 1653, p. 147. Completa fuit an. 1509. Torelli, Sec. Ag., T. VIII, p. 61, dicit: "Fra Serafino da Leceto tradusse in quest'anno (1519) dall'idioma latino nel nostro d'Italia, la vita del Ven. Piero Pettinari dell'Ord. de Minori, e la diede alle stampe in quest'anno (1519) in Siena, come testifica Luca Vadingo nel Tomo 2 de' suoi Annali nell'anno 1289, n. 39, p. 565".

2. Eiusdem Collectio variorum epistolarum libri VIII. Extant mss. Neapoli in Bibl. Nationali ex bibl. S. Ioannis ad Carbonariam. (Sala Quattr. cod. V). Edidit ex his XXV, a Mabillonio descriptas, Martenius, T. II, in Vet. Script.; tres harum sunt Seraphini, 4 sunt aliorum et 18 sunt Aegidii Viterbiensis. Omnes has litteras volebat Gandolphus edere, an. fecerit ignoro. Ita Xistus Schier in cod. Bibl. Angelicae, 353, p. 88. In hac ultima bibliotheca in cod. 1001 (R. 6, 16) chart. ff. 314 adest eadem collectio epistolarum libri VIII ex quibus 22 sunt dicti Fr. Seraphini ad eumdem Aegidium, 70 Fr. Aegidii ad Seraphinum et aliae quamplurimae Fr. Aegidii ad diversas eruditas personas, et illarum ad Aegidium; collectio perutilis ad cognoscenda illius temporis multa scitu digna. Aliae quamplurimae Aegidii epistolae mss. sunt in cod. 1170 (S. 4, 39) eiusdem bibl. Angelicae, inter quas duae datae sunt nostro Seraphino.

Ferriello Fr. Marianus, (ADDITAMENTA, pag. 75) die 26 an. 1868 in oppido S. Felicis vulgo Cancello Acerran. Dioec. ortus, ac die 5 dec. 1886 habitu Augustiniano in Congregatione S. Ioan. ad Carbonariam indutus, exactoque tyrocinio ad professionem post annum admissus, die 29 iun. 1892 primam litavit Hostiam. Bonis moribus ac pietate imbuto, varia et maioris momenti officia eidem collata fuere. Fuit enim Rector Sanctuarii Savonensis, Vice-Parochus ac Sacrista in conventu S. Mariae de Consolatione Genuae, Monialium confessor Cassiae, per novem annos Vicarius Generalis suae Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam, pluries Prior atque insuper Parochus nostrae Basilicae in Civitate Andriae. Scripsit ac praelo dedit:

1. Gli Agostiniani in Andria. Una pagina inedita di storia con illustrazioni fuori testo. Firenze libr. Edit. Fiorentina, 1931 in 12.

2. Il Santuario della Madonna dei Miracoli in Andria. Ibidem, 1931, in 12.

Ferro Fr. Angelus, Venetus, S. Theol. Mag., "vir, ut cit. Pamphilus, f. 127, tam in saecularibus, quam in divinis litteris doctus, singularique facundia praeditus, et in officio Evengelicae praedicationis egregie gratus", claruit in Concilio Tridentino. An. 1547 is erat Lector Bononiae; an. 1550 Bacc. Perusiae; an. 1551 in capitulo gen. Bononiensi die 12 maii praedicavit et in eo ad Magisterium [Pag. 59] fuit promotus atque Genuae constitutus Mag. Regens. An. 1555 erat Arimini Regens et an. 1564 Neapoli. Anno insequenti Cruciferorum Professor adsciscitur, et cum esset Apuliae Provincialis, an. 1567 decessit Barii in Apulia, insperata morte praeoccupatus. Fructus eius ingenii extant:

1. Oratio coram Patribus Concilii Tridentini habita an. 1562. Ripae ad instantiam Baptistae Bozolae, 1562, in 4 (In Angelicae, N. 13, 5). Item in actis Concil. Tridentini, Lovanii, 1569, p. 216.

2. Conciones in Evangelia totius anni;

3. Conciones quadragesimales;

4. De caelibatu;

5. De Episcoporum residentia;

6. De auctoritate Summi Pontificis, et alia.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 62; Ossinger, p. 335; Alberici, Cat. breve degli Scritt. Venez., p. 9; Labbeus, Concilium Trident., T. XIV, col. 1274 et seq.; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 390. Eius conciones scriptae fuerunt lingua italica, et eius tractatus de caelibatu dedicatur Christophoro Patavino, Priori Generali totius Ord. S. Augustini).

Ferroni Fr. Theodorus e terra v. Cotigliano in Pistoriensibus montibus, in Augustiniana Ilicetana familia de S. Geminiano vocatus et a Landuccio in Sacra Ilicetana Sylva p. 148, magnus praeco verbi Dei dictus, religiosus magnarum fuit virtutum. Latet annus eius nativitatis et ingressus in religione. An. 1630 electus fuit Iliceti prior, et sub eius regimine multa corpora beatorum detecta fuere in Ilicetana ecclesia occasione sternendae arae et apponendorum graduum ad aram maximam. Dum an. 1644 verbum Dei, Senis, in ecclesia S. Martini faceret tempore adventus ad magistralem lauream consequendam Romae a Revmo Priore Generali Fulgentio Petrello vocatus fuit, eaque insignitus die 13 Ian. anni insequentis, ac ad coenobium S. Spiritus Florentiae missus, tres post annos suae Congregationis Vicarius Generalis renuntiatur. Fuit postea suae Congregationis Vicarius Generalis renuntiatus, ac iterum iterumque et Ilicetani, et Florentini, et S. Geminianensis conventus prior; an. 1668 denuo Vicarius Generalis; an. 1678 capituli praeses ac tandem an. 1680 in Domino moritur in conventu S. Geminiani dum munere prioris fungebatur. Eius opera sunt:

1. Oratione funebre per l'Esequie della Ser. Madama Caterina de' Medici, Duchessa di Mantova. In Siena, per Ercole Gori, 1631, in 4.

2. Vita della B. Fina da S. Gimignano. In Firenze, per Filippo Papini, 1644, in 12. Bibliopola Samonati, Cat. 37, n. 182).

3. Vita del B. Bartolo da S. Gimignano, dicata uti et superior Victoriae G. Ducissae Etruriae.

4. Oratio de incarnatione D. N. I. C. et quamplunima alia quae ms. reliquit.

(Cfr. Moreni, Bibliografia Stor. Ragionata della Toscana, T. I, p. 368; Zacharia P. Franc. S. J., Bibl. Pistoriensis, 189; et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 406).

Ferrucci Fr. Carolus Julianus, Maceratensis, alumnus Congregationis Insubricae, Venetiis anno 1716 typis edidit: Stemma geneachronologicum descendentiae Principum, et Heroum de la Turre ex Comitibus Vallis Saxinae, teste nostro Io. Baptista Cotta in vita B. Antonii Turriani, pag. 181. Ita Lanteri, Postr. Saec., T. III, p. 136.

Fidati B. Simon, de Cassia nuncupatus, eo quod in hujus nominis illustri Umbriae oppido circa annos 1290-95 ex nobili prosapia [Pag. 60] ortum habuerit. Iuvenis optima indolis cum in profanis studiis sectandis adolescentiae aetatem ageret, miro quodam modo, quem ipsemet ingenue describit, ab iis ad sacras litteras addiscendas conversu fuit. Facti historia in libro VIII cap. 40 sui eximii operis De Gestis Salvatoris N. J. C. ita ab ipso enarratur: "Iuvenis fui aliquali dotatus ingenio; intendebam his scientiis (naturalibus), sicut coetanei mei, credens ex his placere Altissimo atque sic debere perfecta vita peragi. Cum vero omnes collegas meos viderem in hanc tenebrosam voraginem prosilire, accidit quodam die, in meis teneris annis, me ferente omnes fere libros naturales sub chlamyde, ut summa diligentia repeterem quae audieram a doctore, et cum interrogaret me quidam (fuit iste Fr. Angelus de Cingulo Minorita ut fere omnes historici autumant) creditus ab omnibus sanctae vitae, dicens: Quid est hoc, quod defers, frater? Libros naturales me fere respondi. At ille: non est haec vita tua, nec vocatio tua, nec verorum christianorum intendere naturae, sed gratiae. Verbis quoque completis tanta celeritate mutatum est cor meum, ut si voluissem, non potuissem aperire codices naturales, nec etiam ex iussu aliquid memoriae commendare, atque quod magis mirandum erat, porta intelligentiae claudebatur; disponente Deo ad Theologica me converti, illis omnino dimissis, in quibus frustra sudaveram atque disposueram sudare; et aliqua luce veritate perfusus, puro et claro animo intellexi meretrices esse invisibilis animi omnes istas scientias, animam indevotam et volantem per aerea constituentes...". Ita terrestria exorsus ac coelestia spectans annos natus circiter viginti in castris Eremitarum S. Augustini mereri coepit stipendia: tum divinis litteris incumbens eiusdem instituti alumnos omnes facile doctrina superavit, eamque, qua polluit scientia infusa potius, quam labore partam merito creditum est. Sprevit nihilominus doctoratus honores, unde neque Lector in ordine neque Magister fuit sed simplex frater, humilitati addictissimus et quae Dei sunt maxime cupiens. Nec emuli tamem et invidi ei defuerunt; nam in principio suae praedicationis, cum adhuc esset adolescens, quia quadam vice ederat carnes extra locum, contra Ordinis instituta, ad instantiam cuiusdam satrapae, Prior Generalis sibi XV dies gravioris culpae faciendos in romana Urbe quasi invitum cum taedio assignavit. Sed qui consolatur humiles consolatus est et despectum Simonem. Quadam enim die coram Amoris sui Crucifixi imagine cum reverenter genua flecteretur, multas lacrymas perfundens, formosissimum puerum, calicem aureum gestantem, adstare sibi, ac arridere cernit, qui poculum illi porrigens sic eum alloquebatur: Puer munde mecum de calice bibe. Os calici admovit angelicus iuvenis, ac paullum praegustata ineffabilis dulcedinis suavitate, sociis quoque ut item poculum propinaretur postulavit. Quare a puero Iesu hoc faustissimum audire meruit, futuram ipsius in Ecclesiam utilitatem praenuntians, de sua vocatione oraculum: Si totum ebibisses, universum mundum illustrasses. Ex hac mirabili coelestis calicis delibatione, Simon, quasi quadam divinitus infusa luce exterius irradiatus, totusque intus in praecordii caritatis ignibus succensus, conceptum exinde ardorem numquam extinguere valuit; quapropter postquam sacerdos inauguratus fuit evangelicae praedicationis facem praeferens, huc ac illuc per Italiae urbes circumire coepit, corda hominum etiam perditissimorum ad ferventissimum Dei amorem ubique inflammans. Romani igitur, Perugini, Eugubini, Fulginates, Senenses, Florentini et Pisani, sapientes et insipientes, [Pag. 61] nobiles et ignobiles, religiosi et saeculares, praelati et subditi illum avidissime, XXVII annorum spatio, audierunt. Et in praedicationibus numquam suum captivare poterat intellectum determite praecogitans quid dicendum. Immo cum solemniores facturus erat praedicationes, tunc impedimenta maiora sibi saepius occurebant ex necessario sibi tota nocte scribendis destinandisve XXX et quamdoque XL litteris citissime responsivis ad suos devotos utriusque sexus quos in Christo evangelicis sermonibus et exemplis genuerat et alebat. Et cum ad locum praedicationis properabat, nesciens quae potius esset auctoritas proferenda accenso desiderio peroptabat semper habere obviam qui sibi auctoritatem diceret proponendam. Pulpito vero ascenso, ac respecto populo circumquaque, secundum uniuscuiusque capacitatem tanta virtute evangelizabat, ut singuli sanius intelligentes admiratione et timore sua pectora verberantes, alter ad alterum affaretur dicentes: Vae mihi! quia omnis contra me haec praedicatio facta fuit, talem utique atque tantam in me miseriam numquam vidi! Omnes quidam mirabantur sed non omnes convertebantur. Quam plures autem tremore perterriti, ut vitam percipere mererentur mutare vitam in melius anelabant in eius manibus totos pleneque velut mortuos se ponentes conversi ad Dominum Iesum Christum. Quorum ipse aliquos duris, quosdam vero lenis sermonibus ut sibi melius videbatur in Christo sibi taliter colligabat, ut rarissime vel numquam aliquis solveretur. Ut pauci a mortalitate maxima (lue grassante maxime Florentiae anno 1333) post eius obitum remanserunt, ita eius doctrinam et consilia cum timore pariter et amore eorum infixa cordibus secum portabant, ruminabant et observabant ac si ipse viveret super terram. Et mirabile quidem dictu, quod quasdam personas quo durioribus et quasi cuiusdam desperationis sermonibus expellebat, eo sicut magnes ferrum amplius actraebat. Ut quaedam dominae, non de minoribus, per menses, quaedam per annos interpositis mediatricibus ab ipso audiri et in filias recipi vix poterant obtinere; quarumdam vero votis citissime occurrebat. Unde semel ad quandam de magistratibus civitatis Senarum quasi desperatam ex viri sui tristitia interfecit, ita ut nec comedere nec bibere volebat, precibus alicuius, ipse rogatus a consanguineis atque matre accessit, et coram omnibus illam alloquens in secreto subito mutata in alteram mulierem, spretis ceremoniis viduarum secuta est deinceps eum, vitam ducens secundum sanissimum eius consilium et doctrinam. Haec et hiis similia homo Dei, saepe saepius faciebat. Qui si stetisset cum una vel pluribus tota die cuiuscumque status aut qualitatis, in Ecclesia vel in Domo, tali et tanta modestia persistebat ut omnes adstantes, tam viri, quam mulieres, tam consanguinei quam parentes, cum admiratione devotissima praedicabant fragrantiam suorum actuum et sermonum. Et cum tanta fide et quiete cordis viri dimictebant uxores et alias de domo cum ipso ac si esset pater, vel germanus vel securius, si dici posset.

Vitam duxit asperam. Sed supervenientibus infirmitatibus duris, ac aliis causis rationabilibus et honestis decrevit sano consilio quam Iohannem potius Christum sequi. Superbiae vel vanagloriae, invidiae vel accidiae aut irae vitio fuit poenitus expers. Otio constanter bellum indixit, meditationibus et studiis sedulo incubuit, atque sententiis antiquorum doctorum suum acutissimum intellectum humiliter subiugavit. Quorum libros quotquot habere potuit, cumulavit, absque pigritia perlegit, et clarissime intellexit, plus quam duas salmas muli. Quod nisi divina gratia [Pag. 62] misericorditer concessisset, acuitate sui intellectus in multos errores miserabiliter incidisset, ut ipse ore proprio fatebatur. Et ideo nec mirum si verbum tam fructiferum eructavit, qui de sacro fonte potavit doctrinam tam clarissimae veritatis. Nec etiam mirum si edificare Dei ecclesiam fuit idoneus verbo et exemplo, in humilitate fundatus, honestate fulcitus, et prudentia eruditus, ut in eius incessu, statu et in omnibus motibus et moribus eius nihil fieret quod cuiusquam offenderet intuitum, sed quod deceret Ordinis sanctitatem. Et in ipso Ordine fugiebat omne officium et praelaturam, ac inter fratrum multitudinem vitam solitariam diligebat ducere; contentiones et disputationes cum litibus emulorum et curiosorum silentio confutabat; ab aliis simpliciter interrogatus plene, ut erat expediens, respondebat; omne delectamentum et solatium sui animi erat cella, quam tamen saepius requisitus pro necessitate rationabili deserebat, et in publicum venire, quantum poterat, fugiebat. Quid plura? Postquam ex praecepto Prioris Ordinis Generalis, resumere praedicationis offitium fuit compulsus, visum est ipsum in virum alterum extitisse. Ut velut alienigena, barbarus et longinquus viveret conventu et de nulla re sibi alia esset cura, nisi de animabus Christo lucrandis, sermonibus et exemplis, semper cogitans rationem se coram Deo et Angelis eius procul dubio redditurum, reciso a se omni timore et tremore atque amore proprio ac mundano. Ut prohibitus a Prioribus Florentinis ne quae praedicaverat contra eos amplius praedicaret, sed praedicata, quam citius poterat, revocaret, respondit dicens: "Si falsa sunt quae dixi contra vitia et nefanda quae in hac civitate manifestantissime perpetrantur paratus sum igni comburere hanc bibliam, quam in manibus meis gero, ubi scripta reperi quidquid dixi; si autem vera sunt, paratus sum usque ad mortem illa minime revocare, immo audacter et intrepide confirmare, nec timeo minas vestras nec opto blanditias alicuius". Quod actione demonstravit in epistola quam ad ipsos Florentinos scripsit mordaciter et transmisit tempore diluvii fiorentini. Et praesciens quod dominus Thomas de Corsini de Florentia, legum doctor, intimus amicus eius, ad cuius instantiam, Romae, an. 1338, Librum de Gestis Domini Salvatoris inscribendum susceperat, sibi ipso ignorante Episcopatum procuraverat, tam torvo vultu illum arguit, quod numquam de talibus se intromittere fuit ausus. In ipsa civitate Florentiae, quae latiorem aperuit zelo ipsius campum, multas miserrimas mulierculas e foeditissimo lupanarium luto ab ipso ereptas, atque ad meliorem frugem reductas, in monasterio S. Elisabetae ad Deum convertitarum in via Clara circa an. 1333 a se consulto exaedificato reclusit, ut ibidem Deo in poenitentia et honesta vita famularentur. Aliud quoque ibidem titulo S. Catherinae amplum monasterium pro matronis atque virginibus recipiendis, sub regula S. P. Augustini ab an. 1339 ad an. 1345 fundavit, illudque, quoad vixit, ipsemet magna prudentia direxit. Tandem aetate venerabilis, pietate insignis, spiritu profetiae illustris, ac miraculis clarus, Romae, et non Florentiae ut aliqui scriptores testantur, ex hac vita ad Superos evolavit anno 1348 die 2 februarii. Eius ossa deinde Casciam translata, ibidem adhuc in capsula custodiuntur. Anno autem 1833 sub die 23 Augusti a Gregorio XVI in Beatorum album Simonis nomen relatum fuit. Opera, quae acerbissimus iste scelerum detestator scripsit, sunt:

1. Expositio super totum corpus evangeliorum. S. Typ. n. et s. a. (Argentinae, Iohannes Prüss), ff. 386, charact. goth. (Hain n. 4557; Pellechet n. 3334), et asservatur [Pag. 63] Parisiis in Bibl. v. Mazarine n. 1236; in Bibl. Andegaven., H. 2984 et in Cameracensi n. 7081, 9392 et 10546. Et sub tit.: De Gestis Domini Salvatoris Libri XV, correcti, illustrati et impress. traditi a nostrate P. Fr. Stephano Sutorino, Basileae ex aedibus Adae Petri de Langendorff, 1517 in fol.; Coloniae, ex officina Eucherii Cervicornii, 1533 in fol.; ibidem ex officina Novesiana, 1540 in fol.; et ex officina praedicti Eucherii Cervicornii, 1540 in fol., pp. 1034 et tandem Ratisbonae, Lentius, 1733, vol. 2, in fol. Hoc opus ms. asservatur diversis in bibliothecis, versumque fuit in linguam italicam a nostrate religioso viro fr. Ioanne de Salerno; sed de hoc alias. In Bibliotheca Universitatis Rheno-Traiectinae sub. n. 284 asservatur codex pulcher operis originalis, saec., ut videtur, XIV, in cuius folio primo legitur haec inscriptio: "In nomine domini amen. Incipit liber venerabilis fratris symonis de cassia ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini super totum corpus evangelii. Quem librum incepit ad instanciam et peticionem sui carissimi amici domini Thome de Corsinis legum doctoris de florencia Anno domini MCCCXXVIII die sexta mensis septembris apud alman urbem. Sed ibidem Anno domini MCCCXLVII in vigilia ascensionis dominice infirmatus, et sequenti anno die secunda februarii defunctus. Nec ipsum librum relegere et ordinare vel corrigenda corrigere, si qua essent, nec in aliquibus tractatibus et capitulis ipsius libri perficienda perficere potuit vel complere".

2. Sermones XIV de morali gloria; extant in cod. Vat. Palat. Lat. n. 123, saec. XV, in 4, inter ff. 126-166, sed sermones isti excerpti sunt ex opere de Gestis Domini Salvatoris.

3. Eiusdem de B. Maria Virgine lib. I. Basileae, typ. Adae Petri de Langendorff, 1517, in fol. Ita Maraccius, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 368 et Gandolphus, p. 324; sed existimo etiam opus istud esse excerptum praedicti operis de Gestis Domini.

4. Fr. Simonis de Cascia Epistolae editae ex codd. CVII saec. XIV, et CVIII saec. XV, classis III, Bibliothecae S. Marci Venetiarum a P. M. Nicolao Mattioli in suo opere Il B. Simone Fidati da Cascia... e i suoi scritti editi ed inediti, Roma, Tip. del Campidoglio, 1898, pp. 259-519. Eius epistola, directa Domino Iohanni cultori Eremi Cellarum Vallis umbrosae anno 1372 (sic) asservatur in cod. misc. membr. Bibl. Alexandrinae Urbis, sign. n. 98 inter ff. 417-421.

5. L'Ordine della Vita Cristiana delle sentenze dei Santi Padri. Milano, 1521, in 8, editio asservata Romae in Bibl. Nationali, ac postea "diligentemente rivista da M. Tizzone Gaetano da Pofi e stampata a Venezia da Girolamo Pensio da Lecco, 1527, in 8", quae habetur in Bibl. Bodleyana (Oxford); et iterum "con discorso sopra la Vita e le Opere di questo Beato", Torino, Stamperia Reale, 1779, in 8, opera et studio Ioan. Baptistae Moriondo, seu verius P. Hyacinthi della Torre, Lectoris Augustiniani, ac tandem in opere Il Beato Simone Fidati da Cascia.... e i suoi scritti editi ed inediti pubblicati per cura e studio del P. Nicola Mattioli, Agostiniano, Roma, Tip. del Campidoglio 1898, pp. 125-244. Huius operis codices reperiuntur in multis Italiae bibliothecis, praesertim Florentiae in Riccardiana codd. 1302, 1362, 1379, 1803, quorum primi saec. XV et ultimus saec. XIV; et ibidem in Nationali bibl. nempe: codd. II, VI, 51 (Magl. Class. XXV, n. 75; II, X, 2, ambo saec. XV, sicut et sequentes: Class. XXX, 178; Class. XXXV, 213; Class. XXXVIII, 1499; II, X, 2 ibidem in bibl. Mediceo-Laurentiana, mss. Ashburnahan cod. 669, 600; [Pag. 64] Venetiis in bibl. S. Marci, Cod. It. I, 25 (Prov.: Farsetti, an. 1712), nunc n. 5175, et ibidem in Cod. It. I, 41, nunc n. 5029; Vicentiae in bibl. Bertoliana, Cod. 154 (2, 7, 24); item in bibl. Archigymnasii Bononiensis, in bibl. Senensi et in Estensi Mutinae, atque etiam in aliis bibliothecis. Praecipue notari fas est cod. Palat. 78 (1064-21, 5) bibl. Nat. Florentinae, in quo hoc opus etiam continetur, quia, immediate post illud, habentur:

6. Capitoli di Dottrina Cristiana, Anepigr. (cc. 41a-51b). Praeit tabula 72 capitulorum, sed in textu adsunt tantum 37. Inc.: "Fermamente dovemo credere et primamente dovemo confessare, che è uno Iddio solo et vero etternale honipotente: padre figliolo et spirito sancto, tre persona et una sustantia". Expl.: "dalla libera volontà, la quale promette all'uomo e alla femmina per le buone operazioni et operandole riceve vita eterna. Amen". Certe hoc opus est anepigr. ac propterea anonimum; sed cum illud habeatur immediate post opus certum B. Simonis de Cascia, scilicet, L'Ordine della vita Cristiana; et omnes eiusdem bibliographi, illi paternitatem tribuunt alterius operis, cui tit.: De doctrina Christiana lib. I, concludi posse existimo opus di dottrina cristiana hoc in codice contentum eiusdem B. Simonis paternitatem agnoscere. Codicem hunc descripserunt Palermus, Mss. Palat., I, 117-118 et Gentilis, I codd. Palat. descritti, I, (Roma 1889), I, 78; sed naviter examinari meretur.

7. Espositione de Credo in Dio (auctor Simon de Cassia uti putatur). In fine: "Finisso lo secondo libro e ultimo della espositione. Impresso in Venetia per Peregrino pasqual da Bologna; nell'anno di Cristo MCCCCLXXXIX adì XXV di septembre. Regnante lo inclito principe Augustino Barbadico. Seg. 8 versus italici, 4, 7, ch. c. f. Ita Hain in suo Repertorio Bibliogr., n. 6812. Tnibuunt hoc opus nostro B. Simoni quidam codex olim asservatus in nostra Bibl. S. Barnabae Brixiae continens hanc Esposizione del Simbolo, in cuius calce legebatur: "Hoc opus edidit Fr. Simon de Cascia, scripsit Fr. Eusebius de Brixia anno 14... (alii numeri legi non potuerunt); Fr. Ambrosius Coranus, qui fuit Ordinis Generalis, in suo Defensiorio Ordinis fratrum eremit. S. Augustini, editum Romae an. 1482 et Arthamannus Sehedel in Chronicis Mundi, Nurimbergae, 1493, f. 234, atque eum illis fere omnes nostri histoniographi, et etiam externi, qui eos subsequuti sunt. Tamen Ordinis Praedicatorum scriptores post Quetif et Echard, scriptores Ord. Praed., Parisiis, 1719-1721 et etiam alii externi, illud tribuunt P. Dominico Cavalca, Dominicano; sed perperam iuxta meam sententiam, cum non existat codex aut editio aliqua, ante edit. Romanam, an. 1773, ferentes nomen Domin. Cavalca.

8. Specchio di Croce. Prologus inc.: Ihs. Questo libero sequente si è chi mato (sic) Specchio de la croce e la fece lo beato Simone de Cassia de l'ordine di frati heremitani de sancto Augustino. Diligentissimus Carolus Frati, Catalogo dei Codd. Marciani Ital., Modena, 1909, T. I, p. 136-37, ita describit codicem hoc opus continentem: "Cod. It. I, 36 (Prov. Archivio di Stato di Venezia) 1813; ora n. 5178, cart., membr. soltanto il 1 e l'ultimo f. di riguardo, in 4, sec. XV, di ff. 150. Il 1 e l'ultimo f. appartenevano originariamente ad un cod. liturgico del sec. XIV con notazione musicale: ma il 1 fu abraso, e vi fu rescritto il prologo dell'opera. Inc. il prologo f. 1, ut supra, inde prosequitur: "Nara el santo evangelio per similianza che uno signore pantendosi dè sua zitade...". Fin. il prologo a f. 1b. Il 1 cap. dell'op. inc. a f. 2: "Come dio prese charne per liberare l'omo da tre defeti [Pag. 65] i quali incorsse per lo peccato. Dapò el primo peccato del primo parente chadendo lo homo de mal in pezo...". L'opera è divisa in LI capp., perchè fu considerato come Capitolo 51 la ricapitolazione, che nell'edizione Bottari (Roma, 1738, il quale dà la paternità al Cavalca) si legge, senza speciale rubrica a p. 248. Fin. (f. 116b): "però che Xpo in croce ne mostra ogni sua perfectione e hogni nostra macula la quale per suo exempio dobiamo mostrare... Et qui è compito il tractato del specchio dela croce. Xpo de la croce n'abbia laude e gloria. Amen. Capitoli 52, (sic): forse perchè fu compreso anche il prologo". Auctor catalogi praedicti in nota autem animadvertit: "Qualunque possa essere il valore del nostro codice rispetto alla controversa attribuzione, risulta inesatta l'affermazione dell'Audifredi (sotto lo pseud. di G. C. Bottone, saggio di osservazioni sopra il discorso premesso all'Ordine di vita cristiana del B. Simone da Cascia ecc., Cosmopoli (Roma) 1780, p. 106, che a nessun codice, di cui si abbia contezza, da verun antico copista mai è stato posto (qualor alcuno ve n'è stato posto) nome di altro autore, che quello di Cavalca". Etiam omnes bibliographi nostri Ordinis una cum quamplurimis externis, tribuunt hoc opus B. Simoni de Cascia, quamvis adsint nonnulli codices et editiones illud tribuentes P. Dominico Cavalca.

9. De stultitiis imprudentium in bello spirituali edidit lingua italica M. Sebastianus Broilus Fanensis Segretarius Ordinis, ac Tridentini Concilii Theologus. Mediolani apud Moschenos, 1556, 8. Ita Gandolphus noster l. c. et etiam istud opus est controversum.

10. De disciplina spiritualium lib. I. super verba S. Pauli "Si spiritu vivimus". De doctrina christiana lib. 1. Haec duo opuscola quam primum editurus sperabat ut notatus M. Broilus in Epistola praeliminari ad Christophorum Patavinum ante librum de stultitiis affirmavit. Ita Gandolphus l. c. De libro Doctrinae Christianae iam loquuti sumus n. 6. De tractatu Della Disciplina degli spirituali controvertitur quoad eius paternitatem illam Scriptores tribuentes et B. Simoni de Cascia et Dominico Cavalca, sicut de sequentibus aliis operibus: videlicet: De patientia lib. I; De cognitione peccati liber I (in nostra S. Mariae de Populo ait Gandolphus); De conflictu Christiano lib. I, aliaque varia. P. Mattioli in suo opere: Fra Giovanni da Salerno e le sue opere volgari inedite, studio comparativo, Roma, Tip. Salesiana, 1901, quaestionem ponit an opera: Specchio, di croce, Disciplina degli spirituali et alia octo, tribui debeant B. Simoni, ut referunt fere omnes historiographi Ordinis et externi quamplurimi saltem mediate, an. P. Cavalca Ord. Praedicatorum, cui nonnulli codices ea tribuunt; favore B. Simonis scripserunt Io. B. Moriondo (pseudonym. Fr. Hyacinti Della Torre O. S. Aug.) in Discorso sopra la vita e le opere del B. Simone, Torino, 1779, praemissus operi L'Ordine della vita Cristiana, ut supra notavimus; Laurentius Franceschini in opere: Fra Sim. da C. ed il Cavalca, Roma, 1896, et in alio eius opusculo: Tradizionalisti e concordisti in una questione letteraria del sec. XIV, Roma, 1902, nec non Ad. Morini, Le opere di Fr. Simone da C. attribuite al Cavalca, Perugia, 1899, Studio letterario. Favore P. Cavalca steterunt Io. B. Audifredi, prolixo opusculo: Saggio di osservazione di G. C. Bottone sopra il discorso premesso all'opuscolo della Vita Cristiana del B. Simone da C., Cosmopoli (Roma) 1780; Bottari et alii quamplurimi Mattioli vero tenet, sed frustra ut mea fert opinio, illa opera fuisse utique a B. Simone concepta et inspirata, [Pag. 66] ast ea scripsisse eius discipulus Fr. Io. de Salerno, ex quo Beati vitam mutuati sumus.

11. De vita eremitica lib. 1. Ita omnes nostri historiographi.

12. Vita, o Leggenda di S. Domitilla tradotta dal greco di Simone Metafraste, in latino da Frate Simone da Cascia della Marca (sic), ed in italiano da incognito. Si trova fra le vite dei SS. Padri pubblicate dal Sig. Domenico Maria Manni; di questo stesso libro che contiene altre cose parleremo non meno all'articolo Simone da Cascia. Ita Filip. Argelati, Bibl. dei Volgariz., Mil. 1767, T. III, p. 36.

13. Laudi (3) di frate Simone da Cascia dell'Ordine (de)gli Augustini, 1 inc.: "Iesù nostra speranza / colui ch'è tuo amadore"; 2a inc.: "Anima desiderosa et affectuosa / sanza alcuna tortura", et 3a "Anima tenerella / viva sempre in amore". Extant in cod. II, VI, 63, Bibl. Nation. Florentinae, membr., saec. XIV inter pp. 136-138. In hoc codice adsunt forsan aliae eiusdem Beati laudes inter eas anephigraphicas. Constat igitur B. Simonem excoluisse etiam poesim: non repugnat igitur quod ipse triginta epigrammatibus (v. 30 Sonetti) contraheret sententias eius tractatus v. Delle Trenta Stoltezze che si commettono nelle battaglie spirituali, qui tractatus una cum aliis videlicet: L'Ordine della vita Cristiana atque La disciplina degli spirituali portabant in fronte B. Simonis de C. nomen, ut auctorem, quique asservabantur in pulcherrimo codice exarato an. 1443-44, in nostra Bibl. conventus Cremonensis, uti scribit praefatus Io. B. Moriondo, l. c., p. 69 et seq.

14. Simonis de Cassia Ord. Erem. P. Augustini Regola ovvero Doctrina a una sua figliola in Christo da Roma et gentile donna, edita a laudato Moriondo una simul cum Ordine della vita cristiana, Torino, Stamp. Reale, 1779, p. 130; ab Ad. Morini: Regola spirituale di Fr. Simone da C. con prefazione, Perugia, 1897, et a P. Nic. Mattioli, Il B. Simone Fidati da C., Roma, 1898, pp. 226-244 ex unico cod. 1744 Vat. Reg. saec. XV ineuntis, ff. 80a-99a post pulcherrimum tractatum anonymum, cui tit.: Giardino Mellifluo Spirituale et Fiorito di Gesù Christo. B. Simon scripsit insuper et alia multa.

(Conferantur igitur potissime praefati Ambrosius Coranus, Defens. Ord. FF. Erem. S. Augustini, Romae, 1482; Iac. Philippus Bergomensis, Supplementum Chronicarum, Venetiis, 1492, p. 221; Ioan. Trithemius, De Script. Eccl., Basileae, 1494, p. 87; Arthmannus Schedel, Chronica Mundi, Nurimbergae, 1493, f. 234; Ios. Pamphilus, Chron. Ordinis, 1581, p. 51; Thomas Gratianus, Anastasis, p. 165; Gesner, Bibl. Univ., 1545, p. 599; Possevinus, Appar. Sac., 1606, T. III, p. 221; Gandolphus, 321; Ossinger, p. 214, et alii quamplurimi, a P. Nic. Mattioli recensiti in sua Antologia Agostiniana, vol. III, pp. 170-202).

Figari Fr. Iacobus Maria, Augustinianus saec. XVIII ineuntis, S. Theol. Mag., et, ut videtur, Provinciae Venetae. Scripsit: Trattato Massimo delle Venete Lagune. Konfekrato al Serenissimo Prencipe Kornaro, et all'Augusto Senato Veneto dal P. Fr. Giacomo Maria Figari Agostiniano, Maestro in Sakra Teologia, e nell'Arti militari. In Venezia, 1714. Per Stefano Valvasense. In 4. Quo pessimo gustu fruebatur hic bonus Pater plane patet ex nova Orthographia, quam in hoc tractatu instituere intendebat, et ex unione quam instituit inter Theologiam et Artes militares et hydrostaticas. [Pag. 67]

Filippini Fr. Aurelius de Roccha Contrata, nunc Arcevia, uti Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. II, p. 398 ex Iacobilli et Vecchietti in Bibliotheca Picena, Vol. IV, p. 166 inscribit; non vero Philipputius ut in actis Concilii Tridentini vocatur (Cfr. Calenzio, Saggio di Storia del Concilio Generale di Trento sotto Paolo III. Roma, 1869 p. 376) et etiam Philippinus. Vir fuit pietate et eruditione conspicuus, philosophus et theologus insignis. Vixit saec. XVI, carissimus Hieronymo Seripando qui eum plurimi fecit. Cum Marchiae Tarvisinae esset Prior Provincialis mandatum habuit S. Concilio Tridentino, Bononiae convocato, interessendi. In eiusdem II et VI sessione votum dixit de duplici iustitia, de certitudine gratiae, de justificatione, de peccato originali, ac de Sacramentis in genere. Cum plausu praedicavit in pluribus Italiae et Germaniae civitatibus et praesertim Florentiae anno 1556, et Marsici in Regno Neapolitano anno 1571. Non constat quando ad meliorem vitam transiverit; forsan senex circa initium saec. XVII in patria sua. Scripsit quae sequuntur:

1. Diario. Asservabatur ms. in 8 in Bibliotheca Classense, Ravennae.

2. Orazioni Sacre, una cum aliquibus carminibus vulgo Sonetti.

3. Vita della B. Rita da Cascia, Roma, 1612, in 4.

4. Giardino odorifero delle grazie, indulgenze e privilegi concessi da' Sommi Pontefici e da N. S. Papa Clemente VIII confermati alla Compagnia dei cinturati di S. Agostino di Cesena... In Cesena, per Francesco Raverio, 1603, in 12.

(Praeter citatos cfr. etiam Crescimbeni, Storia della volgar poesia, Tom. V, pag. 255, ubi confunditur cum fratre Aurelio de Corinaldo e familia Finizi eiusdem nostri Instituti; Herrera, in Alphabeto Augustiniano, Lit. A. de Scriptoribus; Giacobilli, Cathal. Script. Provinciae Umbriae, p. 58, et Lopez in Additament. ad Crusenii monasticon, pagina 502).

Filippini Fr. Sebastianus, Ariminensis, famosus Musices Magister, vulgariter dictus L'Argentina, in patrio Augustinensium coenobio saec. XVII ineunte suum dedit nomem ac inibi, Papiae an. 1618-1619, atque Florentiae studiorum curricula perfecit, evasitque S. Theol. Bacc. Extitit Cappellae Magister tum Arimini in ecclesia S. Ioannis Evangelistae, tum Romae ann. 1643-45 in ecciesia S. Augustini. An. 1652 erat Mag. capellae S. Stephani Venetiarum, et an. 1675 in ecclesia S . Marini. Videtur ipsum ad superos evolasse prope finem illius saeculi. A bibliographis haec eius indigitantur opera, videlicet:

1. Concentus Sacri, an. 1643. Messe a 3 v., Venezia, 1638. Salmi concertati, ibid. 1638.

2. Mottetti: "O quales flores" a 3 v., Sambuuk, 1643, et in "Raccolta Silvestris", Roma 1643-45, una cum sequentibus.

3. Mottetti: "Quasi oliva" a 3 v.; "Repleta est malis", ibidem, 1645.

4. Concerti sacri a 2, 3, 4 e 5 voci, liber 1. (Operum vol. 2). Ancona, Beltramo, 1652, in 4.

5. Messe a tre voci del Baccelliere... (Oper. 5), Roma, 1656, M. Balmonti, in 4, con accompagnamento di organo. "Dedica in Roma il 26-5-1656".

6. Salmi brevi a 5 voci da cantarsi per tutto l'anno. (Op. voi. 6), Bologna, I, Monti, 1670, in 4.

7. Concerti sacri a 2, 3, 4 e 5 voci con violini e senza, libri 2. (Op. vol. 7), ibidem, 1671, in 4.

8. Messe di Cappella a 4 voci. (Op. vol. 8), ibidem, 1673, in 4. [Pag. 68]

9. Mottetti a voce sola. (Op. vol. 9). ibidem, 1675, in 4.

10. Messe e salmi brevi a 8 voci del... (Op. vol. 10). Bologna, 1683 ad istanza di M. Salvani, in 4.

11. Salmi concertati a 3 voci con due violini. (Op. vol. 11). Bologna, 1685, in 4.

12. Salmi brevi a 8 voci. (Op. vol. 12). Bologna, 1686, in 4.

(Cfr. Fétis, Biographie universelle des Musiciens, Vol. III, p. 246; et Eitner, T. III, p. 445, nec non Astengo, Musici Agost., p. 24 qui illum vocat Stephanum).

Filippini Fr. Thomas, Ravennas, vixit saec. XVIII, et, ut ait Ossinger, p. 691, "vir fuit magnae eruditionis, et ardens in indagandis acquirendisque scriptis nostri P. Mag. Christiani Lupi amator. Ex quoddam testimonio, asservato ms. in Biblioth. Universitatis Bononien. (Mss. Ital. Miscell. BB.) eruitur illum fuisse S. Theol. Mag. atque Ravennae ad S. Nicolaum Priorem. Suo studio et labore Magistri Christiani Lupi Ord. Erem. S. Augustini opera omnia, 12 voluminibus comprehensa, edita fuerunt Venetiis, 1724-1729, Tip. Io. Bapt. Albriti et Seb. Coletti, in fol., quibus postea volumen alterum addidit continens eiusdem Christiani Lupi Summum Romanae Apostolicae Sedis Privilegium evocationes ac appellationes Germanicas, Anglicas, Belgicas, etc. opus nunc primum erutum studio et labore Th. Philippini Ravennatis eiusdem Ordinis S. Augustini, Bononiae, Longhi, 1742, in fol. (Cfr. et Io. Petrum, Memoires des hommes illustres, T. X, p. 336, atque Lopez Bardon in cit. Additamentis, T. III, p. 509).

Fillol Fr. Thomas, in insula Sardinia ortus, Eremitarum S. Augustini Ordinem, saec. XVII pietate et doctrina illustravit. In Sassaritano S. Augustini coenobio, uti eruitur in libro recordationum ad m. D. G. et utilitatem conventus S. P. Augustini hujus civitatis Sassari, an. 1737, asservato in Bibliotheca Sarda, monacalem habitum induit, et professione solemni emissa in Hispaniam transivit, ubi et eruditus concionator et in sacra theologia praesentatus evasit. Orihuelae conventualis concionatoris munere functus est ab an 1672 ad an. 1683 et lingua hispanica volumen sermonum exaravit una cum panegyricis, salutationibus aliisque pro anni variis festivitatibus sermonum schematibus. Vitam finivit an. 1696, et eius ms. autographus asservatur in laudata Bibliotheca Sarda sub hoc titulo: Conciones elaboratae et habitae a patre praesentato fr. Thoma Fillol Augustiniano ecc., Vol. I, in 4.

(Cfr. Tola D. Pasquale, Dizionario biografico degli uomini illustri di Sardegna, Torino 1838, Vol. II, p. 100).

Filucci Fr. Aurelius, ob conventualem fìliationem Pisauriensis dictus, in Terra Sarnani ortum habuit. In iuvenili aetate Ordini Eremitano S. P. Augustini nomen dedit, ratione studiorum an. 1557 in coenobium S. Augustini Papiae mittitur, ubi et Cursor et studentium Magister evasit. Anno 1561 ineunte fit Lector et in Bononiensi nostro Atheneo de familia collocatur, ubi et Baccalaureatus et Regentis gradu decoratus fuit. An. 1564 ad studium Conventus Montis S. Savini moderandum deputatus, ac S. Theologiae Magister inde renuntiatus, ad verbi Dei praedicationem totum se dedit. Decem post annos in Auximana civitate sese recepit et ab illius civitatis Episcopo Cornelio Fermani [Pag. 69] inter Dioecesanos theologos adscitus fuit. Ex hoc saeculo migrasse putamus saeculo XVII ineunte. Typis evulgavit:

1. Sermoni del R. P. Aurelio Filucci da Pesaro dell'Ordine di S. Agostino, delle consoluzioni della morte, nelle quali con ragioni efficaci si mostra, meglio esser la morte, che la vita. Aggiuntovi nel fine un breve discorso del timor di Dio, in Ancona per Astolfo de Grandis 1576, dedicato a Mons. Cornelio Fermano da Macerata, Vescovo di Osimo dall'Humiliss. Ser. Frate Aurelio Filucci da Sarnano.

2. Sermoni di tutte le domeniche et principali Feste dell'anno. Venetia, 1571, in 4; item Venetia appresso Gioacchino Brugnolo, 1586, una cum citatis Sermoni delle consolazioni della morte; item Romae die 10 Septembris 1586 opera et studio percelebris Angeli Rocca; et Venetiis, appresso Gio. Antonio Bertano, 1587, in 4; item an. 1593, in 4, et ibidem, presso Agostino Angelico, 1606, atque anno 1612, appresso Giacomo Vincenti, in 12, et ibidem, typ. Miloco, 1625.

3. Prediche fatte a Corinaldo il 1, 2 e 3 giorno della Pentecoste, celebrandosi il Capitolo Provinciale. A Fermo presso Sertorio de' Monti, 1585, in 4.

4. Delle Festività della Beata Vergine. Sermoni Sei. Venezia, 1599, in 8.

(Cfr. Vecchietti, Biblioteca Picena, Vol. IV, p. 130-131; Ossinger, p. 337; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 398 et in Additamentis ad Cruseni Monasticon, pagina 725; Gratianum, p. 45, et Maracci, Biblioth. Mariana, Vol. I, p. 172).

Finacci Fr. Augustinus de Alto Pascio in Hetruria, quem alii putant de Monte S. Sabini, vir fuit doctissimus ac concionator celeberrimus. Anno 1343, die 21 martii a Clemente VI Narniensi in Umbria Ecclesiae praeficitur. Aegidii Card. Albornotii Innocentii VI Avenione degentis per Italiam legati, iam episcopali infula redimitus, in collegendis subsidiis ecclesiasticis praecipuus minister fuit. Anno 1357, uti narrat Scipio Ammiratus in histor. Florentina libr. 11, ad annum 1357, Florentiam ad petendum auxilium contra Fori Livii Capitaneum missus fuit, ibique contra illum eo spiritu ardore Cruciatam praedicavit, ut triginta florenorum aureorum millia collegerit. "Il legato (scribit G. Capponi in sua St. della Repubbl. di Firenze (Firenze 1875), T. I. p. 260, ex Chron. Matt. Villani, lib. VII, c. 84), contro ad essi (nempe in milites Comitis Landi) bandiva la croce per tutta l'Italia, ed in Firenze mandò un Vescovo di Narni a predicare l'indulgenza con grande solennità; dove fu tanto il concorso, che non poteva egli resistere a ricevere le offerte ed a porre le mani in capo, e in pochi giorni raccolse da trentamila fiorini d'oro, i più dalle donne e dalla gente minuta". Id nimirum evenit, quia Augustinus Episcopus nomine praefati Legati, Florentinam civitatem, excomunicationis vinculo antea irretitam, solemniter absolverat. Vixit certe usque ad annum 1367, quo habetur illius immediatus successor. Iulius Negri, S. I., Istoria degli Scritt. Fiorentini, Ferrara 1722 p. 6, a quo dicitur cognomento Finazzi, haec de illo habet: "Morì nella sua Chiesa l'anno del Signore 1367 lasciando da lui composti molti volumi di prediche manoscritte". Illi quoque adscribendam esse puto Expositionem in Psalmos, quae sub nomine tantum cuiusdam Fratris Augustini de... continetur in cod. 444 (D. 5, 13) Biblioth. Angelicae Urbis, membr. in 8, saec. XIV, ff. 116, binis coll., et inc.: "Exurge... unde consurgit diluculo...". E titulo, qui vetustate evanuit, [pag. 70] supersunt haec verba: Sermones pulcri super... et sunt fratris Augustini de...".

(Cfr. Herrera, T. I, p. 38; Elssius, pagina 97; Ughellus, T. I, col. 1018, n. 36; Moroni, Vol. 47, p. 233; Lanteri, Eremi Sacr. Aug., Part. I, p. 118, a quo fere haec omnia hausimus, et Ossinger, p. 338).

Finalensis Fr. Laurentius, circa an. 1577 quaedam edidit. Ita Herrera, T. II, p. 22.

Finardi Fr. Angelus, Bergomensis iuxta Gandolphum, Fiori Poetici, Veronensis autem iuxta Lanteri, Postr. Saec. Sex R. Aug., T. III, p. 382, S. Theol. Mag. atque celebris concionator, fuit Congregationis Insubricae spectabilis alumnus. Vixit saeculo XVII, et in Florentina civitate extitit Academiae Apatistarum socius, insigni Magliabechio amicitia valde coniunctus, et litterarum cultoribus apprime carus. De eiusdem Magliabechi suasu edidit opus, cui titulus:

1. Parnassius orbatus, hoc est Anagrammata, Epigrammata, Thesium publicarum Parerga, variaque alia in unum compacta atque congesta. Florentiae, sub signo Stellae, 1674, in 12.

2. Epistolae decem ad eumdem Antonium Magliabechium typis editae.

(Cfr. Catalog. laudatae Academiae Apatistarum, et Lopez in Additamentis cit., Vol. II, p, 490).

Fiorelli Fr. Iacobus, Venetus, S. Theol. Mag., an. 1661, cum esset Baccalaureus, interfuit ut Discretus Provinciae Sardiniae capitulo gen. Romae habito, et ut Definitor Provinciae Venetiarum, iam in S. Theol. Magister, capitulo item gen. pariter Romae an. 1667 celebrato. Interfuit quoque ut Provincialis suae Venetiarum Provinciae, cap. gen. an. 1673, in quibus comitiis propositus fuit atque electus Litterarum revisor. Videtur illum vitam egisse usque ad an. 1685. Publici iuris fecit sequentia, nempe:

1. Detti e fatti memorabili del Senato e Veneti Patrizii. Venezia, presso Combi e La Nau, 1672, in 4.

2. La Monarchia d'Oriente da Costantino il Grande nell'anno 330 a Costantino Paleologo nel 1453, Venetia, 1674, et iterum ibidem an. 1679, semper in fol. opus admodum rarum.

3. Homo multiplex, sive considerationes de praecipuis statibus vitae ipsius, discursus morales et eruditi, opus italica lingua scriptum et an. 1682 editium.

4. Binae eiusdem epistolae italice ad Antonium Magliabechium. (Cfr. Clar. Venetorum ad Ant. Magliabechium Epistolae, Florentiae, 1746, T. II, p. 343).

(Cfr. Analecta Augustiniana, Vol. XI; Ossinger, p. 459; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, pp. 160 et 447, nec non Benedetti, Bibliopola romanus, catal. 210).

Fiorello Apicella Fr. Ioannes Baptista, Neapolitanus, floruit circa medietatem saeculi XVII et scripsit: Verum atque iustum, licet per quam breve Encomium Alexandri Papae VII ex eius nomine, agnomine, ac stemmate desumptum. Anno D. 1655. Romae, Typ. Franc. Caballi, 1655, in 4. Extat in Biblioth. Casanatense, Miscell. in 4. Vol. 566 et refertur etiam, a Moreni, Bibliogr. stor. ragionata della Toscana, Firenze, 1805, p. 375.

Fiorino Fr. Innocentius, Patavinus, in Academia Patavina an. 1605 publice profiteri coepit, ut Portenarius asserit, et quaedam opuscola proelo commisit. Ita Herrera, T. I, p. 488. [pag. 71]

de Firmo Fr. Thomas S. Theol. Lector, floruit circa an. 1500, cuius est: Vita B. Beltrami Firmani Ordinis Erem. S. Augustini ut ex actis Sanctorum 31 maii, p. 865.

(Cfr. Schier, Additamenta cit., Cod. 353. Bibl. Angelicae, p. 288).

de Fivizzano Fr. Andreas, S. Theol. Mag., clarus Pisarum Provinciae alumnus, vixit saec. XV, et fere continuo in nostro S. Spiritus coenobio, cuius in comitiis generalibus de Appamiis an. 1465 habitis, cum iam esset S. Theol. doctor atque iam praefuisset suae Provinciae, renuntiatus fuit Prior. An. 1482 iam obierat; legitur enim inter definitiones Capituli gen. Perusini hoc anno celebrati, sequens mandatum: "presenti diffinitione ferimus sententiam excommunicationis in forma contra quoscumque detinentes clam aliquid de bonis sive libris aut computis quondam b. m. mag. Andreae de Fivizano" (cfr. Analecta August., Vol. VII, pp. 114, 122, 193, 287). Ab an. 1474 fuit etiam confessarius Augustiniensium Monialium monasterii S. Catharinae Virg. et Mart. ad Portam S. Caii, vulgo S. Gaggio, pro quibus nonnulla scripsit. Reliquit: Predica fatta per la velazione di suor Elena de Bonsi e di Dorotea di Giovanni da Strada l'an. 1476, non che l'esposizione del Salmo VI: Domine ne in furore tuo arguas me. Reperiuntur mss. Florentiae in Bibl. Laurentiana-Leopoldina in Cod. inter Biscionianos XXXVI, ff. 89-93.

Fivizanensis Fr. Augustinus, Hetruscus, Doctor Parisiensis, ac vir, ut scribit Ioseph Pamphilus (Chronica Ord. Fratrum Erem. S. Aug., Romae, 1581, f. 105), singularis ingenii, tantae auctoritatis et gratiae apud Aegidium (Viterbiensem) Generalem extitit ut eidem negotia Ordinis in Gallia praesertim difficillima super omnia commiserit". Cuius naturae erant ista negotia nos latet; haec tantum scimus: "Die 27 martii 1519. Ad Provincialem Franciae indulgentias et commissiones mittimus, ait Aegidius in suis Regestis, hortantes tam Provincialem quam magistrum Augustinum Fivizanensem, ut de consensu Regio obtinendo maxime laborarent, illumque ad alias Franciae provincias transmittat". (Cfr. Analecta Aug., Vol. IX, p. 211). Sed ipse iam interfuerat Capitulo Gener. Neapoli an. 1507 celebrato, ac inibi inter Regentes disputantes, ut ait Torelli, Secoli Agostiniani, T. VII, p. 560, "non fu meno lodato per la sua somma modestia; che per la sua alta dottrina". E Gallia in Italiam reversus, an. 1526, uti definitor suae Pisarum Provinciae, una cum Mag. Andrea Fivizano Provinciali, interfuit Capitulo generali Tarvisii celebrato (Ibid., p. 43). "Aiunt, subiungit idem Pamphilus, hunc aliqua digna immortalitati a se edita commendasse, sed usque modo nihil vidi praeter sermones varios sapientissimis sententiis ornatos". Apud vero romanum bibliopolam Samonati. (Cfr. eius Catalogum 56, n. 471) sequens opus venum ivit:

1. Expositiones D. Thomae Aquin. Ord. Praed. in tres Psalmos vulgo tres primos nocturnos cura Fr. Augustini de Fivizano Ord. Heremitarum in coenobio S. Stephani regentis. Venetiis, Tip. de Luere 1501, in fol.

2. Commentaria super quatuor libros metheororum Aristotelis, cum textu eiusdem, D.ni Caietani de Thenis Vicentini artium et medicinae doctoris clarissimi, diligenter emendata per fratrem Augustinum de Fivizano Artium et Theologiae doctorem Ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini. Venetiis, Bonectus Locatellus, an. 1496 in fol.

(Cfr. Gesarut Katalog. der Wiegendrucke, n. 2422. Extat in Bibl. de Dresden, L. B. [pag. 72]

Flandino Fr. Ambrosius, Neapolitanus, S. T. D. litteris graecis, latinis, atque hebraicis eruditus, fuit et insignis philosophus, et concionator sui aevi celeberrimus. Ita egregie scripsit de rebus philosophicis, ut merito christianus Plato a quibusdam fuerit appellatus. Primus omnium in Italia Lutheri errores insigni tractatu de Missae sacrificio, aliisque doctis lucubrationibus validissime refutavit, multosque Principes in catholica fide solidavit. An. 1503 magistrum agebat Comitum Placentinorum de Landis; an. 1505 uti provincialis provinciae coloniae interfuit Capitulo generali Perusiae celebrato; an. 1508 Regens erat Studii Bononiensis; an. 1509 studii Florentini, et an. 1514 Provincialis Neapolitanus. Demum an. 1517 die 1 aprilis inauguratus fuit Episcopus Lamocensis in Isauria, et suffraganeus, sive coadiutor Mantuanus. Hanc mortalem vitam finivit Mantuae die 24 septembris 1531 aetatis suae 69. Ita ex Gandolpho in Eremi Sacrae August., Parte I, Ios. Lanteri, p. 105. Quae scripsit Ambrosius ex eodem Gandolpho, pp. 54-55 eccepimus et sunt:

1. De animarum immortalitate contra assertorem mortalitatis, nempe Petrum Pomponatium. Mantuae 1519, die 30 martii in fol. Opus divisum in quatuor libris et Card. Sigismundo Gonzagae dicatum quo viso, antequam imprimeretur, a Pomponatio in sua Apologia Bononiae edita, 1518, lib. 2, cap. 1, scripsit: "Ambrosius Episc. Lamocensis Mantuae suffraganeus, vir divinissimus ac per universum decantatus"; et lib. 3, c. l. eum vocat Praedicatorem celeberrimum.

2. Quadragesimalium Concionum liber (qui Gentilis inscribitur) subinde Rev. Patris ac D. Ambrosii Eremitae, Sacrae Theologiae Doctoris eximii, Episcopique Lamocensis et Suffraganei Mantuani editus, ex Ethnicorum et Christianorum erudimentis collectus. Impr. Venetiis mandato et expensis H H quondam Nobilis Viri Octaviani Sceti ac Patricii Modoetiensis et sociorum. Anno a Nativitate 1523 die martii, in 8. - Item: Opus concionum aureum, Venetiis, 1523, in 12.

3. Quod non sit abroganda Missa secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae ordinata, quodque translatum sit a Christo in Petrum et Successores eius verum Sacerdotium, et denique quod Missa sit sacrificium, adversus Lutherum Martinum Apologia. Ms. in fol. pulchris charact. in olim nostra Biblioth. Vintimiliana.

4. Ambrosii Parthenopei Sacrarum litterarum professoris de Fato contra Petrum Pomponatium pro Alexandro Aphrodisaeo Apologia. In dedicatoria Clementi VII exprimit, se fuisse apud ipsum Marchionis Mantuae Francisci Gonzagae Legatum. In Epist. ad Pomponatii Auditores, habemus notitiam eius cognominis, nominat enim seipsum Ambrosium Flandinum, et quod scripserit in senectute. Ms. in fol. in eadem olim nostra Vintimilae.

5. De vera et Catholica Fide conflictationes: Quibus artes primo, et doli aspidis surdae et Lutheranorum deteguntur: Demum quasi aeneis tormentis infaustum et infame monstrum novem artibus compactum expugnatur. Opus dicatum Episcopo Veronensi. In fine libri habetur an. 1531. Ms. in fol. ibidem. (Tria haec opera sunt in forma dialogica erudita valde, profundae doctrinae et eloquentiae).

6. Adnotamenta in Platonis Alcibiadem, sive de natura hominis et de voto. Ad Comitem Planellae Iac. Probum. Inc.: "Praecellens tua virtus".

7. Commentaria in Parmenidem, vel de uno omnium principio et de ideis. Ad Federicum Gonzaga March. Buzoli. Inc.: "Si cui ab ineunte aetate". [pag. 73]

8. De mundi Genitura, ubi sex dierum opera explanantur. Inc.: "Gestiens ego vermiculus". Contra P. Pomponatium.

9. Commentarius in quatuor dialogos Platonis adversus Georgium Trapezuntium. Ms. in R. Parisiensi. Praemittitur epistola nuncupatoria ad Franciscum I Regem Francorum.

10. Sermones per Adventum usque ad Epiphaniam ad Feder. Gonzagam.

11. Conciones super Salutationem Angelicam et Canticum Mariae. Inc.: "Duo mihi creditores".

12. De Tribus Magdalenis, et unica Magdalena. Et alia. Mantuae ex Pamphilo, p. 10, haec omnia in Bibl. olim nostri coenobii S. Agnetis.

(Cfr. Possevinum, T. I, p. 73; Ciaconium, Biblioth., col. 125; Herrera, T. I, pagina 42; Toppi, Bibl. Neap., p. 11; Pamphilum, fol. 109; Ossinger, p. 341; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Venezia, 1824, T. VII, part. II, p. 373; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., part. I, p. 105, et Postr. Saec. Sex, T. II, p. 22; ac Hurter, Nom. Lit., T. II, (1906) col. 1271-73).

Flandino Fr. Ambrosius, (ADDITAMENTA, pag. 75-76) de quo in Vol. II, p. 72 scripsit etiam iuxta Hieron. Tiraboschi, (Stor. della Lett. ital. Modena, 1778, T. VII, part. I, 221) aliud opus quod asservatur in Regia Bibl. Parmensi sub hoc tit.: Examen vanitatis duodecim articulorum Martini Lutheri, opera, prosequitur praedictus Tiraboschi, "di cui il dottissimo P. Paciani in una breve sua ms. dissertazione sopra essa, lodò altamente la profonda dottrina, la molta erudizione, e la forza del raziocinio, con cui è distesa". In eodem autem opere, T. IX, p. 304, laudatus Tiraboschi haec de illo adiungit: "Alcune altre notizie intorno ad Ambrogio Fiandino mi ha cortesemente comunicate il P. Tommaso Palter, Priore del Convento di S. Croce della Congregazione Agostiniana di Lombardia in Casale di Monferrato tratte dalla Storia ms. della Congregazione medesima del P. Fulgenzio Alghisi, che ivi conservasi. Da essa raccogliesi, che Ambrogio essendo già Vescovo Lamocense, e suffraganeo di Mantova l'anno I528, volle ed ottenne di essere aggregato alla suddetta Congregazione nel Capitolo tenuto in Calvatone, terra del Cremonese, e ch'egli quasi per gratitudine formò una bella Libreria nel convento di S. Agnese di Mantova, a cui pure fece dono di tutte le sue opere. In essa ancora si afferma, che il Duca di Mantova Federico Gonzaga inviollo suo ambasciatore a Roma a complimentare il nuovo Pontefice Clemente VII. Nel medesimo convento di S. Croce conservasi un codice ms. del Fiandino col titolo: Tomi textus Parmenidis, et in hunc librum Commentaria digesta et annotationibus, digressionibusque illustrata, ac illustrissimo Federigo Gonzagae Marchioni Bozzoli dicata per Rev.mum S. Theol. Doctorem ac Episcopum Lamocensem et Suffraganeum Mantuanum Ambrosium Parthenopeum; il qual codice per l'eleganza con cui è scritto, per gli ornamenti della legatura e per l'arme Gonzaga aggiuntovi, sembra quel desso che fu dall'autore offerto al suo Mecenate".

de Florentia Fr. Benedictus Antonii, floruit saec. XV. Constat ex Regestis Ordinis (Cfr. Analecta August., Vol. VII, p. 196) mense maii, an. 1475, cum esset in S. Theol. Magister, illum mandatum accepisse a Priore Gen. examinandi una cum magistris Sancte et Antonio de Florentia, ut incorporari posset in universitate Pisana ad effectum inibi legendi sententias, Baccalaureum Fr. Laurentium de Florentia in conventu Pisarum de familia constitutum. Dicitur ab Ossinger, pagina 346, vir in omni literatura exercitatus, rhetor, et inter concionatores notissimus. Extat eius opus quadragesimale in cod. 826. (Q. 8, 1) Bibl. Angelicae Urbis, chart. in 4, ff. 144, saec. XV, binis columnis et manibus; in cuius fine legitur: "Explicit opus Xl.le Scriptum et completum per me fratrem Benedictum Antonii de Flor. anno d.ni 1459 die 21 mensis ianuarii in conventu loci novi. Amen". (Eius meminerunt Herrera, T. I, p. 113; Elssius, p. 121 et Negri, Scritt. Fiorentini, p. 89).

de Florentia Fr. Dionysius, dicitur ab Ossinger, p. 346, "vir admirabilis ingenii, doctrinae singularis, et exquisitus philosophus". Eius meminit Michael Pocciantius sub an. 1440 in Scriptoribus Florentinis, et Herrera in Alphabeto August., T. I, p. 200, qui de eo dicit: circa annum 1443 in Academia Bononiensi Philosophiam longo tempore docuisse. Ab eo posteris relicta fuere: Commentaria in libros Aristotelis, qui parva naturalia nominantur, quae olim Pisauri mss. in nostra Bibliotheca habebantur. (Cfr. etiam Pamphilus, f. 8; Elssius, p. 171; Negri, Ist. degli Scritt. Fiorentini, p. 148, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. I, p. 368).

de Florentia Fr. Franciscus Antonii, erat in Registris Ordinis anno 1423 Regens Florentinus; an. 1424-25 Provincialis Pisarum an. 1427 socius Prioris Generalis et Visitator Generalis Provinciarum ultramontanarum; an. 1432 Regens Venetus, Prioris Generalis socius, et Praeses capituli Marchiae Tarvisinae; an. 1433 Vicarius Generalis in tota Italia nec non iterum Provincialis Pisarum, et an. 1438 capituli Pisani Praeses. Quid ultra de eo actum sit, aut quanto tempore supervixerit non invenio. Virum tamen fuisse memoria dignum munera repetita, [pag. 74] quae obiit, satis manifestant. Ita noster Herrera, T. I, p. 248. Verum nos scimus illum supervixisse in conventu Florentino usque ad decrepitam aetatem atque e vita excessisse an. 1474. In quodam enim libro Memoriarum florentini monasterii S. Catharinae Virg. et Mart., alias S. Gagii, monialium Ord. N., f. 177 legitur: "M Franc. d'Ant. florentino prese il governo spirituale di essere confessore et predicatore del nostro monasterio dopo el sopradetto M Antonio, et con molta sollecitudine et desiderio della salute nostra s'affaticò nelle confessioni, continue predicationi per insino all'anno 1474, nel qual tempo non manchò da tutto quello che gli fu possibile per dare consolazione spirituale alle sue pecorelle, con le prediche, scrisse di molte epistole et begli trattati et maxime sopra el Salmo: Deus, Deus meus respice in me, etc., dove tratta mirabilmente della Passione di Gesù Cristo. Et nelle sue mani 27 monache feciono la loro professione". Tamen in eo munere aliquoties substituebatur a magistro Augustino de Balneoregio "perchè el detto maestro Francesco era molto antico". De illo nunc habentur:

1. Predica del Maestro Francesco d'Antonio heremitano, mandata alle suore di San Gagio, Florentiae in Bibl. Riccardiana, cod. 1277, ff. 142-129, saec. XV.

2. Expositione di Sancto Bernardo sopra Salveregina volgarizzata per lo venerabile Maestro Francesco d'Antonio de' frati heremitani di Sancto Augustino. In eodem codice, ff. 130-135.

de Florentia Fr. Remigius, ante annum 1341 provide bibliam Parisiis legit; inde provinciae nostrae Tusciae, uti Prior Provincialis, praefuit. Die vero 22 junii 1349 a Clemente VI ad episcopatum Comachii in Romandiola promotus fuit. Octo annis in sede episcopali Comachii permansit, at an. 1357, die 26 aprilis ad Pistoriensem Dioecesim ab Innocentio VI translatus fuit (Cfr. Reg. Avenion. Innocentii VI. Vol. XVII, fol. 224). Filius fuit quondam Bartholomaei et in Ordine nostro S. Paginae Magister. Pistoriensem Ecclesiam ad decem fere annos singulari probitatis vitae exemplo administravit; deinde claustralis recessus percupidus, deposito Episcopali onere, anno 1367 ad cellam remeavit, ubi suavissime vitam traducens, anno 1370 supremum diem clausit. Scripsit: La storia del beato Niccolò da Tolentino / composta per lo frate Pietro da Monte Rubbiano della Marca a. Domini MCCCVI et volgarizzata et chompiuta per frate Remigi da Firenze an. Domini MCCCLVI addì XX di Settembre. Codex chart. Bibliothecae Guarnacci de Vulterra 6191-LVI-6-9. Sala V, ff. 162.

(Cfr. Ughelli, Italia Sacra, Tom. II, n. 32 et Tom. III, n. 33; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 73 et 131; P. Denifle, Charthul. Universitatis Paris., Tom. II, pagina 315, 536 et Torelli, Sec. Agostiniani, Tom. VI, p. 21).

de Florentia Fr. Simon, commendatur apud Iulium Negri, Ist. degli Scritt. Fiorentini, p. 504, cum propter raram doctrinam, tum propter insignem probitatem. An. 1551 cum ipse esset S. Theol. Bacc. licentiatur ad suscipienda insignia magistralia post annum. An. 1560 manebat apud nostratem Seripandum, Salernitanum Archiepiscopum, pro spirituali, ita Herrera, T. II, p. 401, ipsius consolatione, et studiorum adiumento, aliisque honestis causis. An. 1562 interfuit Concilio Tridentino, obiitque circa an. 1568 dum provincialis Pisani munere fungeretur. Ab eo extant: [pag. 75]

1. Oratio latina in Concilio Tridentino habita die 11 februarii 1562 feria quarta cinerum.

2. Oratio altera in idiomate italico die 26 iulii 1562 coram patribus Concilii Tridentini Dominica decima post Pentecosten. Ambo impressae.

(Cfr. etiam Pamphilus, f. 124; Torelli, Vol. VIII, p. 505; Elssius, p. 630; Ossinger, p. 348, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 190, nec non in additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 742).

Florentinus B. Ambrosius, ob insignem pietatem appellatus homo Dei, claruit saeculo XV, doctrina atque concionandi gloria. Is est ille, de quo verba facit Poggius Florentinus invectiva 2 in Franciscum Philelphum dicens: "Sequebaris virum doctissimum, et vitae integritate praestantem, Ambrosium Eremitam; te ille monebat, atque erudiebat amice pro sua in omnes benevolentia, atque humanitate. Quamdoque molestus reiiciebat insubitatem tuam. Quid viri sanctissimi, atque humanissimi animum a te reddidit abhorrentem?". Et in oratione 3 in funere Nicolai Nicoli illum nuncupavit: "sanctimonia morum et doctrina conspicuum Ambrosium Eremitam". Ab Herrera, T. I, p. 12, ponitur sub. an. 1443, sed Possevinus in Apparatus Sacri, T. I, (Venetiis, 1606), pagina 73, affirmat illum claruisse an. 1456. Reliquit valde utiles Sermones Quadragesimales, qui, iuxta Negri, istoria degli Scritt. Fiorentini, Ferrara, 1722, p. 30, asservabantur adhuc suo tempore in Biblioth. conventus S. Spiritus Florentiae.

(Cfr. etiam Elssius, p. 45; Ossinger, p. 345; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 365; et Poccianti, in Catal. Script. Florent. omnis generis, Florentiae, 1589, qui de Ambrosio scribit: "divinis semper obsequiis sacrisque literis fuit addictus, et in legis Domini meditatione die noctuque intentus".

Florentinus Fr. Gratia vel Gratianus, teste D. Antonino III parte Historiali, a Summo Pontifice an. 1380 missus est ad Florentinos legatus. Is erat celebris in S. Theol. Mag., et Provinciam Pisanam an. 1391, 1392 et 1393 administravit. Ios. Pamphilus, f. 73 eum sub an. 1419, et Michael Pociancius sub an. 1431 inter scriptores Florentinos et Augustinianos reposuerunt. Valde tamen dubito, ait Herrera, T. I, 306 Gratiam usque ad ea tempora supervixisse. A Republica Florentina ad plures Principes missum oratorem Pociancius in libro de Scriptoribus Florentinis affirmat, et id muneris obiisse, ait idem Herrera, ad Galeatium Ducem Mediolanensem relatio ad me missa testatur. Ab eius ingenio elucubratae fuerunt:

1. Lectiones theologicae et

2. Quaestiones super libros Sententiarum, quae mss. reperiebantur Florentiae in nostra Bibl. ad S. Spiritum.

(Cfr. etiam Torelli, T. VI, p. 494, n. 17; Elssius, p. 245; Iöcher, T. II, col. 1138; Fabricius-Mansi, T. II, p. 79; Negri, Scritt. Fiorentini, p. 315 et Ossinger, p. 413).

Floridi Fr. Ambrosius, Patavinus, S. Theol. Mag., floruit saec. XV, atque eluxit, iuxta Ossinger, p. 354, acutus philosophus et profundus theologus, cuius testimonium peribent:

1. Commentaria in libros Sententiarum, Vol. quatuor. Mss. in fol. Stabant in nostra Bibl. Patavina (cfr. Tomasini, Catal. Biblioth. Patavinae, p. 71).

2. Praelectiones Casuum Coscientiae, Dialogi tres. An. 1602, chart. in 4 (Cfr. Tomasini, ibidem, p. 71). [pag. 76]

3. Praelectiones in Logicam, chart. in 8. (Cfr. Tomasini, ibdem, p. 78).

4. Praelectiones in Libr. Posterior, chart in 4 (Cfr. eumdem, ibidem, p. 77).

5. In libr. de Generatione, chart. in 4 maior. (Cfr. eumdem, ibidem, p. 77).

6. Dialogismus de chirosophi naturali, chart. in fol. Ibidem, p. 78.

7. Tractatus de annis climatericis ac diebus criticis Dialogistico contextus sermone. In quo mira doctrina, ex fontibus Astrologorum, excerpta et philosophorum, panditur, quo pacto totius vitae humanae cursus per septenarium annorum numerum regulatus, secundum varias planetarum coniunctiones in diversis temporibus graviter exagitetur et torqueatur. Patavii, apud Mathaeum de Meniis Pat. 1612, in 4.

(Cfr. etiam Portenari, Della Felicità di Padova, libr. IX, cap. 27, et Hurter, Nom. Lit., T. II, (1906), col. 970).

de Flumine Fr. Nicolaus, floruit saeculo XV, cuius est: Officium divinum ac B. M. Virginis. Cod. 813 (8) Biblioth. Comm. Veronensis, membr. saec. XV, (an. 1462) pp. 328 (c. 12 x 9) gothico charactere exaratus. Rubricae codicis scriptae sunt in cinnabaro et litterae initiales in minii inductione. In primis 24 pag. adest calendarium, pag. 25: Incipit Officium B. Virginis secundum consuetudine Romane curie. Explicit liber iste: Laus sit tibi Christe, per me fratrem nicolaum de flumine scriptum, illuminatum ligatum sub anno domini 1462 die XI mensis novembris. In Calendario Festa S. Monicae, Conversionis S. P. Augustini et translationis eiusdem S. Doctoris notantur uti solemnia. (Cfr. Biadego, Cat. Bibl. Com. di Verona, (1892), p. 386).

Fogiadeno Fr. Augustinus, Cremonensis a nonnullis Fogliatius, Foliata vel Fogliata etiam dictus, vir non minus probitate, quam sacrarum litterarum scientia praeditus, florebat annis 1525-1533. Arisius, Cremona Lit., Parmae, 1702, T. II, p. 138, illum dicit: "non tantum humanis litteris, at sacrae etiam scripturae, rebusque Ecclesiasticis, philophicis et theologicis clarum". Obiit Ferrariae, ubi vitam egit, an. 1533, et in templo D. Andreae est sepultus. Eius laboris fructus sunt:

1. Expositio in Orationem Dominicam,

2. Expositio in Salutationem Angelicam,

3. Expositio in symbolum Apostolicum et alia, quae asservabantur in Bibliotheca conventus Ferrariensis S. Andreae olim Ordinis nostri.

(Cfr. omnes nostrates, praesertim Pamphilus, f. 111; Herrera, T. I, p. 58; Elssius, p. 97; Torelli, T. VIII, p. 219; Ossinger, p. 354; Lanteri, Postr. Saec. Sex, R. A. T. II, p. 170).

Fontana Fr. Iohachim, Siculus, S. Theol. Lect., die 25 octobris an. 1866 ortus in oppido Canicattini, cum 20 esset annorum, die scilicet 2 iul. 1886 Augustinianam tunicam in Congregatione S. Mariae de Nemore vestivit, in eaque die 11 sept. 1887 professus est. Vir fuit suavitate morum spectabilis, observantiae religiosae zelosus, omniumque virtutum genere praeditus. Novitiorum atque professorum magister nec non Vicarius Generalis eiusdem Congregationis extitit; piissimeque obiit die 24 maii anni 1914. Scripsit:

1. Compendio della vita di S. Rita da Cascia Monaca Agostiniana. Roma tip. Vat., 1900, in 16.

2. Emilio e i Masnadieri. Racconto.

3. Memorie storiche di S. Eduardo III, Re d'Inghilterra. Palermo, Tip. Boccone, 1894.

4. S. Venere Verg. e Mart. [pag. 77]

5. Rosina ossia la figlia del massone. Racconto contemporaneo. Caltanisetta, Castaidi, 1898.

6. La Donna sul campo dell'azione cattolica.

7. Dal boschetto alla montagna. Narrazione allegorica.

8. Eutalia ossia: La chiesa delle catacombe Siciliane. Racconto, et alia.

Fonteblanda Fr. Ioan. Baptista, scripsit, ut videtur saec. XV: La Vita di Brandano ms. cuius eminit historicus Pecci in vita eiusdem Brandani. (Cfr. Moreni, Bibl. Stor. Rag. cit., T. I, p. 387).

Foresius Fr. Nicolaus, Aquapendentanus, de quo Gandolphus, p. 272 et Ossinger, p. 358, vide quae de illo scripsimus Vol. I, p. 49.

Foresti Fr. Iac. Philippus, Bergomensis, ex nobili genere comitum loci Soldii, Bergomensis territorii oriundus, an. 1434 natus, historiographus ac theologus validus, in conventu Bergomensi Congregationis Lombardiae an. 1451 die 1 maii a B. Ioanne de Novaria D. Augustini institutum suscepit, ut ipse libro XV sui Supplementi Chronicarum fidus auctor enarrat. In eodem Supplemento edit. 1486, f. 283, item refert se an. 1479 ope divi Nicolai Tolentinatis miraculo a lethalis pestis morbo Brixiae liberatum, cum nulla salutis spes in humano medicamine superesset. Historiae studiis se totum usque ad decrepitam aetatem mancipavit, qua in palestra litterariae reipublicae plurimum profuit. Licet alienissimus viveret ab Ordinis dignitatibus et guberniis, tamen declinare non potuit, quin in aliquibus monasteriorum regiminibus aliquando praeficeretur. Quapropter Prioris gessit munus, non sine utilitate conventuum, Imolae et Forolivii. Eius vero prudentia, et industria in suo Bergomensi coenobio regendo melius effulsere; nam inibi aliqua aedificia utilia excitavit; bibliothecam ampliavit, illustravit, ac numerosis magnique praetii codicibus ditavit; nomenque suum non in lapidibus, sed in religiosorum cordibus insculpsit. Erat enim suavissimis moribus imbutus, in seipso severus, religione pius, et in pervolutandis voluminibus, diurna atque nocturna manu constanter intentus. Satis dum vixit, et in patrio conventu anno 1518 aetatis suae 85 animam exalavit. Haec iuxta nostrum Herrera, T. I, p. 476 et iuxta Gandolphum, p. 197-201, qui tamen eius obitum reponit ad annum 1520 aetatis 86, religionis 69, die 15 iunii. Opera eius sunt:

1. Supplementum Chronicarum (in fine). Perfectum autem opus fuit anno salutis nostrae 1483, III Kal. iulii in civitate Bergomi: mihi vero a nativitate quadragesimo nono. Impressum autem hoc opus in civitate Venetiarum; per Bernardinum de Benaliis Bergomensem eodem anno die 23 augusti, in fol. cum figuris, charact. goth., ff. 180 (sig. A. a-p, A-z, AA.-DD., 11. 54. (Cfr. Hain, n. 2805); idem Brixiae per Boninum de Boninis de Ragusia, 1485 in fol., ff. 21 + 358, 11. 49. Post tabulas, f. 22a legitur: "Ad Magistratum Bergomensem in omnimoda Historia novissime congesta Chronicarum Supplementum appellata" (Hain, n. 2806); idem Venetiis per Bern. de Benaliis, 1486, in fol. (Hain, n. 2807) idem Venetiis per Bernardum Pizum, 1490, die 15 maii, in fol.; (Hain, n. 2808); idem Venetiis, Bernardinus Ricius de Novaria, 1492, in fol. ff. 254 x 12, 1l. 60; (Hain, n. 1809); idem repercussum ac deductum usque ad an. 1503 cum tit.: [pag. 78] Supplementum supplementi chronicarum, Venetiis per Albertinum de Lissona Vercellensem, 1503 die 4 maii, in fol.; idem Venetiis, 1506, fol., p. 440 ad an. 1493 loquitur: "de quatuor permaximis insulis in India extra Orbem nuper inventis"; idem ibidem an. 1513, in fol., Parisiis apud Simon. Colineum anno 1535, in fol. sub hoc tit.: Supplementum Chronicarum omnes fere historias quae ab orbe condito actenus Gestae sunt ineunda admodum brevitate complectens, repurgatum et Bernardini Bindoni, annorum 32 appendice auctum; postremo Venetiis 1547. Statim ac hoc opus prodiit in linguam italicam versum fuit atque editum: In Venetia, 1483 in fol. (Cfr. Argelati, Bibl. dei Volgarizzatori, T. II (1767), p. 123); sub tit.: Chroniche de tutto el mondo. Post tabulam: "Incomenza l'Opera dignissima et preclara chiamata supplemento de le Chroniche, in le quali se tracta in brevità d'ogni historia, comenzando dal principio del mondo fino al presente: compilata et facta per lo excellentissimo et famoso Doctor Messer Frate Iacobo Philippo da Bergamo: de l'ordine de gli Heremitani di Sancto Augustino.... et vulgarizzato per me Francesco C.(iei) Fiorentino, nella nobilissima città di Fiorenza questo anno nel 1483 et finito a 17 de zenaro nel prefato millesimo a laude, honore et exaltatione et gloria de la individua et Sancta Trinitade Padre, Figliuolo et Spirito Sancto.... In fine: Impresso nell'inclita Città di Venetia per me Bernardino Rizo de Novara l'anno de la nostra salute 1491 a di 8 de Octobrio: regnante lo inclito Principe Augustino Barbarico" in fol., (Hain, 2811-2812); item tradotto da M. Francesco Sansovino e continuato fino all'an. 1481, Venetia, 1481; item Venetiis, 1500 in fol. (Hain n. 2810); item in Venetia, 1520; item ibid. 1058 et "vulgarizato et historiato cum la gionta per insino 1524", Venetia, 1524, in fol.; In Venetia 1535, in fol. (Indice Ottoboniano); item: "nuovamente revisto, vulgarizzato secondo il vero testo latino dell'ultima impressione fatta a Parigi. Et appresso l'addittione delle cose più memorabili accadute, o fatte per l'universo Mondo a tutto l'anno 1539. In Venezia per Bernardino Bindoni, 1540, in fol. et alias pluries. Item in lingua hispanica: Suma de los cronicas del mundo traduzido de lengua latina y toscana en esta castillana por Narcis Viñoles. Valencia por Gorge Costilla, 1510 (Brunet, I, 787).

2. De plurimis claris selectis (sic) que Mulieribus. Opus prope divinum novissime congestum. (In fine): "Opus de claris selectisque plurimis mulieribus a fratre Io. Philippo Bergomense editum explicit: maxima cum diligentia revisum et castigatum per Rev. sacre theologie Magistrum Albertum de Placentia et fratrem Augustinum de Casali maiori eiusdem facultatis Baccalarium ordinis minorum. Ferrariae impressum. Opera et impensa Magistri Laurentij de rubeis de Valentia tertio Kal. maias, anno salutis nostre M.CCCCLXXXXVII. Religioso invictissimoque principe Divo Hercule duce secundo: Ferrariensibus legiptime (sic) imperante in fol., ff. 4 x 172, (A. a-z) charact. goth., 11. 45, cum figuris Xilogr. 171. Beatrici de Aragonia riginae Hungariae et Bohemiae dicatum. (Cfr. Hain, n. 2813). Item Venetiis, 1516, in fol. et Parisiis, Sim. Colinoeus, an. 1525, in fol. (Cfr. Brunet, I, n. 787).

3. Confessionale sive Interrogatorium (italice) S. 1. typ. n. et an. (Venetiis c. 1500) in 8: charat. semi-goth., ff. 38, sign. A-E., 1l. 32. Inc.: "Incomincia qui la degnissima e generalissima confessione" (Cfr. Proctor n. 5673, et Copinger, n. 950. Idem, Venetiis, Benardinus Benalius, s. a. (c. 1500 in 4, charact. semi-goth., ff. 36, in Bibl. [pag. 79] Civ. Bergomi, n. 11, 19 (2); dicatum: "al suo reverendo padre di religione et pietà et sanctimonia insignio Io. Maria di dominici veneto: Generale benemerito de canonici regolari de sancto Salvatore". Editionem latinam vide apud Hain-Copinger, n. 2814; Pellechet n. 2070, et Proctor n. 4900, nempe Venetiis per Bernardinum Benalium an. 1487, in 4: ac tandem Antwerpiae, 1516, in 8.

4. Postilla Catonis (i. e. commentarii in ethicam Catonis) seu speculum regiminis: Post indicem rerum sequuntur versus germanici, ad rationem preceptorum praecedentium compositi. Cod. 3059 (And. 59), in 2: an. 1470-73, ff. 398, Bibl. Regiae Monacensis.

5. In principio libri Historiarum seu Decadum Marci Antonii Coccii Sabellici editionis Venetae per Andream de Torresanis, 1487; fol.; qui Liber est Senis in nostra Martiniana, habetur vita eiusdem Sabellici, nec non Epistola in laudem Operis ad Senatorem nobilissimum Dominicum Gallianum data in aede D. P. Augustini Lucae 1493 quinto idus fabruarii auctore nostro iacobo Philippo Foresto manu impressoria, et pulchra. (Ita Gandolphus noster 1. c.)

6. In D. Lucam Evangelistam Commentaria scripsisse dicitur (Ita pariter Gandolphus 1. c. Laudatur ab omnibus nostris post Pamphilum et praecipue a Torelli, Saec. Agost., T. VIII, p. 52; a Donato Calvi, Scena lett. degli Scritt. Bergamaschi, 1664, p. 196; Ossinger, Bibl. August., p. 359; Lanteri, Postr Saec. Sex, T. II, p. 79. Inter externos illum laudant, Possevinus in Appar. T.II; Gerardus Io. Vossius De historicis lit., lib. III, p. 662.; Gesner, Bibl., p. 360; Frisius, p. 382; Maraccius, Bibl. Mariana, T. I, p. 638 et alii).

Foroliviensis Fr. Dimalducius, vir tam divinis scripturis quam saecularibus litteris eruditus, circa annum 1336 scripsit, ut tradit Pamphilus in Chronica, f. 50, plura ingenii sui monumenta, quae fere omnia III Bibliotheca nostra S. Iacobi Bononiensis mss. asservantur. Vidimus Romae in Bibliotheca D. Constantini Caietani insignem eius tractatum de Resurrectione mortuorum, dicato Bartholomaeo de Capua, Prothonotario et Logothetae Regis Neapolitani, transcriptum a Fr. Ioanne de Austria anno 1305, unde oportet asserere Dimalducium ante anno 1336 floruisse; quod etiam vel ex eo patet, quod Bartholomaeus de Capua illis muneribus functus est sub Carolo II Rege Neapolitano, qui anno 1309 e vita decessit. Ita Herrera, T. I, p. 199. Quae ab eo scripta dicuntur sunt sequentia:

1. Demodulci (sic) de Forlivio de ordine fr. eremitarum S. Augustini Sermones quadragesimales. Asservantur in Bibl. Reg. Monacaensi, cod. 2539 (aug. civ. 39) in 2, anno 1454, ff. 355. Ex nostrate Gandolfo, pagina 111 habetur: Sermones Quadragesimales super epistolas et Evangelia. In Bibl. Augustana fol., ut testatur M. Antonius Reiferus in Indice impress., ibidem 1675, 4, p. 43.

2. De resurrectione mortuorum, volumen insigne, incipiens: "Nolumus vos ignorare de dormientibus". Extabat, ut vidimus ex Herrera, Romae in Bibl. D. Costantini Caietani. Aliud exemplar dicitur exstitisse Florentiae in Bibl. Fratrum Ordinis Servorum B. Mariae Virg.

3. Postillae, sive Sermones super Epistolas Dominicales totius anni. Proemium inc.: "Fili, suscipe senectam patris tui etc.". Eccl. 3, in quo notanda sunt quae sequuntur: "Quum igitur venerabilis Religiosus Frater Andreas de Pergamo, qui dudum retroactis [pag. 80] troactis temporibus existit pater meus devotissimus, aliquando me rogaverit, ut super Epistolas Domenicales aliquos sermones compilarem, eo quod, si super Evangelia Sermones sufficientes inveniantur, super Epistolas raro aut nusquam sibi placuentes (sic) se asseruit invenisse, et ego pro viribus meis venerabilem eius canitiem quum honorare desiderarem, secundum consilium Sapientis superius narratum, decrevi demum cum Christi auxilio opus aggredi memoratum, in quo de quolibet Epistola, inspirante Altissimo, faciam tres sermones, ita dumtaxat quod in primo eorum totam Epistolam petractabo: in quolibet vero duorum sequentium sumam aliquam auctoritatem ipsius Epistolae, quam specialiter prosequar". In fine codicis legitur: "Expliciunt postille super Epistolas Dominicales totius anni, edite a Ven. Fratre Demolducio de Forolivio, Ord. Erem. S. Augustini". Cod. XXII, Plut. XXI, Bibl. Mediceo-Laurentianae, chart. in 4, saec. XV ineuntis, ff. 393. Alter cod. sub n. 252, saeculo XV, in fol., ff. 115, asservatur Assisi in Bibl. Fratrum Ord. S. Francisci, et in eo vocatur Pater Thomaldutius de Forolivio Fr. Heremitarum S. Augustini.

4. Sermones Dominicales totius anni, qui inc.: "Virga virtutis tuae" diversi a praecedentibus qui incipiunt: "Hora est iam de somno surgere".

5. Sermones de festis totius anni. Inc.: "Corde creditur ad iustitiam".

6. Sermones ad Clerum. Inc.: "Ille arguet mundum de peccato".

7. Tractatus de septem sacramentis. Olim in nostra Bononiae et Servorum Florentiae.

(Cfr. Pamphilus, f. 50; Possevinus, pagina 399; Torelli, T. V, p. 506; Iöcher, T. II, col. 128; Maracci, Bibl. Mariana, VoI. I, p. 332; Viviani Marchesi, Vitae Illustr. Forolivien., p. 163, qui illum vocat Raynoldum Wilduccium et affirmat eumdem scripsisse quoque opusculum contra Hebreos; Fabricius-Mansi, T. II, p. 421; Gandolfo, p. 111; Ossinger, p. 294; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. I, p. 88).

de Foro Sempronii Fr. Thaddaeus Benedictus, alumnus Provinciae Marchiae Anconitanae, filius coenobii S. Augustini Maceratae, vixit saec. XVII. Vir pietate, ingenio et doctrina clarus, typis edidit: Meditationes super Sacrificio Missae. Ita Ossinger, p. 366, et Lanteri, T. III, p. 192.

Forte Fr. Ioannes Bernardus Savonae in occidentali Liguria circa annum 1420 ex Iacobo et Violante Ferrari nobilibus Savonensibus ortus, anno 1462 in coenobio S. Petri de Arena prope Genuam Augustiniano Instituto nomen dedit. In eo postea doctrina, morumque probitate maxime enituit. Fuit enim, ut ait Gandolphus, vir magnae religionis, et sanctitatis, Scripturis divinis nobiliter doctus, scriptorumque veterum lectione dives, ac omnium virtutum genere refertus. Vocabularium Ecclesiasticum perfecit a Mamotrecto, Papia et aliis collectum, quod deinde auxerunt Benedictus Puccius, Bernardinus Morellus, et Io. Baptista Conradus. Monasterium nostrarum Monialium Savonae sub titulo Annunciatae promovit atque instituit, suumque monasterium Savonense S. P. Augustini ardenter dilexit, ibique semper cum Deo absconditus suam duxit vitam usque ad an. 1504, quo decessit. Ipsius opera sunt:

1. Il Vocabulista Ecclesiastico, Mediolani, Leonardus Pachel et Uldericus Seinzenzeler, 1480, die XII kal. Maii, in 4 char. semigoth., ff. 70, II. 38. Fol. 1: "Nel nome de Xpo Iesus. Incomincia il vocabolista ecclesiastico ricolto et ordinato dal Venerabile Sacerdote de Christo Frate Iohanne Bernardo [pag. 81] Savonese, del sacro Ordine di heremiti observanti di Sancto Augustino". Deinde: Significata volens Scripturae noscere sacrae / Haec legat, explanat saxea verba pie. / Quicquid et exposuit libretur pondere forti / Auctoresque graves testificantur ea". (Cfr. Hain n. 2940). Item: Mediolani Leonardus Pachel, 1489 die 23 mensis febr. in 8. (Hain n. 2941): Item Florentinae, Leonardus de Margianis, 1496, (Hain-Copinger n. 1000). Deinde Mediolani per Alexandrum Delizonum, 1503; Perusiae, Conon Veronensis, 1518; Venetiis apud Franciscum Bindonum 1535, in 8; ibidem per Vianum an. 1563 et per Carampellum anno 1575, ac deinceps per Benedictum Puccium monachum Camaldulensem, castigatum, Venetiis an. 1596 typ. Petri Dulinelli et an. 1632, 1635 nec non tum Romae cum Venetiis pluries, sed speciatim memoranda est editio auctior facta a Bernardino Morello una cum gemmarum naturae explanatione, et propriorum nominum Hebraicorum, Caldaicorum, Graecorum interpretatione. Romae per heredes Moscardi, 1669 in 4.

2. Fonte di Charità. Fol. 1: "Reverendo patri in Christo magistro Guilelmo Traversagno Saonensi sacre theologie professori per docto (sic) ordinis sancti Francisci frater Ioannes Bernardus Saonensis. Fol. 3 inc.: "Comincia la divota collatione. Primamente la breve diffinitione di questi vocaboli. Amore, Dilectione, Charità, Divotione: nel zelo". Milano, 1496 in 4: et ibidem, Leonardus Pachel, 1497, die 22 martii in 4:, char. goth., 76 ff., II, 35. (Cfr. Cat. Manzoni, n. 3691 et Hain-Copinger, n. 1001. Hoc opus iterum editum fuit sub hoc tit.: Collazione divota di Giambernardo Forte da Savona frate dei Remitani osservanti di S. Agostino, ridotta alla buona lezione e pubblicata da Tommaso Torteroli Sac. Savonese con la vita dell'Autore scritta dal medesimo. Savona, 1852, Tip. di Felice Rossi, in 8. Haec editio peracta fuit ex quodam codice Bibliothecae civicae illius civitatis, et praecedentes editiones ab editore minime fuerunt cognitae, atque de eius stylo haec ab eo dicuntur: "scritto con tanto buon gusto, con tanta grazia e purezza, che siccome molto si raccomanda agli amatori del bel parlare materno, così torna di non poca gloria all'Autore medesimo, all'Ordine al quale appartenne, alla terra che il vide nascere".

3. Commentaria in omnes D. Pauli Epistolas, quae Ferrariae cum quibusdam Sermonibus ab eo compositis in olim nostra Bibl. ad. S. Andraeam custodiebantur.

4. Recollectorium de veritate Conceptionis B. Mariae Virg.

5. Catena historias patrias continens, quam extraxit ex opere Petri Garae, seu potius in arctum redegit.

6. De Hereticis viris Sui aevi tractatus.

7. Brevis historia fundationis et catalogus Monialium nostrarum, quae Savonae in monasterio SS. Annunciatae usque ad annum 1503 sanctitate claruerunt.

(Cfr. Omnes nostros historicos praesertium Pamphilum, f.. 94; Gandolfi, p. 206; Ossinger, p. 364 et 797; Oldoinum, in Atheneo Ligust., p. 115; Giustiniani, Scritt. Lig., p. 150; Hurter, Nom. Lit., T. II (1906), col. 1139).

Fortunatus a S. Anna, alumnus nostrae Congregationis Discalceatorum Italiae, scripsit: Il P. S. Agostino nei primi trentatre anni di sua vita. Narrazione storica. Roma, Typ. Befani, 1887.

Fortunatus a S. Francisco vide: Mondello Fr. Fortunatus. [pag. 82]

Fortunio Fr. Fulvius de Monte Fortino in Piceno, at civis Asculanus, appellatur ab Herrera magnae integritatis homo, monasticam Eremitarum S. P. Augustini vitam, quam in juventa aetate amplexaverat, plurimum adamavit. Fuit S. Theologiae Magister, et anno 1598 Cardinalis Asculani theologus. Alexandro Mancini Ordinis Priore Generali die 9 ian. 1600 vita functo, eiusdem ordinis habenas uti Vicarius Apostolicus Fortunius noster suscepit die 12 februarii anni eiusdem. Capitulum gen. Recinetum convocavit et in illo idibem celebrato die 25 maii anno 1602, ipso praeter morem postposito, electus est Prior Gen. P. Mag. Fr. Hippolytus Ravennas. Obfuit fortassis, verba sunt Herrerae, Tom. I, p. 243, integritas hominibus ut plurimum odiosa. Moritur in civitate Asculana, ubi sese receperat, die 9 februarii an. 1611, aetatis suae 79. Scripsit, iuxta Antreantonelli (Istoria di Ascoli, lib. IV, p. 124):

1. Volumen in Cathechismum Romanum, ms.

2. Additamenta ad Pierium Valerianum de Magisteriis Aegyptiorum, ms.

3. Giacomo Sadoleto del ben'ammaestrare i figliuoli, tradotto di latino in volgare da Fr. Fulvio Fortunio da M. Fortino dell'Ordine Agostiniano, etc. In Ascoli appresso Giacomo Pinetti Bresciano, 1585, in 4 parvo.

4. Acta sui Vicariatus Apostolici, asservata in Archivio Ordinis, ex quibus eius duae Epistolae, una nempe de obitu Prionis Generalis Alexandri Senesis et de creatione Vicarii Apostolici, altera vero, qua denunciantur Comitia Generalia in Urbe Recinetensi celebranda an. 1602, editae fuerunt in Analectis Augustinianis, Vol. X, pp. 282-285.

(Cfr. Vecchietti, Biblioteca Picena, Volum. IV, p. 192; Lanteri, Eremi Sacr. Aug.. Part. I, p. 312 et Elssius, p. 240, nec non Cantalamessa, Memorie di Ascoli, p. 125).

Fortunio Fr. Thomas, Asculanus, Sacrae Theol. Mag., praecedentis P. Fulvii nepos, fuit Verbi Dei praeco, et anno 1620 praefuit suae Marchiae Anconitanae Provinciae, Edidit: Nella Solennità di S. Caterina Vergine e Martire, Panegirico in lode della medesima, di Fr. Tommaso Fortunio Agostiniano d'Ascoli, detto in Roma, ed ivi impresso l'anno 1609 nella tip. Facciotti, in 4.

(Cfr. Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. IV. p. 192; Cinelli-Sancassani, Bibl. Volante, Vol. II, p. 336; Cantalamessa, Memorie, cit., p. 169).

Foschi Fr. Gabriel, Dominici filius, Anconitanus, alterius Gabrielis Foschi consanguineus, ac eiusdem S. P. Augustini instituti assecla, vixit saec. XVII. Dum Bononiae studens Aristotelis posteriorum libros audiret et illac R.mus Generalis Gregorius Petrocchini visitationis causa adesset, orationem habuit pro eius felici adventu mense maii 1587. Sequenti anno erat studens Florentiae, et postea in Perusino Gymnasio collocatus, an. 1590, magister studii electus fuit. Lector deinde, Regens et S. Theol. Magister renuntiatus per plures annos principaliora Italiae Ordinis studia rexit, principalioribusque nostris et alienis in Ecclesiis egregie, docte et laudabiliter concionatus est. Fuit variarum Academiarum socius, praeceptor et amicus nostratis celebratissimi Angeli Aprosii, Emin. Cardinalis S. Onophrii familiaris et Cancelleriae de Urbe procurator et amoenarum litterarum cultor. In Capitulo Generali 1644 a R.mo Priore Generali Petrello ad secretarii totius Ordinis munus adscitus, tribus post annis, die 9 febr., iam scientiis et eruditione [pag. 83] maxima refertus, Angelicae Bibliothecae praefectus fuit electus. Obiit Romae repentino in proprio lecto jacens, die Veneris 7 Octobris 1650, qua ieiunaverat solo pane et modico vino utens, sicut sextis feriis solebat in honorem et memoriam Passionis D. N. Jesu Christi. A nostrate Gandolpho laudatur in suis Floribus poeticis, quippe qui etiam poesis peritia excelluit. Quae scripsit sunt:

1. Oratio habita Bononiae in adventu Reverendiss. et ampliss. patris magistri Gregorii Petrocchini Elparensis Ordin. Erem. S. August. Generalis meritissimi. Bononiae apud Faustum Bonardum, 1587.

2. Disputationes in quatuor libros Magistri sententiarum ad mentem nostratis Aegidii Columnae, mss.

3. Panegirices sacrae: Vol. I.

4. Quaedam eius Epistola Michaeli Angelo Torciglioni data, edita fuit in principio operis: Il Baratto del Castiglione: in Bibliotheca Aprosiana, nunc in Nationali Genuensi, asservabatur Vol. I eius epistolarum mss. d. ad nostrum Aprosium, quarum ultima data fuit die 19 septembris 1650. Haec epistolae sunt maxima eruditione refertae.

5. Eius anagrammata et epigrammata edita fuere a nostro Gandolpho in Fiori Poetici, Genova, 1682, pp. 117-156, praemissis notitiis circa eius vitam, aliaque sunt in. Bibl. Oliveriana Pisauri cod. 137, n. 54-55.

(Reg. Dd. 85, p. 107, R.mi Philippi Vicecomitis; Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, Ingolstadii, 1768, p. 365; Uomini illustri dell'Accademia de Signori Incogniti di Venezia, p. 169; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. August., T. III, p. 154; Lopez in Additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 186).

Fosseus Fr. Fulgentins, (ADDITAMENTA, pag. 76) Italus, de quo Ossinger in sua Bibliotheca Augustiniana, p. 366, non est alius quam Henricus Noris, qui sub hoc pseudonymo scripsit: Impugnationes quinquaginta argumentorum Patris Augustini Macedo, Minoritae, quae adversus Monachatum S. P. Augustini congesserat praefatus Macedo, impressae Lugduni an. 1681, in 4, et iterum typis commissae ad calcem Historiae Pelagianae eiusdem Cardinalis Noris, Patavii, an. 1708.

Franci vel de Franchis Fr. Leurentius, Pistoriensis, male Franciscus, appellatus a Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 149, an. 1636 die 30 aprilis cum esset Bacc. et Arimini studiorum Regens interfuit comitiis gener. Romae habitis, in quibus publicae disceptationi quaedam dedit theoremata. Missus fuit postea Senas Regens, et anno insequenti Romam accitus, post rigorosum periculum die ultima decembris 1637 creatus fuit S. Theol. Magister. Extitit interim et Bononiae Regens, et coenobii S. Augustini Senarum Prior, ad quod munus obeundum constitutus fuit an. 1649. Adstitit quoque capitulo gener. an. 1655 Romae habito, in quo die 6 maii festo Ascensionis D. N. I. C. concionem de laudibus Religionis ad populum habuit. Dignus tandem habitus est qui suae Tusciae seu Pisarum provinciae praeficeretur. Ex eius ingenio habentur:

1. Argenteae columnae ferculum veri Salomonis Christi Domini fulcientes, id est encomia SS. Petri et Pauli atque fundatorum Ordinum religiosorum. Bononiae, 1646, in 4.

2. Flores geniales scholastici, morales, politici etc. idest varia huiusmodi dubia resoluta, Perusiae, Typ. Petri Thomasii, 1641, in fol.

3. Cursus Philosophicus ad sententiam fundatissimi Doctoris Aegidii Columnae Ord. Erem. S. Aug. resolutus. Bononiae, 1649, in 4 (Lanteri, op. cit., T. III, p. 399). Hujus operis prima pars tantum est edita.

4. Oratio, lingua patria exarata, de laudibus S. P. Augustini, sub tit. Trionfo glorioso del gran Patriarca Aur. Agostino celebrato nel giorno del suo feliciss. passaggio al Cielo. Roma, Cortellini, 1655. (Franc. M. Zacharia S. I., in Biblioth. Pistorensi (1752), p. 199.

5. Controversiae inter Episcopos et Regulares, atque Observationes Zachariae Pasqualigi, Cler. Reg., Romae, 1656, vol. in fol. (Bocca in suis catalogis). [pag. 84]

Franciscus Ord. Erem. S. Augustini, cuius cognomen, patria et tempus, in quo claruit, ignorantur, ex indiciis eiusdem operis videtur fuisse tamen satis antiquus. Ex eius ingenio habentur: Figurae Veteris et Novi Testamenti, opus olim asservatum in nostra Bibliotheca S. Augustini Cremonae, uti testatur Possevinus in Apparatu Sacro, T. III in Appendice.

Franciscus M. ab Assumptione, vide: Sauli-Carrega.

Franciscus a S. Augustino, italus, Ordinis Erem. S. Augustini alumnus, Patavii saec. XVII labente instituit.

1. Collactione doctrinae S. Thomae et Scoti, Patavii an. 1671; Eiusdem etiam habetur:

2. Oratio funebris in exequiis P. Mag. Generalis nostri Ord. Pauli Luchini Pisauriensis, quam habuit Romae an. 1664.

(Cfr. Iöcher in Lexico Eruditorum, Lipsiae 1750, T. I, p. 139; Ossinger, p. 87, et Hurter S. I., in Nomencl. Lit., Oeniponte, 1874, T. II, p. 18).

Franciscus Xaverius a S. Michaele. Neapolitanus, Congregationis Discalceatorum alumnus, egregiis scriptis magnum sibi nomen comparavit, atque iugi multorum annorum praedicatione illustris, ut theologus etiam excelluit. Obiit Neapoli. Praelo tradidit: Panegirici sacri, Venezia, 1771. Ita Tani, Commentaria, cit. p. 140.

Franchini Soror Maria Felix, Bononiensis, piissima Ordinis nostri religiosa, multa scripsit inter quae:

1. Il Paradiso interiore trattenimenti spirituali. Siena, Tip. edit. S. Bernardino, 1894, in 12.

2. L'ultima Cena di Cristo esposta alla pietà dei fedeli da M. Franchini. Bologna, Prem. Tip. Leonardo Andreoli, Via Farini n. 37, vol. in 8, pp. 286.

Franchini Fr. Virgilius, Bononiensis, Sacrae Theol. Mag. saec. XVII florens, cuius extat: Enciclopedia multis voluminibus contenta, quaeque extabat Bononiae in Libraria S. Iacobi Maioris, scientia et virtutibus excelluit. (Cfr. Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 260).

Franza Fr. Ioan. Baptista a Paula, Sacrae Theol. Mag. floruit saec. XVII labente. Legitur de eo in Actis capitulorum generalium, quod ipse, cum esset adhuc Baccal., in illo Romae habito an. 1685, die 20 maii, eloquentem concionem habuerit, qua, erudita facta periphrasi currentis Evangelii super illis potissime verbis: "Vado ad eum qui misit me" eleganti allegoria ostendit, quod quemadmodum Divinum Verbum Aeterni est sapientia Patris, ita divus Fulgentius sanctissimi fuit veraeque sapientiae nostri Protoparentis imago. Erat tunc etiam Prior Cusentiae. (Cfr. Analecta August., Vol. XII, p. 7). Praedicavit postea diversis aliis in civitatibus, et in cap. generali Bononiae celebrato Prior constitutus fuit conventus de Aquila. Typis mandavit: Fiori soavi o sieno Prediche Panegiriche in onore di alcuni Santi, Messina, presso Vincenzo d'Amico, 1685, in 8.

(Cfr. Zavarroni, Biblioth. Calabra, pag. 170, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 394).

Fraxinelli Fr. Paolus Bononiensis, Sacrae Theol. Doctor, fuit concionator et scriptor magni nominis. An. 1598-99 erat studii magister Papiae; anno vero 1608 renuntiatus fuit S. Theol. Magister, et an. 1613 [pag. 85] in archigymnasio Bononiensi theologicae facaltatis publicus lector. Fuit insuper S. Inquisitionis pro Romandiola consultor; coenobii S. Iacobi Prior et suae provinciae praefectus. Interfuit capitulis generalibus Romae anno 1620 et 1625 Romae habitis, prima vice ut discretus, secunda autem ut Definitor Romandiolae Provinciae. Ab Urbano VIII Vicarius constitutus fuit Augustinianae Congregationis S. Io. de Carbonaria, et an. 1628 iterum munus docendi in Universitate Bononiensi suscepit. Obiit in patrio S. Iacobi coenobio die 18 octobris an. 1639. Opera eius sunt:

1. De sacerdotum obligationibus ad missas pro aliis ex iustitia celebrandas. Bononiae 1620, in 8, Venetiis, 1626, in 8, Maceratae (septima editio) 1628, in 8, et additis Decretis S. Congr. Concilii, Urbani VIII eorumque declarationibus. Coloniae Agripp. Sumpt. Sebastiani Ketteler, 1693, in 12.

2. Vita della B. Chiara da Montefalco Agostiniana, Bologna, per lo Ferroni, in 12.

3. Resolutio dubitationis de missis pro defunctis R. P. Mag. F. Pauli Fraxinelli... secundo in lucem edita a R. P. Mag. Laurentio Maria Planchetto Bonon., eiusdem Ordinis et una cum secundo Quodlibeto Mag. Angeli Vancii. Caesenae, Nerius, 1630.

4. Della custodia degli Angeli, Bologna, 1626, per lo Ferroni.

5. Vita del B. Tommaso da Villanova; Vita del B. Giovanni da S. Facondo; Vita della B. Rita da Cascia, quae dicuntur impressae, sed ubinam nescimus.

6. Oratio praeliminaris ad Sacrae theologiae lecturam, ms.

7. Ara veri sacerdotis, ms. nam morte praeventus hoc opus auctor edere non potuit.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 388; Ossinger, p. 369; Orlandi, Scritt. Bolognesi, p. 226; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 359).

Fregoso Fr. Augustinus Sosteneus, Neapolitanus, origine vero Genuensis, S. Theol. Mag., an. 1542 erat Vicarius conventus S. Laurentii Placentiae et an. 1574 mense augusti ipsi praeceptum fuit, ne quid ederet in lucem adversus Frisonarios, et ut de origine nostri claustralis habitus scriberet. Maxime floruit tempore generalatus Seripandi, et in operibus D. Patris Augustini fuit egregie versatus. Ad eumdem Seripandum direxit opera sequentia impressioni tradita, ab ipso correcta, et illustrata, quibus adiecit scholia, argumenta et indices, ac sunt: Divi Aurelii Augustini Ecclesiae Doctoris eximii Opusculorum Tomi tres. In primo omnia quae ad fidem et opera spectant declarantur. In secundo, Augustinus uti gratiae Christi, et liberi arbitrii defensor, in contemptores, atque inflatores, et praecipitatores illius Pelagianos verba dirigit etc. In tertio Tomo ex Sacrarum Sctipturarum fonte atque ex Ecclesiasticorum dogmatum fluviis, verba in Pelagianos Augustinus haurit etc. tractans quae ad electionem, vocationem, glorificationemque spectant. Venetiis ex Officina Erasmiana Valgrisii, 1545, in 8 magno, ac deinde ibidem apud Comitum de Tridino Montis-Ferrati, 1547, in 8.

(Cfr. Ossinger, p. 370; Gandolfo, p. 30, et Minieri-Riccio, Memorie degli scritt. nel regno di Napoli, p. 136).

Fridericus a S. Petro, vide: Poscietti.

Frigerio Fr. Ambrosius Bassanensis et non Vicentinus ut male asseritur a P. Lanteri, die 18 novembris 1537, ex Ambrosio Frigerio et Eleonora Rossi, coniugibus, primam lucem aspexit. Eremitanae S. Aug. Congregationi de Insubria, Bergomi, die 28 aprilis 1554 nomen dedit. Evasit vir ab integritate vitae, morum suavitate atque sacra et profana eruditione laudandus. [pag. 86] Multum pro ipsius Congregationis bono adlaboravit. Fuit enim praedicator, praecipuorum coenobiorum prior, Definitor, Visitator ac tandem an. 1585 Vicarius Generalis. Hoc in munere carus fuit Clementi Pp. VIII, qui eum ad episcopatum Sabenici evexisset, si an. 1598, Ferrariae a morte non praeriperetur. Scripsit typisque edidit:

1. La gloriosa vita e gli eccelsi miracoli di S. Nicola da Tolentino, dagli antichi originali raccolta. Camerino appr. gli heredi di Ant. Gioioso 1578, 1 vol. in 4 cum iconibus summo artificio elaboratis, et universam dicti B. Nicolai historiam exibentibus. Fuit postea reimpressa Ferrariae, Victorius Baldini, 1588, in 4; et iterum ibidem an. 1597 in 4, nec non Bergomi 1602 in 4; Mediolani cum additamentis P. Fr. Iacobi Albrici an. 1603 et Romae 1610 in 4.

2. Vita di S. Chiara da Montefalco.

3. Prediche, discorsi, sermoni et Homiliae, quae adservabantur mss. in Bibliothecis suae Congregationis.

(Cfr. Calvi, Delle Mem. istor. della Congr. di Lombardia, Milano, 1669, p. 361-364, et Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., T. III, p. 122; Ossinger, p. 372; Panfilo f. 132; Elssius, p. 45; et Verci, Notizie sugli scritt. Bassanesi, Vol. I, p. 38-40).

de Fulginia Fr. Gentilis, ab Antonio Ceruti (Prefazione alla scala del Paradiso di S. Giovanni Climaco, volgarizzata, testo di lingua, Bologna, 1874, p. XXXIV) dictus de familia ac conterraneus illius magistri Gentilis de Fulginia, qui celeberrimus philosophus, medicus ac scriptor fuit, quique pestilente morbo die 18 Iunii 1348 Fulginiae occubuit, floruit saec. XIV ineunte. Ordinem Erem. S. Augustini Fr. Gentilis amplexatus, ad illius prosperitatem procurandam totum sese dedit. Addictissimus fuit B. Angelo de Clereno Ord. Minorum, eiusque consiliarus ac in suis rebus adversis solator: perplures litteras ab eo accepit recenter editas a P. Francisco Ehrle S. I., nunc S. R. E. Cardinalis, Die Spiritualen ihr Verhaltniss zun Franciscanerorden und zu den Fraticellen, p. 37 et seq. et a P. Mattioli: Il B. Simone Fidati da Cascia, 1898, p. 65 et seq. inter annos 1312-1335 datas. Amicissimus etiam fuit B. Simoni de Cascia, cuius vestigia tum in eruditione tum in sanctitate praecessit, ac proinde Beatus dictus. In capitulo Generali nostri Ordinis Viennae an. 1332 celebrato, socius ac secretarius R.mi Guillelmi Amidani de Cremona in suprema Ordinis dignitate electus, multum et consilio et opere ei profuit. Suspicor eum paulo post pie in Domino obiisse: Scripsit ea quae sequuntur:

1. Profetia de mando in centum annis. Parisiis, an. 1300, extat in quodam cod. carth. Biblioth. Nationalis Florentinae.

2. La Scala del Paradiso di S. Giovanni Climaco volgarizzata, testo di Lingua edita e corretta su antichi codici mss. da Antonio Cerutti, dottore dell'Ambrosiana, Bologna, presso Gaetano Romagnoli, 1874, in 8, pagin. XLIX-1-521. In eius prefatione videri possunt codices et editiones huius operis, praesertim p. XXXV, qua describitur codex 1351 membr. et palimpsestus, saec. XV, in cuius primo fol. legitur: "El soprascripto frate translatore o vero volgarizzatore di questo libro si fu el Beato frate Gentile da Fulegno de l'ordine de Frati romiti di santo Agostino". (Cfr. etiam Proctor n. 7240; Copinger, n. 468 et Hain-Copinger, n. 3467, 5460 Mss. reperiuntur in omnibus fere Bibliothecis, praesertim in Florentinis.

3. Nonnullae epistolae. [pag. 87]

Fulgenzi Fr. Fulgentius ex honestis piisque parentibus in oppido Montis Causarii (vulgo Monte-Cosaro), Firmanae Archidioec. die 21 februarii an. 1839 ortus, cum iam inde a puero indita quadam virtutis indole ad religionem flecteretur, ubi primum ad adolescentiam pervenit, die 26 februarii 1854 Tolentini in coenobio S. Nicolai Augustinianis Erem. sese adiunxit. Nuncupatis die 15 martii insequentis anni religiosorum votis, Firmano in conventu S. Augustini primum ac deinde Romae ad S. Mariae de Populo, Bracchiani apud S. Mariam Novellam atque Viterbii in SS.mae Trinitatis collegiis studiorum curricula peregit. Praesbyter die 28 martii anno 1868 factus, Genastanum mittitur, organorum modulator, atque illius celeberrimi S. Mariae a Bono Consilio Sanctuarii Capellae magister nominatus, ibique mansit usque ad mortem, quae accidit die 1 martii 1913. Vir fuit vere singularis, bonus, hilaris, facetus, ingeniosus, amicus sincerus, religiosus integer, maxime a murmurationibus abhorrens, erga B. Mariam Virginem summa pietate excellens. Quamvis in arte sua, iuxta peritos, non excellat, fulgent tamen in ea melodis facilitas, grandis devotio, intentionis puritas. Pie ultima Religionis sacramenta suscepit. Multa scripsit, quae in notula quadam ms. ab eo ipso exarata, ita enumerantur:

1. Kyrie, Christe, a tre voci, an. 1871.

2. Gloria, a tre voci, an. 1867.

3. Gloria, a tre voci, an. 1880.

4. Laudamus, per tenore, an. 1889.

5. Laudamus, terzetto, due tenori e basso, an. 1899.

6. Gratias, a tre voci, an. 1869.

7. Gratias, per tenore, an. 1902.

8. Domine, per tenore e coro, an. 1867.

9. Qui tollis, piano a tre voci, an. 1873.

10. Qui tollis, per basso e coro, an. 1871.

11. Qui sedes, per tenore e basso, anno 1885; per solo basso, an. 1886; per tenore e basso, an. 1889; per solo basso, anno 1903.

12. Cum S. Spiritu, piano a tre voci, an. 1869.

13. Credo, a tre voci, an. 1867; (stile moderno, a tre voci), an. 1905; a tre voci. (scritto pel centenario della Conversione del S. P. Agostino e stampato con la seconda edizione.

14. Messe, a) a tre voci, an. 1885; b) a tre voci, an. 1905; c) a tre voci, an. 1905.

15. O salutaris hostia, per tenore e soprano, an. 1895.

16. O Iesu mi dulcissime, per due soprani, o tenori, o per soprano e tenore e viceversa, an. 1895.

17. Anima Christi, per tenore e basso, an. 1895.

18. Adoro te, per basso, an. 1890.

19. O quam suavis est, per tenore e basso, an. 1895.

20. Bone Pastor, per soprano e contralto, an. 1896.

21. Miserator Dominus, per tenore e basso, an. 1889.

22. Ex altari tuo, per tenore e coro, anno 1895.

23. Tu es Petrus, per basso, an. 1895.

24. Haec dies, per basso, an. 1900.

25. Veni sponsa Christi, per tenore, anno 1892.

26. Tantum ergo (stile antico) n. 6; a) due per tenore; b) due per tenore e basso; c) uno per basso; d) uno per tre voci. Stile moderno: a) 5 a tre voci; b) due per basso; c) due per tenore; d) uno a due voci.

27. La settimana Santa, stampata e dedicata al Rmo P. Rodriguez. Contiene tutta la Messa delle Palme con la benedizione della medesima. La Messa del Giovedì Santo, [pag. 88] Christus, Popule meus ecc. tutto a tre voci.

28. La quaresima (inedita); contiene l'introito, Kirie, Graduale, Tratto, Credo, Offertorio, Sanctus, Benedictus, Agnus Dei ecc. Cominciando dalla Messa delle Ceneri, fino a tutta la Domenica di Passione: tutta a tre voci.

29. Una Messa da morto, a tre voci.

30. Via Crucis, quattordici strofe.

31. L'agonia, ossia le tre ore di agonia di N. S. Gesù Cristo, nove composizioni per diverse voci.

32. La Desolata, sette composizioni come nell'Agonia.

33. Per Natale: a) Gloria e Credo in tono pastorale, an. 1868; b) Pastorale per organo an. 1867; e) Pastorale italiana per tenore e coro, an. 1911; d) Surge illuminare Ierusalem, per soprano, an. 1871; e) Tui sunt coeli, per tenore, an. 1874.

34. Mottetti e strofe per la Comunione: a) Vieni, o dolce Amore, per tenore (stampato) an. 1872; b) Vieni, o dolce amore, per tre voci, an. 1870; c) il mio cuore è tutto ardore, per soprano, an. 1879; d) Il caro tuo sembiante, per soprano, an. 1879; e) O buon Gesù, deh! vieni, per due voci, tenore e soprano, an. 1906; f) Vieni Gesù riposati, per tenore e soprano; g) Aspirazioni alla S. Eucarestia, per tenore e soprano, an. 1900.

35. In onore della Vergine: a) Ave Maria, per tenore, an. 1907; b) Salve Regina, per tenore, an. 1877; c) Surge propera, per tenore, an. 1877; d) Tota pulchra, a tre voci, an. 1903.

36. Arie e canzoncine pel mese di Maggio: a) O Maria, per tenore e coro di soprani, an. 1888; b) Le figlie di Maria alla Vergine Immacolata, coro di soprani, anno 1905; c) Va' preghiera, coro di voci bianche, an. 1907; d) O dolce nome, per tenore, a r. d. p. an. 1903; e) Quanto è soave al core, per tenore a r. d. p. 1901; f) Monstra te esse Matrem, per tenore a r. d. p. (parole di Achille Anelli), an. 1907; g) E tu m'ami, o Madre, per tenore; h) Salve Regina, Madre d'Amore, per tenore e coro, r. d. p. an. 1867; i) Ave, Maria, scorta sicura, per tenore, r. d. p., an. 1903; j) Consolatrice degli afflitti cor, per tenore, an. 1892; l) Vergine Santa, per basso e coro, an. 1887; m) Su lodate, per due tenori (o soprani) e coro, an. 1890; n) Ave Maria, quattro strofe per tenore, con r. d. p. (stampata), an. 1902; o) La preghiera del navigante, per tenore con r. d. p. (parole di Giuseppe Pifferi), an. 1907; p) A Maria Ausiliatrice: O bella Regina, per tenore, e basso, an. 1897; q) Quanto sei bella (Stella del mar) per due voci e coro (stampata); r) Lodate Maria, pieno a tre voci, an. 1896; s) Sai che voglio io?, per tenore e r. d. p. an. 1900; t) Volgi, deh! volgi, (alla Vergine del buon Consiglio) per tenore e r. d. p. anno 1901; u) Desolata! (alla Vergine addolorata), per tenore, an. 1899; v) Stabat Mater, a tre voci (strofe), an. 1907; w) Dopo il pianto dell'esilio, aria per tenore, an. 1906; y) Dormi fanciullo (canto della mamma) per soprano, an. 1907; z) Deh! fa che in ciel Regina, due canti per soprano e coro, anno 1906.

37. Litanie, a tre voci: pastorali, n. 6; di passione, n. 2; comuni, n. 31; Kyrie per le litanie comuni, n. 12; di passione, n. 1; le tre ultime, n. 3; miserere, n. 1. (Haec ex Analectis August., Vol. V, pagina 69-71, ibidem a me edita).

Fulgentius a S. Rita, vide: Giordani.

de Furcio B. Angelus, Aprutinus, an. 1246 ex patre Adalipto et matre Albitia ortus, eique nomen Angeli impositum ferunt, quia [pag. 89] illum pii parentes, cum diu prole caruissent, S. Michaelis Arcangeli patrocinio impetrarunt. Postquam adolescentiam in viam mandatorum Dei constanter traduxisset, duodeviginti annos natus, in Eremitano Histonii coenobio habitum sumpsit. Philosophicis studiis in Italia imbutus, a B. Clemente Auxinano Lutetiam Parisiorum deinde missus fuit, ubi praeceptorem nactus est eximium eiusdem Ordinis doctorem Aegidium Romanum, quo magistro in sacra theologia mirum fecit profectum. In Italiam reversus, ab eodem B. Clemente in maioris S. P. Augustini Neapolis coenobio studiorum moderator constituitur, quod munus cum magno alumnorum in doctrina atque pietate profectu semper, quoad vixit, studiose exercuit. Tot vero inter egregias dotes, ea B. Angelus excelluit humilitate, ut binos episcopatus, Acernensem scilicet et Melphiensem, ultro sibi oblatos constantissime recusavit. Tandem meritis cumulatus, ac etiam multis miraculis clarus, octogenario maior die 6 febr. 1372 Neapoli ad coelestem patriam migravit, ibique sepultus et arca marmorea conditus. Sed eius exuviae an. 1808, die 13 augusti, pio Furcensium studio, in patria translatae fuerunt, eiusque cultum ab immemorabili tempore eidem Beato praestito Leo XIII confirmavit. B. Angelus autem ms. reliquit:

1. Commentaria super Matthaei Evangelium. Insuper.

2. Volumen eius sermonum asservabatur in nostra Bibl. Bononiensi.

(Cfr. omnes nostrates praesertim Gandolfo, p. 42 et Ossinger, p. 375).

Gabriel a S. Fulgentio, Neapolitanus unus fuit ex praecipuis suae aetatis concionatoribus. Praelo tradidit:

1. Sermoni panegirici in lode di più Santi. Venezia, 1742.

2. Orazione in lode dell'Immacolata Concezione. Extat nella Raccolta di Panegirici Sacri de' PP. Agostiniani scalzi. Decade 7a. Venezia, 1754, in principio.

3. Orazioni postume, n. 5, quae extant in eadem Raccolta, Decade 3a., p. 1.

(Cfr. Tani, Commentaria cit. p. 97).

Gabriel a S. Maria, vide: Bartoli Fr. Gabriel.

Gagliardi Fr. Carolus, qui dum esset Regens Neapoli, scripsit: Theses Theologicas, quas fr. Prosper Xuereb Melitensis Erem. Aug. Neapoli apud S. P. Aug. Collegium sustinuit publice Neapoli, 1767.

Gagliardi de Rota Fr. Antonius, Mediolanerisis, S. Theol. Mag. coenobii D. Marci alumnus, post egregie navatam philosophicis, theologicisque studiis operam, cathedram ascendere iussus, easdem disciplinas sui Ordinis tyronibus ad plures annos non sine ipsorum emolumento tradidit, subindeque Magisterii lauream assequutus est. A docendi munere ad regiminis onus subeundum eligentium calculo adlectus, quae pietatem, quaeve oeconomiam tangunt, sedulo curavit. Augustinensi igitur S. Marci asceterio, anno 1661 ad biennium successive praefuit, deinde an. seq. 1666 Insubricae provinciae, et omnibus his quam peregregie se gessit. Hinc omnibus acceptissimus, praecipue tamen sapientissimis Reipublicae Venetae Patribus, quorum decreto (Gagliardo ipso agente) Palatiaghi coenobium in eorum dominio, ac Bergomensi tractu situm, perpetuo regimini Augustiniensium D. Marci commendatum fuit. [pag. 90] Bibliothecam interim dicti coenobii Mediolanensis (cuius Antonio demandata fuerat custodia) pluribus voluminibus auxit. Caeterum quidquid illi supererat temporis vel a regendi cura, vel a piis exercitationibus, totum lectioni aut scriptioni impendebat: unde plura cum latina tum vernacula lingua elucubravit. Obiit vir doctus ac pius circa initium anni 1688, aetatis suae 57. Ita fere iisdem verbis Philippus Argelati, qui in sua Bibl. Mediolanensium, Script. haec recenset nostri Gagliardi opera impressa:

1. Sagra Zona di Maria Santissima di Consolazione, in cui sono ristretti tutti i beni spirituali.

2. Il vero amico sino alla morte, da cui al vero amico infermo si porgono aiuti salutari per il buon viaggio all'altra vita.

3. La vera scuola per gli agonizzanti aperta ad ognuno che deve morire, nella quale per mezzo di alcuni discorsi s'insegna il modo di passare con facilità all'eterna felicità.

4. Conserve spirituali per gl'impensati bisogni dei dicitori evangelici, e sono vari sermoni per il Carnevale, Domeniche, Venerdì e Sabati della Quaresima.

5. Il pittore di se stesso, ed è il Cristiano che dagli originali di alcune delle sublimi azioni di Cristo ricava in quindici lezioni le copie per adornare se stesso.

6. Il divoto di ogni dì, cioè divozioni per ogni giorno.

7. Vergine nel cuore ferita, cioè sette pii discorsi sopra li sette più penosi dolori provati da Maria.

8. La santa anatomia che consiste in cinque pie lezioni, ed alcune divozioni sopra la cinque membra del Redentore da crudi ferri aperte.

9. La Susanna divotamente considerata, ossiano ragionamenti spirituali sopra la storia della casta Susanna.

10. La celeste Pandora, ed è Maria sempre Vergine, cui fanno a gara di arricchire le persone divine, e fanno altresì a gara di onorare le persone umane.

11. La verità mascherata, e senza la maschera, curioso e fruttuoso trattenimento per chi brama lettura di sollievo e di profitto.

12. Uomo di Dio.

13. Li sette pianeti nel cielo di Maria.

14. Le sette meraviglie del cielo, e sono le sette festività di Mania.

15. Le nove gemme di Ezechiele, e sono le nove virtù precedenti al suo santissimo parto.

16. L'ombra di Cristo, ossia, discorso in lode della B. Christina Visconti. Milano, 1677, qui reperitur in Bibl. Ambrosiana Mediolani.

(Cfr. Ossinger, p. 377, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 10).

Gagliola Fr. Prosper, cuius extat: Tractatus primus de Trinitatis mysterio et secundus de Incarnatione Verbi. In quibus Dogmaticis disputationibus Adversus Aeterna Impiaque Haereticorum Dogmata Perbelle Vindicantur. Indigitaturque Virumque (sic) Mysterium ex Exercitatione Studiorum in Aula Episcopali Syracusarum. Sub Auguspiciis D.ni De Requisens Ep.i anno 1675. Ex moderatione studioque S. T. M. Patris Prosperi Gagliola Augustinensis meque Dia.no Iosepho Nucifero eius professore. Cod. 28 chart. saec. XVII, Bibl. Universitatis Catanensis.

Galassi Fr. Vincentius Franciscus, Recinetensis, S. Theol. Mag. an. 1642 ortus, anno 1679 erat Pisis Studiorum Regens et die 30 dec. 1709 pie obiit. Reliquit: Sonetto dialogico allusivo al nome ed allo stemma [pag. 91] della Sig.a Sperandia Cima, nel Giardino dei fiori poetici. 1706, p. 19.

(Cfr. Benedettucci, Bibl. Recanatese, pagina 26).

Galeano Fr. Aegidius, Savonensis, floruit saec. XVIII, atque extitit perspicuus verbi Dei praeco, cuius mss. de rebus praedicabilibus relicta fuerut apud Rev. P. Augustinum M. Bianco et ipsum Augustinianum eius alumnum. (Cfr. Verzellino, Memorie di Savona, 1891, Vol. II, p. 108).

Galeotti Fr. Perottus e Monte-grani Firmanae Diocesis. Vecchietti in sua Bibliotheca Picena, Vol. IV, p. 256 hunc existimat ex Ordine Eremitano S. Augustini fuisse nec non S. Theologiae Magistrum et in Universitate Maceratensi Professorem. Ego a nostrorum nemine vidi illum nominatum; ad quidquid de eo sit in lucem dedit: Corona, e Canzone di M. Perotto Galeotti, fatto nella solenne e Pontificale intrata dell'Illustriss. e Reverendiss. Cardinale Sforza, Legato dello stato Ecclesiastico in Macerata. A Fermo, appresso Giovanni Giubar, 1580, in 4.

de Gallarato Fr. Archangelus, vixit saeculo XVI, et ob praestans ingenium dicendique gratiam inter primos sui temporis concionatores habitus est. In comitiis Casalensibus Insubricae Congregationis, cuius alumnus erat, Vicarius Generalis electus evasit. Ex eius operibus asservabantur mss. Mediolani in Bibliotheca Conventus S. Mariae Incoronatae:

1. Viaggio nei luoghi santi.

2. Quadragesimale lingua latina exaratum.

(Cfr. Argelati in sua Bibl. Mediol., T. I, Part. II, col. 658; Orisi, T. II, p. 55; Ossinger, p. 380).

Galli Fr. Nicolaus Iulianus, vulgariter dictus de Anghiari, sed verius de Castro Ritaldorum, fuit in S. Theol. Magister, alumnus Provinciae Spoletanae, cui praefuit anno 1667, cuiusque extitit Definitor in cap. gen. an. 1673; fuit etiam Prior conventus Anconitani et an. 1693 conventus S. Augustini Perusiae. Extitit insuper confessarius monialium monasterii S. Ritae de Cassia, atque notare fas est quod in Actis capitulorum gen. et a nonnullis scriptoribus dicatur de familia Giuliani. Edidit: Sacra historia dalla penitente religiosa B. Rita da Cascia monaca dell'Ordine di S. Agostino, raccolta e adornata di orazione, distici, epigrammi, etc. necnon: Testamento da farsi dalle sacre Verginelle e da tutti i devoti e devote di Gesù Cristo. Arezzo, per Lorenzo Loreti, 1791, in 8. (Cfr. Ossinger, p. 487).

Gallimberti Fr. Ioan. Baptista, Mediolanensis. Insubricae nostrae Congregationis, spectabilis alumnus, vir non infimae doctrinae et erudutionis, nec non integritate morum conspicuus, ut eum vocat Philippus Argelati, Bibl. Script. Mediolanen., T. I, Parte II, fuit prius apud suam Congregationem magister novitiorum, et postea prior in coenobio Mediolanensi S. Mariae Coronatae. Hanc mortalem vitam finivit an. 1728. Opera ab eo scripta et relicta sunt:

1. Memoriale confessariorum, et pro concionibus examinandis. Ms. olim asservatum in Bibl. S. Mariae Coronatae.

2. Gemmea fragmenta, scilicet utriusque testamenti pretiosissima et fulgentissima verba, nec non SS. Patrum aliorumque auctorum veluti sidera selectissima dicta, et monita ad concionandum utilia, collecta per fratrem Ioan. Baptista Gallimbertum, ad commodiorem usum Religiosorum [pag. 92] S. Mariae incoronatae, Vol. II, praelo parata an. 1683. Ibidem ms.

3. Collectio factorum, atque dictorum memorabilium ex scriptoribus profanis collectorum, ordine alphabetico digesta, et lingua italica conscripta: ms. in fol. adhuc tamen imperfectum.

4. Catalogo dei Religiosi vestiti in S. Maria incoronata dall'anno 1687 all'an. 1699, ms. in fol. Haec omnia se vidisse testatus est praefatus Argelati.

(Cfr. etiam Ossinger, p. 381, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 163).

Gallinoni Fr. Theophilus, a Trevilio ac ideo etiam Lombardus vocatus, primam aspexit lucem an. 1512. Falso ab Ossinger, p. 381 a Vairano dictus, illum confundens cum Fr. Theophilo de Variano. Gallinonius alumnus extitit Congr. Lombardiae, atque doctrina et eloquentia pollens. Trigesimum annum agens, anno videlicet 1543, ut refert Ioan. Barros, T. IV Decadum Lusitaniae, coram Pontifice sermonem habuit pro gratiarum actione urbis Diensis in Regno Cambaiae in Oriente a Lusitanis acquisitae. An. 1550 erat Genuae Prior ad S. Augustinum atque tertius Definitor, an. 1562 Prior Cucae (vulgo Cucca), et an. 1569, uti refert Arisius in Cremona Litt. (Parmae, 1702), T: II, p. 319, cum in Cremonensi cathedrale sermones quadragesimales haberet, tantus fuit illius eloquentiae ardor, ut unica tantum vice ad sublevandos mendicos et miserrimos aegrotantes, ex auditorio suo ad veram pietatem commoto, aureos bis mille receperit. Ac de causa cum illamet die, alii quindecim mille Coronatorum nummi argentei, Theophilo suadente per Episcopum ac urbis gubernatorem collectis civium eleemosynis fuissent, initium habuit domus hospitalis sub titulo S. Alexii, additis postea aliis proventibus, aliisve redditibus, primum, post maius Cremonense Xenodochium, inter pias aedes locum occupat, tercentum et ultra utriusque sexus infirmis et pauperibus quotidie alimenta et opes ferendo. Quod item acciderat Bononiae dum in insigni S. Petroni ecclesia, an. 1563 concionaretur. Nam etiam inibi eam habuit vim Dei verbum a Theophilo ministratum, ut, teste Carolo Sigonio, libr. V de Episcopis Bononiensibus, p. 235, tantum pro pauribus eleemosynarum collegerit, quantum pro illius hospitali S. Gregorii extra portam S. Vitalis aedificando sufficeret. Mediolani insuper, Bergomi, Lucae, Mantuae atque Casale prioratum illorum conventuum obtinuit; suae Congregationis et Visitatoris et Vic. Generalis ab an. 1569 muneribus functus fuit. Plenus meritis in Casaliensi conventu vitae cursum implevit anno 1575. Eius effigies in aedibus praedicti Xenodochii S. Alexii Cremonae effulget. Scripsit:

1. Commenta super libros praedicabilium et praedicamentorum, quae iuxta Ossinger asservantur Romae in Bibl. Angelica.

2. Sermones super Evangelia totius Quadragesimae. Inc.: "Cum fides Catholica".

3. Sermones super Evangelia a prima Dominica Adventus usque ad Epiphaniam. Inc.: "Erant filii Israel in deserto".

(Cfr. Calvi, Delle Memorie cit., p. 322; Ossinger, p. 510; Lanteri in Postr. Saec., T. II, p. 190, et Herrera, T. II, p. 460).

Gallucci Fr. Fulgentius de Monte Georgio, Picenus, an. 1604 erat Firmi studiorum Regens, ac deinde lauream magistralem adeptus, evasit Marchiae Anconitanae Provincialis an. 1613, et Prior S. Augustini de Urbe ab an. 1616 usque ad 1620, quo in comitiis generalibus, ibidem habitis die 6 iunii, universo Ordini unanimi Patrum concessione praefectus fuit. [pag. 93] Eodem tempore Angelicae Bibliothecae praefecturam dimisit, quam primus omnium consensu an. 1614 obtinuerat. Dicitur ab Elssio contemporaneo "vir humanissimus, doctissimus, Ordinis zelator egregius, et concionator celebris, qui disciplinae monasticae restituendae animum serio applicuit". An. 1623 die 8 martii a Gregorio XV electus fuit Sacrarii Apostolici Praefectus, et die 10 maii eiusdem anni episcopali Tagastensis Ecclesiae infula insignitus, retinens interea praefati Pontifìcis iussu Generalatus officium, magna enim pollebat agendi dexteritate. Ab Urbano VIII die 12 martii 1624 Bovianensis Ecclesiae (in Aprutio) mitram accepit. Itaque Generalatui et Sacrarii Apostolici praefecturae renuntians in suam dioecesim se contulit, ubi forma gregis factus, potens opere et sermone per octo fere annos plura successoribus suis providi pastoris exempla exhibuit. Patriam, suosque consanguineos invisendi amore captus, Montem Georgium rediit, ibique post paucos menses, die scilicet 9 novembris 1632 sexagenario maior ex ac vita migravit, illi nostro coenobio reliquens cum aliis bonis suam quoque bibliothecam, praeclaris mss. refertam, quae a suo nomine fuit nuncupata, quaeque tempore gallicae adnexionis espoliata et in Galliam axportata fuit. Ita ferme Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 43. Eius opera sunt:

1. Breve Discorso delle grandezze et eccellenze della S. Casa di Loreto del R. P. Reg. Fr. Fulgenzo Gallucci. Accademico Disuguale detto l'imperfetto, mandato in luce ad istanza del Sig. Leonardo Zanobi di Recanati. In Recanati, 1608, appresso Ant. Braida, in 4a.

2. Fr. Aegidii Columnae Romani... in tertium librum Sententiarum eruditissima Commentaria cum Quaestionibus, quae postquam trecentis circiter annis in insignibus Bibliothecis Vaticana et Angelica Romae ac Carbonaria Neapoli manuscripta delituere, tandem studio, labore atque industria Rev.mi P. Fulgentii Galluccij Georginatis, Doctoris Theologi, eiusdem Ord. Eremitarum S. Augustini Prioris Generalis, Apostolici Sacrarii Praefecti, Episcopi Tagastensis, e tenebris eruta, nunc primum typis deprompta fuere. Gemino cum elenco etc. Accesserunt quoq. Resolutiones in fronte cuiuslibet Articuli, Annotationes marginales, Scolia, Citationes Doctorum, et quod praecipuum est Supplementum totius Operis, quod Desiderabatur a Distinctione 12 usque ad 40 ex variis eiusdem Authoris editis libris excerptum etc. Romae, ex typ. Alex. Zannetti, 1623, in fol., pp. 644, a p. 1 ad p. 469, col. Ia, opus Aegidii continetur, reliquis opus Fulgentii Gallucci. Praeficitur dedica Card. Ludovico Ludovici.

3. Eiusdem Fr. Fulgentii Galluccii Res in Ordine gestae, in tribus voluminibus Dd. 62 et seqq. in fol. in Archivio Ordinis asservatae.

4. Constitutiones sinodales ecclesia bovianensis editae ab admodum Ill.ri ac R.mo D. D. Episcopo Fulgentio Galluccio, Ord. Erem. S. Augustini, ex Generali in diocesana sinodo anni 1629, in civitate Boiani celebrata. Asservantur Romae in bibl. Angelica, cod. 331 (C. 7. 33.) inter ff. 35-106.

(Cfr. Analecta August., Vol. X, pp. 316-325 in quibus reperies Acta Capituli Generalis Romae an. 1620 celebrati, et pp. 423-424, ubi habentur eius Epistolae, quibus convocantur PP. ad Urbem pro anno Iubilei ut novus Praesul eligantur; Herrera, T. I, p 243; Chronhistoriam inter Angeli Rocca opera, T. I, p. 357; Moroni, Dizionario di erud. stor. Eccl., Vol. 60, p. 188; Vecchietti, Bibl. Picena, T. IV, p. 270). [pag. 94]

Galmozzi Fr. Alojsius, floruit saec. XIX ineunte atque edidit: Orazione in onore di Maria Vergine Regina del popolo, recitata dopo il corso dei Sabati Quadragesimali nella chiesa cattedrale di Piacenza. Piacenza, tip. Orcesi, 1801.

Gambasiensis Fr. Franciscus. S. T. M., in Registris saepe et valde commendatos, fuit an. 1516 Generalis Aegidii Viterbiensis scriba; Vice procurator Generalis Ordinis an. 1538; Vicarius Generalis Florentiae anno 1545 et Provincialis Pisarum an. 1548. Ab an. 1530 ad an. 1537 fuit etiam Vic. Generalis in provincia Lombardiae, atque eius extant nonnulla scripta inter quae una Epistola d. 18 oct. 1532 edita a Maiocchi-Casacca in eorum opere cui tit.: Codex Diplom. Ord. E. S. Augustini Papiae, saepe cit.. Vol. III. p. 181.

Gandolfo Fr. Dominicus Antouius, Ligur de Vintimilio, alumnus Congr. Genuensis, S. Theol. Magister, ex honestis parentibus Io. Baptista et Maria Pelina Olignani Genuensi, die 27 novembris an. 1653 ortus et in regenerationis fonte Antonius Franciscus vocatus, Ordini Eremitano 15 an. agens suum dedit nomen. Vintimilii, Genuae, Viterbii ac Romae, ubi renuntiatus fuit Lector, sua perfecit studiorum curricula. Plures Italiae urbes in promulgatione Evangelii illustravit, praefuitque patrio coenobio et bibliothecae Aprosianae, quam selectis voluminibus ditavit, nec non coenobio Genuensi et suae Congregationi. Vir fuit, ait Ossinger, p. 383, omnibus artibus liberalibus instructus, et in sacris litteris peritissimus, qui apud omnes propter acre, et profundum ingenium, atque eruditionem historicam summo loco est habitus. Inter praecipuos Italiae Academicos ob doctrinae amplitudinem, atque nominis celebritatem adnumeratus fuit: nimirum inter Arcades et Infecundos Romae, Physiocriticos Senarum, atque Apatistas Florentiae. Decessit anno 1707. Multa scripsit tam latine quam italice, ex quibus praecipua sunt sequentia:

1. Il beneficato benificante ombreggiato nella Città di Ventimiglia remunerato ne' suoi benefizi fatti all'anime del Purgatorio. Discorso, Genova, Franchelli, 1679, in 12.

2. Fiori poetici dell'eremo Agostiniano, Genova, Franchelli, 1682, in 12.

3. Dispaccio Istorico, curioso ed erudito, raccolto da varie lettere e manoscritti del Padre Mondovi, per Giov. Antonio Veglia, 1695, in 4, pp. 152. Continet hic fasciculus Epistolas 24, alterumque se daturum spondet editor Philibertus Hyacintus Gandolfi, si quidem hunc placuisse intellexisset.

4. Purpurae Augustinianae, seu clara et distincta Augustinianorum Cardinalium notitia, italice: Additione al dispaccio Istorico curioso, et erudito del Gandolfi: Le Porpore Agostiniane. Genova, 1696, in 4.

5. Vita del Ven. Giovanni de Castro scritta dal M. R. P. Antonio del Castillo hispanice sub hoc tit.: La vita del Venerables y muy religioso P. Don Fray Guan de Castro, quam ipse italice reddit, sed edere non valuit, quamvis, ut typis ederetur, approbata fuisset a revisoribus Ordinis Mag. Aloysio Ferrari Priore Mediolani et Mag. Antonio Gagliardi Mediolanensi. (Cfr. Ordinis Regesta, Dd. 115, p. 51). Utraque ms. asservabatur in Biblioth. Aprosiana.

6. Lettera ad Ant. Magliabecchi, cui alia inseritur ad Henricum Noris, et extat inter epistolas CII Venetorum ad eumdem Magliabechium, Tom. I, p. 206.

7. Epitalamio sulle felici nozze celebrate fra gl'illustrissimi signori Antonio Grimaldi e Girolama Spinola, figliuola degl'Ill.mi Governatori di detta Città Girolamo Spinola e Tomassina Fiesca. In Genova, 1697 per Giob. Franchelli, in 4. [pag. 95]

8. Duae eius Epistolae missae ad Ioannem Andream Barotti et Mantuae datae die 3 augusti 1758 (?) circa catalogum numismatum confectum a Ioan. Maria Mazzucchelli sunt in cod. Vat. Lat. 10014, saec. XVIII.

9. Dissertatio Historica de ducentis celeberrimis Augustinianis Scriptoribus ex illis, qui obierunt post magnam unionem Ordinis Eremitici usque ad finem Tridentini Concilii, amplioris Bibliothecae Augustinensis edendae praevia... Addita sunt aliqua ad D. Nicolaum Tolentinatem, Beatos quosdam et Venerabiles eiusdem Ordinis spectantia... Romae, Typis Ioan. Franc. Buagni, 1704, in 4. Edere quoque exoptabat alia opera ab ipso confecta, nempe: a) Frutti dell'Eloquenza Agostiniana, ovvero Panegirici, discorsi e orazioni d'alcuni cospicui Soggetti nella Religione Agostiniana con 4 lettere del P... b) Bibliothecam Augustinianam in qua plus quam sexcentum scriptores continebantur et inter hos plurimos insignes nostris historicis incognitos; c) Li splendori liguri svelati dalla penna del P. Fr. Domenico Antonio Gandolfo etc. principalmente ne' detti e fatti eroici; e gloriosi del Senato, Genovesi Patritii e Soggetti qualificati della Liguria, et alcuni anche della Corsica, con una descrizione delle suddette due regioni, e delle cose notabili delle medesime. Opus sane curiosum atque eruditum, 12 capitibus distinctum, in quibus tum geographice, tum historice, cum ethimologice Genuensis Respublica describebatur; sed mansit ms. et imperfectum in praedicta Bibl. Aprosiana, sicut et alia multa.

(Cfr. Cinelli, Bibliotheca Volante, Scanzia IV, p. 11; V, p. 7; VI, 71; VII, p. 43; XI, p. 124, et in XIII, p. 16, 46 et 47; Manno, Bibliogr. di Genova, p. 82; Gandolfi Dom. Ant. in opere supra memorato, nempe Dissert. Hist., pp. 388-97; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 9 et Lopez in Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 115, T. III, p. 159, nec non Moreri, Dictior. Hist., T. III, Paris, 1718, p. 209)

Gandolfi Fr. Ioseph Antonius, a S. Agata, S. Theol. Mag., qui an. 1699, die 24 sept. declaratus fuit Regens Pulcini, die 16 dec. 1733, ut ex Generalium Regestis habetur, facultatem obtinuit edendi: Compendiose istruzioni dirette a' novizi e professi Agostiniani.

Garassi Fr. Cajetanus ex honestis parentibus ortum habuit Catanae in Sicilia die 10 novembris 1727. Ab adolescentia Ordinem Eremitanum amplexatus, apud eumdem per consuetos gradus evasit S. Theologiae Magister, iuris etiam canonici scitissimus. Pluries fuit Catanae Prior, Siciliae Provincialis, nec non Ordinis generalis Assistens. Catanae cum degeret rector fuit nobilissimi Collegii Cutelli, professor Theologiae Dogmaticae, et juris canonici in Universitate Catanensi, nec non Theologiae professor in Seminario, et Cleri examinator. Eximii oratoris laude cum floreret, in praecipuis Italiae urbibus, ac praesertim ad aulam Ferdinandi I conciones habuit. An. 1792, die 18 iunii, aetatis suae 65 eligitur Archiepiscopus Messanae in Sicilia et eodem anno die 24 eiusdem mensis Romae in templo S. Augustini consecrationem accepit. Magno cum zelo et diligentia concreditam sibi Ecclesiam gubernavit, ac prae caeteris eius egregiis virtutibus illius celebratur insignis misericordia in pauperes, quos etiam praeter quotidianas elargitiones ad spiritualia exercitia saepe colligebat, illos interea suis sumptibus sustentam, uno eodemque tempore providum eos de spirituali et corporali alimonia. [pag. 96] Cum duo insignia monasteria, unum nempe sub titulo de Spiritu Sancto, et alterum de Conceptione ob adversas vicissitudines eo devenissent, ut prae inopia claudi oporteret, munificentissimus Archiepiscopus illa ne perirent suo aere sustinuit, atque praeterea ecclesiae cathedralis prae vetustate collabentibus tectis resarciendis septem scutorum millia impendit. Sua doctrina, sanctimonia, atque rerum agendarum dexteritate benevolentiam, atque existimationem sibi conciliavit Magni Melitentium Equitum Magistri, qui illum perinsignis sui equestris Ordinis Cruce decoravit. Transivit ad recipiendam a Domino mercedem virtutum suarum die 16 februari an. 1817 aetatis suae 89, et episcopalis regiminis 25. Ita Lanteri in Erem. Sacr., VoI. I, p. 112. Reliquit varias doctas atque elegantes orationes funebres et panegyricas tipis editas, inter quas:

1. Premure di Sant'Agata Verg. e Martire Catanese a favore della patria. Catania, 1760, in 4.

2. Orazione estemporanea nella morte del Rev.do P. D. Vito M. Amico Statella Abbate Cassinese, Catania, 1762, in 4.

3. Per la morte del P. Maestro Girolamo Gemellari Ord. Praed. Orazione estemporanea, Catania, 1762, in 4.

4. Theses Theol. de creatione Mundi et hominis et de Paradiso. Cataniae, 1760, in 8.

Garzini Fr. Prosper, floruit saec. XIX ineunte, ex gallica in linguam Italicam vertit opus cui tit: Istruzione Pastorale di Mons. Antonio di Malvin di Montazet Arcivescovo di Lione sopra le sorgenti dell'incredulità e i fondamenti della religione. Traduzione dal francese. Vercelli, primo an. 1779; Seconda edizione, in Roma, Tip. Mordacchini, 1822.

Garzotti Fr. Nicolaus, Vercellensis, Eremit. S. Augustini Congregationis Lombardiae theologus et concionator, floruit saeculo XVI atque lingua italica edidit: Sermoni.

(Cfr. Rossotto, Syllab. Script. Pedemontii, p. 450).

Gato Fr. Oliverius, an. 1614 delineavit et typis impressit, ac aeneis tabulis insculpsit Arborem Augustinianam, in qua Sancti, Beati ac Venerabiles, aliique quamplurimi virtute insignes utriusque sexus Augustiniani Sodales exprimuntur, et eorum notitia breviter lingua italica refertur, utinam severiori crisi ac pulcriori coelatura usus fuisset.

(Cfr. Lanteri, T. III, p. 427, et Lopez, Add. cit. T. II, p. 302).

Gattani Fr. Iosoph, floruit saec. XVIII labente, et scripsit: Preces in expositione sanguinis S. Nicolai una cum eius epistola d. "Macerata 7 Agost. 1795" quae asservantur mss. in cod. 301 Bibl. Angelicae, f. 41-43.

Gatti Fr. Iac. Philippus, Genuensis, S. Theol. Mag. dicitur a nostrate eruditissimo Berti "artis rhetoricae et poeticae peritus quantum opera, eius testantur". An. 1713 erat Mediolani studens, et an. 1718 Genuae Lector. Evasit percelebris concionator. Summis laudibus, tam versibus quam soluta oratione, adhuc vivens, fuit condecoratus. Testimonia tantum hic referre iuvat unius Silveri Iosephi Cestari, qui de illo in praefatione libri cui tit.: Veraci onori di alquanti letterati etc. in lode del M. R. P. Maestro Fr. Giacomo Filippo Gatti dell' inclito ordine Agostiniano, haec habet: "E sul bel principio ti porrò innanzi agli occhi l'improvviso ragionamento fatto nell'anno 1726... nel magnifico antico tempio di S. Lorenzo, per esser mancato per un repentino accidente [pag. 97] il destinato in pria oratore; il quale sebbene da lui nel brevissimo spazio di una scarsa mezz'ora alla rinfusa meditato, pur fu pieno e adorno di riposta dottrina, e dei bei lumi, e rare figure della più culta sacra eloquenza, che a dir vero non solamente rimase ammirata la volgar gente, ma sorpresi da estasi di meraviglia i più dotti e scienziati uditori che lo sentirono, tal che in premio n'ebbe l'esser egli per comun voto fatto cittadino Napolitano; e la stessa eccellentissima città indi a non guari tempo presentò supplica al suo Sovrano perchè mai sempre tenuto lo avesse presente nelle promozioni di regj Vescovadi, dichiarandolo inoltre con tanto particolar genio e letizia suo theologo. Nell'anno 1728 predicò nell' inclita e trionfante Roma... con non mai udito grido, ed ampio concorso.... e giunto si nobil suono alle orecchie del Sommo Pontefice Benedetto XIII, volle ancor esso dopo la Pasqua udirne nella sua domestica Cappella una predica, e compiacendosi benigniamente della sua riposta dottrina, vivo zelo, e meravigliosa grazia, lo contraddistinse onorandolo con eletti e preziosi doni di bellissime medaglie d'oro unite a mille altre spirituali onoranze.... Nel 1731 predicò in Venezia", ubi, post praedicationem amplissimos honores obtinuit, eiusque elogia in unum collegit praefatus Cestari, una cum aliis permultis vere praeclaris, quae eidem nostro Iacobo, occasione quadragesimalis praedicationis habitae an. 1735 in templo S. Spiritus ab eruditis Neapolitanis certatim impertita fuerunt. Sed ipse Iacobus jam magno cum applausu quadragesimales conciones habuerat Florentiae an. 1729, Barii 1732, Genuae 1733 et Romae secundo 1734. Neapoli apud Regium gymnasium publicus theologiae professor fuit, atque socius Academiae Porticensi, nec non Arcadum Romae nomine Dareclidis. Excelluit insuper omni sacra et profana litteratura egregiisque bonitatis dotibus. Decessit Neapoli in coenobio S. P. Augustini an. 1744. Typis edidit:

1. Sacre Orazioni recitate nella Regal Chiesa di S. Lorenzo Maggiore in occasione di divota novena celebrata dalla... città di Napoli per impetrare dal Signore maschil prole agli augustissimi Regnanti. In Napoli nella Stamperia di Felice Massa, 1726, in 4.

2. Corona poetica alla serenissima Real infante Maria Elisaebtta di Borbone. In Napoli, tip. Muzio, 1740, in 8.

3. Orazione recitata nella Cattedral Chiesa di Aversa a dì 5 sett. 1743 nella solenne benedizione degli stendardi del nuovo Reggimento Provinciale di Terra di Lavoro. In Napoli nella stamperia di Giov. de Simone a dì 10 sett. 1743, in 4.

4. Novene per le feste della Vergine Santissima.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 71; Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. III, p. 345 et 555; Veraci, Onori d'alquanti Letterati Napolitani in lode di Giacomo Gatti, Napoli, 1735, et Hurter S. J., Nomencl. Lit. cit., T. IV (1900), columna 1664, qui de illo ait: "Sermones typis vulgavit non sine lectorum plausu et fructu".

Gatti Fr. Ioannes Hyacinthus S. Theol. Mag. floruit saec. XVIII, atque sui ingenii extat: Tractatus de auxiliis actualibus divinae gratiae. Desinit: "Finis coronat opus, anno Domini MDCCXXXIV in templo D. Augustini Magistro P. Joanne Hyacinto Gatti Ord. Erem. S. Augustini. Reperitur Romae in Bibl. Nation. Mss. Fondi Minori, chart. 200 + 150 saec. XVIII, cc. 41.

[pag. 98]

Gattini Fr. Benedictus Augustinus, Pratensis, S. Theol. Mag., claruit saec. XVIII, multiplici eruditione, modestia, morumque innocentia. Praeceptor fuit Io. Laurentii Berti, a quo in fine Breviarii historici nuncupatur sapientissimus. In coenobio Pisarum, atque in Volaterrarum seminario professorem egit. Etruriae provinciae praefuit, et an. 1733, in Ordinis Procuratorem Gen. fuit renuntiatus. Ex eo habentur quaedam Epistolae, quae asservantur ms. Romae in Bibl. Angelica in cod. 439 (D. 5. 8), et Acta sui officii.

(Cfr. Lanteri, Erem. Sacrae August., P. II, p. 236).

Gavardi Fr. Ferdinandus, Mediolanensis, S. Theol. Mag. per octo annos et amplius, ab anno scilicet 1715 ad an. 1721, Academiae Pisanae operam tribuit, tum logicam cum philosophiam docens, de hiis materiebus per doctas lectiones mss. relinquens.

Gavardi Fr. Fridericus Nic., Mediolanensis, S. Theol. Doctor, atque nostratis Henrici Noris praeceptor, inter philosophos atque theologos, qui nostrum fundatissimum Doctorem Aegidium Columnam explanarunt, facile princeps, die 15 febr. 1640 ortum habuit. Die 4 martii 1659 ordini Augustiniano suum dedit nomem, et an. 1661, iam theologiae studens, erat Papiae pro studentium magister. Inde an. 1662 remissus fuit Mediolanum ubi per tres annos in conventu S. Marci commoratus est; postea Bononiam missus fuit renuntiatus Lector. An. 1667 fit Caesenae Regens, et an. 1674, die 31 maii, S. Theol. Mag. in coenobio Perusino. In Capitulo gen. an. 1673, quo, Prior Generalis electus fuit P. M. Nicolaus Oliva, pro defunctis Ordinis orationem habuit; in Capitulo etiam gen. an. 1679, die 28 maii, theses theol. pro Collegio Perusino E.mo Card.li Columnae nuncupatas propugnavit P. Lector Clemens Avvolta, Cornetanus, sub assistentia R. P. M. Fr. Friderici Nic. Gavardi praefati Collegii Regentis: uterque autem optime se gessit, et P. Regens nedum in theologia scholastica, verum etiam in sacris Conciliis plurimum se versatum ostendit. (Analecta Aug., Vol. XI, p. 373). Item accidit in comitiis gen. an. 1685, quibus Fr. Bacc. Bernardinus Dom. Grugnetti de Gravellona in Collegio Neap. Lect. Logicae, theologicas theses defendit sub praesidio eiusdem Gavardi, praefati Collegii moderatoris, qui in tuendo potissime contra recentiores exantiquatam D. Protoparenti doctrinam tanti Patris verum se praebuit non minus filium quam imitatorem, omniumque ora in sui laudem convertit. (Idem, Vol. XII, p. 10). Iamdudum Neapolim incoluerat, et capitulo gen. Romano an. 1693 Terrae Laboris Provinciam ut discretus repraesentaverat. Inde vero Romam accersitus, non tantum Cardinalis Mariscotti theologus extitit, verum etiam a Summo Pontifice designatus fuit ut sacram Scripturam publice interpretaretur, quam cathedram ad 25 annos moderatus fuit. Laudatur a Philippo Argelati in biblioth. Script. Mediolanensium, a nostratibus Ossinger, p, 387 et Antonio Dom. Gandolfo, in suis Fiori Poetici, p. 111 propter Poesis peritiam et insignis oratoris nomen. Conciones habuit Veronae, Utini, Florentiae, Senis, Anconae, Neapoli, Viterbii et alibi. Acceptissimus fuit Cardinalibus Io. Nicolao Conti et praefato Henrico Noris, nec non eruditissimo Antonio Magliabechio, quamplurimisque sui aevi doctissimis viris. Tandem eximius vir, atque in omni fere scientiarum genere versatus, decubuit Romae, labore magis, quam aegritudine consumptus an. 1715, die 12 iunii, aetatis suae 76. Opera eius sunt:

1. Theologia exantiquata iuxta orthodoxam B. Ecclesiae Magistri Augustini doctrinam a Doctore fundatiss. B. Aegidio Columna Ord. Erem. S. Aug. expositam. [pag. 99] Neapoli, Typ. Ant. Gramignani et Cam. Cavalli et Romae, ann. 1683-1696, Vol. 6 in fol., quae in XX tractatus compendiata a P. M. Benigno Sichrowsky eiusdem nostri Ord. Bohemiae Provinciali, edita fuit, Norimbergae 1720, Tomis 3 in 4.

2. Quaestio IV de Hierarchia Ecclesiae militantis excerpta ex T. II, libri II Sententiarum Theologiae exantiquatae. Neapoli, 1690, in 4. Typis Camilli Cavalli.

3. Philosophia vindicata ab erroribus philosophorum iuxta doctrinam B. P. Augustini Eccl. Doct. et B. Aegidii Columnae eiusd. Ordinis. Romae, ex typ. Buagni, 1701, in fol.

4. Index controversiarum B. Aegidii Columnae... super primum librum Sententiarum ad novam methodum reductum... ac E.mo et R.mo Principi D. Palutio de Alteriis... Disputabuntur publice in D. Augustini de Urbe... an. 1679, mense maii... Romae, typis Varesii impressum, ff. 23-34. Est in cod. 897 (R. 3, 8) Bibl. Angelicae de Urbe.

5. Carmina quaedam edita e nostrate Gandolfo in Fiori Poetici, pp. 112-117.

6. Votum insigne adversus opus Petri de Marca de Concordia Sacerdotii et Imperii. Ms. et alia.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 96; Hurter, Nomencl. Lit., T. IV, col. 680, et Lopez, in Addit. ad Crusenii Monasticon, T. III, p. 452).

Gavardi Fr. Hieronymus de Asula, floruit saec. XVI ineunte, atque ab eius studio extat: Oratio in laudem Rev.mi Domini Ascanii Sfortiae, et nonnulla Epigrammata per fratrem Hieronymum Gavardum de Asula, Ordinis Eremitarum D. Augustini condita, in 4. In fine legitur: "Hoc opusculum impressum fuit Bononiae apud Io. Antonium Platonicum de Benedictis civem Bononiensem, Anno Domini 1508, nonis Aprilis, Imperante Divo Iulio SS. Pont. Max. ac feliciter Felsineas habenas moderante".

(Cfr. Cinelli-Sancassani, Bibl. Volante. Venezia, 1746, T. III, p. 19).

Gavotti Fr. Stephanus, Savonensis, dicitur ab Oldoino, Athen. Ligust., p. 505, "theologica doctrina clarus, mira eruditione morumque integritate illustris". Haec de illo leguntur in Registris Generalium: "anno 1472, 16 iulii. Fecimus bacalarium fratrem Stephanum Gavotum savonensem, locando ipsum in nostro studio et conventu papiensi, post illos bachalarios actuales qui ibidem nunc existunt et dedimus ei licentiam incorporandi in illa universitate ac faciendi omnes actus usque ad examen exclusive; ac commissimus magistro regenti dicti nostri studii quod una cum alio magistro deberent eum examinare et si sufficientem et idoneum ipsum invenirent ad dictum bacalariatus gradum acciperent". Die autem 5 novenibris, Bacc. nominatus, licentiam obtinuit sese incorporandi in Papiensi universitate ut inibi legeret sententias, et faceret omnes actus, quibus insignia magistralia assequeretur. Sed propter pestem Papiae tunc grassantem in aliud tempus hoc negotium distulit. Itaque Magisterium consequutus est post festum Paschatis an. 1483. An. 1494 mense iulio, electus fuit Definitor Provincialis. (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex cit., Vol. V, pp. 386-402). Eo ipso anno, quo declaratus fuit S. Theol. Magister, nempe 1483, Epitaphia totius Orbis Terrarum a Ioanne Marcanova collecta, correxit, auxit atque edidit, prout affirmat Io. Vincentius Verzellinus, Raphael Sopranus, atque Iöcher in Lexico Eruditorum, T. II, col. 888. [pag. 100] Noster Herrera, T. II, p. 399, illum nominat Stephanum Gravotum, atque refert carmen, quo eius sepulchrum Genuae honestatur.

Gelsomini Fr. Andreas de Cortona, vir valde doctus atque insignis verbi Dei praeco, ortum habuit an. 1579. Augustinianum Ordinem ingressus, multa dedit virtutum specimina, atque an. 1614, iam S. Theol. Bacc., erat publicus Philosophiae in Athenaeo Perusino professor. Electus provinciae Umbriae discretus, hoc eodem an. 1614 interfuit Romae capitulo generali, in quo constitutus fuit Regens studii Ariminensis. Item evenit anno 1620, quo erat Mag. Regens nostri studii Patavini, interveniendo capitulo generali Romano hoc anno celebrato uti discretus provinciae Venetiarum seu Marchiae Tarvisinae, in eoque missus fuit Mag. Reg. Neapolim. An. 1625 in cap. gen. extitit electus Ordini Proc. Generalis, sed paulo post, die scilicet 9 iunii eiusdem an. ab Urbano VIII Asculi Apuli Episcopus inauguratus fuit. Vixit in Episcopatu quatuor tantum integros annos, pieque, ut vixerat, vir longiori vita dignus, obdormivit in Domino an. 1629 aetatis suae 50 in festo Immaculatae Conceptionis Virg. Mariae. Sequentia ab eo relicta fuere:

1. Questio de divinis attributis. Per Fratrem Andream Cortonensem Augustinianum. Sacrae Theologiae lectorem, et Perusiae publicum Philosophiae interpretem enucleata. Asservatur ms, in cod. 232, ff. 1-33, in 4. Bibl. Angelicae Urbis ex bibl. F. Io. Iac. Gigli Ord. S. Aug. Florentiae Regentis.

2. Tesoro celeste della divozione di Maria Vergine Madre di Dio. Padova, 1618, in 12 et Venezia, Tip. Guerrigli, 1625, in 4, p. 342. In isto thesauro auctoritate atque exemplis SS. Patrum, quanta sit utilitatis, tum in vita, tum in obitu, tum etiam post obitum, devotio Sanctissimae Virgini demonstratur, nec non in quo hujusmodi devotionis Summa sit sita.

3. Origine celeste, virtù e grazie del pane benedetto di S. Nicola da Tolentino dell'Ord. di S. Agostino. Macerata, 1642. in 12; Padova, Typ. Tozzi, 1619, in 12; Viterbo, 1619, in 12.

4. Vota quaedam Congregationi Indicis exhibita a Mag. Andrea de Cortona. Sunt in cod. misc. 195, inter ff. 290-321, Bibl. Angelicae.

5. Disputatio de Sanctissima Trinitate. Perusiae, ex Typogr. Augusta Perusiae, 1614, in 4.

6. De providentia, praedestinatione et Trinitate. Perusiae, apud Marcum Nacarinum, 1614, in 4.

7. De Veritatibus theologicis disputatio. Neapoli, apud Io. D.cum Roncaliolum, 1607, in 4.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 48; Ughellus, T. VIII, col. 236; Leo Allatius in Apibus Urbanis edit., Hamburgi, 1711, p. 37; Ossinger, p. 391; Maraccius, in Bibl. Mariana, Vol. I, p. 87; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 33).

Geminianus a S. Mansueto, Mediolanensis, Augustinianus Discalceatus, inter celebriores Italiae concionatores iure meritoque censetur; quapropter non tantum in cathedrali Mediolanensi, sed etiam Romae, Florentiae, Neapoli suas habuit ad popolum quadragesimales conciones cum ingenti omnium plausu. Anno 1742 praeses fuit provinciae Mediolanensis. Ob suam egregiam praedicandi peritiam tantam iniit apud Clementem XIII aestimationem, ut hic illum Episcopum eligendum putaverit; at semper humilis tam magnam dignitatem modeste recusavit. [pag. 101] Obiit Mediolani mense septembri an. 1774. Typis evulgavit:

1. Dottrine ed azioni di S. Tomasso da Villanova, Milano, 1761, 1 vol. in 8.

2. Prediche quaresimali. In Bassano,1773, in 8.

3. Orazioni panegiriche, in Milano, 1774, per Giuseppe Marelli, in 8. In Collectione panegyricorum selectorum Comi typis impressa, quae vol. 25 constat, nonnulli ab eodem auctore conscripti sermones, utpote magna laude digni, relati fuerunt. Haec ex Coelestino Tani, Commentaria cit., p. 97-98; Moreni, Bibliogr. Storico-Ragionata della Toscana, Vol. I, p. 418, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 438.

de Genestano Fr. Hieronymus, nostratum percelebris Mariani nepos et Pauli germanus frater, fuit et ipse honestate morum ac scientia clarus. In conventu Neapolitano illum sua studia magna cum laude peregisse videtur, atque inibi Lectorem et Baccalaureum renuntiatum fuisse. Tamquam Discretus Apuleae Provinciae an. 1505 interfuit Capitulo Generali Perusiae celebrato, ac Sacrae Theologiae Doctor inde proclamatus; et an. 1508 in Neapolitano nostro Studio fit Magister Regens. Per plures annos postea illius conventus habenas tenuit, et an. 1516 mittitur Perusiam Regens. Sacram interim quadragesimam, anno scilicet 1517, Capuae praedicavit, et anno postero, cum esset suae Romanae Provinciae praefectus, adfuit Generali Capitulo, Venetiis habito. Ad erudiendam Augustinianam pubem subinde Perusiam revertitur, iterumque, anno nempe 1522, fit sua Provinciae Praeses. Artissimo necessitudinis vinculo Gabrieli Veneto Priori Generali coniunctus, ab eo suus Commissarius ac iudex in diversis fratrum causis fuit constitutus, cuiusque decreto, mense aprilis anno 1525 dato, a Civitate Anagnina debitam sibi mercedem exigere valuit, eo quia in ea grammaticae facultatem edocuerat, publico stipendio conductus. An. 1526 adhuc inter vivos agebat, atque ab eo extat: Quaestio: an detur suppositio materialis in mente, edita una cum Mag. Augustini de Montefalcone expositione super libris priorum fundamentarii doctoriis Aegidii Romani Columnae. Venetiis, mandato et expensis Luceantonii de Giunta Florentini, anno 1522, in fol.

(Cfr. Torelli, Secoli Agost., T. VII, pagina 619, qui inter celebriores oratores illius aevi illum adnumerat; Perini, Un Emulo di Fr. Gir. Savonarola, Fr. Mariano da Genazzano, Roma, 1917, p. 9, in nota et Ordinis Regesta).

de Genestano Fr. Marianus, S. Theol. Mag., de familia Pomicello vel Poncello ortum haubit an. 1450. Patre illius vita functo, scribit Lanteri, Erem. Sacrae August., Parte I, p. 293, Card. Reatinus annuens precibus pueri aviae, quae eiusdem Card. nutrix fuerat, Marianum alendum suscepit, atque instituendum tradidit Augustiniano, viro piissimo P. Mag. Andreae Tiburtino. Sub eo praeceptore pietatem ac litteras egregie doctus admodum iuvenis Erem. Ordinem ingressus fuit. Sexdecim annos natus ad Perusinum coenobium studiorum causa se contulit, et an. 1479, iam magisterii honorem adeptus perfectioris regularis observantiae studio ad Ilicetanam Congregationem transivit, eiusque regimen duabus vicibus, nempe an. 1484 et 1488 obtinuit. Ab Alexandro VI P. Mag. Gen. Anselmo de Montefalco ab officio se abdicanti, an. 1495 Vicarii gen. nomine suffectus fuit, et an. 1497 die 14 maii Romae in cap. gen. in accepto munere confirmatur. Variis legationibus ab eodem Pontifice cohonestatus fuit, [pag. 102] una nempe ad Urbinatem Ducem, altera ad Pisauriensem Dominum Constantium Sforza ac tertia demum ad Fridericum Neapolitanum Regem, ex qua rediens Suessae maligno morbo correptus, die 14 decembris an. 1498 occubuit. Illius corpus ibidem primo tumulatum, postea, gen. Aegidio Viterbiense curante, an. 1513 Ilicetum prope Senas, translatum fuit. Antogonista dicitur fuisse Hieronimi Savonarolae. Praecipua autem eius laus expetenda est a summa illius eloquentiae praestantia, qua sibi immortale nomen comparavit. Illius scripta, quae supersunt, sunt haec:

1. Oratio habita coram Innocentio VIII dominica tertia adventus. (Romae Stephanus Planck), 1487 kal. ianuarias, in 4 (Cfr. Haim, n. 7553, et Proctor, n. 3679. Oratio eadem (Romae, Eucherius Silber), 1487. XIIII iam. in 4. (Cfr. Hain, n. 7554 et Proctor n. 3832).

2. Oratio de passione Iesu Christi dicta Alexandro VI Pont. Max. frequenti senatu. Idibus aprilis MII, s. l. et typ. n. in 4, iuxta Hain, n. 7555: VI Idus aprilis 1498 iuxta exemplar Bibl. Angelicae in B. 4, 16 etiam sine l. a. et typ. n., sed Romae, Eucherius Silber (Cfr. Proctor, n. 388).

3. Ristretti di prediche fatte dal P. Mariano dell'Ordine di S. Agostino nella Chiesa di S. Lorenzo in Firenze nella quaresima del 1489. Cod. 1186 chart. Florentiae in Bibl. Richardiana.

4. Predica del Ven. Maestro Mariano de' Frati Heremitani dell'Ordine di Sancto Agostino facta alle Murate a dì octo di Decembre 1484 la sera della sacratissima conceptlione di Nostra Donna. Cod. 35 inter Biscionianos Bibl. Leopoldinae-Laurentianae, saec. XV, n. VI, p. 68.

5. Predica del medesimo nel dì di S. Girolamo. Ibidem, n. VII, p. 73.

6. Pistola mandata dal medesimo alle suore di S. Gaggio. Dat. Licceti, 21 Ianuar. 1485. Ibidem, n. VIII, pp. 84-89.

7. Scrittura del P. Mariano da Genazzano, riguardante le differenze agitatesi tra la Repubblica di Lucca e gli Ebrei prestatori negli anni 1493-1494. Asservatur in Archiv. Status civ. Lucae: "Officio sopra la giurisdizione, 1493-1494, n. 54, sine tit.". (Cfr. Invent. Reg. Arch. di Stato di Lucca, VoI. I (Lucca 1872), p. 362. Vol. IV (Lucca, 1888) eiusdem Inventarii, p. 348 legitur adesse in eodem archiv. sub. tit.: mss. n. 113 in quo testatur Marianum nostrum celeberrimum Dei oratorem in illa civitate constituisse anno 1488 "egregiam societatem sub nomine Divi Martini Confessoris, quo illis inopibus subvenit maribus et feminis, qui verecundia quadam eleemosinam petere non audent". Instituit nempe Montem Pietatis. Noster Ossinger vero p. 393 sequentia refert opera ab eodem Mariano scripta, videlicet:

a) De vita et heroicis actionibus Religiosorum S. P. Augustini per octingentos annos, lib. 1;

b) Sermonum variorum, lib. 1;

c) Orationum, lib. 1;

d) Epistolarum, lib. 1;

e) Sermones de foestis B. M. Virginis;

f) Nonnulla et insignia theologiae opuscula; quae quidem a me inveniri non potuerunt, quum submersa in mari Tyrreno una cum navigio, quo Neapoli ad Urbem deferebantur paucis ante eius obitum diebus, deperdita dicuntur.

(Cfr. Brandolini, Oratio Parentalis Ven. Mag. Mariani Zenazanensis, Cod. 714, Bibl. Angelicae Urbis, p. 18, et P. D. A. Perini, Un Emulo di Fr. Girolamo Savonarola Fr. Mariano da Genazzano, Roma, 1917, p. 91).

de Genestano Fr. Marianus alter, cum praecedentibus forsam consanguineitate coniunctus, in patrio S. Mariae a Bono Consilio coenobio Augustinianam cucullam sumpit, [pag. 103] suumque tyrocinium ibidem an. 1504 perfecit. Magistros habuit virtutibus atque doctrina refertos, ac inter alios Mag. Angelum de Genestano virum doctrina, morum sanctitate et magna auctoritate praeditum. Magna cum laude sub iis praeceptoribus sua studia complevit atque S. Theologiae Magisterium est adeptus. Docuit in variis conventibus Ordinis iuventutem, pluries conventus patrii evasit Prior, bis suae Provinciae clavum tenuit, atque an. 1549, sexagenarius maior decessit in Domino. Reperitur in Bibl. Com. Perusina sub sign. I, 53 quaedam Miscell. Philosophica eiusdem Mariani de Genestano, quae ita a Mazzatinti in suis Catalogis, Vol. V, p. 172 describitur, nempe: Definizioni filosofiche (fol. 1-51); Notabilia logicalia (f. 62-79); altre definizioni e distinzioni (fol. 85-166); e un trattatello di logica che com. a die ultima Iunii 1555 (Fol. 1-23). Cod. chart. saec. XVI, in fol.

(Cfr. Perini, Un Emulo di Fra Girol. Savonarola, etc., iam cit., p. 9-10 in nota).

de Genestano Fr. Paulus, S. Theol. Mag.. memorati Mariani nepos, praeceptor fuit Seripandi, quem iuvenem humaniores, graecas et latinas litteras docuit (Cfr. Torelli, Sec. Agost., T. VII, p. 532). Is circa annum 1471 ortum habuit, Augustinianam erem. regulam in patrio coenobio professus est, et an. 1491, subdiaconatus ordinem adeptus, Florentinum ad S. Gallum incolebat conventum. An. 1497 Romam accersitur, ac tribus post annis Paduam mittitur, qua, dum studentium magistri fungeretur munere, primum Lector, deinc an. 1503 Bacc., ac tandem, an. 1504 S. Theol. Doctor est renuntiatus. In suam Provinciam cum remeasset, prius Genestanensis conventus fit Prior; postea a Romana Provincia, tamquam Discretus mittitur ad Capit. Generale an. 1505 Perusiae habitum una cum Mariano de Cavis, Provinciale, et Aegidio de Viterbio, Definitore, eius amicisimo. Die 22 aprilis 1513 unanimi Fratrum consensu Praesul suae Provinciae evasit electus, eo in munere manens usque ad an. 1506; an. 1520 eiusdem Provinciae nominatus fuit Generalis Vicarius, atque mense ian. 1526 una cum eius fratre Hieronymo rogavit Generalem Gabrielem Venetum ut Lectores efficeret Fr. Aegidium Coranum et Fr. Alphosum Aquapendentanum, quod facile obtinuit; sed paulo post moritur. Dicitur a Panvinio, Commentariorum rerum nostri Ordinis, Romae, 1547, f. 50: "et linguarum peritia, et variis scientiis apprime ornatus". In Alphabeto Aug. vero P. Thom. Herrera, T. II, p. 283, haec de illo inter alia leguntur: "Inter caeteros suos labores, Pauli Veneti Summam Phylosophiae naturalis, librariorum incuriam vitiosam, corruptam: puram incorruptamque, typographis (an. 1504) excudendam tradidit: et Commentaria Gregorii Ariminensis in primum et secundum Sententiarum Aegidio Viterbiensi dicavit, Patavii Kal. Aprilis anno 1502, et luci suae integritati restituit Venetiis Nonis Aprilis an. 1503 sumptu et impensis Octaviani Scoti civis Modoetiensis, praelo vero Presbyteri Boneti de Lucatellis Bergomensis". Haec omnia ex Ordinis Regesta illius aevi. A Pamphilo, Chronica Ordinis, p. 101, dicitur de familia De Sclavis.

de Genestano Fr. Stephanus die 20 Octobris 1486 in Registris Generalis Anselmi de Montefalchio comparuit in quoddam judicio in Curia peracto, nomine et vice magistri Petri Iacobi de Tuscanella, quo quetatiam praesentavit cujusdam pecuniarum summae a mag. Iacobo de Tuscanella solutae (Dd. 8, f. 171v). Die 28 Aprilis 1489 assumptus fuit in socium sacristae ecclesiae S. Augustini de Urbe destinatusque in magistrum novitiorum. [pag. 104] Die 1 Iunii eiusdem anni definitor Provinciae Romanae in capitulo eligitur. Intimus Mariano de Genezzano, totius Ordinis Generalis, inde fuit, et propter eius bonae vitae instituta, integros mores atque decentem eius exemplaritatem Patres de eius integritate diligentia ac bono animo fidentes, die 7 Februarii 1499, in Rectorem Ecclesiae S. Mattaei in Merulana illum instituerunt. Inde fit S. Theologiae Baccalaureus et Raphaeli Riario S. R. E. Diac. Cardinali S. Giorgi ad Valum Aureum, Pontificio Camerario et Ordinis Augustiniani Protectori acceptissimus evasit, sicut et Magistro Gratiano de Fulgineo Ordinis Vicario Generali. Eum Gispertus Senilis electus et confirmatus Episcopus Rapollenus, in istrumento, quod in charta pergamena exaratum in archivo Coenobii Romani conservatur. Bononiae rogato die 11 Ianuarii an. 1507, suum Procuratorem, officialem Vicarium, provisorem et actorem ad possessionem suae Ecclesiae capiendam, et ad illam in spiritualibus et temporalibus administrandam deputavit. Fuit etiam eiusdem familiaris et capellanus, et tandem a praefato Cardinale Riario die 28 decembris 1515 S. Mariae Aegiptiacae de Urbe de Regione Ripae Ecclesiae in parochum constitutus. Ms. tractatum reliquit cui tituius: De peccatis Luciferi et Adami asservatum in Bibl. Angelica de Urbe in libro miscel. ZZ. 3, 11. Inc. "Post casum Luciferi, qui superbia inflatus". Cfr. Herrera, T. II, p 399.

Genovese Fr. Ioannes, Melitensis, Sacrae Theol. Bacc. ortum habuit Vallettae die 2 ian. an. 1862, Ord. Augustinianum ingreditur die 19 martii 1874, et presbyter efficitur die 18 dec. 1880. Bonis moribus indutus, studiis impense operam navans, illis indolis comitate, animique benignitate coniunxit. Qua de re omnibus acceptus, nominatus fuit primum Lector, inde parrochus in ecclesia S. Mariae de Bono Consiglio Genestani, atque in patriam reversus plurima inibi munera obivit, ceu puerorum magister. Melitensium conventuum Prior, et illius Provinciae praefectus. Bonus Deus illum diutissime sospitet. Scripsit atque edidit lingua patria opuscola sequentia, id est:

1. Admirabilis vita S. Matris Monicae. Malta, Typ. G. Muscat, 1909.

2. Vita B. Stephani Bellesini.

3. Compendio della Dottrina cristiana sotto gli auspici di Maria SS.ma del Buon Consiglio (Italice).

4. Post triginta tres annos (Dragma, lingua Melitensi), Malta, G. Muscat, 1906.

5. Historia apparitionis Imaginis B. Mariae Virginis a Bono Consilio (lingua Mel.).

6. Elements of English Grammar compiled for the use of the boys attending St. Augustine's free School of Valletta. Part. III, Malta, 1910.

7. Hajja ta Santa Rita, Soru Agostiniana; sive brevis compendium Vitae S. Ritae, Malta, Muscat, 1910.

8. Lettera circolare ai Molto Reverendi Padri e Fratelli carissimi Agostiniani della Provincia di Malta, Malta, Maistre e Sons, 1923, in 8 et alia.

Genovese Fr. Ioannes, (ADDITAMENTA, pag. 76) S. Uistin Iskof ta Bona (Traduzione dal testo italiano di G. Olmi). Malta, Stamperia G. Muscat, 1930. Super D.ni Nostri Iesu Christi passione et morte quadraginta meditationes, occasione Iubilaei extraordinarii Redemptionis generis humani editae (an. 1933-34) atque lingua Melitensi scriptae sub hoc tit.: Meditazionjet fuk il passioni u il ment dolorusa tal-ibin t'alla Gesù. Tischira tal Gublen straordinariu tal fidua tal Generi uman (33-34, 1933-34) Malta, G. Muscat, 1933, pp. 212, et alia.

de Genua Fr. Ludovicus, Eremita S. Augustini, vir eruditione et doctrina clarus nostro saeculo decimo septimo, a Christo nato, scripsit Elogium latina lingua, espositurum in Urbe ad S. Augustinum, in memoriam aeternam Philippi Vicecomitis Prioris Generalis sui Ordinis, deinde episcopi Cataci; quod evulgatum invenies apud Michaelem Iustinianum parte tertia litterarum mirabilium. Ita Oldoinus in Athaeneo Ligustico, p. 406. Forsan iste Ludovicus Genuensis idem est [pag. 105] ac Ludovicus Dalla Casa, de quo suo loco iam egimus.

de Genua Fr. Ludovicus a S. Nicolao, Augustinianus Discalceatus, an. 1716 electus fuit primus Definitor suae Congregationis atque an. 1701 iam typis mandaverat opus, cui tit: La scuola di Gesù aperta alle religiose claustrali. (Cfr. Tani, Comment. cit., p. 121).

de Genua Fr. Valerius, dicitur a Pamphilo, Chronica cit., p. 97v, philosophus et in omni liberali arte, medicinae praesertim, exercitatus: grandaevus se ad Ordinem Augustinianum transferens, ita in eo profecit, ut non solum corporum, sed animarum quoque nobilissimus atque optimus medicus evaserit. Fuit Regens Romanus, et an. 1505 Vicarius Gen. monasterii Genuensis. Anno 1512, mense decembris exemptus est rebus humanis. Die enim 22 hujus mensis generalis Aegidius de Viterbio in Registro, mag. Valerii Genuensis obitum sibi renuntiatum asserit. Hieronymus Roman, Centuria 12, f. 111 Valerium in Congregatione Baptistinorum Genuensium an. 1510 floruisse, sanctitate et religione suam sodalitatem reddidisse illustrem, aeternumque sibi nomen eximia doctrina comparasse testatur. Pamphilus tandem l. c. refert illum etiam multa scripsisse, quae in eius excessu ex hac vita subrepta fuisse. (Cfr. Herrera, opus cit., T. II, p. 506).

Gentilis Fr. Ambrosius, cuius aevi, patriaeque non meminerunt auctores, in Bibliotheca Angeli Rocca inter Augustinianos scriptores locum habet. Ita Herrera in suo Alphabeto Aug., T. I, p. 53.

Gentilucci Fr. Iacobus de Montefalchio, S. Theol. Mag. vixit saec. XVI, atque ex illius ingenio ms. an. 1590, extabat in conventu S. Augustini de Montefalchio: Vita B. Clarae a Cruce Ord. Erem. S. Aug. Ita Iacobilli, in Cat. Script. Prov. Umbriae, p. 146.

Gerardus, natione Italus, provinciae Lusitaniae membrum illustre, primarius Theologiae Lector in Academia Lisbonensi et eiusdem Rector circa an. 1350, tempore Dionysii Regis, duo volumina in lucem dedit, ut auctor Theatri triumphalis affirmat et ab Herrera, T. I, p. 308 traditum fuit. Teste Montfaucon in sua Bibliotheca Bibliothecarum, p. 515 reperitur Mediolani in Ambrosiana Gerardi de* Pagina opus: De praestantia Religionis S. Augustini. Num iste Gerardus idem est ac superior?

Gervasio Fr. Augustinus (de quo Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 59, loquitur prout sequitur), ortum habuit Montorii in dioecesi Salernitana die 22 ian. 1730. Ordinem Augustinianum Solofrae amplexus, mentis perspicacia atque ingenii praestantia inter coaequales excelluit. Neapoli, Bononiae, Patavii sua studiorum curricula perfecit. An. 1759 Studiorum Regens renuntiatus, atque inde laurea magistrali redimitus, celebris theologi nomen sibi comparavit; quapropter an. 1763 ab Imp. Maria Theresia publicus theologicae facultatis professor ad perinsigne Viennense Archigymnasium vocatus fuit, ibique summa cum laude docuit usque ad an. 1768, quo valetudinis causa dimissionem impetravit, annua 300 florenorum pensione, atque Caesarei theologi titulo obtento. Haec antem pensio illi perduravit tantum usque ad annum 1770, quo ad Episcopatum Gallipolitanum die 29 ian. evectus fuit. [pag. 106] Anno 1784 a Neapolitano Rege praesentatur ad Episcopatum Melphitanum, quae tamen praesentatio ob quasdam cum Gubernio exortas controversias approbationem Summi Pontificis non obtinuit. Demum an. 1792, die 27 febr. translatus fuit ad Archiepiscopatum Capuanum, cuius Sedis possessionem adiit die 18 martii eiusdem anni. Eodem tempore egit Capellanum Maiorem Regni utriusque Siciliae, et Praesidem regiae studiorum Neapoletanae Universitatis. Rexit Capuanam Ecclesiam an. 14, atque Neapoli ad meliorem vitam transivit die 17 martii 1806. Illius cadaver Capuam translatum in Cathedrali sepelitur. Eius extant sequentia:

1. Opera theologica, 4 tomis. Vindobonae, 1764-66, tractatus continentia tomo I: De legibus, peccatis et peccatorum poenis; tomo II: De Verbo Dei incarnato; tomo III: De sacramentis in genere, et de baptismo, et confirmatione; tomo IV: De sacramentis Eucharistiae, poenitentiae, extremae unctionis, ordinis et matrimonii. Hic postremus tomus fuit etiam separatim impressus, Viennae, 1766, 5 libris, quibus praecedit: Dissertatio hist-critica, et omnes duobus vol. reimpressi iterum Vindobonae, an. 1781.

2. Oratio funebris in laudem Francisci I Imperatoris, pariter impressa.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 222, et Hurter, Nomencl. Lit., T. V, col. 637, nec non Rosenthal, biblop. Monacen., cat. 150, n. 2236-7).

de Gessate Fr. Paulinus, (ADDITAMENTA, pag. 74) qui vixit saec. XV, fuit expertus miniator; nam annis 1426-27 scripsit ac miniandi arte notavit Papiae pro ecclesia S. Michaelis maioris Antiphonarium sive Sanctuarium, ut Maiocchi et Casacca in eorum Codice diplomatico Ord. Erem. S. Augustini, Papiae, Vol. II, pp. 40-41, in quibus notatur: "Richiamiamo l'attenzione su questo religioso, che primo fra gli Agostiniani di Pavia ci vien ricordato come calligrafo miniatore. L'importanza della basilica di S. Michele Maggiore ci fa giustamente ritenere che i libri per l'officiatura di quel Capitolo fossero splendidi per la ricchezza dei fregi e delle immagini che adornavano i capilettera. Dal documento non apparisce che frate Paolino fosse della comunità di S. Mostiola o di quella di S. Paolo. Però dal documento seguente si rileva che egli non fosse tra i Padri capitolari di S. Mostiola, e se n'inferisce quindi che appartenesse a S. Pietro, centro attivo di studio e di arte".

de Gevio Fr. Ioannes Baptista, alumnus Marchiae Tarvisinae, filius conventus Veronensis, vixit saec. XIV. Vir fuit, ait Ossinger, p. 396, omni scentiarum genere excultus, et zelosus studiorum promotor, qui an. 1387, Veronae in Conventu S. Euphemiae insignem et plurimis libris refertam erexit Bibliotecam, in qua reperiuntur aliquot sermones quos composuit. Scripsit insuper: Commentaria in Psalmos.

Ghetti Fr. Andreas, Volaterranus, S. Theol. Mag. ortum habuit in oppido v. Montecatini Val di Cecina, saec. XVI ineunte. An. 1526, immediate post capitulum gener. Tarvisinum, a Gen. Gabriele Veneto S. Theol. Bacc. renuntiatur; an. 1538, iam laurea magistrali decoratus, Provinciae Senarum provincialis eligitur. Interfuit postea an. 1543, tamquam Defìnitor suae provinciae capitulo gener. Romano; in capitulo gener. Recineti, an. 1547 celebrato constitutus fuit pro secundo biennio Provincialis Prov. Pisarum, et in quadragesima an. 1551, qua celebrata fuerunt comitia generalia Bononiae, praedicavit inibi in ecclesia S. Petronii, innumerabili populo adstante. An. 1564 ut Definitor Provinciae Pisanae interfuit quoque Capitulo gener. Mediolanensi. Obiit in conventu Volaterrano die 12 iunii an. 1599, prope centenarius. Fuit magnus praedicator et fere omnes civitates Italiae illum magno cum fructu audierunt. Accusatus fuit de haeresi, sed innocens inventus, an. 1563, sequutus est Card. Seripandum usque Tridentum, ibique coram patribus Sanctae Synodus die 19 augusti concionatus est magno cum applausu. Edidit:

1. Trattato utile, sive: Se per grazia o per merito l'uomo acquista quel che Dio gli dà in questo mondo di bene e, se per i medesimi meriti o grazia, s'acquista vita eterna, oratio. In Firenze Stamperia Giunta, 1544, et iterum cura et studio Marii Battistini, Firenze, Libreria Ed. Fiorentina, 1928, in 16.

2. Discorso sopra la cura e diligenza che debbono avere i padri e le madri verso i loro figliuoli, sì nella civiltà come nella pietà cristiana. In Bologna, Tip. Alessandro Benacci; et iterum una cum praecedenti tractatu. [pag. 107] Ambabus opellis praemittitur vita Magistri Andreae a Battistini exarata quae est valde accurata. Sequuntur in Appendice nunnullae auctoris epistolae.

Ghezzi Fr. Hippolytus, Senensis, Sacrae Theol. Bacc., floruit circa finem saec. XVII et saec. XVIII ineunte. A puero se musicis dedit, atque copiose et ornate musicam artem coluit. Ab an. 1679 ad an. 1700 in cathedrale Montis-politiani fuit chori magister et Domini Cavalcanti praeceptor, quem tamen deseruit, quia magistri honori invidebat. Multa exaravit; quae autem ad nostram notitiam pervenerunt, sunt:

1. Sacri dialoghi, o vero 12 Mottetti a 2 v. (op. 1), Firenze, Guiducci, 1699.

2. Oratori sacri a 3 v. cavati dalla Sacra Scrittura, et sunt: L' Abele - L' Adamo - L'Abramo - Il David trionfante. Bologna, Silvani, 1700.

3. Lamentazioni sacre per la settimana santa a sole voci (Op. IV). Bologna, Silvani, 1707.

4. Sacri dialoghi o vero Mottetti a 2 v. con violini. Bologna, Silvani, 1708.

5. Salmi concertati a 2 v. (Op. 11).

Ex Regestis RR. PP. Generalium Cervioni et Bellelli eruitur illum facultatem obtinuisse sequentia opuscola imprimendi, videlicet: a) sub die 15 ianuarii: Manuale per i Custodi della S. Cintura e giornale per i Cinturati; b) sub die 24 iunii 1724: Vita di Maria Vergine; c) sub 12 maii 1725 : Volgar catechismo, et d) sub die 9 ianuarii: Vita e Miracoli di S. Nicola da Tolentino con la vita del B. Agostino Novello. (Cfr. Astengo, Musici Agostiniani, 1992, p. 25).

Ghigi Fr. Dominicus, Florentinus, Sacrae Theol. Mag., floruit saec. XVII, et dicitur ab Ossinger, p. 397, vir divinis et humanis literis imbutus, ac versificandi laude imprimis celebris. Extitit Decanus in Universitate Florentina et reliquit:

1. Primam Centuriam Annalium sui Ordinis, carmine elegiaco descriptam.

2. Un'Orazione recitata da lui nel tempio di S. Spirito, nell'esequie del P. Leonardo Cocqueo. Firenze, Giunta, 1656, in 4.

(Ita Negri, Scritt. Fiorent., p. 151, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 140).

Ghigiotti Fr. Athanasius, Fullonicensis, S. Theol. Mag. quem Torelli, Secoli Agost., T. VIII, p. 422 Marcucci nominat, vixit saec. XVI et ab Ossinger, p. 398 dicitur: vir magna prudentia, regendi dexteritate, et vitae integritate illustris. Bis fuit Vicarius Generalis congregationis Ilicetanae, septies Iliceti Prior, ad quae officia electus fuit propter admirabilem zelum et veram disciplinam regularem, eiusque observantiam semper conservandi. An. 1594 viam universae carnis ingressus est. Incepit: Secundum memoriale aedis Ilicetanae. (Cfr. etiam Herrera, T. I, p. 62 et Elssius, p. 86).

Ghiotto Fr. Angelus Clemens ex oppido Liburni in Pedemontio, Congregationis Lombardiae alumnus, vir in musica eximius, quique, cum per multos annos artem musicam docuisset, edidit: Vesperos mistos, Motettos, etc. Reliquit insuper in sui nominis memoria organum propriis constructum sumptibus in templo Augustinianorum Liburni, ubi ipsius corpus tumulatum est. Floruit saec. XVII. Ita Rossotto in Syllabo Script. Pedemontii, Monteregali, 1667, p. 53.

Ghirardacci Fr. Cherubinus, Bononiensis, vir insigni eruditione ornatus, et historiae peritus, primas probabiliter hausit auras mense iunio 1518. Adolescens Augustinianae familiae nomen in patria dedit. Studiis Bononiae prius, Romae postea ac Senis impense incubuit ab an. 1536, scilicet ad an. 1548. An. 1543, forsan Senis sacerdos efficitur, et studiis, ut dicuntur, passivis peractis, revertitur in patriam, ubi in S. Iacobi Maioris conventu de familia constituitur. Inibi in concinne conscribendo et libris monasterii illustrandis sese exercuit; officia quaeque, etiam humiliora laeto animo gessit (fuit enim sacrista, oeconomus, subprior, novitiorum magister, ac parochialis ecclesiae S. Ceciliae, S. Iacobi ecclesiae adnexae, capellanus-parochus); pueros grammaticas artes docuit, habitusque semper ab omnibus pro viro religioso et virtutibus ac praeclaris animi dotibus ornatus. Gradibus lectoratus, baccalaureatus, et magisterii fuit insignitus. Hieronymo Seripando charus extitit, itemque Thaddeo Perusino, Spiritui Angosciolo, Gregorio Elparensi, Alexandro de Senis Ordinis Generalibus necnon Gabrieli Paleotto S. R. E. Cardinali. Historica monumenta tum Romae cum Senis, Florentiae, Perusiae et Herbani ac in aliis civitatibus magno cum fructu collegit. Vixit constanter Bononiae et si aliquando e sua civitate discessit, id potissimum fecit ut suis laboribus atque studiis utilius incumberet, vel ut in aliquo alio monasterio libros chorales illustraret aut conscriberet. Obiit octuagenario maior die 12 decembris 1598. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Le gran giostre et i superbi abbattimenti, a piedi et a cavallo, con le livree fatte in questo carnevale nella città di Bologna dalli illustri signori et valorosi cavaglieri bolognesi. 1562, per Pellegrino Bernardo, in 4.

2. Calendarium iussu domini sacristae Cathedralis Ecclesiae Bononiensis, Bononiae editum iuxta ritum Breviarii Rom. Pii V pro anno MDLXX. Bononiae, Benatii, 1570, in 16.

3. Istitutione christiana et catholica del modo di ascoltar la messa, generale sacrificio della christianidate... per via d'interrogazioni, Bologna, 1571, in 8, et Venezia, appres. i Gioliti, 1583 in 8.

4. Ordine di celebrare le Messe, così solenni come private, insieme con le rubriche del Messale... In Bologna per A. Benaci 1571 in 8.

5. Nuovo e spirituale nascimento dell'huomo christiano, nel quale, il Padrino, over Compare, ragiona del battesimo et de' suoi divini et alti misteri et ammaestra l'infante in tutto quello che per lui al sacro fonte avea promesso. In Venegia, appresso Gabriel Giolito de' Ferrari 1572, in 8.

6. Libro over arbore della honorata famiglia de' Fasanini, sì d'huomini come di donne, nobili cittadini bolognesi, da varie scritture antiche raccolto nell'anno MDLXXII, chart. 173. In Bibl. Comunalis Veronensis reperitur in Cod. 1252 (354) chart. saec. XVI. Hoc opus est ne editum?

7. Theatro morale de moderni ingegni: dove si scorgono tante belle et gravi sentenze, tante acute risposte et tanti savi consigli, oltra infinite comparationi che vi sono che dir si può esser felicemente unite le cose naturali con le morali. In Venegia, appresso Gabriel Giolito de' Ferrari 1575, in 12. Aliae editiones an. 1582 et 1584, in 12.

8. Avisi del modo di ascoltare la Messa, generale sacrificio della christianità. Venetia, 1571, in 8; ibidem appresso gli eredi di Martino; ibidem per gli her. Sessa 1578 in 12; in Mantova 1578 per Franc. Osana sub titulo: Instituzione Cattolica e Christiana del modo di ascoltar la Messa. Hoc. opus forsan idem est ac n. 3 recensitum.

9. Memoriali, sive 2 litterae ad Bononien. Senatum directae die 13 iunii 1586 et die 29 augusti 1588 respicientes editionem 1 voluminis suae historiae, editae a Michaelangelo Gualandi in Fr. Cherubino Ghirardacci storico bolognese. Bologna, 1852 in 4, pp. 16. Lettera di Fr. Cherubino Ghirardacci, quae praeficitur tertio volumini suae historiae, edita fuit in Atti e Memorie della R. Deputazione di storia per le provincie di Romagna, Bologna, Monti, 1863, Vol. II, an. II, serie I, pp. 179-187.

10. Della historia di Bologna dalla fondazione di lei fino all'anno 1425, Vol. I, in Bologna, Giov. Rossi, 1596 et iterum anno 1605, in fol.; Vol. II, cura et studio nostratis Aurelii Augustini Solimani, Bologna, 1657 per Giacomo Monti, in fol.; Vol. III etiam in fol. in Lucca an. 1758. Haec editio huius III Vol. fuit poenitus destructa: sed nunc iterum est reimpressa in Rerum Italicarum Scriptores, (Nova editio) Vol. XXXIII, cura et studio professoris Albani Sorbelli cum eiusdem eruditissima praefatione.

11. Tavola della presente Appendice Historiale edita a Ludovico Frati in opere: Gli autografi di Fra Cherubino Ghirardacci, Atti e Memorie cit., Serie III, Vol. XIX, fasc. 1 et 3. Bologna, Zanichelli, 1901, in 8. In L'Archiginnasio, an. II, pp. 166-174, Bologna, Tip. Azzoguidi, 1907 a Lino Sighinolfi edita fuit alia eiusdem Fr. Cherubini epistola.

12. Invito di virtù a Fr. Ortensio Giovannelli, come figliuol carissimo, ms. in Bibliotheca Senatoris N. Malvezzi chart. 40, anno 1560 exaratus.

13. Trattato Morale, ms. in Arch. Status Bononien. ex monasterio S. Iacobi, (busta 115/1721), chart. 30, in qua reperiuntur etiam: a) Frammenti di prediche e trattazioni morali; b) Statuto di una compagnia religiosa; c) Carte e documenti; d) Frammento di Storia del convento di S. Giacomo Maggiore di Bologna; e) Estratti e frammenti, ed Indici di nomi.

14. Libro economico antico, ms. in eodem Arch., chart. 298.

15. Cronica delle cose di Bologna, ms. B. 1181, in Biblioth. Archigymnasii Bononiensis chart. 140.

16. Cronica di Bologna dal 250 al 1465, ms. 2012, (busta 1). Bibl. Universitatis Bononien. Vol. I in duobus partibus.

17. Cronaca di Bologna, altera, dalle origini al 1261. Ibidem (Busta 6).

18. Sommario di varie storie di Bologna dal 256 al 1390. Ibidem, ms. 3168, chart. 145.

19. Postille al I vol. della Historia di Bologna, ms. Bibl. Classensis Ravennae.

20. Historie della famiglia Sabbadini, ms. Bibl. civica Patavi.

21. Spogli ed appunti, ms. in Bibl. Unversitatis Bononiensis.

22. Indice delle scritture che nel Tabulario overo Biblioteca Vaticana si conservano, spettanti all'Historia di Bologna, ms. 2021 (Busta 3) Bibl. Univ. Bononien.

23. Repertorio alfabetico di nomi, ms. 2019, n. 1, eiusdem Bibliothecae.

24. Capitoli conclusi tra il Pontefice Pio II e i Bolognesi il 16 ottobre 1459. Ibidem. ms. 217, n. 27.

25. Raccolta delle antiche giustizie seguite in Bologna, in Archivo Status Bononiensis (Scansia n. 44) et alia.

(Cfr. Ossinger, Bibl. Aug., p. 398; Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 87; A. Sorbelli, Prefazione bio-bibliografica dello storico Fr. Cherubino Ghirarducci al III Volume della Historia di Bologna in Rerum Italicarum Scriptores, Città di Castello, Casa edit di S. Lapi, Vol. XXXIII; N. Casacca, O.S.A., Note Biografiche di Cherubino Ghirardacci, Bologna, Tip. L. Parma, 1916, et in Per le note Biografiche di Cherubino Ghirardacci, Risposta al Prof. Albano Sorbelli, ibidem, 1916; Herrera, T. I, p. 151; Elssius, p. 138; Fontanini, Biblioteca dell'eloquenza italiana, T. II, p. 245; Bibliotheca Du-Boisiana, T. I. p. 358 et alii. Notandum vero est quod in Biblioth. Archigymnasi Bononiensi reperiantur etiam alia sequentia eiusdem auctoris ms. videlicet: a) cod. 2000 chart. in fol., ff. 303 inter ff. 303-533 continens: Continuazione della Storia di Bologna dal 1393 al 1476; b) Cod. 1233 (2012) continens: Pianta di Bologna originale di Cherubino Ghirardacci ed abbozzi e spogli del medesimo per la sua storia di Bologna; c) Cod. 557 (768), pp. 815 continens: Istoria di Bologna - Parte terza (1393-1509) et codd. 1085 (30 et 31) continentes idem opus una cum copioso indice, vol. duo in fol., primum pp. 1670 et alterum pp. 509, qui index asservatur etiam in alio cod. 5043 (183) in fol. pp. 92).

Ghirardacci Fr. Cherubinus, (ADDITAMENTA, pag. 76) Bononensis, vixit saec. XVI, ad quem, die 27 ianuarii 1582, P. Generalis Augustinus Fivizanius scripsit: "se dedisse negotium Priori Romano Bononiam eunti, ut rei de Kalendario et aliis de rebus ab eodem scriptis pecuniam solveret, nec non de Tabulis scribendis". (Cfr. Analecta August., Vol. X, p. 261).

Ghirardacci Fr. Eugenius, Bononiensis, librum conscripsit in cuius fronte legebatur: Fr. Eugenius Ghirardacius Bononien. Ord. Erem. S. Augustini, eiusdem Religionis servus inutilis, Eidem Sacro ac Sanctissimo Eremitarum Ordini, in illa Crucis ara, in qua nostrarum animarum Redemptor pendere dignatus est, cum sincera et humili devotione, se ipsum et hunc Librum de Homine dicat. Questo libro, scribit Orlandi, Scritt. Bolognesi, p. 107, era in fol. scritto da 200 anni in qua, e da Cesare Negrini libraio di Bologna fu venduto a Gio. Battista Repetto mercante di libri in Genova".

Ghirelli Fr. Fabritius, natus Romae die 17 Oct. 1831, adhuc puer an. 1846, in S. Augustini de Urbe coenobio educandus suscipitur. Ivit anno insequenti Tolentinum ut novitiatum ageret, quo perfecto et ad vota monastica admissus, Romam rediit, ut studia optimo fruge iam incepta, prosequeretur, ea laudabiliter perficiens Recineti, Bononiae et Perusiae, ubi, anno 1855, Lector renuntiatus fuit. Docuit inde ceu Respondens, Baccalaureus, et Pro-Regens Brachiani, Viterbii et Corneti Tarquiniae. Optima retulit puncta in examine collegii et Regentiae die 4 februarii 1860, Romae coram novem examinatoribus peracto, atque die 4 maii 1865, ab adm. Rev. P. Mag. Ex-Assistente Generali Hippolyto Catalucci magistralia insignia recepit. Priorem postea egit Corneti, Asculae, Recineti et Bononiae, laudabilem semper vitam agens sacerdotalem, fideles Christi semper docens verbo et exemplo, tandem in civitate Sancti Miniati in Tuscia, ad quam a pluribus annis sese receperat valetudinis causa, diris morbis fractus, die 8 aprilis 1914, pie obiit. Reliquit: Brevi parole indirizzate all'amatissima sua sorella Irene quando nel dì 29 Sett. 1860 disposavasi al Signore fra le mura claustrali di S. Pudenziana in Roma, Roma, Tip. Monaldi, 1860. Cfr. Analecta Aug., Vol. V, p. 357.

Ghislieri Fr. Nicolaus, S. Theol. Mag. ac Ordinis Augustiniani clarus alumnus, floruit saec. XIX ineunte, ac reliquit suppresso eius nomine: Le ammirabili gesta dell'invitto martire S. Settimio, primo vescovo e protettore della Città di Iesi. Macerata 1807. Haec opella non recensetur a Possano et a Melzi in eorum operibus, Dizion. di opere Anonime o Pseudonime atque reperitur in Bibl. Angelica sub tit. ZZ. 7, 22.

Giacona Fr. Sebastianus, Panormitanus, prius Augustinianus discalceatus sub nomine Fr. Sebastiani a S. Rosalia, ac postea calceatus, reassumpto familiae suae nomine, politiores litteras impense coluit eas coniungendo cum disciplinis theologicis. Fuit Sacrae Inquisitionis in Sicilia consultor, et an. 1713 adhuc vivebat. Edidit: L'Eustachio, Dramma per musica. Venezia, presso Stefano Curti, 1669, in 12.

(Cfr. Mongitore, Bibl. Sicula, T. II, pagina 216; Ossinger, Bibl. August., p. 777, et Tani, Commentaria cit., p. 136).

Giannetti Fr. Petrus, floruit saec. XVIII atque posteris reliquit: Il Velo insanguinato dalle Braccia di S. Nicola da Tolentino. Oratorio per musica. Dedicato da Montepulciano al Serenissimo Gran Duca di Toscana. In Bologna per gli eredi Pisarri.

Gianni Fr. Adamus, Florentinus, dictus etiam Adamantius et italice Diamante, anno 1549 erat Patavii studens; an. 1551 ibidem cursor; an. 1553 Florentiae studii magister, et an. 1555 in romano coenobio S. P. Augustini Lector. An. 1556 ab Ordinis Priore Generali P. Christophoro Patavino fit Ordinis Scriba sive Secretarius, atque an. 1565 die 14 iunii Florentiae Sacrae Theol. Magister renuntiatur, eodemque tempore suae Pisarum Provinciae regimini praeficitur, quod munus iterum obtinuit an. 1576. Teste Iosepho Panphilo f. 130, vir fuit humanissimus, graecis, hebraicis et latinis litteris exornatus; insignis geographus ac mathematicus; a catholicis Helvetiis an. 1563 ad Concilium Tridentinum orator missus, theologi interea functus munere Card. Madrucci Pontificii Legati; ac tandem a Gregorio XIII Pont. Max. Romam, vocatus, Thalmud Hebraeorum, eiusque glossas, adnotationes atque interpretationes ad limam revocare et emendare iubetur. Verum dum huiusmodi labori incumberet, die 17 ian. 1581 hanc mortalem vitam finivit, humatusque iacet in templo S. P. Augustini. Eius opera sunt:

1. Carmen latinum, seu Hexastycon, quo laudavit Hexameron nostri Aegidii Romani; Columni a nostrate P. Iuliano Collensi in lucem editum, Romae, Bladus, an. 1549, in fol. f. 1v.

2. Registrum seu Diarium Fratrum Heremitarum S. Augustini ex amministratione Rever.mi Patris Magistri Christophori Patavini eiusdem Ordinis Praesulis Generalis, liber quintus scribente ac dirigente Fratre Adamantio Florentino Baccalario licentiato MDLVII Romae. Asservatur Romae in Archivo Ordinis sub litt. Dd. 27, in fol.

3. Oratio habita a reverendo Padre (sic) Diamante Ordinis Heremitarum nomine oratoris Septem Cantonum Helveticorum Catholicorum in eius comparitione die XX Martii MDLXII, una cum responsione Sanctae Synodi. Ripae, 1562. Fuit iterum impressa Parisiis an. 1563, in Actis Concilii, Lovanii, 1567, p. 157; inter orationes.... responsa etc. a D. Farrio, Venetiis, 1567, p. 77; in Collectione Conciliorum Philippi Labei et Gabrielis Cassartii, Parisiis, 1672, T. XIV, col. 1193 et seq. et apud Le Plat, Monum. ad historiam Conc. Trident, pot. illustr. ampliss. Collectio, Lovanii, 1785, T. V, p. 121. Prima editio est in Bibl. Angalica in Miscell., N. 21, 40, et ms. in Bibl. Vat. Barb. N. A. 3265.

4. Oratio Viennae habita de reformandis. Reperitur mss. una cum praecedenti in Bibl. Vat. Barber. et in eodem codice.

5. Diario (Concilii Tridentini) scritto da Fr. Adamanzio di Firenze Agostiniano, in cod. 1276, Bilb. Corsinianae Urbis.

6. Censurae in commentaria Radak et [pag. 112] Rablag, quae, iuxta Le-Long in Bibl. Sacra, T. II, p. 96 in Bibl. Neophitorum reperiebantur.

7. Censurae in Machazor Hebraeorum, id est: volumen precum, horarum, rituum et caerimoniarum per R. P. Magistrum Adamantium florentinum Ord. Erem. S. Aug.ni factae, exhibitae die IX mensis novembris MDLXXX. In Bibl. Vaticana, Cod. 149 Borgianus Lat., chart. in fol. parvo, forsan auctogr., ff. 54. In Codice Vat. Chisiano R. II, 62, continente: Auctores sive scriptores ex sacro Ordine Eremitano S. Augustini chronologice exarato ab anonimo N. Ord. scriptore saec. XVI, f. 144, 1egitur: "M. Adamas Ioannices florentinus Iliada et Odjsseam et Batrachomjomachiam Homeri carmine heroico ita in latinum vertit ut carmen carmini et hemistichium hemistichio pene semper reddiderit. Habet etiam prae manibus Lexicon Chaldaicum, grande opus, in quo praeter voces omnes Chaldaicas vocabulorum etiam cujuscumque generis artium nomenclaturas colligit. Descripsit etiam Italiae Geographiam, ita ut omnes regiones eiusdem exactissime et minutissime, uti nunc se abentur, descripserit cum antiquis nomenclaturis. Item scientiarum artium, facultatum cuiuscumque generis tabulas".

(Cfr. Negri, Ist. degli scritt. Fiorent., Ferrara, 1722, p. 2; Mazzuchelli, Scritt. d'lt. T. I, part. I, p. 128; Ossinger, p. 14; Crusenius, Virorum Ill. O. E. S. A. Elogia, p. 173. ubi et Adamantii effigies invenitur; Theiner, Acta genuina S. Oecum. Conc. Tridentini, Agram, 1874, p. 695; Calenzio Gen. Doc. inediti e nuovi lavori Lett. sul Conc. di Trento, 1874, p. 421, 532; Herrera, T. I, p. 63; et Lanteri, Add. ad. Crusenii Monasticon, p. 714).

Giappesi Fr. Iacobus, Perusinus, vixit saec. XVIII ineunte. Is cum sufficienti doctrina rerumque agendarum peritia ornatus extitisset, et in Romana Curia per decennium assiduo labore et maturitate in causis, negotiisque pertactandis sibi non vulgaria merita comparasset, ac esset Baccalaureatus gradu decoratus, sub die 19 octobris 1703 magistralia privilegia obtinuit a R.mo P. Generali Serani, qui eum plurimum dilexit. A R.mo autem P. Gen.li Summatico die 3 Iulii 1714 facultatem adeptus fuit imprimendi Ordinis Cerimoniale, quod prodiit suppresso nomine, et an. 1716, articulari morbo correptus, in Domino obiit, aetatis suae an. 72. Edidit itaque librum cui titulus:

1. Sacrae Caerimoniae ex variis auctoribus et cerimonialibus collectae, iuxta Ritum Sanctae Romanae Ecclesiae et usui Fratrum Eremitarum S. Augustini specialiter accomodatae. Romae, 1714, Apud Franciscum Gonzagam in 4. Ex Ordinis Regestis.

2. Memorie della Chiesa e Convento di S. Agostino di Perugia mss. olim in archivo dicti Conventus, nunc autem in Bibl. Commun. Perusina vel in archivo status illius civitatis. Haec historia habet pro tit. Libr. divers.; est bene ordinata in capitulis et cap. XX praetiosas memorias continet illustrium virorum Augustinensium qui in dicto conventu floruerunt.

(Ita Vermiglioli, Biografia degli Scrit. Perugini, T. II, p. 25, qui illum vocat Giapessi et affirmat obiisse mense maio an. 1720).

Giaume Fr. Iosoph, Genuensis, Sacrae Theol. Lector, floruit saec. XIX ineunte, atque typis dedit:

1. Brevi e facili principii grammaticali della lingua Inglese per gl'Italiani. Genova, 1791, in 8.

2. Elogium funebre in morte Rev.mi Patris Augustini Carabelloni Ord. Erem. S. Augustini. Genuae, 1818, in 8.

Gilberti Fr. Ioan. Matthaeus, Venetus, S. Theol. Mag. dicitur ab Ossinger, p. 398: "profunda doctrina et fervida eloquentia decoratus. An. 1645 iam erat S. Theol. Doctor et ut Discretus suae provinciae interfuit capitulo gen. Romae hoc anno celebrato. Extitit deinceps Prior conventuum Tarvisi, Venetiis, atque Patavi. Praefuit suae Venetiarum provinciae, fuit praedicator generalis, et in comitiis gen. an. 1673 propositus fuit secundo loco ad officium Procuratoris Generalis. Obiisse puto prope finem saec. XVII. Posteris reliquit:

1. Discorsi sopra i principali misteri della passione di N. S. Gesù Cristo. In Venezia, presso Salerni, 1678, in 12.

2. Il mistico quadro delle bellezze, prerogative ed eccellenze di Maria Vergine Madre di Dio, Venezia, 1656, in 12 appresso il Tomasini et ibidem 1667, in 4.

3. Vita della B. Chiara da Montefalco, specchio lucidissimo di santità, Venezia typ. Hertz, 1668, in 4 quae est in Angelica.

4. Vita e Miracoli dell'invitta guerriera trionfante di Satanasso Eustachia da Padova, Beata dell'ordine del Patriarca S. Benedetto. In Venetia, 1672, per gli Eredi Cestari, in 4, pp. 152.

(Cfr. et Gandolfo, Dissertatio hist. cit., p. 364, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 175 et 422, nec non Ordinis Regesta).

Gigli Fr. Felix, S. Theol. Mag., in diebus religiosae vitae suae habitus est in laudibus. Modestus maxime atque pacificus maluit potius prodesse quam praeesse, quum studiorum Magisterium, Neapolitanae Provinciae, suique conventus Firmani regimen, ac deinceps per decennium totius Augustinianae familiae Procurationem non nisi ex obedientia susceperit, fideliterque prosecutus fuerit. Ortum habuit in oppido Cantalicii in Sabinis et in compluribus Italiae cathedralibus cum plausu tempore quadragesimali est concionatus, fuitque in Mathelicensi Seminario utriusque Theologiae professor. Penes Ven. Monasterium S. Ritae Cassiae apoplexia percussus die 7 augusti 1877, annos natus 68 ad aeternam vitam evolavit. Mss. reliquit quadragesimales conciones, et suae Procurationis Regesta, quae pariter ms. asservantur in archivo Ordinis.

(Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae August.,. Part. II, p. 239, et Litteras circulares Generalis Belluomini ex Urbe datas die 9 augusti 1877).

Gioia Fr. Augustinus, de Iuvenatio in Peucetia, S. Theol. Mag. unus fuit e praecipuis Eremitani Ordinis moderatoribus, qui nedum virtutum splendore verum etiam doctrinae amplitudine maxime floruerunt, ut ex permultis patet elogiis tum italicis, tum graecis, tum latinis, quae occasione illius ad generalatum elationis nobiliora Italiae ingenia in ipsum certatim congesserunt, quaeque typis edita in Bibliotheca Angelica asservantur. Fruebatur etiam peculiari gratia atque existimatione apud immortalem Pont. Benedictum XIV, qui complures familiares epistolas ad illum sua manu scripsit, eumque ante susceptum universi Ordinis regimen (erat tunc Assistens) Visitatorem Apostolicum constituit, atque non semel aegrotantem visitavit. De illo etiam aliquando dixit quod cum multa Apostolicae Sedis approbatione atque Ordinis utilitate cum Visitatoris tum Generalis officium exercuit. Fuit insuper Examinator Episcoporum, et sub Generali Schiaffinati Ordinis Secretarium egit. Tandem an. 1745, die 5 iunii in comitiis gen. Bononiae coactis, cum esset Italiae Assistens, electus fuit Prior Generalis ad vitam. [pag. 114] Anno 1746 iuxta sciographiam Architecti Aloysii Vanvitelli, veteri penitus everso a fundamentis magnificum S. Augustini de Urbe coenobium excitavit. Quo extructo, omnium moerore, die 1 nov. 1751 post longam infirmitatem patientissime toleratam, ac petita et accepta benedictione papali in osculo Domini expiravit, aetatis suae 57. Typis dedit:

1. Decreta Visitationis Apostolicae peractae in Provinciae Terrae Laboris. Alla Sacra Congr. della Disciplina Regolare, Roma, 1700.

2. Acta Sacrae Visitationis Apostolicae in Provincia Romana Ordinis S. Augustini Discalceatorum peractae an. 1747-1748, Romae, 1748, in 4.

3. Reg. Litt. eius Generalatus, quod asservatur in Archivo Ordinis.

4. Diurnum Augustinianum ad usum fratrum et monialium Ord. Erem. S. Augustini iussu Augustini Gioia Ordinis Prioris Generalis editum. Venetiis, 1751.

5. Votum alla Sac. Congregazione della disciplina Regolare. Typ. Romana in 8, Roma 1700. Describitur eius vita in Regesto Ordinis, Dd. 193, p. 86 et a Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 326-28.

Giordani Fr. Fulgentius, a S. Rita, Frusinonensis, in baptismate Alphonsus vocatus, sexdecim annos natus Augustinae Discalceatorum Congregationi in patrio coenobio die 28 martii 1855 nomen dedit. Divinis humanisque scriptis egregie excultus, Lector philosophiae et theologiae postea evasit. Praeses fuit clericorum, seu professorum et secretarius provincialis. Magister et coadiutor musicae haud vulgaris, multa composuit ad sacram musicam pertinentia. An. 1881 adhuc vivebat. Ita Tani, Commentaria cit., p. 96.

Giorgi Fr. Antonius Augustinus, unus fuit ex viris saeculi decimi octavi eruditissimis, ut eius universalis fama, atque in lucem edita praeclara ipsius opera aperte testantur. Natus est in oppido S. Mauri prope Ariminum in Aemilia, die 10 maii anni 1711, ac vocatus fuit in regenerationis lavacro Franciscus Maria. Anno 16 aetatis suae Bononiae Augustinianam tunicam induit. Studiorum curriculum Caesenae, Veronae, Bononiae, Paduae egit, et magistros habuit P.P. Guilelmum Sforza, Augustinum Gioia, Joannem Laurentium Berti et Nicolaum Troisio.

Praeter sacras disciplinas, linguam hebraicam, chaldaicam, syriacam et samaritam didicit, atque in graeco idiomate doctissimus evasit. Absoluto studiorum curriculo, anno 1738 Romam petivit cum collegialis qualitate, at a docendi munere detentus Regentiam suam primo Aquila exercuit et postea Mediolani, Paduae, Bononiae ac Florentiae. Quippe quod vir erat raro ingenio praeditus, idcirco in ecclesiasticis ac philologicis studiis plurimum profectum fecit, adeo ut apud sapientissimum Bononiensem Antistitem, a quo sacros ordines accepit, Prosperum Lambertini; qui postea fuit Papa Benedictus XIV, magnam existimationem atque gratiam sibi comparaverit. Hic vere immortalis Pontifex, qui optime litteratos homines internoscebat, atque peramanter tractabat, postquam ad romanam Petri cathedram evectus fuit, Georgium nostrum Romam arcessivit, qui statim potuit apud hanc scientiarum magistram doctrinae suae amplitudinem omnibus palam facere; nam profundissimae rerum theologicarum cognitioni plurimam etiam variarum orientalium linguarum rerumque historicarum peritiam adiungebat, qua nimirum multiplici eruditione pretiosa illa volumina elucubravit, quibus totam Europam in sui admirationem convertit. Quapropter nil profecto [pag. 115] mirum si ex omnibus mundi plagis viri eruditiores hunc Augustinianum coenobitam de difficillimis quaestionibus consulebant, eiusque judicia ut perentoria habebant. Accidit interea ut quidam hispani theologi haud sine exiguo praefati Summi Pontificis dolore nostratis doctissimi Cardinalis Henrici Noris Historiam Pelagianam damnare praesumpserint quare idem Pontifex eiusdem operis apologiam huic nostro Giorgi commisit; aequum enim erat ut Augustinianum doctissimum alter Augustinianus eidem doctrina minime impar ab iniquis detractorum calumniis defenderet. In quo quidem negotio perficiendo ita Augustinus noster expectationi Pontificis plene satisfecit, ut hic illum inter viros doctiores adnumeraverit quos apud se de rebus ad Religionem spectantibus discutiendum in suo palatio congregabat, atque insuper Bibliothecae Angelicae praefectum constituerit. Tanti viri fama longe lateque diffusa, illum Viennensis Academia in suum Theologiae professorem expetivit, quem tamen locum romanae mansioni minime praeferendum existimavit. Post mortem Benedicti XIV totum se dedit notissimo operi elucubrando, cui titulus: "Alphabetum Tibetanum missionum Apostolicarum commodo editum", ad quod sane perarduum opus perficiendum profunda qua pollebat undecim linguarum peritia multo illi adiumento fuit. De hoc egregio opere ita habet Nova Encyclopedia Popularis edita anno 1846: "Se posteriori scrittori ci hanno procurato sul Tibet nozioni più esatte che quelle raccolte dal Giorgi, pure sarebbe troppa ingratitudine sconoscere il merito che per sempre rimane al nostro Italiano di aver primo dischiusa una via intentata e preparata alle dottrine orientalistiche una preziosa raccolta di cognizioni che non hanno nemmeno oggidì cessato di essere vere e preziose". Hoc Alphabetum Tibetanum quod continet non ea tantum quae ad Tibetanorum linguam addiscendam pertinent, verum etiam ea quae historiam respiciunt illius regionis, chronologicam regum et Magnorum Lamarum religionem, mores, cosmogoniam, geographiam etc., magna ex parte in linguam germanicam versum a G. N. Eyring, fuit insertum in Bibliotheca istorica Gatterer Tom. V, VI, et VII. Sed quid de hoc libro sentiendum sit perspicue testatur eruditissimus vir Ioannes Wenckelman Praeses antiquitatum romanarum et Bibliothecae Vaticanae Scriptor, huiusmodi approbationem emittens: "Iussu R.mi P. Mag. S. Palatii Apostolici Thomae Augustini Ricchini perlegi Rev. P. Augustini Georgi Eremitae Augustiniani Alphabetum missionum apostolicarum commodo editum. Opus arduum et a nemine unquam tentatum, in quo tam Religionis promovendae studio, quam plurium linguarum peritia insigna et pietatis et doctrinae documenta dedit auctor celeberrimus. Reclusit ille in hoc opere penetralia Tibetanorum scientiae et idolatriae, viamque commostravit iis, quibus provincia obtigerit, veri Numinis cultum in his regionibus docendi, qua errores strenue profligare et veram unicamque salutis doctrinam expeditius propagare possint. Eruditi vero merito ei plaudant, accemptamque ei referant variam utilemque multarum rerum notitiam, quam nisi ipse huic molimini subeundo par fuisset, forsitam caruerimus, nomenque illius Religioni et eruditioni sacrum posteritatis memoriae commendent. Quare publicae utilitatis commodo tipis vulgandum censeo.

Cum esset multae apud nostrates auctoritatis, multoque etiam amore Augustinianum Ordinem prosequeretur, in id sedulo incubuit ut nimirum regularem observantiam instauraret, scholas ad meliorem methodum revocaret, atque politiarum litterarum studium [pag. 116] promoveret, praesertim eo tempore quo totius Ordinis Vicarii Generalis nomine primatum tenuit. Tanti viri praestantia eiusque doctrinae amplitudo morumque probitas clarius patebunt ex sequentibus verbis quae ad litteram transcribo ex epistola encyclica tipis edita, quam post illius obitum Congregatio generalis totius Ordinis ad singulas Provincias transmisit. Haec autem sunt ipsissima eisdem epistolae verba:

"Augustinus Antonius Giorgi in oppido S. Mauri in Aemilia tunc dioecesis Ariminesis anno reparatae salutis 1711 piis honestisque parentibus ortus est. Transacta laudabiliter pueritia, adolescens factus in coenobio S. Iacobi Maioris Bononiae Augustinianae Familiae nomen dedit; et expleto tirocinii anno, solemnem emisit votorum professionem. Pietati, religiosaeque observantiae liberalium artium, rerumque theologicarum studium sedulo coniunxit, et quia maximo mentis acumine, tenacique praeditus erat memoria adeo proficiebat in scientiis ut omnibus magistris suis admirationi fuerit. Peracto exinde magna cum sui laude studiorum omnium curriculo, jure merito Regentis charactere fuit insignitus, quod munus in Licaeis Aquilano, Florentino, Mediolanensi, Patavino, et Bononiensi non sine Ordinis honore juvenumque progressu plurium annorum spatio exercuit. Tantam propterea sibi comparavit existimationem ut Romam vocatus fuerit in Sapientiae Archigymnasio Sacrarum Scripturarum interpres; et quoniam Hermeneutica ad apicem juris pollebat, ideoque plaudente Roma, auditoribus proficientibus suo semper functus est munere...

Aequum fuit igitur ut tanto viro digna merces in Ordine Nostro rependeretur, ac ad honorificum altioremque Procuratoris generalis gradum promoveretur, quod munus octodecim annis laudabiliter, communique nostratium plausu exercuit, dum eodem tempore Angelicae Bibliothecae vigilans Praefectus erat. Contigit, autem ut propter aegritudinem ac mortem Rev.mi P. Francisci Xaverii Vasquez Peruani bon. mem. primo Commissarius, dein Vicarius Generalis universi Ordinis designaretur; et quid toto Praefecturae suae tempore probus archimandrita commendabilius non praestitit? Omnibus compertum est quaenam eiusdem fuerit in negociis dexteritas, quae in curis vigilantia, quod in dubiis consilium quaeque in arduis prudentia, et in promovenda regulari observantia zelus et in restaurandis philosophicis studiis ardor. Quamvis supremus esset Ordinis Moderator nihil de vitae anterioris consuetudine permutavit. Parcus in victu, in vestitu pauper, hilaris vultu, omnibus urbanus, sincerus in dictis, in iudiciis aequus, erga devios justus, in resipiscentes clemens... Sed inter caeteras virtutes in eo praecipue eluxit humilitas, quam etsi quibuscumque in circumstantiis exercuerit, majorem tamen ostendit cum ad fausta amicorum gratulantium auspicia quod Clemens XIV Pont. Max. amplissimo Purputatorum Senatui eum adscribere designaverit, vel ut nonnulli arbitrabantur adscripserit, summam animi perturbationem sincere passus fuit, quae et foras luculenter erupit. Omittimus pecuniarum contemptum, quem semper in corde gessit et opere, et liberalitatem maximam, qua Angelicam Bibliothecam auxit, dotavit, de theologo perenniter providit, et liberalitatem etiam in pauperum sinus effusam, quia obtenta ab iis, ad quos impertiri spectat, licentia, secreto inopes sublevavit, nudos cooperuit, dotem puellabus suppeditavit... Verumtamen hunc Ordinis nostri fulgentissimum solem, hunc virum piissimum, parentem optimum, scientiarum fulcimen, philosophum, theologum, poetam, historicum, antiquitatum patrem, exoticae polygraphiae [pag. 117] peritissimum, heu miseri! terque quaterque infelices amisimus".

Postrema autem ipsius obeuntis momenta ita in praefata epistola describuntur: "Mense itaque Aprilis mox elapsi aegrotare coepit piissimus et numquam satis laudibus celebrandus R.mus Georgius noster morbo qui pituita dicitur, et cum non tam gravis primo foret, ei non obsistebat quin litteris, divinis que laudibus diu notuque vocaret. Verumtamen ingravescente languore, ac vires deficere sibi sentiens, supremum sibi superventurum diem praevidit. Hinc sacra praemissa exomologesi nono Kalendas Maii eucharistico petiit refici pane. Aderamus omnes nos, qui pro eius anima preces Deo fundebamus, ipse vero divino aestuans amore, eaque qua solebat caritate flagrare cum quotidie caelestem sumeret cibum, divinum Redemptorem iam ori proximum humillima et flammis amoris plena oratione alloqui coepit, et tantus fuit in dicendo fervor, ut nos cum adstantibus prae dulcedine lacrymas tenere non potuerimus... Jacebat Rev.mus Pater supinus in lecto morbum licet nimis molestum imperturbato animo, atque invicta tolerans patientia, ita ut omnes adstantes, eique inservientes obstuperent quomodo inter dolorum acerbitatem vox nulla gemitus, questusque de eius erumperet pectore, cum nil aliud audiretur ab ipso nisi vel divinae voluntati perfecta conformatio, vel divini Nominis religiosa expressio, vel psalmodia. Audiens interea adesse apud se supremum Ordinis Moderatorem, paucas, o mirum! collegit vires, quia jam agebat animam, et caput detegere conatus, ei manus osculatus est. Mortem jam proximam sentiens, nullam animi perturbationem est passus, sed mortem ipsam sereno aspexit oculo, cupiens cum Apostolo Paolo dissolvi et esse cum Christo. Voti compos effectus est. Nam IV nonas maii, qua die festum celebrabatur S. Matris Monicae, erga quam dum vixit maximam fovit devotionem, hora circiter decima, integro aspectu et auditu, sana mente, oculis ad coelum versis, adstantibus et orantibus fratribus, suum Deo commendans agonem, psalmosque recitans, plenus meritis, cumulatus virtutibus, in bona senectute placidissime ad Superos evolavit annos natus 86. Sepultus fuit in ecclesia S. P. Augustini Romae, ubi ad sacellum S. Matris Monicae legitur illius epitaphium in marmoreo lapide insculptum. Ita Lanteri in Saecul. Aug., Tomo III, pag. 213 fere ad litteram. Doctissimi viri physiognomia ita delineata fuit in Ephemeride "Rivista d'Italia", Vol. I, 1889, p. 315: "Fu egli sempre di gioviale aspetto e avvenente, di mediocre statura, umano ed affabile, di volto ilare, socevole, amico sincero e pieno di quei tratti che esigono ad un tempo istesso amore e rispetto. Ebbe in dono dalla natura uno spirito vivo e penetrante, ma capace insieme della più seria applicazione. Fu dotato di vasta memoria, che gli si mantenne attiva fino all'anno ottantesimo sesto della sua età. Ritenuto nelle sue opinioni, aperto ed ingenuo ne' suoi discorsi, desideroso d'istruire ancora senza sembrarlo, modesto, ma inappellabile nel decidere, amante del merito e desioso di farlo conoscere, pieno di urbanità, inclinato alla beneficenza, impegnato esternamente per la verità, rappresentò sempre in se medesimo il più deciso carattere d'uomo virtuoso ed onesto, in modo che i di lui nemici ed invidiosi medesimi furono necessitati a rispettarlo".

Opera eius autem sunt sequentia:

1. Alphabetum Tibetanum missionum Apostolicarum commodo editum. Praemissa est disquisitio quae de vario litterarum ac regionis nomine, gentis origine, moribus, superstitione ac Manichaeismo fuse disseritur. [pag. 118] Besusobrii calumniae in sanctum Angustinum, aliosque Ecclesiae Patres refutantur. Romae MDCCLXII, Typis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, Superiorum Facultate, Tom. in 4, pagg. 820 cum 94 praefationis et quatuor tabulis xilographicis.

2. Christotimi Ameristae (videlicet honorator Christi indivisi) adversus epistolas duas ab Anonymo censore (Joanne Baptista Faure S. I.) in dissertationem commonitoriam Camilli Blasi de festo Cordis Iesu vulgatas antihaerreticus. Accedit mantissa contra epistolium tertium nuper recognitum. Romae 1772, apud Benedictum Francesi, praesidum facultate. Vol. 1 in 4, pagg. 380. Hoc opus anonymum prodiit (Cfr. Giov. Batta. Passano Diss. di opere anonime e pseudomine di Scrittori italiani, Milano 1848, Tom. pag. 203). Littera, quae sub nomine Antropisti Teriomaci (videlicet homunculi certantis cum feris) quae invenitur in mantissis Blasii Antiherretici est etiam nostratis P. Giorgi, et est 11a, illic in ordine disposita.

3. Grammatica Copto-Araba. Typis de Propaganda Fide 1778, in 8.

4. De Inscriptionibus Palmirenis quae in Museo Capitulino adservantur interpretandis. Epistola ad eruditissimum virum Nicolaum Canonicum Fogginium Corsinianae bibliotecae praefectum. Romae apud Antonium Fulgonium 1782, praesidum approbatione. Tom. 1 in 8, pagg. 176. Item insenta est Tom. IV Musaei Capit. (qui continet Anaglypta) Romae 1782 in fol.

5. Fragmentum Evangelii S. Joannis Graeco-Copto-Thebaicum saeculi IV additamentum ex vetustissimis membranis lectionum evangelicarum Divinae Missae cod. Diaconici Reliquiae et liturgica alia fragmenta veteris Thebaidensium ecclesiae ante Dioscorum ex Veliterno Museo Borgiano nunc prodeunt in latinum versa et notis illustrata. Romae apud Antonium Fulgonium 1789. Praesidum facultate, Vol. 1 in 4, pp. 488 una cum praefactione pp. OXCII et tribus tabulis. In hoc opere habetur etiam effigies ipsius auctoris aere impressa anno 1785. Extat quoque in Tom IV anedoctorum litterarium ex Mss. Codic. Romae 1783 in 8 a pag. 47 ad 288.

6. De Miraculis Sancti Coluthi et reliquiis actorum Sancti Panesuis martyrum Thebaica fragmenta duo, alterum auctius, alterum nunc primum editum. Romae 1793, typis de Propaganda Fide, 1 Vol. in 4,

7. De Versionibus syriacis novi Testamenti epistola.

8. Judicium de Alexandri Sardii theogonia per epistolam ad Hieronymum Ferrium. Habetur in opere Sardii: Numinum et heorum Origines. Romae, 1775, in 4, p. XI.

9. Fragmentum copticum ex actis S. Coluthi martyris erutum ex membranis vetustissimis saeculi V ac latine redditum.

10. Adnotationes ad omnes locos S. P. Augustini citatos ab Adriano Cardinali in libro de vera Philosophia ex quatuor Ecclesiae Doctoribus. Hoc opus edidit Benedictus Passioneius, in 4, Romae, 1775.

11. Monitum ad Sacerdotes et Clerum S. Sorianae Ecclesiae, quod extat ante Breviarium feriale Syriacum SS. Ephrem et Jacob. Romae, 1787, in 4.

12. Epigramma graecum cum versione latina in dissert. historica Francisci Perezii Bayeri cui titulus: Damasus et Laurentius Hispanis asserti et vindicati. Habetur inter prolegomena eiusdem dissertationis.

13. Epistola ad clar. Bernardum de Rossi, quae inserta est in nova appendice corporis historiae Byzantinae. [pag. 119]

14. Epistola Andreae Christiano Hevidio de variis versionibus arabicis sacrae Scripturae, praesertim de arabico-samaritana. Invenitur in calce Operis Hevidiani, Romae editae, ann. 1780.

15. Relazione sopra le Opere del Cardinale Noris che si pretendeva essere state proibite, cavata da vari manuscritti autentici stati consegnati all'Assessore del S. Officio dalla Santità di N. Signore Benedetto XIV nell'udienza della Feria quinta 23 Febbraio 1758. Ms. in fol. existens in Arch. Ordinis una cum sequentibus aliis manuscriptis simul compactis non numeratis et ab ipso auctore manu propria conscriptis.

16. Dissertazione Accademica circa la Canonica ordinazione di Benedetto V.

17. Serie delle falsità contenute nella Storia del Probabilismo.

18. Informazione sopra l'affare della Bolla "Unigenitus".

19. Ad Regiam Celsitudinem Principis et Ducis Ebracensis Eminentissimum Cardinalem Henricum Episcopum Tusculanum eius secundae Synodi approbatio gratulatoria.

20. Esame del trattato Russo in favore dei Greci-Scismatici e dei dissidenti Polacchi.

21. De Costitutionibus FF. Erem. S. Augustini et duobus beatis viris Clemente Auximate et Augustino Novello emendatio et censura: edita in Analectis Augustinianis, Vol. I, pag. 109 et seqq.

22. Della buona fede dei Cittadini di Cesena, e di altri circonvicini popoli della Romagna nel contratto volgarmente detto Fittofranco, trattato giuridico-apologetico.

23. De Chaldeis Mesopotamiae et eorum liturgiis.

24. In novam editionem opuscolorum Cardinalis Laurentii Brancati a Laur nuncupati: "De praedestinatione, reprobatione et gratia Christi" praefatio.

25. Votum et censura super vita Ven. Servae Dei Veronicae Julianae.

26. Sul matrimonio degli straccioni e dei vagabondi. Votum eruditione magna refertum.

27. De virtutibus heroicis Ven. Servi Dei Martin de Porres.

28. Discussio miraculorum in causa beatificationis Ven. Iohannae Franciscae Fremiot de Chantal.

29. De virtutibus heroicis Ven. Servi Dei Johannis Leonardi.

30. De Virtutibus heroicis Ven. Servi Dei Johannis Baptistae Vitellii laici Fulginatensis.

31. De Virtutibus Ven. Servi Dei Johannis de Ribera.

32. De Miraculis quatuor Ven. Servi Dei Francisci Caroccioli.

33. De Virtutibus Ven. Servi Dei Pauli Cardinalis Buralis de Aretio.

34. De Virtutibus Ven. Servae Dei Johannae Mariae Bonomi.

35. De Miraculis tribus Ven. Servi Dei Josephi a Copertino.

36. De Virtutibus Ven. Servi Dei Andreae Hibenonii Ordinis Excalceatorum Sancti Francisci.

37. Epistolae duae, quarum una est A. A. Georgii, altera Iacobi Georgii Christiani Adleri in quibus nonnulla de Versionibus Sjriacis Novi Testamenti, simplice Philoxeniana et Hjerosolimitana examinatur. Afnia 1790 in 4. Agitur hic vel maxime de antiquitate Codicis Sjriacis Bibliothecae Angelicae, quam P. Georgius ad annum aerae vulgaris 730 constituit.

38. Collectanea quaedam ad B. Iacobum Viterbiensem pertinentia a P. Georgio suppeditata. Habetur in Dissertatione Alexii Sjmachi Mazochii De Sanctorum Neapolitanae Ecclesiae Episcoporum cultu. Tomo II, p. 418. Quibus addenda sunt ea quae p. 162 adnot. 32 ex eodem proferuntur.

39. Epigramma latinum pro restituta valetudine Benedicti XIV quod habetur inter [pag. 120] Arcadum Carmina ea occasione edita, nomen praefuit Doralbi Driasii, id est Philippi M. Pirelli, S. Concistorii Advocati, et Signaturae Auditoris, dein S. R. E. Cardinalis p. 47.

40. Inscriptio collocanda in aedibus Decuriorum Ariminensium in honorem Cl. Viri Iani Planci Ariminensis, sive Iohannis Bianchii. Edita est ante laudationem in anniversario funene Planci (auctore Philippo Lambellio) Caesenae 1776 in 4 (Item ad calcem alterius italicae laudationis: "Orazion funebre in lode di Monsignor Giovanni Bianchi, composta dal dottor Giampaolo Giovenardi) Venezia 1777 in 4, p. LIV.

Giorgi Fr. Franciscus Xaverius, an. 1773 nostri Collegi Ameriae Studiorum Regens, ex quo habetur: Sistema Augustinianum de iurisprudentia Divina seu De officiis hominum erga Deum. Romae 1773 apud Bened. Francesi, in 4, pp. 72.

Giorgi Fr. Philippus, natus est in Epiro, oppidulo Cingulanae Dioec., an. 1807. Firmi an. 1824, eremiticum S. Augustini habitum induit, ibique studuit usque ad an. 1829, quo Tolentinum missus fuit. Ibi studia sua, P. Nicolao Primavera praeceptore, prosequutus est; ibi sacerdos, Lector (an. 1832) ac studentium magister effectus est; ibi lauream magistralem accepit, Prioris munus exercuit, ibique mansit usque ad an. 1886, quo pie ac sancte ex hac vita migravit. Vir fuit nimis meticulosae conscientiae, ac infirmae valetudinis, ac studiosus, familiae gratus, ac aliis praefulgens obedientia, docilitate, humilitate, suique contemptu. Typis mandavit:

1. Vita del Taumaturgo S. Nicola da Tolentino Protettore di S. Chiesa. Tolentino per i torchi di Giuseppe Guidoni, 1856-59, Vol. 3, in 8; ibidem Tip. Filelfo, 1887, 1 vol. in 4.

2. Vita del B. Antonio d'Amandola dell'Ordine Romitano di S. Agostino. Sanseverino-Marche, Tip. di C. Corradetti, 1872, in 16.

3. Storia degli avvenimenti che ebbero luogo in Lanciano nel 1273, i quali precedettero il prodigioso cangiamento di una consacrata particola in Carne e Sangue che si venera tuttora in Offida nel tempio di S. Agostino. Bologna, Tip. Mareggiani, 1880.

Giovannelli Fr. Marius, nobilis Volaterranus, Augustinensium Provinciae Pisarum nobilior alumnus, floruit saec. XVII ineunte, Historias patrias adamavit atque scripsit opus sequens, cui tit.: Cronistoria dell'Antichità e nobiltà di Volterra, cominciando dalla sua edificazione in fin al giorno d'oggi. Con le vite de' Santi Volterrani ecc. Coi fatti di personaggi illustri, e nota dei Vescovi Volterrani al Senato, et popolo Volterrano. Pisa, 1613 per Giov. Fantoni, in 4, Ferdinandus Ughelli in sua Ital. Sacr., T. I, col. 1426, Litt. D. Edit Ven. 1717 auctorem illum dicit, qui "Vix castigatus tollerabilis evadere posse videtur".

(Cfr. Moreni, Bibliogr. Stor. Ragionata della Toscana, Firenze 1805, Vol. I, p. 439).

Giovannetti Fr. Nicolaus, de S. Angelo in Picenis, coenobii Cameranensis alumnus, S. Theol. Mag., an. 1592 Prior constituitur conventus Firmani; an. 1601 studiorum Regens Papiae; an. 1602 ut Provinciae Marchiae Anconitanae Definitor interfuit capitulo gen. Recineti habito, in quo ab illustri Urbis Magistratu commendatus, electus evasit Assistens Italiae, "ex qua electione, ut habetur in Actis, omnes et singuli et tota civitas una cum illustrissimo Praesidente inestimabile susceperunt gaudium". Sexennio sui officii expleto et in eo a Mag. Petro Ariminensi [pag. 121] suffectus, facultatem obtinuit in obsequio manendi nostratis Card. Petrochini; ast in comitiis gen. Romae celebratis die 17 maii 1614 ille "omnium applausu et letitia electus fuit in Priorem Generalem, qui vitae consilia ad exactissimam prudentiae normam dirigere, omnesque suas actiones verae virtutis, perfectique officii oratione metiri semper usus fuit". Sategit dein omnibus viribus, ait Herrera, T. I, p. 189, sui generalatus officio satisfacere, pro restauratione disciplinae salutaria decreta edidit, eaque sub poenis, ac censuris gravissimis observari iussit, nec omnino in earumdem executione remissus fuit. Inculpata enim illius vita, nulla in homine ambitio, sincera intentio, bona consilia, constans sententia, longa experientia, et singularis illius pietas satis actione omnes illius sustinebant, aliorum vitia retardabant, ac virtutes excitabant". Praefuit Ordini integro sexennio, quo Religionem multo cum zelo visitavit. Mortalis vitae cursum complevit Camerini an. 1623. Ex eius studio habentur:

1. Directorium Studiorum. Romae, 1615, vol. 1, in 4.

2. Eius Epistolarum et Decretorum Regesta, asservata in Archivo Ordinis, Dd. 58 et seq.

(Cfr. Elssius, p. 502; Attardi, p. 293; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 313, et Analecta Aug., Vol. X, p. 292, 309-315).

Girardellus Italus, teste Herrera, T. I, p. 308, ignoti sed antiqui temporis auctor, a cuius ingegno diligentia et studio perfecta sunt: Commentaria in librum primum Sententiarum, quae mss. asservabantur olim in nostra Bibliotheca ad S. Marcum Mediolani.

(Cfr. etiam Torelli, T. V, p. 618, n. 45, et Ossinger, p. 400).

Giromini Fr. Angelus, Haesinus, vixit saec. XVII, et posteris reliquit: Copia di due lettere per le quali si ha in parte ragguaglio della visita fatta nelle provincie di Francia e di Fiandra dal P. R.mo Maestro Paolo Luchini da Pesaro, Generale dei PP. Agostiniani... In Ancona, 1659.

Giuli - Mondi Fr. Benictus e Genestano primam axpexit lucem an. 1833. Die 3 iulii 1851 novitiatum, uti clericus, ingreditur, pietate ac in studiis sedulitate nobilissima relinquens exempla. An. 1859 fit Lector, petiitque Viterbium ut professorum studentiumque magistri munere fungeretur. An. 1861 Interamnam mittitur, et an. 1863 Viterbium revertitur. An. 1865, iam studiorum Regens, in munere Prioris et Parrochi in conventu Sancti Stephani Cavarum adsciscitur, atque anno 1869, die 26 aprilis per manus Assistentis Generalis Augustini Brigida, eius concivis, lauream magistralem obtinuit, missusque Coram Prior. Inde an. 1880 in Capitulo Provinciali Diffinitor, et Nepesinae S. Petri ecclesiae Parrochus eligitur. Die 5 aprilis 1885, tempore quadragesimali, dum conciones ad populum Civitatis Castellanae haberet Ecclesiae sacramentis susceptis, pie moritur. Vir fuit humanis divinisque litteris egregie doctus, in umbone elegans disertusque, poeta facilis, claruit etiam quadam morum suavitate, agendi prudentia, animique candore. Egregium volumen poësum, a me perlectum in conventu Nepesino, ast nunc forsan deperditum, reliquit; itemque orationum volumen ms. Insuper edidit:

1. Sacre canzoni popolari in lode di Maria SS.ma per uso della gioventù. Roma, Tip. Guerra e Mirri, 1873, et quidam articuli editi in ephemeride v. La Campana di S. Pietro, an. 1878 inter quos sequentem, [pag. 122] cui tit.: Tutti devono operare a vantaggio e difesa della Religione.

2. Il furto delle Sacre Braccia di S. Nicola da Tolentino - Canzone - a Sua Ecc. Ill.ma e Rev.ma Mons. Francesco Marinelli, Macerata 1884.

Giustini Fr. Romualdus, a S. Maria, Mediolanensis, in saeculo Ioannes vocatus, vir eximiae facundiae ac probitatis, vixit saeculo XVII. De illo habetur apud Scapassium: "Io trattai amichevolmente questo sant 'uomo: il suo tempo sempre lo passava o nell'orazione o nello studio, e specialmente quando trattavasi di parlare di cose del cielo, si accendeva in tal modo che parea fosse fuori de' sensi, tanto che, benchè avesse passata la cinquantina, pure mi pareva di vedere un bel giovine che quasi si elevasse in estasi". Fuit e Congregatione Discalceatorum Italiae, Prior coenobii S. Caroli et Iustinae Papiae, Sacrae Theologiae Magister, et orator facundissimus. Moritur in dicto conventu anno 1661, virtutibus et meritis cumulatus. Scripsit opus cui titulus: Flavia Papia sacra, opus in quatuor partes divisum. Prima Sanctorum Omnium Ticini Quiescientium Agiologium. Secunda, Brevis eorum Sanctorum historia. Tertia de Caeteris aliis Sanctorum. Quarta, de Longobardorum regno ac gestis. Ticini Regii, Typ. Magri, 1699, 1 vol. in fol. Opus praelo tradidum fuit a P. Iosepho Maria a S. Anna. Habetur etiam ipsius P. Romualdi impressa: Dissertatio de Ticinensis Ecclesiae omnibus temporibus Apostolicae Sedi immediata subiectione. Desumpta ex Flavia Papia Sacra. Ticini Regii s. anno, in 4.

(Cfr. Tani, Commentaria Episc. et Script. Ord. Erem. Discalc. S. P. Aug., Romae 1881, p. 136 ex Bartholomaeo a S. Clara, p. 410; Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon,Vallisoleti, 1903, p. 327; Maiocchi Casacca, Codex Diplomat. cit. Vol. V, p. 127, ubi dicitur, Romualdum fuisse de familia Ghisoni, concivem Papiensem, atque obiisse die 3 nov. 1697, aetatis suae an. 50. Corrigendus ergo Tani?)

Gori Fr. Ioan. Baptista, Romanus, S. Theol. Mag. an. 1598, ut Definitor Congregationis Dulceti sive Aprutii, interfuit capitulo generali Romae celebrato, atque in eo constitutus fuit revisor litterarum, electusque evasit Provincialis Romanae suae Provinciae. Hic dicitur ab Ossinger, p. 405: "vir in divinis Scripturis et SS. Patribus iugi studio exercitatus, nec non lingua tum ebraea, quam chaldaea instructus". Dicitur etiam eximius concionator. Circa an. 1612 adhuc vitam agebat, tipisque mandavit quae sequuntur:

1. Memoriale de gli Esercitii Spirituali per le persone contemplative nobili e povere. Venetia, presso l'Angelieri, 1592, 1 vol. in 8. (Cfr. Bibliopolam Romanum Albertum Bocca, Catal., 247, n. 3062).

2. Quadragesimale in sacrosanta Evangelia tomi duo (in unum Vol. compacti) in quibus scripturales discursus exacte deducuntur. Venetiis, apud Io. Guerilium, 1612, in 4. Noster Herrera T. I, p. 488 habet: "Ioan. Baptista Gori Romanus, S. T. M. an. 1609 Sermones quadragesimales tipis mandavit" et fortasse horum sermonum haec est prima editio. Fuit postea iterum recussum istud Quadragesimale, Venetiis, 1616, vol. 2, in 4. (Cfr. Laudatum Bocca, Catal. 230, n. 1974).

3. De laudibus B. Virginis pro sabbatis quadragesimae Conciones VI, una cum concione de Annuntiatione eiusdem B. Mariae Virginis. Venetiis, 1612, sine dubio insertae in quadragesimale, quod an. 1680, in 8 editum etiam fuit, Coloniae sub hoc titulo: Cornucopiae Concionum sacrarum et moralium [pag. 123] formatarum, sive Sermones supra cunctas ferias et Dominicas Quadragesimae, nec non insertis Sabati S. Deiparae encomiis consecratis, ac festis Pentecostes ac Venerabilis Sacramenti, Vol. II, in 8. (Cfr. etiam Elssius p. 406, et Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 677).

Gorini Fr. Antonius, Florentinus, conventus S. Spiritus alumnus, vixit saec. XVII. An. 1640 erat ibidem Bibliothecarius; an. 1644 Prior conventus Montis S. Sabini; an. 1650 Pisis Prior coenobii S. Nicolai et S. Theologorum Fiorentino collegio fuit condecoratus. Post triennium, anno scilicet 1654 in Domino obiit. Varia scripsit pro sacrorum concionum materia, et ipsemet conciones elucubravit. Contexuit praeterea Catalogum illustrium virorum, qui scriptis et virtutibus laudatum S. Spiritus conventum condecorarunt. Collegit insuper manuscriptorum ac variarum eruditionum miscellanea complura, quibus adnotatur, aetatis suae tempus, nimirum anno 1640. Stabant eius scripta in S. Spiritus conventu, ex quo puto, tempore suppresionis Religiosorum Ordinum, in Status Archivum transivisse. (Cfr. Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 116).

Gottardi Fr. Aegidius, Ariminensis, Sacrae Theol. Mag., an. 1620 iam in sacra pagina doctor, ut Definitor suae Romandiolae Provinciae interfuit comitiis gen. Romae hoc anno habitis, et in hiis electus fuit Provincialis Apuleae. Deinde aliis tribus vicibus, ut Defìnitor ex gratia pontificia, interfuit Romae capitulis gen. an. 1625, 1630 et anno 1636 celebratis, atque in eis, an. 1625 renuntiatus fuit Prior conventus Ariminensis, an. 1630 praeficitur conventui S. Marci Mediolani, atque an. 1636 conventui Pisano ad S. Nicolaum. Edidit: Il Valderama, Quadragesimale, et essercitii per le Domeniche di Settuagesima, Sessagesima e Quinquagesima et per tutti li giorni di Quaresima, diviso in tre parti, composto dal M. R. P. M. F. Pietro di Valderrama predicatore famosissimo dell'Ord del P. S. Agostino, et dal M. R. P. Fr. Egidio Gottardi da Rimini, teologo e Predicatore Agostiniano tradotto dalla lingua spagnuola nella nostra Italiana. Venezia 1609, 1614 et 1619 appresso Gio. Antonio e Giacomo de' Franceschi, in 4.

Gottelli Fr. Fidelis, Genuensis, S. Theol. Doctor, Genuensis Congregationis alumnus, amicus et consodalis nostratis Domin. Antonii Gandolphi dicitur ab Ossinger, p. 406, "Vir omni doctrinarum genere dives, et a Lanteri, T. III, p. 147" celebris sua aetate Concionator, qui et rnuneris Provincialis pluries functus esse testatur. Ex egregio eius ingenio extant:

1. Discorsi sulla Passione di N. S. Gesù Cristo, Genova per il Celle, 1673, in 12.

2. L'Addolorata Madre di Dio: Discorsi. Genova per il Bernardi, 1675, in 12.

3. Le afflizioni de' Moribondi. Discorsi, Genova per Andrea Biberti, 1677. Dum priora duo volumina nuncupata fuerunt Alexandro Gottelli canonico cathedralis Genuensis, tertium dicatum fuit R.mo Episcopo Cortonensi Nicolao Olivae nostri eiusdem Ordinis.

(Cfr. etiam Gandolfo, p. 363, et Oldoino i Atheneo Ligust., p. 178).

Granello Fr. Bernardus, Ianuensis, Sacrae Theol. Mag. alumnus Congregationis Ianuensis, testibus nostris Mag. Aegidio Viterbiensi et Mag. Felice Ossinger, p. 411, fuit concionibus eruditis, doctis lucubrationibus [pag. 124] et acutis disputationibus praestans. Edidit: Commentaria, quae de phisico audito Aegidius Romanus edidit: cognoscenda et corrigenda sumpsit; verum ut ad quarti libri calamum devenisset, eum ab opere graviora negotia revocarunt. Lucem aspexerunt Patavii, an. 1493, in fol.

Grassi Fr. Isidorus, Parmensis, dictus in actis Papiensis forsan a conventu suae filiationis, fuit S. Theol. Bacc., et an. 1676 erat Mediolani Respondens. Dum hoc munere fungeretur, conventus Papiensis ad S. Augustini illum elegit in suum forestarium, die 13 febr. 1678 in suum Bibliothecarium, anno 1683 in suum Vicarium Generalem, et an. 1685 in Priorem. An. 1689 mense iunio erat inibi iterum Vicarius Generalis, et an. 1693 in capitulo gener. romano eligitur denuo S. Augustini Papiensis Prior, quod munus exercuit, inibi manens usque dum Parmam remeavit, ubi valde senex in Domino obiit. (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom., cit. T. V, pp. 94-117, nec non Pezzana, Mem. degli scritt. Parmegiani, Vol. II, p. 8-12). Extant ex eius ingenio:

1. Baldus redivivus... Bernardi Raldi Urbinatis vita... cum censura chronologica de Baldi Epigrafe... Parmae, apud Iosephum Rossettum, 1717, in 8.

2. Interessi dell'anima. Carpi, 1719, in 12.

3. La virtù di S. Tommaso di Villanova. Panegirico del P. Isodoro Grassi da Parma, Laureato in Sacra Theolog. e Predicatore Generale in occasione del cap. provinciale celebrato in Ravenna da' PP. Agostiniani di Romagna nel mese di Aprile 1720. In Carpi 1720 per Paolo Ferrari in 8. (Cfr. Cinelli-Sancassoni, Bibl. Volante, T. III, p. 71).

4. Vite degli uomini illustri Parmigiani.

5. Vita dei Santi di Parma brevemente descritta.

6. Dissertazione critica sopra la patria... di Macrobio.

7. Notizie varie spettanti alla città di Parma in ordine alle pitture publiche e private della medesima, 1722.

8. Celebriorum antiquae, mediae et recentioris aetatis auctorum ad Parmenses Epistolae...

9. Parmae et illustr. Parmensium extra monumenta, 1727. Ms. auctograf. in fol., cc. 10, in patria Biblitheca.

10. Parmenses Episcopi qui alibi Infulas obtinuerunt... chronologice traduntur, additis suo loco Purpuratis. Ms. in fol. in parte auctograf., cc. 15, ibidem.

Grassi Fr. Petrus Maria, Vicentinus, S. Theol. Bacc., floruit saec XVII ineunte, atque typis dedit: De ortu ac progressu Haeresum Io. Witclefi in Anglia Presbyteri, Narratio Historica, auctore Fr. Petro Maria Grassi, Vicentino, Augustiniano. Ex Typographia Thomae de Lavezariis, 1707, in fol., pp. 405. Dicavit hoc opus nostrati Fr. Paulo Naldini Episcopo Iustinopolitano (v. Capo d'Istria). Haec ex Angelogabriele a S. Maria, Bibl. degli Scritt. di Vicenza, T. VI, p. 232, et ex Regesto R.mi Adeodati Nuzzi Ordinis Prioris Generalis, a quo facultatem accepit istud opus edendi sub die 2 aprilis an. 1705, quo anno in capitulo gen. ipse Fr. Petrus constitutus fuit Prior conventus Vicentini.

Gravazzi Fr. Aegidius, Rocchensis, Prov. Picenae, S. Theol. Mag., vir magnae diligentiae atque eruditionis, de republica litteraria optime meritus fuit. Anno 1582 erat Lector, sive praeceptor in coenobio S. Mariae de Horto. [pag. 125] Propter eius humilitatem atque modestiam perparum scimus de eius vita. In publicam utilitatem sequentia praelo tradidit:

1. Sophologium nostri Iacobi Magni, an.1576.

2. Summa de exemplis et rerum similitudinibus locupletissima, Verbi Dei Concionatoribus, cunctisque librorum studiosis maximo usui futura, fratre Ioanne a S. Geminiano Ord. Praedic. auctore, nunc demum post omnes alias editiones diligenti cura a Magistro Aegidio Gravatio Rochensi Eremit. ab innumeris pene erroribus castigata et aucta. Venetiis, 1577 ex officina Damiani Zenarii in 4 et ibidem apud Dom. Ferreum, 1584 in 4.

3. Canzone alla Cesarea Maestà dell'Imperatrice Maria d'Austria. In Venezia, l'an. 1581 in 4, sine nom. impressoris.

4. Scolia in Doctrinale de triplici morte Ioannis Rauhlini. Venetiis, 1585, iuxta Ossinger, p. 414, an. 1584.

5. Aegidii Gravatii Rochensis Eremitani de oratione grammatica libellus. Venetiis, apud Marcum Desideratum ad signum Mauri 1581 in 8.

(Cfr. Graziani, p. 9; Herrera T. I, p. 63; Elssius, p. 19; Torelli, T. VIII, p. 629; Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 141; Ios. Simler, in Epit. Bibl. Gesneri ampliata per Iac. Frisium, Tiguri, 1583, p. 10, qui affirmat Summam de exemplis editam etiam fuisse, Venetiis, an. 1584 apud Dominicum Ferreum in 4).

Graziani Fr. Io. Baptista, Bononiensis, an. 1567 erat cursor Papiae, et an. 1592 in comitiis gen. Romanis, peracto feliciter rigoroso examine, renuntiatus fuit S. Theol. Magister. Dicitur a Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 422, in theologica scientia conspicuus, atque publici iuris fecit:

1. Tractatus de meditatione et contemplatione. Bononiae, 1599.

2. Tractatus de sacramentis in genere.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 489; Elssius, p. 330; Torelli, Vol. IV, p. 703; Ossinger, p. 413, et Hurter, Nomencl. Lit., T. III (1907), col. 158).

Gregorius a Iesu Maria vide: Uleani Ioan. Grogorius.

Gregorius a S. Romualdo vide: Mazzoni Fr. Gregorius.

Grimaldi Fr. Marianus a Iesu Maria, Genuensis, Congregationis Discalceatorum Italiae alumnus, cui, iam aetate grandaevus in coenobio S. Nicolai de Tolentino Urbis die 15 martii an. 1607 nomen dederat, evasit, ut ait Ossinger, p. 416, "fama pietatis, eruditionis et doctrinae inclitus". Fuit insuper orator validus, et ob singularem suadendi vim in concionibus, Genuensium animos sibi quammaxime conciliavit. In lucem dedit vitas Sanctorum Genuensium sub tit.: Santuario dell'alma città di Genova, dove si contengono le vite de' santi protettori, e cittadini di essa, descritte dal R. P. Fr. Mariano de Grimaldi, Genovese, de' Scalzi di S. Agostino, insieme coi nomi de' Sommi Pontefici, e cardinali della Signoria e Vescovi di Genova. In Genova appresso Giuseppe Pavoni, MDCXIII. Impensis Io. Baptistae Fabiani, in 4 (Frons figurata, 8 c. s. n. 377 pp.).

(Cfr. Oldoinus in Athenaeo Ligust., (Perusiae, 1680), p. 418; Tani, Commentaria cit., p. 122, et Ant. Marino, Bibliographia,cit., Vol. VI, p. 68).

Groppantes Fr. Philippus, Florentinus, theologus ac concionator egregius, ut posteris [pag. 126] sua etiam eruditione proficeret, concionum suarum amplum volumen reliquit, quod hodie (nempe an. 1581) servatur Pisis in monasterio Ordinis. Ita Pamphilus, p. 94. In Generalium Epistolarum Registris, die 6 iulii an. 1456 electus Scarperiae in Provincialem provinciae Pisanae a Priore Generali confirmatur; die 8 aprilis an. 1458 Regens instituitur coenobii Florentini; die 3 martii anno 1460 Capitulo celebrando Praeses tertio loco deputatur; die 9 octobris 1473, scribit Generalis Iacobus de Aquila: "fecimus magistrum Regentem in conventu et studio nostro Florentino Ven. Magistrum Philippum de Florentia pro quinto anno generalatus nostri, scilicet an. 1474, cum omnibus gratiis et emolumentis consuetis". Die 29 iunii 1479 ad benepiacitum P. Generalis confìrmatur in Priorem conventus S. Spiritus Florentiae. Idem evasit in Capitulo generali Perusino an. 1482 usque ad festum Sanctae Pentecostes an. 1484; et nihil aliud, scribit Herrera, T. II, p. 283, de Philippo Groppantes, aut alio Philippo Florentino in Registris habetur. Mirum sane est usque ad annum 1495 supervixisse, et ab an. 1484 tam illustris viri per tot annos nullam fieri mentionem, praesertim ab an. 1460 ad annum 1470 cum M. Guillelmus Becchius Florentinus Ordinem gubernaverit. Sepultus iacet in Capitulo coenobii Florentini inter alios viros illustres, marmoreo tumulo decoratus, cui insculpta verba Philippum fuisse theologum et concionatorem insignem, dieque 20 novembris (ut relatio ad nostratem Herrera ex eo coenobio missa tradebat), anno 1495 debitum naturae persolvisse. Ex quodam ms. in quondam nostra Bibliotheca Cortonensi a nostro Gandolpho (cfr. eius Dissertationem Hist. de 200 celeberr. Aug. Script., p. 303-5) inibi observato, cui titulus: Thomae de Argentina super quatuor sententiarum opus scriptum per Magistrum Philippum Groppantes de Florentia Neapoli in conventu S. Ioannis de Carboneto 1467, 11 iunii, videtur Philippum nostrum ab an. 1460 ad an. 1470 Neapoli vitam duxisse ac in conventu S. Ioannis Sententiarum libros explicasse. Praeter Concionum suarum amplum volumem ms. Pisis in monasterio Ordinis olim asservatum, ut testatus est Pamphilus, aliud volumen, forsan eorumdem sermonum, vidit Gandolphus (Cfr. l. c.) in olim "nostra Bibliotheca Monasterii S. Olivae de Cora in Latio, Ordinis nostri, ms. membr. fol. cuius titulus: Incipiunt Sermones praedicabiles ex Flosculis diversorum Doctorum ordinati per Magistrum Philippum Groppantes de Florentia Ord. Fratrum Erem. S. Augustini, dicato "Spectabili ac ingenioso viro Ioanni Brunecto Brunecti filio ex nobili Florentinorum progenie".

(Cfr. etiam Torelli, Vol. VII, p. 446; Negri, p. 172 et Ossinger, p. 417).

Gualdi Fr. Vincentius, S. Theol. Mag., vir sanctissimus, in Arce Sinibalda die 22 sept. an. 1819 ortus, die 26 aprilis 1838 Genestani, ubi sub magisterio B. Stephani Bellesini, tyrocinium egerat, solemnia nuncupavit vota. Evasit inde professorum magister, Viterbii et Neapoli studiorum regens, plurium conventuum prior, Assistens et Commissarius Generalis, atque S. Augustini de Urbe parrochus, quod munus usque ad ultimum vitae terminum, quod accidit die 4 augusti 1904, gessit. Acri ingenio praeditus theologicis disciplinis, dum studeret et doceret, non parum excelluit, sed in scientia sanctorum magis emicuit. In verbi Dei praedicatione fervens et assiduus fuit: in spirituali animarum directione polluit dexteritate; virtutes omnes coluit, in orationibus dies ac noctes insumpsit. Haec et alia valde onorabilia [pag. 127] de illo descripsit Rev.mus P. Rodriguez in suis litteris circularibus diei 7 aug. 1904 quae videri possunt in eius Registro 273. Ab eo extant:

1. De operibus sex Dierum ad mentem S. P. Augustini disputatio publica, quam habuit in Lucensi Ecclesia S. Augustini die 23 novembris, an. 1844, cathedram moderante P. Fr. Guilelmo Moschini, studiorum regente. Lucae typis Baroni, in 4.

2. Il telefono ai sacri tabernacoli (opusculum anonymum), et alia, praesertim orationes quamplurimae diversis temporibus habitae quas mss. reliquit.

Guarini Fr. Augustinus Maria natus est in oppido v. Gasnigo di Valle Gandina. Religiosum Augustinianum habitum suscepit in nostra Congreg. Insubrica, atque in ea extitit S. Theol. Lector nec non concionator non spernendi nominis. Fuit etiam Prior Lucae et Genuae, bisque Congregationis eiusdem Procurator generalis, annis videlicet 1586 et 1587. Obiit Genuae an. 1593 dum esset inibi Prior. Scripsit sequentia:

1. Quadragesimale, in quo praecipuae controversiae adversus haereticos nostri temporis agitantur. Inc.: "Ab exordio nascentis mundi...".

2. Quaranta Lettioni del Peccato, composte e recitate in Genova. Inc.: "Quasi a facie colubri fuge peccatum..." et alia.

(Cfr. Calvi, Scena Lett. degli Scritt. Bergamaschi, Bergamo, 1664, p. 505).

Guerri Fr. Bindus, Senensis, S. Theol. professor, filius coenobii S. Antonii de nemore ad Ambrosianos, cuius circa an. 1383, extitit Prior, an. 1385 opus magni momenti explevit, quo Eremiticam familiam magno doctrinae splendore sua aetate illustravit. An. 1390 erat Vicarius Generalis Senarum, et die 17 octobris eiusdem anni iam spiritum restituerat Creatori suo. Ex eius ingenio habentur:

1. Distinctiones sive concordantiae hystoriales Veteris et Novi Testamenti, applicabiles ad omnem materiam predicandi edite a Reverendo fratre Bydone (sic) de Senis Ordinis heremitarum S. Augustini. Inc.: "Abstinentia est meriti augmentativa...". Expl.: "et sic est finis huius operis. Expliciunt distinctiones sive concordantie...". Parisis in Bibl. v. de l'Arsenal in cod. 537 (591 B. T. L.), saec. XV, ff. 1-69, ex biblioth. conventus S. P. Augustini Parisiensis. Huic fere similis est codex 135 Bibl. publicae Burdigalae (v. de Bordeaux), perg. saec. XV fuse descriptus a M. Hauréau in ephemeride Journal des savants, 1883, pagina 637, ubi plura eiusdem operis manuscripta etiam indigitavit. Peculari mentione digni sunt: cod. II, X, 37 Bibl. Nationalis Florentinae per fratrem Christophorum de Vulterris exaratum; cod. 3272 Biblioth. Regiae Parisiensis ita inscriptus: Fratris Bernardini (ita dictus et etiam Bernardus de Senis in pluribus mss., forte quod Amanuenses Bindus contrauctum Bernardinus et Bernardus putaverint) de Senis ord. herem. S. Augustini. Distinctiones exemplorum V. et N. Testam. ad usum, ut videtur, Praedicatorum ordine alphabetico dispositae, et cod. 3494 eiusdem bibliothecae, ambo an. 1386 transcripti, in quorum calce habetur opus compositum fuisse ad postulationem Fratris Simonis Petri Ord. B. Mariae de Monte Carmelo. Romae in Biblioth. Angelica praedictae distinctiones asservantur in cod. 684 (Q. 4, 5) membr., iuxta Henr. Narduccium (Catalogus Codicum Mss. Bibl. Angelicae, p. 292), saec. XIV, ff. 112, binis coll.; et in Biblioth. Vaticana, cod. 683 Vat. Palat. Lat., in 4, saec. XV, ff. 261, sed hoc opus continetur [pag. 128] inter ff. 1-121, dum inter 121-213v. habetur eiusdem auctoris:

2. De iis cum quibus Sacra scriptura docet non esse contendendum tractatus brevis inscriptus: Contendendum non est cum sex generibus hominum, qui inc.: "1 non est contendendum cum verboso garriente". Item inter ff. 213-215.

3. Commentum de quatuor virtutibus cardinalibus, quod reperitur etiam in cod. II, X, 37, membr. saec. XV, in 8, Bibl. Nationalis Florentinae, immediate post praenotatas Distinctiones, sicut post easdem in codice Bibl. Caesareae Viennensis contentas, asservatur etiam eiusdem Bindi, prout nos putamus.

4. Concordantiae Bibliae per 5 libros distinctae. Codex iste Viennensis erat Academicus, chart. et in fol. Descriptus fuit in catalogo eiusdem bibliothecae, et inscribitur: Fr. Bernardi de Senis Ordinis Heremitarum S. Augustini Capitula super Distinctiones Exemplorum V. et N. Testam.; itemque Concordantiae Bibliae per 5 libros distinctae. Distinctiones mss. asservabantur quoque in Bibl. ad S. Emeramum; Senis in nostra Ilicetana; Mediolani in nostra ad Sanc. Marcum; Neapoli pariter in nostra ad Sanc. Ioannem de Carbonaria, et Dresdae in 141 capitula distinctae. In descriptione hujus codicis Gotze (Morkoirdigkaiton. P. 2, p. 521) lapsus est dum in notis ait Bindum floruisse an. 1300, et Ordinis Minorum fuisse. Distinctiones memoratae typis datae fuerunt: Memmingen, Albertus Kunne, 1485, in 4, (Cfr. Hain n. 6281), et Venetiis, 1556, falso tributae Hugoni Cardinalis (Cfr. Quetif, I, 426; Knopfler, k. L. IX, 319 S., et Hurter, Nomencl. Lit. (1906), T. II, columna 412).

5. Sermones septem i. e. de confessione, de caritate, de B. Maria Virgine (duo), de virginibus, de S. Katherina et de S. Nicolao, qui extant in praefato codice Vat. Palat. Lat. 683 inter ff. 215-261. Alii Sermones eiusdem, extant Parisiis in cod. 3298 Bibl. Regiae et alii Adventuales, Quadragesimales et de Sanctis, sed sub nomine fratris Bindi di Schelmj, Senensis, ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini, asservantur Venetiis in Bibl. Marciana, Cod. It., I, 6, prov. Farsetti, nunc sub n. 5015, chart. in 4, saeculo XV, ff. 210 in principio mutilo, italica lingua exarato. Insuper quaedam Canzona morale di Roma, quae inc.: "Quella virtù che il terzo cielo infonde" relata a Lamio, in Catal. codd. mss. bibliothecae Riccardianae, p. 72, saec. XV, affert pro auctore quemdam "Bindo di Cione del frate da Siena". Hinc quaerendum: sunt isti tres Bindi una eademque persona? Quamvis Laur Bandini in Catal. codd. mss. Bibl. Laurentianae, Flor. 1778, col. 538, dicat hunc postremum Bindum forte vixisse saec. XV ineunte, et secundus Bindus in cod. ms. Marciano dicatur de familia Schelmi, quae certe diversa a familia Guerri videatur; tamen mihi videtur hic agi de una eademque persona, nempe de Bindo fil. Cionis Guerri de Schelmi, in Registris Ordinis Bindus de S. Antonio Senensis etiam dictus. Quomodocumque sit animodverti oportet, quod in codice Marciano Sermones expliciunt f. 151 b. et extemplo inc.:

6. Contemplatio devotissima Dominicae passionis.

7. Versus de Mariis et quaedam alia adespota ritmice exarata.

(Cfr. C. Frati et A. Segarizzi, in Catal. codd. mss. Ital., Modena, 1909, T. I, pagina 108-9, nec non Gandolphus, p. 103, Ossinger, p. 135; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 262, et Schier, in Cod. Angelico, 353, p. 232). [pag. 129]

Guerrieri Fr. Augustinus, Expedianus. S. Theol. Mag., floruit saec. XVI exeunte. An. 1564-65 erat S. Theol. Baccalaureus in coenobio S. P. Augustini Papiae, et in Comitiis generalibus an. 1592, Romae habitis, Provinciae Lombardiae fuit praefectus. Sequentia posteris praelo mandavit:

1. Decisione di alcuni casi di coscienza. Venezia, 1584 appresso Francesco Ziletti in 12, et ibidem iisdem tipis an. 1587 in 12, atque Papiae, typ. Bartoli 1595, in 12.

2. Methodus examinandi ac instruendi Iuvenes ad minores, ut aiunt, et ad maiores Ordines promoveri cupientes. Papiae, apud haeredes Bartoli, 1595, in 12.

(Cfr. Iöcher in Lexico Univ. Erudit., T. II, p. 1256; Oldoinus, p. 66; Ossinger, p. 419; Germi Emm., Memorie Stor. di Lunigiana, Massa, 1829, Vol. I, p. 279, et Lanteri, Postr. Saec. sex R. A., T. III, p. 129).

Guicciardi Fr. Sanctes vide: de Arimino Fr. Sanctes. Teste Montfauconio, p. 115, in Bibliotheca Ambrosiana, eius extant insuper a) Questiones et b) De erroribus Begardorum et Behginorum.

Guidelli Fr. Thaddaei, (ADDITAMENTA, pag. 76) Prioris G.lis Statutorum Conventus Parisiensis O. E. S. A. Reformatio edita an. 1572. Romae in Bibl. Ang. Cod. 1416, ff. 33-36.

Guidello Fr. Thaddaeus, vocatus Perusinus, natus est in oppidulo, quod v. Gioiello ab incolis dicitur, absens nongentos circiter passus a maiori oppido (Monte S. Mariae) quod erat Marchionatus Borboniorum, qui plurimis ante annis ex Gallia in Hetruriam commigrarunt. Parentes habuit honestos, sed agrestes colonos ac pauperes. Favore eius patronorum puer ingenii perspicax, Perusiam ductus, inter nostrates adscriptus est. Quantum apud ipsos in litteris atque pietate profectum fecerit testantur auctores, qui illius merita celebrarunt, atque volumina quae posteritati commendavit. Frequens est in Registris Generalium illius mentio. In capitulo Neapolitano an. 1539 designatus theologiae studens in coenobio Romano, et die 10 iulii 1540 Patavium mittitur studentium magister. Mense iunio an. 1544 renuntiatur Lector, dieque 5 maii 1546 in sacra Theologia creatur Baccal. Anno 1556 erat in Academia Perusina publicus professor, die enim 11 aprilis Christophorus Patavinus ei scripsit, si publicam lecturam renueret, a se Regentis munere decoraturum, sin vero secus faceret, se nolle ipsum et Regentis et publici professoris munera exercere. Anno autem 1557 die 22 iunii coenobii Perusini Priorem agebat, simulque duobus post mensibus provinciae Vallis Spoleti Rectorem. Fuit postea ab an. 1558 ad an. 1563 Studii Romani Regens, usque dum videlicet missus fuit Tridentum, quo summopere claruit (ut fol. 127 inquit Iosephus Pamphilus eiusdem Thaddaei in monasteriis Patavino et Romano dialecticae, philosophiae et theologiae discipulus) in publico patrum, qui ad concilium oecumenicum convenerant, consessu, ubi vota dixit et in festo Ascensionis concionem babuit doctam et elegantem. An 1564 die 3 octobris, M. Aegidio de Valentibus Pisaurensi Procuratore Generali, post Ioannem Iacobum Barba ad munus Praefecti Sacrarii Apostolici evecto et Episcopo Sutrino nominato, praedictus Thaddaeus Guidellus, a Christophoro Patavino Procurator totius Ordinis institutus est, post aliquot coram patribus verba in eius commendationem de eiusdem egregia eruditione, bonarum disciplinarum peritia, diligentia et mirifica solertia. Hinc ipse sibi ad generalatum aperuit iter, et Christophorus Generalis, mortis proximus, illi religionem, cui ipse per decem et octo annos, temporibus satis aerumnosis praefuerat, valde commendans, eum Ordinis Augustiniani Vicarium Generalem instituit, eiusdemque disignationem, die 4 februarii an. 1569 Summus Pontifex [pag. 130] approbavit. Postero anno in conventu Perusino habita sunt Comitia Generalia, ibique cum patres numero mille et centum quadraginta quatuor convenissent, unanimi consensu in Ordinis Generalem electus est, confirmatusque Romae eodem in munere die 22 maii 1575. In hoc capitulo editae fuerunt Ordinis Constitutiones correctae et a Summo Pontifice Gregorio XIII benedictae. Sodalitates Cincturatorum et S. Mariae de Consolatione Thaddaeus sua auctoritate univit, quam unionem confirmavit Gregorius XIII, ita ut nullum esset deinceps inter utramque discrimen, sodalibus cunctis indiscriminantim iisdem privilegiis et indulgentiis concessis. Cum in Galliam, atque Hispaniam profectus fuisset sacrae visitationis causa, tanta eum doctrinae atque sanctitatis fama praecedebat, ut tanta hominum multitudo ad eum excipiendum, et honoris gratia deducendum conflueret; ut non semel periculum adierit inter congratulationes et manuum oscula pereundi. Contigit hoc praesertim Matriti cum templum urbis primarium ingressus Deum adoraturus tanto illico concursus ad illum fuit eum adspectare, eique manus osculari cupientium, ut parum abfuerit quin intercluso spiritu animam exalaret, quod procul dubio evenisset, nisi milites clausis januis ruentem turbam continuissent. Romam cum rediisset, Gregorius XIII Episcopatum Perusinum Thaddaeo obtulit, quem tamen ille constanter recusavit. Sed quae est humanarum rerum vicissitudo? Quae fortunae ludibria? Postea quam non sine labore et fructu Ordinem lustrasset; quidam, et forsam ex filiis, quos ipse enutrierat et exaltaverat, spreverunt ipsum, eumque super ipsos regnare noluerunt; et orta ab aemulis procellosa tempestate, an. 1581, Capitulo Bononiae celebrato, cui praeerat Cardinalis Paleottus, exauthoratus est, et invito potius quam renuntianti successor datus est M. Franciscus, Dantinus Recanatensis. At Franciscus brevi defuncto, et eiecto postea M. Spirito Vicentino, eoque etiam viam universae carnis in dimidio fere dierum suorum ingresso, Thaddaeus fortunae ludos expertus, a Sixto V summo Pontifice ad Augustinianae navis gubernacula die 18 maii an. 1586 revocatur et Vicarius Generalis Apostolicus instituitur. Anno vero sequenti, M. Gregorio Petrochino de Montelparo, postea S. R. E. Cardinali, in supremum Ordinis magistrum electo, ipse ad cellae quietem reversus, sacrae scripturae in studio omni cogitatione curaque incubuit, ac die 8 iunui 1602 obviam exiit M. Hippolito Ravennati Ordinis Generalis Perusiam ingredienti. Tandem meritissimus Antistes debitum naturae persolvit Perusiae an. 1606, aetatis suae 95. Haec omnia fere ad verbum ex Herrera, T. II, p. 450 et ex Lanteri, E. S. A., Part. I, p. 307; et sui ingenii opera sunt haec:

1. Concio ad Sacrosanctum concilium Tridentinum, habita in festo Sanctissimae Ascensionis MDLXII. Brixiae ad instantiam Io. Baptistae Boxolae MDLIII. A Paulo Bidello Tridentino Phisico dicata Georgio Cornelio Tridentino Episcopo ac Florentini Ducis Nuntio. Edita etiam fuit Lovanii nec non in Labbei Concilia Sacrasanta, T. XIV, columna 1318 et seqq.

2. De triplici Convivio Tractatus ad Ill.mum et Rev.mum D. Augustinum de Castro Archiep. Braccarensem, in fine Explanationis in Isaiam Profetam. Perusiae, apud Vincentium Columbarium, 1598, in 4 et separatim, cui tamen accedit P. Hier. Narniensis Capucini De convivio sermo, Romae, 1603, in 4. Ossinger citat editionem: Perusii, 1597.

3. Fr. Thaddaei Perusini Erem. D. Augustini, S. T. D. ex illustri Perusino Theologorum Collegio, [pag. 131] Explanatio in Isaiam Profetam, 2 Tomis compraehensa, adiectis quibusdam discussionibus, ac digressionibus pro uberiori dictorum intelligentia, ad Sanctissimum D. N. Clementem VIII, addito opusculo de triplici Convivio. Perusiae, apud Vinc. Columbarium, 1598, 2 vol., in 4.

4. Martirium S. Simeonis pueri Tridentini, impr.

5. Paraphrases in omnia opera S. P. Augustini.

6. Registrum litterarum eius Generalatus, ms. in Arch. Ordinis.

(Cfr. Pamphilus, ff. 123-29; Gratianus, p. 168; Herrera, T. II, p. 450; Torelli, Vol. VIII passim, sed praesertim p. 539; Elssius, p. 646; Oldoinus, in Atheneo Augusto, p. 312; Ossinger, p. 420; Hurter, Nom. Litt.,, T. I., p. 365; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 373; Vermiglioli, Bibliografia degli Scritt. Perugini, 1828, T. I, p. 234 in nota, et aliis).

Guidetti Fr. Ambrosius, Neapolitanus, S. Theol. Doctor, fuit insignis philosophus, theologus, et concionator. Extremum diem obiit Liburni die 3 ianuarii 1662, quinquagenario maior; ipse enim an. 1636 erat Neapoli studentium magister, in aetate videlicet 22 vel 23 annorum, et an. 1643, respondens, iam Lector et Bacc. Florentiae. Quid, fuerit, quidque egerit ex eius sepulcrali inscriptione colligitur, cuius tenoris est: "Ambrosio Genidetto, Neapolitano, Ord. Eremit. S. Augustini, S. Theol. Magistro ac inter Theologos Neapolitani Collegi Doctores cooptato animo, moribus, oratione, prudentia, sine fuco ingenuo, ingenio acri, celeri, ac solerti, multisque in Italia urbibus imprimis Melitae (an. 1645-47), Panormi, Genuae (an. 1647-49), Arimini (1650), Mediolani (1652), Neapoli (1653-55) Studiorum sui Ordinis praefecto meritissimo. In collimanda et collocanda adamussim veritate, sacrisque concionibus tum Romae, tum Neapoli in summo Deiparae Virgini annunciatae templo expressa, defensa, probata insigniter eximio testantibus egregiis a se scriptis in philosophia et theologia lucubrationibus, fato etiam teste Liburni anno reparatae salutis 1662, III Nonas Ian. secuto et Patres hujus coenobii regii in obsequium non sine lacrimis. D. D.". Anno antecedenti Provincialis Terrae Laboris electus fuerat. De illo scribit Ossinger, p. 420, quod multa monumenta philosophis ac theologis profutura reliquit, et sunt:

1. Ambrosi Guidetti, Neapolitani... Dialectica. Cod. 415 (D. 4. 3) Bibl. Angelicae de Urbe, in 4, ff. 295.

2. Magistri Fr. Ambrosii Guidetti... Metaphisica. Cod. 165 (B. 6. 18) eiusdem Biblioth., in 4, ff. 270. Expl.: "Anno D.ni 1706 iussu magistri Regentis Bellelli exaravit Fr. Antonius Loy a Callair, ut inter alia manuscripta sapientissimi Ambrosii Guidetti, in Bibliotheca Neapolitana coenobii S. Augustini haec et alia collocarentur". Aliud exemplar hujus operis Fratris Guidetti, et quidem saec. XVII, est in eadem Angelica Biblioth. in cod. 1152, chart, in 8, ff. 158, ac inc. lib. 1, cap. I "Quoniam doctrinae ordinem", et expl. "Finis libri quarti decimi ac totius Metaphysicae cursus Anno Domini 1692 die 18 decembris". Subjicitur index librorum et capitum.

3. Fr. Ambrosii Guidetti... Physica. Cod. 166 (B. 6. 19) eiusdem Biblioth. chart. in 4, pp. 1-324 et ff. 162-427. Constat 15 libris.

4. Tractatus Theologiae liber secundus, qui est de Deo; tertius, qui est de scientia Dei; et quartus, qui est de providentia Dei. [pag. 132] De Christianae religionis liber primus; De Ideis; de Creatura spirituali; De Deo; de scientia divina; de Sacramentis in genere. Cod. 58 (A. 6. 16) chart. in 4, ff. 371 eiusdem Biblioth., in qua reperitur etiam alter codex, nempe: 798 (Q. 7. 1) chart. in 4, ff. 250, ut videtur autographus, in quo continentur eiusdem Guidetti Liber sextus Theologiae, qui est de homine, humanisque potentiis, humanisque actibus; et Liber septimus Theologiae, qui est de virtutibus, et vitiis, seu de bonitate et malitia humanorum actuum. Horum duorum librorum primus absolutus Neapoli die 7 febr. 1656, alter vero ita expl.: "Incepi hunc librum Neapoli sed invalescente contagiosa lue, quae vastitatem prope inclitae illi urbi et finitimis locis attulit, compulsus fui fuga mihi consulere, et Casertam me contuli, die 25 maii, ubi apud consanguineos meos Guidettos, Franciscum et Corneliam, Scipionis Guidetti patris mei patrucles hospitatus, merorem pereuntium consanguineorum, amicorum ac coeremitarum philosophiae studiis quae mihi fuerunt Exilii carites, praesidiumque fugae, librum absolvi die 26 augusti eiusdem anni 1656".

5. Fr. Ambrosii Guidetti opuscula varia Prioribus Generalibus sui temporis, Praeludia ad certamina scholastica, Orationes ad fratres, vel pro studiis auspicandis, Epistolae, carmina latina et italica etc., asservantur in Cod. 748 (Q. 5. 24) in 8, ff. 193 eiusdem Bibl. Angelicae, pro historia Ordinis saec. XVII magni faciendo.

6. Oratio in electione Ducis Genuensis Habita, ms.

7. Apologia pro suis thesibus in quemdam detractorem an. 1653. Ms. in 8, pp. 74 asservatum in Archiv. Ordinis ad S. Monicae. Alia eiusdem Guidetti Neapoli in suis Bibliothecis certe reperiri debebant.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 122. Memoratur insuper a Nicolao Toppio, Henningo Wite, et Christiano Jöcher in Lexico eruditorum, T. II, col. 1262).

Guido, Ord. Erem. S. Augustini, Parisiis, S. Theol. Lector, cuius extat in Bibl. Reg. Parisien., Cod. 1589, col. 1331: Formula revocationis quorumdam errorum Parisiis facta anno d.ni 1354, est ne Italus vel Gallus? Non potest certe facillime id enucleari; videtur tamen illum fuisse Guidonem de Belloreguardo, quem Elssius, p. 254 vocat Lombardum, quique an. 1371 die 25 maii Florentiae eligitur Prior Generalis et confirmatur in officio Coloniae Agrippinae die 21 eiusdem mensis an. 1374, Ordinis gubernaculum et mortalem sarcinam deponens initio mensis febr. an. 1377. De illo Cfr. Herrera, T. I, p. 296; Attardi, p. 290 et Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 283.

Guillelmus a S. Honorato, Surrentinus, S. Theol. Lector, atque in Seminario Neapolitano Ecclesiasticae historiae professor, extitit discalceatorum Augustinianae Congregationis clarus alumnus, meritisque plenus. Neapoli obiit an. 1803, posteris reliquens:

1. Esercizi spirituali per le monache. Napoli, 1786.

2. Elementi di storia Ecclesiastica, Ms.

3. Cronologia de' fatti più importanti dalla venuta di G. C. al 1800, vol. 2 mss. (Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 98). [pag. 133]

Hyacinthus M. a S. Gregorio, Ligur, vir pietate ac patientia conspicuus, qui ob praeclara humilitatis exempla, Sanctus ab omnibus statim post mortem dictus fuit. Supremum diem implevit Romae an. 1703. In Bibliotheca Nation. Urbis, (Fondo Varia) asservatur ms. 143 (621) chart. saec. XVIII, ita inscriptus: Flores mariales excerpti ex vita Ven. P. Hyacinthi M. a S. Gregorio Erem. Excalc. S. P. Augustini Italiae.

Hyacinthus a S. Maria, Ligur, fuit in S. Theol. Lector, in erudienda iuventute clarus, in patrio sermone versatus. Diffuse scripsit: Memorie dell'umile servo di Dio, servo di Maria P. Carlo Giacinto di S. Maria, Agostiniano Scalzo, fondatore del Santuario di N. S. Assunta di Carbonara. Roma pel Bernabò 1728, in 4, Benedicto Pp. XIII dicata, et Genuae tip. della Gioventù an. 1864, in 8. (Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 102).

Hieronymus ab Ascensione, Messanensis, a Mongitore, Bibliotheca Sicula, Panormi, 1707, Vol. I., p. 294, Hyacinthus vocatus, fuit celebris medicus, atque Augustinianum Ordinem inter nostros Discalceatos Congregationis Italiae professus est. Vixit saec. XVII labente, atque in dicta congregatione usque ad obitum perseveravit, suam in sanandis morbis, praesertim egentium, peritiam frequenter ostendens. Edidit librum cui titulus: Il vello d'oro arricchito d'Arte chirurgica, diviso in sette utilissimi trattati. Messina, presso Amici, 1693, in 12. (Cfr. Ossinger, p. 79; Lanteri, T. III, p. 438; Tani, Commentaria cit., p. 98, et Lopez, T. II, p. 207).

Hilarion a S. Antonio, vide: Rossi.

Hilarion a Jesu, vide: Costa.

Hilarion a S. Rosa, ex oppido vulgo Monte Compatri apud Urbem, Augustinianus excalceatus, S. Theol. professor, vivebat saec. XVIII ineunte, atque posteris reliquit:

1. Istruzione regolare, in cui si danno le regole delle virtù, che deve esercitare il Maestro per la guida dei Novitii ecc. Roma, per li eredi dei Corbelletti, 1703 in 12.

2. Scuola delle virtù, in cui con la notizia, che si dà d'esse, si insegna parimente la pratica d'esercitarle. In Roma per Antonio de' Rossi, 1707, in 12.

3. Scuola delle virtù cardinali in cui con la notizia, che si dà d'esse, si insegna la pratica d'acquistarle. Roma, per li eredi dei Corbelletti, 1710, in 12. Extant haec omnia Romae in Bibl. Casanatense.

Horanus alias Horinus Fr. Nicolaus, Cremonensis, S. Theol. Doctor, et vir magnae eruditionis, non minus vitae probitate, quam eloquentiae laude floruit. Vivebat circa an. 1624. Ex eius ingenio extant:

1. Conciones triginta de Apostasia Iudae proditoris. Antuerpiae, 1611, in 8.

2. Exilium generis humani concionibus adventualibus explicatum, quibus misericordia et veritas Dei erga primos parentes et eorum posteros elucescit. Antuerpiae, 1615, in 8.

3. Beniamim Evangelicus, seu conciones [pag. 134] de conversione S. Pauli in quadragesima habitae. Antuerpiae, 1625, in 8.

4. De communicatione idiomatum in Christo Magistri Nicolai Ord. Erem. S. Augustini. Opus quod ms. Cremonae extabat. Iuxta Possevinum in Apparatu Sacro; T. III, in Appendice. Illum etiam nominat Herrera, T. II, p. 193; Elssius, p. 515; Ossinger, p. 455; et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 439.

Iacobus a S. Felice a P. Coelestino Tani p. 106, de Pignano dictus, ab Herrera vero, T. I, p. 414, in oppido Montis Cassiani natus, fuit Congregationis Excalceatorum Italiae fortunata sobolis. De eo R. P. Arsenius de Ascensione, eiusdem Congregationis alumnus, Definitor Generalis atque Prior Monasterii Romani S. Nicolai, in vita Ven. P. Ioannis de S. Guillelmo lib. I, cap. 10, refert illum in coenobio S. Felicis de Iano Congregationis Perusinae tyrocinium egisse sub magisterio ipsius Ven. Ioannis; et iam Diaconum, dum Pisis sacrae theologiae operam daret, audita nova reformatione excalceatorum Italiae a Clemente VIII approbata, et a Ven. patribus Andrea Diaz Hispano, et Andrea de S. Iacopo Neapolitano instituta, an. 1599 rigido illo instituto nomen dedisse. In ea postea in virtutibus multum profecit et per sex annos, ab anno scilicet 1609 ad annum 1615 in Procuratorem Generalem fuit electus. Inde Vicarius Generalis evasit, atque fuit, ut praefatus Tani "monasticae disciplinae magister, quam verbis simul et opere constanter propugnavit, ac magna in rebus agendis dexteritate et prudentia ornatus". Pro incremento suae Congregationis multa sustinuit. Obiit cum Sanctitatis odore, in castro S. Angeli a Fasanella die 6 octobris anno 1616. Scripsit: Il vero religioso in ritiro, ms. (Cfr. Tani, p. 106 a quo haec accepimus).

Iacobus a S. Caecilia vide: Cattaneo.

Iacobus a S. Martino, videtur Senensis, et quod floruerit saec. XV ineunte. Mss. reliquit opuscula sequentia: Iacobi de S. Martino Ord. Erem. S. Augustini; a) de latitudine formarum; b) de quadratura circuli, et c) variae quaestiones Magistri Nicolai. Reperiuntur in cod. F. IV, 66, saec. XV, in 8. Bibliothecae Chisianae, nunc in Vaticana.

Iageman Fr. Gaudiosus, Hetruscus, sed e Germania oriundus, quamvis noster C. Hutter, Scriptores Germani, Belgae etc. in Rivista Augustiniana, Vol. VIII, p. 393 illum dicat: "sine dubio natione Germanus", studiorum Regens et aulicus Magni Ducis Hetruriae confessarius, traduxit in Italicum sermonem, typisque edidit Florentiae anno 1770: Introductionem ad notitiam physicam et politicam Europae Antonii Friderici Busching. Postea magnum opus geographicum eiusdem auctoris; atque in cod. 303 Bibl. Angelicae, chart. in 4, pp. 218 et 43 eiusdem Iageman extant a) Dialoghi tradotti dall'idioma Inglese, co' quali l'Autore cattolico, sotto nome d'Isacco, della Religione che dicesi riformata, discuopre lepidamente sotto specie di zelo ad Ismaele professore della Congregazione Anglicana la deformità delle opinioni hereticali, derivata dalla massima fondamentale della loro Riforma, pp. 1-218. b) [pag. 135] D. Gregorio Nysseni (?) Epistola de Fide ex codice Mediceo nunc primum in lucem prodit, latine reddita e fratre Gaudioso Iageman Ord. S. P. Augustini, Florentiae, anno 1762. Apographum grece et latine. Inc.: "epistola nuncupatoria ad P. Franciscum Xaverium Vasquez, Ord. S. Aug. Mag. Generalem, d. Florentiae X Kal. novembris (23 oct.) a. 1762. Inc. Praefatio: "De Vita D. Gregorii Nysseni, ac de iis, quae praesertim Epistolam ipsius genuinum opus esse demonstrant".

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p 349 et Narducci, Catal. cit., p. 164).

de Ianua Fr. Antonius vide: Rampelago sive Rampegolus, aut de Rampegolis.

de Ianus Fr. Benignus, vide: Peri.

Ianuarius a Cruce, Lucensis, alias Ioannes Iuncelli, sua emisit vota in Congreg. Discalceatorum an. 1620 in conventu Romano S. Nicolai de Tolentino, et in eo, qui dicitur a Iesu et Maria, iterum iterumque erudiendi munus obtinuit; nam extitit S. Theol. Lector, et non minus pietate quam doctrina clarus. Fuit insuper bis Vicarius Generalis, annis, scilicet, 1656 et 1668 electus. Sancto fine quievit Florentiae an. 1676 aetatis suae 72. Scripsit: Vitam sui Magistri P. Ioannis ab Assumptione Aug. Excalceati. (Cfr. Tani, Comment. cit., pp. 28, 29 et 107).

Ignatius a Cruce, Castellanetae in Salentinis ortus, 14 annos tantum natus, Neapoli in coenobio S. Mariae Veritatis nostrae Congregationis Discalceat. receptus atque educatus, vir clarissimus evasit tum ob philosophicam atque theologicam scientiam, tum propter miram eius eloquentiam. Per annos quadraginta et amplius hic illic divini verbi preconem egit, et quidem magno cum fidelium animarum fructu. "Hinc in quamcumque Italiae urbem, ait ex Carpassio Coelestinus Tani, Commentaria cit., pag. 102, concionaturus adveniebat, statim principes, quosque cives et maxime doctiores amicitiae foedere sibi obligabat, ut Mutinae Ludovicum Antonium Muratorium, Brixiae Quirinum Archiep. et Cardinalem, Romae vero praestantissimos Cardinales, Passionaeum, Albanum, Marefuscum, valentes utrosque, a quibus cum praesens dilectus est plurimum, tum absens frequenti et familiari litterarum consuetudine salutatus, at Neapoli quandiu vixit insignium litteris virorum propre omnium sui temporis amicitiam sibi omni officiorum genere conciliavit.... Charissimus etiam fuit Petro Leopoldo Magno Hetruriae Duci, Carolo Emmanueli, Sardiniae Regi, et Benedicto XIV; et quum tot sibi amicos et auctaritate et opibus florentes sibi devinxisset numquam tamen eorum gratia ad occupandos ecclesiasticos honores sive palam, sive per sequestres usus est, solitus identidem amicis dicere: suam sibi cellulam, ut erat libris refertam, quovis vel amplissimo ac splendidissimo Episcopio esse augustiorem. Professor qui in Universitate Neapolitana reliquis antecellit creatus fuit, et dum theologiam docebat, mathesi, linguae graecae, hebraicae atque poesi operam navabat, e quibus sane studiis Romae, Florentiae et Neapoli haud paucos ab aliis Academiarum sociis in suis carminibus solutisque orationibus recitandis retulit plausus. Pluries Provincialis fuit provinciae Neapolitanae, postea Visitator Generalis et tandem suae Congreg. Procurator Generalis, quo quidem munere recte religioseque perfunctus, in vitam transivit immortalem an. 1784. Typis edidit:

1. Dissertazione del numero settenario dei Sacramenti contra del P. Courayer, recitata in Napoli nell'accademia della storia [pag. 136] ecclesistica addì 19 novembre 1748 alla presenza del Card. Spinelli. Venezia, typ. Occhi, 1756, inter opuscula edita a Calogerà. Vol. 53, p. 227 et seqq.

2. Prediche quaresimali, Napoli, 1842, vol. 2 in 8.

3. Orazioni Sacre; extant nella raccolta di Panegirici recitati da diversi PP. Agost. Scalzi, Decade III, IV ed VIII, Venezia 1745, ed in Napoli 1849, vol. 3, in 8.

4. Revelatae Religionis Vindiciae, Neapoli, 1772, 1 vol. in 4.

5. De Deo gratiae auctore, praelectiones theologicae dogmaticae. Neapoli, 1782, 1 vol. in 4.

6. De veritate religionis christianae, Tomi 2.

7. Meditazioni sopra la passione di Gesù Cristo per santificare il tempo del Carnevale, composte e divise in cinque tridui. Roma, Monaldi, 1839.

(Cfr. Lanteri, T. III, p. 439 et Hurter, Nomencl. Lit., T. V., col. 260).

de Imola Fr. Ioannes Antonius a Milensio in Alphabeto celebratur. Extat in Ratisponensi coenobio eius opusculum de attributis, Ioanni Erfordiensi, Canonico Cerinensi dicatum. Forte hic est M. Ioannes de Imola, quem reelectum Provincialem Provinciae Romandiolae Prior Generalis die 4 iulii anno 1387 sua confirmatione stabilivit, vel potius Mag. Ioannes Antonius Imolensis, qui in Registris an. 1452 die 26 martii datur primo loco Praeses Capituli Romandiolae; an. 1456 die 30 maii eidem provinciae praeficitur, et an. 1463 die 30 novembris Regens Romanus constituitur. Ita Herrera, T. I, p. 465. Ex eius ingenio, praeter memoratum opusculum, sequentia etiam extant:

1. Mag. Ioannis de Imola, eremitae, artium et theologiae doctoris, quaestio: utrum scientia civilis, vel canonica sit nobilior medicinalis. Cod. 118, classis X, Bibl. S. Marci Venetiarum, saec. XV, inter ff. 79-82. Inc.: "Et videtur quod sic: illa scientia est nobilior alia quae facit hominem magis honorabilem".

2. In libros posteriorum analyticorum Aristotelis quaestiones, quae ab auctore dicantur "nobili ac ornatissimo iuveni Francisco Feraldo Imolensi". Extat Imolae in Biblioth. Communali, cod. 43, ff. 137, saec. XV, chart. in fol., charact. rotundis, Inc.: "Universalium utillime ac subtilissime questiones clarissimi angelici artium et sacre pagine doctoris Magistri Iohannis antonii de Imola, Religiosi integerrimi ordinis heremitarum sancti Augustini". Des.: "Epliciunt subtilissime in universalibus questiones edite per virum egregium ac profundissimum artium ac sacre theologie preceptorem magistrum... quas ego Franciscus Feraldus celerrime scripsi, 1459". Sequitur index.

(Cfr. Galli Romeo, I manoscritti e gli Incunabuli della Bibl. Com. d'Imola. Imola, Galeati, 1894, p. LX, cod. 43).

Imperiali Fr. Ioseph Renatus a S. Maria, Ferrariensis, Augustinianus discalceatus, antea ebraeus, postea ad religionem Christianam conversus, ac in fonte baptismatis a Card. Legato Renato Imperiali levatus, gratitudinis gratia, eius nomem atque cognomem suscepit. In nostra Religione maxime excelluit et morum integritate, et religiosa observantia, et doctrina vere singulari. Floruit in patria saec. XVII labente et saec. XVIII ineunte atque obiit mense februario an. 1732. Multa scripsit, de quibus quaedam typis mandata fuerunt, et en eorum catalogus: [pag. 137]

1. Vita del religioso servo di Dio Fr. Fiagro da S. Margherita, fratello converso, Agostiniano Scalzo, Roma, tip. Chracas, 1727, in 4.

2. Vita, virtù e miracoli di S. Nicola da Tolentino. Roma, tip. del Chracas, 1732, in 8.

3. Vita della nostra madre S. Monica. Roma 1733, iisdem typis.

4. Vita del Ven. Fr. Bernardo dallo Spirito Santo, fratello converso della Congr. degli Agostiniani Scalzi, Roma, per Pietro Ferri, 1733, in 4.

5. Storia della vita dell'insigne dottore della Chiesa S. Girolamo (quam collegit ex eiusdem epistolis et operibus). Venezia, 1746, in 4.

6. Travagli della Chiesa, ovvero notizie istoriche delle persecuzioni di essa. Ferrara, presso Pomatelli, 1740, vol. 2, in 4.

7. Travagli della Chiesa ovvero notizie Gesù Cristo fondata ha patite dalla infedeltà puramente storiche delle persecuzioni che da ed idolatria, colla enumerazione o esposizione dei fedeli, de' quali si ha notizia e morti nelle dette persecuzioni mosse dagl'Imperatori, Re ed altri personaggi idolatri, infedeli od eretici ecc., il tutto esposto per ordine d'anni e secoli dal P. Giuseppe Renato da Gesù e Maria Agostiniano Scalzo. Ms., quinque voluminibus constans, pp. 876, 664, 584, 589, 433, chart. in fol., asservatur Ferrariae in Biblioth. Civica, cod. 230. "Il nostro codice (scribit Antonelli, Indice dei Mss. della Bibl. civica di Ferrara, 1884, p. 134) che principia col sec. 3 e perviene al 17, è autografo ed inedito"; duo priora volumina, edita typis, compreendunt duo priora saec. aerae christianae.

8. Notizie degli atti da praticarsi dalla nostra Congregazione riformata di S. Agostino nell'accettazione e vestizione, raccolte da... Cod. 34 praedictae Bibl. Civicae Ferrariensis, chart. in 4, ff. 167.

9. I1 cristianesimo. Cod. 223 eiusdem Bibl., chart. in fol., Volumina III, pp. 170, 300, 266, de quibus cit. Antonelli, p. 132 haec habet: "Quest'opera è composta di tre trattati: nel 1 si parla del Cristianesimo nella sua origine; nel 2 della purità del Cristianesimo; nel 3 del rilassamento de' Cristiani del suo tempo. Il ms. è autografo ed inedito, e non è altro che la traduzione dal francese della 1.a, 3.a e 4.a parte dell'opera "Le Chretien du temps" del P. Francesco Bonal.

10. Della grazia, trattato unico. Che la grazia generalmente considerata è in Dio conceduta a' Fedeli, quanto agl'infedeli, tanto a' grandi quanto a' piccoli. Cod. 229 eiusdem Bibl., pp. 260. "Questa è la traduzione (ait praelaudatus Antonelli, l. c., p. 134) della seconda parte della citata opera: 'Le Chretien du temps' del P. Bonal. Traduzione autografa ed inedita".

11. Segreti della vita spirituale. Cod. 224 praedictae Bibl., in fol., pp. 411. De hoc opere, idem Antonelli, l. c., p. 132, haec scribit: "Questo ms. autografo ed inedito è una traduzione dell'opera del P. Francesco Guillori, Gesuita, intitolata: Le secretes de la vie spinituelle".

12. Raccolta di storiche notizie delle vite di alcune oblate e terziarie o mantellate Agostiniane in compendio ridotte. Codex autografus et ineditus n. 225 eiusdem Bibl. in fol. pp. 76.

13. Lettere dirette a un vecchio da chi desidera sentire il di lui parere nelle cose che gli accadano tanto nella sua gioventù, quanto nella sua avanzata età exposta dal vecchio regolate da savi, onesti e cristiani sentimenti del Petrarca. Esposte in età di anni settantacinque. Cod. 226, eiusdem Biblioth., in fol. pp. 111. [pag. 138]

14. Flammae e corde divini amoris succenso Episcopi Ipponensis ac S. Ecclesiae Doctoris eximii SS. Patriarchae Augustini exharatae. Cod. eiusdem Bibl. n. 228, in fol., pp. 180.

15. Quesiti fatti da un giovine ad un Sacerdote circa alcune cose della dottrina cristiana e risposta al medesimo dal sacerdote. Cod. 296 eiusdem Bibl., in 4, pp. 76: "Il codice, scribit Antonelli, l. c., p. 157, è autografo ed inedito e contiene un dialogo in materia di Religione pratica".

16. Exacta tabula numerica Sanctorum in Romano Martyrologio indicatorum. Cod. numero 297 autogr. et ineditus, in 4, pp. 156 praefatae civicae Bibl. Ferrariensis.

17. Compendio storico della vita, virtù e miracoli della B. Limbania Vergine, composto da Fra Giuseppe Renato Agostiniano Scalzo. Cod. 398 eiusdem Biblioth., in 4, pp. 199. Hoc opus fuit editum in Ferrara presso Ripaldi, 1751, in 12.

18. Vite di due santi, ambedue chiamati Rinaldo scritte da Fra Giuseppe Renato di G. M. Agostiniano Scalzo. Cod. 94 praefatae Biblioth., in 4, ff. 68. "Queste vite (commendat Antonelli, l. c., p. 54) sono di S. Rinaldo Arcivescovo di Ravenna, e di Rinaldo Vescovo di Nocera, morto nel 1225 ed il primo nel 1531. L'opera, che è inedita ed autografa, è dedicata all'Ill.mo e Rev.mo Mons. Rinaldo Masi arciprete della cattedrale di Ferrara". (Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 119).

Innocentius a SS.mo Rosario, Mediolanensis, Augustinianus Discalceatus, floruit saec. XVIII, et edidit: Panegirico in onore di S. Maria Maddalena de' Pazzi detto in Firenze nella chiesa di detta Santa il dì 25 maggio 1757, e replicato ad istanza di quelle RR. Madri li 2 giugno dello stesso anno. In Venezia, 1757, per Pietro Valvasense, in 4. (Cfr. Moreni, Bibliogr. Stor. Ragionata della Toscana, vol. I, p. 487).

Fr. Ioannes, de quo nihil aliud scimus nisi quod fuerit Ordinis Eremitani S. Augustini, quodque forsan fuerit Cremonensis. Ex eo extabat: Summa copiosa quaestionum casuum conscientiae Fr. Ioannis Ordinis Erem. S. Augustini, in Bibliotheca S. P. Augustini Cremonae uti testatus est Possevinus in Apparatu Sacro, T. III, in Appendice.

Ioannes ab Assumptione B. M. Virg. vide: Micillo.

Ioannes a S. Augustino vide: Amiani.

Ioannes a S. Guillelmo vide: Niccolucci.

Ioannes a S. Iacobo Maiore Panormitanus, Congregationis Augustinianorum Discalc. Italiae, cui nomen dedit anno 1614 ac solemnem emisit professionem 1615. Multis Ordinis muneribus adauctus claruit. Iuniores professos instituit, ac cum anno 1624 sese obtulisset, ut peste affectis inserviret Panormi, et facultatem a Provinciale enixe postulasset, is licentiam denegavit, ne professorum curam deponeret; attamen peste percussus, Deiparae Virginis et D. Rosoliae intercessione convaluit. Praefuit utrique coenobio Panormitano nec non Messanensi et Romano. Generalem Defìnitorem an. 1628 egit, ac Provinciam Panormitanam rexit. Adhuc vivebat an. 1636 dum esset Prior coenobii Romani. Ab eo extant:

1. Diarium Ordinis Excalceatorum S. Augustini. Servabatur ms. in Archivo Romano suae Congregationis uti testatur Fr. Ioannes Bartholomaeus a S. Claudia in Lustris histor., Lust. 5.

2. Manuale Domesticum Ord. Excalceat. S. Augustini, ms. Ibidem. [pag. 139]

3. Index universalis professorum ord. excalceat. S. Augustini, ms.

4. Cathalogus universalis defunctorum eiusdem ordinis, ms.

5. Fratrilogium, ms.

(Cfr. Mongitore, Biblioth. Sicula, in Appendice, vol. II, p. 23; Ossinger, p. 459 et Tani, Commentario cit., p. 107).

Ioan. a S. Mauritio vide: De Curtis.

Ioan. Andreas a S. Maria vide: Ciriani.

Ioan. Bartholomaeus a S. Claudia vide: Panceri.

Ioan. Chrisostomus a S. Anna vide: Calafato.

Ioannes Chrysostomus a S. Antonio Genuensis, falso a Tani in suis Commentariis, p. 82, Christophorus appellatus, vixit inter nostrates Discalceatos saec. XIX; atque suae congregationis an. 1881 extitit Definitor Generalis. Edidit:

1. Del modo di eccitare, accrescere e conservare l'amore alla perfezione religiosa. Genova, 1870. Opus idiomate latino a Iosepho Bayenae confectum et ab eo in italicum translatum.

2. Eva e Maria, ossia la società ristorata per mezzo della donna cristiana, Genova, 1877.

3. Notizie istoriche, archeologiche e pie del devoto santuario di N. S. Assunta di Carbonara volgarmente "La Madonnetta" in Genova; con un ristretto della vita del Ven. Fondatore del medesimo. Genova, Tip. della Gioventù, 1872, in 16, pp. 271.

Ioannes Chrysostomus a Conceptione Maria V., Provinciae Neapolitanae Discalceatorum August. clarus alumnus, S. Theol. Lector, et facundus concionator, typis evulgavit librum cui titulus: Sermoni sopra varii Santi ed altre prediche panegiriche. Venezia, 1742.

(Cfr. Tani, Comment. cit., p. 117).

Ioannes Chrysostomus a SS.mo Sacramento, Siculus, Congregationis Augustinianae Discalceatorum alumnus, vixit saec. XVII, in eaque fuit et Secretarius an. 1638 et Deffinitor Generalis an. 1644. Reliquit ms. Vita di S. Geltrude Vergine la Todesca, detta Elfense cavata dalli libri delle sue rivelationi. Extat Romae in Bibl. Nation. Victorii Em. (fondo Gesù e Maria) Cod 27 - 1863 chart. in fol.

Ioannes Damascenus a S. Michele, Genuensis, Augustinianus discalceatus, e Varese familia, in regenerationis fonte Io. Baptista vocatus, Augustinianum habitum induit an. 1616, atque vir evasit studiosus moribusque decorus. Posteris typis mandavit opus inscriptum: Trionfale apparato nel quale con vari componimenti laconici, d'imprese, emblemi, iscrittioni ed elogii si spiegano le virtù e meriti di S. Tommaso di Villanova dell'Ord. di S. Agostino. Genova, Calenzani, 1659 in 4. (Cfr. Giustiniani, Scritt. Liguri, p. 358 et Manno, Bibliogr. cit., p. 49).

Ioannes Evangelista a Matre Dei, Neapolitanus, apud Arcades Ginisco Pefinzio dictus, fuit in sua Congreg. Discalceatorum S. Theol. Lector, bis provincialis suae Provinciae, et elegantissimus verbi Dei preco. Vivis defuit an. 1762. Scripsit: [pag. 140]

1. Orationi Panegiriche due in lode dell'Immac. Concezione. Extant inpressae in Raccolta di orazioni panegiriche de' PP. Agostiniani Scalzi, an. 1753, Decade VII, p. 17 et 126.

2. Orazioni panegiriche recitate in Pavia, Napoli, Venezia, Impr. an. 1743. (Cfr. Tani, Comment. cit., p. 117).

Ioan. Gregorius a Iesu Maria vide: Uleana.

Ioannes Hierouymus a Spiritu Sancto, Senensis, an. 1609 ortus, inter nostrates Discalceatos in coenobio Battignani die 25 maii 1627 habitum induit, evasitque vir sanctissimis moribus clarus. Post praecipua suae Congregationis munera optime gesta, anno 1644 eiusdem Vicarius Generalis extitit. Florentiae extremum vitae diem clausit die 10 aprilis 1676. Scripsit idiomate latino et italico Carmina Varia. (Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 28 et Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 55 et 249).

Ioannes de Passione D. N., Augustinianus discalceatus, in Romana provincia Definitor, coenobii Iesu et Mariae Prior, atque in R. Curia causarum Ven. Servorum Dei apud S. Congregationem SS. Rituum Postulator, floruit saec. XVIII ac scripsit: Vita del Ven. Servo di Dio P. Giovanni da S. Guglielmo sacerdote professo dell'Ord. di S. Agostino cavata dai processi apostolici per la di lui Beatificazione e Canonizzazione, come ancora da gravi autori e scritture antiche descritta... dedicata all'Ecc.mo Card. Gius. Renato Imperiali... In Roma nella stamperia di Franc. Ansillioli, 1733, in 4, pp. 826. (Cfr. Tani, l. c., p. 117).

Ionni Fr. Aloysius, de quo haec leguntur in diario ecclesiastico romano edito Romae anno 1825: "Nacque egli in Offida l'anno 1753; e dotato d'un felice talento, ed indole decisa per l'amore delle lettere e delle scienze, vi si applicò dalla gioventù, e non tardò a procurarsi un ritiro per la divozione, e per poter attendere con maggior pace agli studi anche più gravi, quali sono quelli delle scienze sacre. Abbracciò quindi l'istituto eremitano di S. Agostino, e diede saggi della sua dottrina nelle pubbliche dispute specialmente in Cesena, ove personaggi di profondi talenti, e di poi celebri nelle cattedre, e per la sacra porpora, provocarono la di lui facondia ed erudizione. Eletto lettore con sommi applausi seguitò a cattivarsi la stima, e pubblica ammirazione in quella città sino a che passò alla carica di reggente degli studi agostiniani in Ancona, indi in Perugia, facendo ovunque onore a se stesso, ed al sacro suo istituto. In seguito decorato della laurea in sacra teologia si ritirò nel convento di Pesaro, di dove dopo qualche anno, con biglietto del sommo pontefice Pio VI di fel. mem. fu chiamato in Roma nella carica di consultore dei Sacri Riti. Dall'anno 1797 sino all'ultimo dei suoi giorni sostenne questo delicatissimo impiego, essendo spesso deputato nelle congregazioni straordinarie, che venivano stabilite dai sommi pontefici in diverse circostanze. Esercitato nella contemplazione delle virtù degli eroi, era tanto più premuroso della gloria di Dio, e del decoro delle funzioni nel suo santuario, alle quali era sempre assiduo. Fu professore della sacra Scrittura per 27 anni nell'archiginnasio romano. Godendo della più bella considerazione presso i più rispettabili personaggi di questa dominante, fu sempre in ogni modo inalterabile nello spirito della profonda umiltà. Ebbe l'impiego di segretario generale del suo Ordine, [pag. 141] ma costante nell'umile sentimento non volle accettare alcuna carica, anche della prima considerazione, a cui veniva chiamato dai desideri ed instanti voti di tutta l'Agostiniana Religione. Questa ebbe solo il piacere di vedere, che con breve di Pio VII di fel. mem. gli erano stati accordati tutti gli onori, e prerogative che convengono ad un superiore generale, avendolo cioè decorato del titolo di ex-generale dell'Ordine cogli annessi privilegi. Il suo nome fu rispettabile nelle accademie, alle quali era ascritto in Perugia, in Pesaro, ed in Roma in quella dell'Arcadia. Le sue poetiche produzioni erano del più sublime gusto; ed oltre alcuni scritti in materie sacre, che andava disponendo a maggiore perfezione, ha pure lasciate, in se stesse molto commendabili, le traduzioni in versi italiani: 1. del poema di S. Prospero de Ingratis; 2. degli epigrammi 494 di Cunik; 3. degli Epigrammi di S. Prospero; 4. delle favole di Esopo. Era dotato di una complessione, che nel metodo regolare da lui mantenuto non fu mai soggetta alle malattie: una estrema fu invincibile. Rassegnato, e raccolto nello spirito di religione si separò da noi per vivere in altra miglior vita, in età di anni 72 compianto dai suoi confratelli, dagli amici, da tanti rispettabili personaggi di questa dominante, che sino all'ultimo dei suoi giorni l'onorarono colle dimostrazioni della più distinta considerazione". (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 304). Eius quoque extant: Theologicae complexiones de innocentis lapsique hominis adiutorio strenuissimi gratiae Vindicis Invictissimi Pelagianorum debellatoris Magni Parentis Augustini sententiis ac verbis concinnatae. Anconae, 1779, typis Bellelli.

Iordanus a S. Vincentio, Caccabensis, ex familia Faso, e Congregatione Augustinianorum Discalceatorum Italiae, Theologus et Concionator eximius, tempore quadragesimali in nonnullis Siciliae oppidis conciones habuit. Anno aetatis suae circiter 40 obiit Panormi die 4 Septembris 1709. Edidit italice: Il Cavaliero dell'Apocalisse ammirato dal contemplativo di Patmos al Capitolo 19 delle sue visioni. Paneginico Sacro alle glorie dell'Illustriss. Martire S. Giorgio, Protettore della Piana degli Albanesi. Palermo presso Giuseppe Gramignani, 1700, in 4, scripsit etiam, sed non prodiit, opus pro morientibus adiuvandis.

(Cfr. Anton. Mongitore in Biblioth. Sicula, Panormi, 1707-14, vol. II, in Appendice I, p. 25; Ossinger, p. 497, et Tani, Comment. cit., p. 118).

Ioseph a Iesu Maria, Neapolitanus, vir fuit valde doctus et facundus. Obiit Neapoli 1761 et scripsit: Orazioni paneginiche in lode dell'Immacolata Concezione, Venezia, 1750. Ita Tani, Comment. cit., p. 119).

Ioseph a S. Guillelmo, Augustinianus Discalceatus, floruit saec. XVII, atque ms, reliquit: Ragionamenti Apostolici del Ven. P. Giuseppe di S. Guglielmo, Agostiniano Scalzo, scritti dalla sua medesima mano; cominciano dalla Domenica di Pentecoste. A me Fr. Giov. Bartolomeo donati in Aversa dal P. Cipriano l'an. 1671 quando ero segretario Generale. Copia autentica fatta dal notaro Cosimo Antonio de' Bernardini il 15 aprile 1714. Romae in Bibl. Nation. Vitt. Em. (Fondi Minori) Cod. c. 103, chart. in fol., saec. XVIII.

Ioseph a S. Hilario Ord. Erem. S. Augustini, ut videtur escalceatus, floruit saeculo XVIII, atque edidit: [pag. 142] Questiones principaliores polemico-dogmatico-theologicae de Sacra Scriptura et traditionibus. Labaci, 1766, vol. in 4. Ita in catalogis bibliopolae Silvi Bocca, Romani.

Ioseph Augustinus a Cruce vide: Roverello.

Ioseph Hyacintus, Genuensis, Augustinianus Discalceatus, saec. XVIII, exaravit atque mss. reliquit:

1. Storia della Congregazione degli Agostiniani Scalzi d'Italia.

2. Vita ridotta in compendio del gran servo di Dio e venerabile Padre Giovanni di S. Guglielmo, Sacerdote professo della Congregazione degli Agostiniani Scalzi d'Italia.

Asservantur Romae in Bibl. Vict. Em., (Fondi Minori), ms. 621.

Ioseph Renatus a Iesu Maria vide: Imperiali.

Iuvenalis Carolus a S. Antonio de gente Barberis theologus et praedicator Augustinianus excalceatus, qui floruit saec. XVII labente, scripsit atque edidit: Delle Meraviglie di S. Pancrazio Martire libri III, Carmagnola presso Bernardino Colonna, 1655, in 8. Asservatur in Romana Bibl. Cesenatense, E. X. 121.

Isclinius Fr. Ioannes, cuius reticetur patria et aevum, inter Augustinianos scriptores adnumeratur ab Angelo Rocca in sua Bibliotheca Theologica, eidem tribuens: Tractatus in Salutationem Angelicam. (Cfr. Herrera, T. I, p. 466).

Laccattini Fr. Aug. Nicolaus, S. Theol. Bacc., sub die 20 iulii an. 1728, facultatem obtinuit a Rev.mo P. Fulgentio Bellelli Ordinis Generali imprimendi librum, cui tit.: Ristretto delle indulgenze e miracoli della Cintura.

Laget Fr. Gabriel, S. Theol. Mag., bonus ac pius orator, an. 1745, cum esset Regens, ut Definitor nostrae Congregationis S. Ioannis ad Carbonariam, interfuit capitulo gener. hoc anno Bononiae habito. Scripsit atque edidit:

1. Orazione panegirica della B. Rita da Cascia dell'Ordine Erem. del gran P. S. Agostino composta e recitata predicando la quaresima nella insigne collegiata della un tempo Repubblica, ora nobile Terra di Cascia questo anno 1757, dedicata all'ill.mo Sig. Filippo Ferretti, Patrizio Casciano, podestà della città di Rieti, ecc. In Foligno, 1757, per Franc. Fofi.

2. Orazione panegirica in onore del Beato Simone Fidati Agostiniano, le cui Venerabili ossa si venerano nella Terra di Cascia. Foligno 1760, in 4.

La Grega Fr. Caietanus, Siculus, Sacrae Theol. professor, floruit saec. XIX, atque edidit: Omaggio al S. Padre Agostino Elogio-Dissertazione. Palermo, Tip. Barcellona 1878.

Lamani Fr. Ioannes Philippus a Rechalbuto, vixit saec. XVII, S. Theologiae Doctor. Fuit Lector Monasterii Panormitani Ord. S. Benedicti. Postea Regens studiorum apud nostrates Bononiae et Mediolani, Sacri Offici consultor, Poenitentiarius in Metropolitana [pag. 143] Ecclesia Bononiae, E.mi Principis Hieronymi Columnae S. R. E. Cardinalis et Archiepiscopi Bononiensis theologus. Anno 1636 praematura morte naturae debitum reddidit. Praelo typographico evulgavit: Responsionem pacificam nostri P. Thomae Herrera. Bononiae, 1635, in fol.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 490; Elssius, p. 394, et Ossinger, p. 491).

Lampugnani Fr. Laurentius, Congregationis Augustinianae de Lombardia alumnus, Lectoris munus exercuit, et adhuc diaconus inter sacros oratores adscitus, insignem oratorem egit. Pro iuribus suae Congregationis intrepidus stetit, et quamvis per hoc alios ad invidiam concitaverit, a suo zelo minime absterreri potuit. In comitiis Vercellensibus anno 1512 et in capitulo provinciali an. 1517 habito, Vicarius Generalis constitutus fuit, et an. 1527 vivere desiit. Composuit: Corpus philosophicum ex primariis Ordinis nostri scriptoribus collectum.

(Cfr. Argelati, T. II, col. 766; Calvi, Part. I, p. 197, et Ossinger, p. 491).

Lancellotti Fr. Antonius, Strongolensis, floruit saec. XVIII, cuius extant:

S. P. Augustini de Christi gratia, praedestinatione et reprobatione vera doctrina theses quas, tradente Fr. Iosepho Monaci Studii Regente, Cusentiae apud S. Augustinum defendendas suscepit. Neapoli, 1780, Typ. Francisci Petrarogae.

Landini Fr. Nicolaus Angelus M., Sacrae Theol. Mag. ortum habuit Florentiae die 16 iulii an. 1695. Alumnus fuit conventus S. Spiritus, evasitque in primis celeberrimus, atque eloquentissimus orator, uti scribit Berti in Breviario hist. de script. Aug. saeculo XVIII. Anno 1746 erat Prior coenobii S. Augustini de Urbe, an. 1748 Ord. Secretarius sub Gen. Gioja, et an. 1750 Assistens Italiae, quo tempore, nempe die 2 iunii 1751 constitutus fuit Commiss. Generalis. Tandem anno 1764, post obitum Silvestri Merani, cum esset iam a die 1 novembris 1751 Procurator gener., a Clemente XIII Sacrarii Pontificii Praefectura insignitus, et Episcopus Porphiriensis inauguratus fuit. Laudabiliter officium exercuit sub eodem Clemente XIII, Clemente XIV et Pio VI. In catalogo Sacristarum dicitur homo piissimus, erga pauperes beneficentissimus, ac firma valetudine donatus. Obiit in Quirinali Palatio die 18 febr. anno 1782. Ita Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 230, ex Reg. Gen. Vazquez ad anno 1782, p. 108. Scripsit: Orazione al R.mo P. M. Fulgenzio Bellelli Priore Generale di tutto l'Ord. Erem. di S. Agostino e Commissario Apost. in occasione della visita fatta al Convento di S. Giacomo di Bologna il 9 dec. 1727. In Bologna, 1727, Stamp. Saffi, in 8.

Landucci Fr. Ambrosius, Senensis, in Baptismo Volumnius vocatus, ex nobili genere, primam aspexit lucem an. 1599. Puerulus Augustinianam Religionem ingressus, an. 1610 eiusdem suscepit habitum, fitque filius coenobii S. Martini Senarum. Artium et Sacrae Theologiae curriculo expleto, vi Brevis Pontificii diei 14 decembris 1632, S. Theol. Magister renuntiatur; sed an. 1629 Prior Monasterii Ilicetani iam extiterat electus, ad quod munus an. 1634 iterum assumitur. Anno 1645, die 29 mai nominatur Consultor Sancti Officii Senarum nec non Sacri Collegii theologorum Senensium decanus, et Hetruriae Magni Ducis theologus. In Cap. generali Romae habito an. 1645 instituituir Prior conventus S. Augustini de Urbe. Ter fuit Vicarius Generalis suae Congregationis [pag. 144] eiusque iura ac privilegia strenue tutatus est et ampliavit, coenobia instauravit, sacella extruxit, ecclesias ornavit, pulcherrima in coenobio S. Martini pro infirmis cubicula excitavit, ac insignem bibliothecam sex millibus codd. referta ad publicam commoditatem fundavit. An. 1655 cum iterum Romam ad comitia generalia advenisset, ab Alexandro VII, die 22 iulii Praefectura Sacrarii Pontificii, et die 30 augusti Episcopatus Porphiriensis insignitur. Dignitatibus auctus, humilem, modestamque vivendi normam, quam in Religione secutus fuerat, numquam dimisit. Lingua et manu omnibus iuvit; morum suavitate omnibus placuit, omniumque laudes sua agendi prudentia, eruditione et doctrina promeruit. Cum Sacristae munus sub Alex. VII et Clem. IX annos 13, menses sex et dies 22 egregie exercuisset, toto asse piis operibus erogato, pie obiit Romae die 16 febr. an. 1669, sepultusque fuit in ecclesia S. Augustini. Eius opera sunt:

1. Sacra Iliceta Propago, duabus magnis tabulis aereis incisa, Senis 1624, in fol.

2. Sacra Leccetana Selva item ut supra incisa, in Siena 1633 in fol.

3. Istoria del B. Iacomo Piccolomini Senese Eremita Ilicetano. Siena, colle stampe di Niccolò Fantini, 1635.

4. Origine del Tempio dedicato in Roma alla Vergine Madre di Dio Maria presso la Porta Flaminia, hoggi del Popolo, divisa in sei Giornate, data in luce dal M. R. P. F. Niccolò Dalmatio d'Avigliana, Priore dello stesso Tempio e Convento del Popolo. Roma, Moneta, 1646, in 4.

5. Sacra Ilicetana Sylva, sive Origo, et Chronicon Breve Coenobii, et Congregationis de Iliceto in Hetruria Ord. Erem. S. P. Augustini in Tuscia; additis elogiis cum notis pro his, qui sancte et insigniter ibidem germinarunt. Senis 1653, apud Bonettos in fol.

6. Sacra Leccetana Selva cioè Origine e Progressi dell'Antico e Venerabile Eremo e Congregatione di Lecceto in Toscana dell'Ord. Erem. del P. S. Agostino descritta... e data in luce da M. Fr. Fabritio Landucci Priore del Convento di S. Martino, Consultore del Sant'offitio, e Decano del S. Collegio degli Eccellentiss. PP. Theologi di Siena. In Roma, appresso Francesco Cavalli, 1757 in fol. cum Auctoris imagine.

7. Immagine del B. Niccolò Mariscotti detto il Profeta di Siena dell'Ord. Erem. di S. Agostino della Congregazione di Lecceto in Toscana. Roma, 1656, appresso Franc. Cavalli, pp. 167, in 4.

8. Attributa Mariana, ad numerum dierum, quos in humanis peregit eadem B. Virgo, duobus voluminnibus conclusa. Mss. in Bibliotheca Martiniana, Senis.

9. Sacra Corona B. Mariae Virginis stellis duodecim contesta, per quam, Mariam sine macula conceptam fuisse ostenditur. Mss. in eadem Bibliotheca.

10. Spiegazione dell'Antifona Ave Regina Coelorum, in quindici discorsi predicabili. Mss. in eadem Bibliotheca.

11. Sacrarium Apostolicum, sive Collectio eorum, quae ad Praefectum Sacrarii Pontificii, et ad idem Sacrarium spectant, in tres libros divisa. Autographum extant Romae in Bibliotheca Chisiana, cod. 1082 in fol.; copia vero in tribus Tom. in fol. divisa, estat apud Sacrarii Apostolici Praefectum in Vaticano.

12. Officium beatae Clarae de Monte Falco cognomento, ob insigne Redemptionis nostrae misterium in eius corde inventum, Clara Crucis Ord. Erem. Sancti P. Augustini. Compilatum ex vita eiusdem Beatae Clarae descripta a Rev. P. M. Paulo Fraxinellio, Bononiensi Augustiniano, S. Theol. publ. Lect., Bononiae 1624. [pag. 145] Per Fr. Ambrosium Landuccium Ilic. S. Theol. Bacc. Pietatis ergo. Anno Sal. 1625. Extat in Biblioth. Angelica, Cod. 1183 (S. 5. 10).

13. Officium Beati Thomae de Villanova, Archiepiscopi Valentini, cognomento Elemosinarii, Ordinis Erem. S. P. Augustini, a Paulo V Pont. Maximo beatificati. Pisis per fratrem Ambrosium Landucium Senensem, Sac. Theol. Cursorem MDCXXIII. Extat in eodem codice Bibliothecae Angelicae.

14. Pensiero sopra d'alcune ossa humane reputate d'un Huomo Santo, ritrovate sotto l'Altare della gran Madre di Dio nel Duomo di Siena l'anno 1635. Siena, 1635 per il Bonetti in 4. (Cfr. Moreni, Bibliografia, cit., Vol. I, p. 504).

15. Urbis et Archiepiscopatus Corinthi enarratio. Cod. 1726, Bibl. Chisianae in fol., nunc. in Vaticana.

(Cfr. Rocca, Opera Omnia, Chronistoria de Apostolico Sacrario, Romae 1719, Tom. I. p. 359 et seq. Ossinger, Bibl. Aug. p. 495. Lanteri, Postr. Saec. Sex. Relig. August., Tom. III p. 6 et in Erem. Sacrae, Part. I. p. 224, et Lopez, addit. ad Crusenii Monasticon, pp. 84, 110 et 485).

Landucci Soror Clelia, Senensis, monialis augustiniana, floruit saec. XVII, ac anno 1647 perpulchrum opusculum italicae coriscriptum atque praenotatum: Coelum Marianum sive, de excellentia Mariani Nominis posteris legendum reliquit.

(Cfr. Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 457).

Landucci Fr. Fabritius, Senensis, Sacrae Theol. Mag. floruit saec. XVII, atque an. 1661, tamquam Discretus Congregationis Ilicetanae, interfuit Capitulo generali Romae celebrato, cuius extant:

1. Catalogus Augustinensium et Senensium scriptorum, qui ms. asservantur Romae in Vaticana Bibliotheca Chisiana.

2. Zodiacus coelestis Marianus, quo sacri cinguli Augustiniani praerogativae describuntur, an. 1648. (Cfr. Moreni, Bibliografia Storico-Ragionata cit. Firenze, 1805, Vol. I, p. 504).

Lanfranconi Fr. Petrus ex patre Nicolao Franconi de Mondello Mediolanensi et matre Diana Masseri Anconitana in hac civitate die 22 ianuarii 1596 ortum habuit, et cum 13 esset annorum Augustinianum habitum induit ac exinde, patre consentiente, maluit cognominari Lanfranconi. Post expletum studiorum curriculum Regentis munus adeptus, Augustinianos alumnos docuit Recineti, Neapoli et Romae, atque post magistralem lauream obtentam, alios docere prosequutus fuit Eugubii, Anconae, Arimini, et Mediolani; ac deinde Bononiensis, et postea Anconitani coenobii prioratum gessit. An. 1655 eligitur totius Ordinis Procurator Generalis, et an. 1661 in comitiis generalibus Romae habitis universi Ordinis habenas accepit. Sui Generalatus tempore, anno scilicet 1666, ab Alexandro VII canonizationem S. Thomae a Villanova impetravit. Demum an. 1667, die 3 augusti Interamnensi in Umbria Episcopatui praepositus fuit. Rexit Ecclesiam sibi commissam cum optimi pastoris laude usque ad annum 1674, quo ad regionem immortalitatis iturus illi valedixit die 6 martii. Ita Lanteri, Eremi Sacrae, Part. I, p. 96. Illius extant:

1. Decreta universalia Capituli Generalis Ordinis FF. Erem. S. P. Augustini Romae celebrati (d. 22 iul.) anno Domini 1661, pro eiusdem bono regimine, ac regulari observantia, publicata a R.mo P. Petro Lanfranconio, generali electo. Impressa et extant in cod. 230 Bibl. Angelicae, f. 92. Quae edita etiam fuere [pag. 146] una cum actis eiusdem capituli in Analectis August. Vol. X, pp. 41-64.

2. Eiusdem Litterarum Regesta asservata in Archivo Ordinis D. d. 97-103. Celebrantur Lanfranconius noster etiam ab Ughell., T I col. 765 in addit.; a Iuliano Saracini in Notitiis hist. Anconae, Part. III, p. 522 et a Golucci T. 27, p. 72.

Lanteri Pr. Ioseph e nauticorum familia Lodani vulgo Loano, in Liguria occidentali natus est die 11 aprilis 1820. Adhuc puer orbatus est patre, quapropter frater eius Felix illius natu minimi tutelam, totiusque domus curam vere paternam suscepit. Ni ille fuisset, forsitan a puero initum, monastici instituti votum flagrantissimum, minime unquam explere potuisset. At ipse desideria sua secundavit; ipse in medio Augustinianae familiae inserere, ut ita dicam, voluit; ipse anno 1840 Savonae ad tirocinium eunti comes, et vota profitenti spectator adfuit. Studiis Iosephus operam navavit Genuae et Luceae. Ingenio et memoria gaudebat nec non desiderio ardenti animum suum adornandi; qua de re magnos ex philosophicis et theologicis disciplinis fructus percepit, defendentis. Lectoris et professorii magisteri munus laudabiliter execuutus est ab an. 1847 ad an. 1852, quo e Viterbio rediit Lucam factus Regens. Inde anno 1855 Tolentinum ivit, mense aprilis 1857 lauream magistralem accipiens, et anno 1859 Romam votatus fuit Regens studii et Collegii. In comitiis generalibus anno 1865 electus est Ordinis Secretarius; die 4 iunii 1870 Bibliothecae Angelicae theologus; anno 1873 ipsius Biblithecae Praefectus et anno insequenti Asssistens Generalis. Fuit etiam Cleri Romani examinator; Sacr. Iudicis Congregationis consultor et S. Augustini de Urbe prior. Vitam tandem finivit plenus meritis et dierum an. 1886, sepultusque est in Agro Verano. Pereleganter scripsit ac praelo mandavit sequentia, quarum tit.:

1. Laudatio funebris habita Aesi in Comitiis Provincialibus FF. Augustinensium die XI Aprilis MDCCCLVI. Tolentini ex typis Guidoni.

2. Postrema Saecula Sex Religionis Augustinianae in quibus breviter recensentur Illustriores Viri Augustinienses qui sanctitate et doctrina floruerunt post magnam Ordinis unionem peractam anno MCCLVI, ab Alexandro IV usque ad haec tempora. Vol. I, Tolentini ex Typographia Guidoni, 1858, in 8, pag. 329. Vol. II, ex eadem Typographia, 1859, in 8, pag. 464. Vol. III, Romae, Typis Bernardi Morini 1860, in 8, pp. 462.

3. Oratio Funebris habita in Comitiis Generalibus PP. Eremitarum S. P. Augustini Romae celebratis anno MDCCCLXV, supremo eiusdem ordinis nuper electo Moderatori R.mo P. Magistro Ioanni Belluomini Lucensi SS. Rituum Congregationi Consultori; Editionem curante P. Mag. Augustiniano Vescovo Genuae Parocho atque Liguriae Provinciali. Opusc. in 8, pag. 18.

4. Eremi Sacrae Augustinianae Pars Prima in qua agitur de omnibus Augustinianis Episcopis Italis deque exteris qui intra Italiam episcopatum gesserunt post magnam Ordinis unionem peractam ab Alexandro IV anno MCCLVI. Accedit Appendix de Cardinalibus August. Italis deque Generalibus non episcopis. Romae, Typis Bernardi Morini, 1874, 1 Vol. in 8, pag. 356.

5. Eremi Sacrae Augustinianae Pars Altera in qua agitur de Augustinianis Episcopis exteris, etc. Accedit Appendix de Procuratoribus Generalibus eiusdem Ordinis. Romae, Typis Bernardi Morini, 1875, 1 Vol. in 8, pag. 322. [pag. 147]

6. Praecepta moralitatis atque Modestiae Regulae deprompta ex libro P. M. Fr. Bonaventurae Wunder de vitae religiosae statu. Vallisoleti apud Viduam et Filios Ioannis a Cuesta, 1882.

7. Additamenta ad Crusenii Augustinianum Monasticon auctore P. Mag. Iosepho Lanteri eiusdem Ordinis. Vallisoleti ex officina typ. Ludovici N. de Gaviria, 1890, Vol. in 4, pag. 784.

Separatim habentur etiam: Prolegomena ad Postrema Saecula Sex Religionis Augustinianae. Tolentini, typ. Guidoni, 1858, in 8.

Lanza Fr. Franciscus, S. Theol. Mag., primam aspexit lucem in oppido Gargani Nolae die 5 martii 1820, Augustinianum Ordinem amplectens die 14 ianuarii 1839, suamque professionem in Neapolitana provincia die 6 martii 1841 emittens. Studiorum curricula magna cum laude in nostris Italiae gymnasis perfecit, renuntiatusque Lector, Regens, atque Magister diu philosophicas atque theologicas disciplinas nostram docuit iuventutem. Validus etiam extitit concionator, almo theologorum Neapolitano Collegio cooptatus, clericorum examinator, in nostris conventibus prior. Septuagenario maior pie obiit in coenobio S. Mariae de Succursu apud S. Ioan. a Teduccio prope Neapolim. Scripsit atque edidit:

1. Memorie storiche intorno al Servo di Dio P. Fedele d'Amalfi, Sacerdote professo dell'Ord. Erem. di S. Agostino. Napoli, 1891.

2. Vita del B. Angelo da Furci, Sacerdote professo dell'Ord. Erem. di S. Agostino. Roma, Tip. della Pace, 1889, in 12.

3. Corso di prediche quaresimali, molti panegirici e le tre ore di agonia, quae omnia ab eo mss. relicta fuere. Eius germanus frater, nomine Gregorius, fuit et ipse Augustinianus, in S. Theol. Magister, moribus et doctrina clarus, qui per plures annos Ordims Calendarium confecit.

Lanzoni Fr. Marcus, Bononiensis, S. Theologiae Magister, alumnus Congregationis Lombardiae, vixit saec. XVII, et tanta in omni doctrina laude floruit, ut in variis monasteriis nostris in Italia, specialiter in suo conventu Bononiae, Regens studiorum denominatus fuerit; dein tum Firmi in universitate Lectorem Metaphysices summo cum honore egit, quum insuper an. 1601 Parmae Cisterciensium monachos docuit; postea cathedram publicam Theologiae in Universitate Bononiensi, cui ascriptus fuerat a die 19 maii 1590, an. 1609 ascendere debuit, eamque retinuit usque ad diem 21 ianuari 1614 in qua pie obiit. Inter alia monumenta conventui Bononiensi reliquit librum eidem singulariter profuturum, nempe rerum et scripturarum dicti conventus, ita inscriptus: Obblighi della sagrestia e del convento de' PP. di S. Giacomo di Bologna. Questo libro fu fatto dal R. P. M. Marco Lanzoni lettore pubblico l'anno 1605. Nunc asservatur Bononiae in R. Biblioth. Universitatis, cod. 1762 (3877), chart. in 4, saec. XVII, et in eadem Bibl., cod. 261 (184) miscell. P. Marcus scripsit insuper: Sermones quadragesimales. Ita fere Ossinger, p. 497 ex Elssio, p. 454 et Torelli, T. IV, p. 702.

L'Arena Fr. Beniaminus, Beneventanus, S. Theol. Mag. an. 1807 ortus, Augustinianum habitum suscepit in Aquilano S. Augustini coenobio. Magistro Ios. Palermo, Aquilani nostri studii regente, philosophica ac theologica studia cucurrit, et an. 1831 ad S. Presbyteratus ordinem ascendit. Ingenio solers, historia peritus, non nomine tantum sed re philosophus plus quam theologus, cum assiduitate legalibus studiis incubuit. [pag. 148] Anno 1835 Lector renunciatus, Romae, Aquilae, Panormi atque Neapoli varias disciplinas docuit, et Romam tandem accersitus, an. 1840, coram octo examinatoribus, superato, magna cum laude; rigoroso periculo, Collegialis ac Regens proclamatus est. Missus inde Pulcinum et sequenti anno Panormum, an. 1843 Collegium Neapolitanum ad S. Augustinum rexit. Interim in patriam reversus divinum verbum saepe saepius praedicavit, ac die 19 maii 1847 laurea magistrali fuit decoratus. Vixit postea tum Beneventi, tum Neapoli, Aquilae et Materae, multa fidelibus praebens specimina virtutum. An. 1875 amplius inter vivos non numerabatur. Scripsit:

1. De Trinitatis misterio. Dogmatico-Scholasticae theses, quas publice Perusiae in templo SS. Philippi et Iacobi propugnandas assumpsit an. 1832, cathedram tenente Ioseph M. Castellani, Sacrae Theol. Mag. et Studiorum Regente. Perusiae, Vincentius Martelli, 1832.

2. Compendio cronistorico della Religione rivelata. Napoli, Stabil. Tipogr. del Tasso, 1862-63, vol. 2, pp. 1312, in 8. Extat in Bibl. Angelica, O. 11. 86.

3. Oratio funebris Ill.mi ac R.mi D.ni P. Mag. Iosephi Palermo Episcopi Porphiriensis ac Sacrarii Apostolici Praefecti, nostri eiusdem Ordinis. Typis vulgata.

4. Praeparatio theologica, quam pro familiae Eremitanae Alumnis exarabat Fr. Beniaminus L'Arena O. S. P. Augustini Magister. Ms. in fol., pp. 141; quod opus asservatur in Archivo Ordinis. (Cfr. Ordinis Regesta et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 339).

Lattieri Fr. Matthaeus, Neapolitanus, qui suae Terrae Laboris provinciae laudabiliter praefuit, vir divinis humanisque litteris, ex Ossinger, non mediocriter imbutus, edidit: De' privilegi, grazie ed indulgenze concesse dalla Santa Sede ai Frati e Monache dell'Ordine del S. P. Agostino, come pure ai Terziarii Mantellati e Confratelli della B. Vergine Maria di Consolazione. In Napoli appresso Domenico Macarano, an. 1637, vol. in 8.

(Cfr. Nic. Toppi, Bibl. Neapolitana cit., p. 210 et 354 et Ossinger, p. 512).

Laurenso Fr. Prosper de quo nihil aliud scimus quod fuerit Augustinianus, et quod ediderit: Orazione panegirica in lode della gloriosa Vergine e Martire Catanese S. Agata. Catania, 1758, in 4, ex catalogis bibliopolae romani Silvii Bocca.

Laurentius a S. Barbara, Ord. Erem. S. Augustini Congregationis Discalceatorum Italiae alumnus, floruit saec. XVIII, eiusque studio et opera editae fuerunt: Conciones S. Thomae a Villanova quae hactenus prodiere. Mediolani, 1760, 2 vol. in fol. et ibidem, an. 1850, in fol.

Laurentius a S. Francisca, Romanus, in saeculo Nicolaus Greuter, in parocchia S. Mariae de Populo Urbis die 4 decembr. an. 1658 ortus, atque die 16 aprilis 1671 inter nostrates Discalceatos per solemnem professionem adscitus, hebraicae, arabicae, graecae aliarumque linguarum peritus, atque S. Theol. Lector, adeo excelluit eloquentia pergami (teste Ugullo, T. VII, col. 874, ubi tamen dicitur Laurentius Breattyter de Corvinis), ut eloquentissimi verbi Dei declamatoris nomen adeptus fuerit. Sexdecim annos in nobilioribus Italiae civitatibus quadragesimales conciones habuit. Fuit insuper suae congregationis commissarius generalis, pluries provincialis, censor Magistri Sacri Palatii Apostolici, publicus S. Scripturae interpres, [pag. 149] consultor universalis Inquisitionis, Magni Hetruriae Ducis theologus, ac tandem Episcopus Vestarum in Apulia, ad quam sedem evectus fuit die 21 novembris 1697 ab Innocentio XII. Quinquennio sui Episcopatus non peracto rebus humanis exemptus fuit die 14 iulii an. 1701. Dicitur ultimo suae vitae tempore, iubente eodem Pontifice Innocentio XII ad monachos Silvestrinos Ordinis S. Benedicti ipsum translatum fuisse. Scripsit quae sequuntur, videlicet:

1. Sacrum theatrum bibliorum in quo exponuntur commentaria litteralia, et moralia nec non sexaginta sacra dubia in quolibet Capitulo; et omnia per SS. Patrum doctrinam elucidantur. Venetiis, Tivani, 1690, Tom. 2, Vol. I, in fol.

2. Apocalisse discifrata et esposta con dubii morali in 23 letioni nella famosa cattedrale di Spoleto, metropoli dell'Umbria nel 1689 ed in Venetia nella quaresima del 1690. Venezia, Tivani, 1690, in fol.

3. Theologia scholastica.

4. L'idea del monachismo.

5. Convito del divino amore.

6. Il fasto delle glorie Grimane.

7. Lo studente reso prattico in ogni sorta di scienze.

8. Li sacri momenti dell'anima.

(Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 129, et Hurter, Nomenclator, T. IV (1910) col. 459, nec non Lanteri, Eremi Sacrae, cit., Part. I, p. 254).

Laurentius a S. Francisco de Apulia, Congregationis Discalceatorum clarus alumnus, an. 1677 eiusdem Congreg. extitit Generalis Definitor, et an. 1683 illius primatum obtinuit. Vir fuit morum probitate, doctrina ac pietate commendabilis, ac tandem naturae satisfecit Romae an. 1690. Edidit:

1. Apocalisse discifrata et esposta con dubii morali in 23 lettioni sulla famosa cattedrale di Spoleto, metropoli dell'Umbria nel 1689 ed in Venetia nella quaresima del 1690. Venetia, Tivani 1690; in fol. Sed hoc opus, in cat. bibl. Romani Bocca 247 n. 3780, tribuitur, ut iam vidimus, Fr. Laurentio a S. Francisca, romano.

2. Conciones quadragesimales, quae an sint eaedem ac supra nescio.

3. Exercitia pro monialibus. (Cfr. Tani, Commentaria, p. 30 et 120).

Laurentius a S. Ioan., Pedemontanus, alumnus Congregationis nostrae Discalceatorum Italiae, qui an. 1683, in capitulo gen. electus extitit Procurator Generalis, ms. reliquit: Excerpta ex libris de re mystica. Cod. Vat. Lat. 7397, saec. XVI, in 4.

Laurentius a S. Ioan. Baptista, Ferrariensis, vixit saec. XVII et inter nostrates fratres Discalceatos in sua patria admissus. Fuit non spernendi nominis concionator, atque mss. reliquit:

1. Panegirici e prediche recitate nelle Quaresime e negli Avventi del 1653-1658. Cod. 14 Bibl. Civicae Ferrariensis, Volumina tria ms. autographa in 4: cc. 188, 270, 271. (Cfr. Antonelli, Indice dei mss. cit., p. 31).

2. Semplice racconto della vita ammirabile di perfettione interna della divota Vergine Caterina Mancini della città di Ascoli suor di casa centurata mantellata Agostiniana morta nell'anno 1653. Cod. 31 eiusdem. Bibl. pp. 224 in 4. auctogr. atque ineditus. Ex contextu operis cernitur auctorem, confessarium fuisse praedictae Catharinae. (Cfr. Antonelli, Indice cit., p. 37).

[pag. 150]

Laureti Fr. Ioan. Paulus, Spoletinus, Ludi Magister Sestini, floruit saec. XVIII, ut eruitur in sequenti eius opere, quod inscribitur: Hymnarius (cum notis musicis) omnium Sanctorum Ordinis Magni Patris Augustini, a quodam eiusdem Ordinis cantu mixto ornatus quando Sancti Patris corpus olim repertum tempore postea Pontificatus Benedicti XIII, apostolicoque praeside Rev.mo P. Magistro Fulgentio Bellelli, totius Ordinis P. Priore generali, immensa omnium populorum laetitia recognitum fuit. Eidem Magno Patri omnibusque Sanctis eius dicatus, etc. d. 2 ianuari 1733. In calce sunt carmina ad eumdem P. Generalem ut praelo hos Hymnos mandare sibi placeat. Codex autem expl.: "Rev.dus Ioannes Paulus Laureti, Spoletinus, Ludi Magister Sestini, haec omnia carmina fecit", quae quidem asservantur Romae in Bibl. Angelica in cod. 473, (D. 6. 21) chart. in 4: ff. 2 et 30, saec. XVIII.

(Cfr. Henr. Narducci, Catal. cit., pagina 212).

Lavaggi Fr. Hieronymus, Genuensis, alumnus Congregationis Insubricae claruit pietate et doctrina. Obiit Cariniani cum opinione sanctitatis anno 1628. Antequam pietatis operibus se totum dedisset, praelo mandavit Mantuae Dramma italicum, cui titulus: Ninfa carcerata. Aliud quoque opusculum edidit sub titulo: Dicerie sacre del Carafa.

(Cfr. Aug. Oldoinus in Atheneo Ligustico (Perusiae, 1610) p. 248; Giustiniani, Scritt. Liguri, p. 442, et Ossinger, 498).

Lavaretti Fr. Andreas a S. Thoma, Genuensis, Augustinianus discalceatus, dictus ab Ossinger, p. 498: "vir morum decore, pietate et doctrina ornatus, nedum vehementissimo in B. Mariam Virginem cultu et amore succensus", floruit saec. XVII. Bis suae Genuensis Provinciae principatum tenuit et an. 1656 adhuc inter vivos versabatur. Scripsit atque typis edidit:

1. Trattato molto utile e dilettevole, pieno di varii concetti e discorsi sopra l'impresa della Compagnia della Colonna del Suffragio per i morti, dove ancora diffusamente si ragiona dello Stato delle anime del Purgatorio e modo di aiutarle, diviso in tre parti. Con due tavole, una delli capi e l'altra delle cose più notabili. Genova, per Calenzani e Farroni, 1636 in 4.

2. L'esistenza di Dio col lume naturale evidentemente conosciuta dalla dipendenza del Mondo, et immortalità dell'anima. Genova, Guasco, 1642, in 12; Genova, Farroni, 1665, in 12.

3. Vita e miracoli del glorioso S. Nicola da Tolentino dell'Ordine Agostiniano di nuovo Composta. Ibidem et iisdem typ., 1643, in 8; an. 1644, in 8 et an. 1671 pariter in 8.

4. L'ave Maria esplicata e predicata nella Chiesa della Madonna delle Vigne della città di Genova. Divisa in due Tomi. Tomo I, Genova, Calenzani, 1651, in 4; Tomo II, Genova, Farroni, 1652, in 4. Sed iam prodierat an. 1636, et postea reimpressa fuit an. 1688.

5. L'incertezza accertata circa la predistinazione dell'huomo. Si sciolgono alcuni dubbi curiosi e devoti per consolazione de' fedeli. Genova, Pietro Calenzani, 1652, in 12. Opus prohibitum an. 1659; sed emendata et iterum anno 1662, fuit reimpressa.

6. De divina essentia. Tomi 2, Genuae, 1654.

(Cfr. Giustiniani, Scritt. Liguri, p. 61; Gandolfo, p. 358, ubi eum vocat Leverati; Marracci, in Append. Bibl. Marianae, p. 12; [pag. 151] Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 434; Tani, Commentaria cit., p. 63, et Hurter S. J., Nomencl. Lit., T. III, Oeniponte, 1907, col. 946).

Lavosi Fr. Cherubinus de Cassia (in actis consistorialibus habetur per errorem de Nursia) in Sacra Theologia Doctor, erat anno 1537 Prioris Generalis Secretarius. Vir doctrina et probitate clarus an. 1542 electus fuit Umbriae Provincialis, an. 1544 Regens Perusinus, an. 1547 socius Apostolici Sacrarii praefecti, sive subsacrista, et an. 1565 theologus Cardinalis Vercellensis Guidonis Ferreri, cum quo antea Concilio Tridentino interfuerat. Hujus favore an. 1566, die 21 augusti a S. Pio V, per obitum Angeli Massarelli, Thelesiae episcopales infulas accepit. Pastorale pedum undecim annis summa industria gestavit, illudque una cum vita Cassiae deposuit die 22 aprilis an. 1577 aetatis suae 80, ibique apud nostrates illius exuviae tumulatae fuerunt. Illum cum laude memorant Ughelli, T. VIII, col. 371, n. 20; Pamphilus, f. 123; Herrera, T. I, p. 147; Elssius, p. 138 et Ossinger, p. 499. Haec extant ab eo:

1. Oratio latina quam an. 1566, die 21 augusti in Concilio Tridentino protulit.

2. Orationes nonnullae notatu sane dignae: ex diverso genere inscribuntur a me fratre Cherubino Cassiano Ordinis Heremitarum S. Augustini. Cod. in 8, ff. 336 in perg. compactus Bibl. Communalis Casciae. Ex hiis nonnullae sunt fr. Rondonii Bononiensis et Nicolai Simonetti de Cassia. (Cfr. A. Morini, I mss. della Bibl. Com.le di Cascia, ibidem, 1898, p. 5, n. 15).

de Lavello Fr. Rogerius, S. Theol. Magister, die 6 maii an. 1302 erat Neapoli de familia constitutus. Id eruitur ex quodam instrumento hoc anno in loco Fratrum heremitarum Ordinis beati Augustini de Neapoli praesentibus "religiosis viris fratre Rogerio de Lavello, sacre pagine in Theologia Magistro, Fr. Angelo de Sancta Gilia..." rogato, quo Iacoba de Cresciencio, domini Sergii de Neapoli vidua relicta, donat conventui S. Augustini de Neapoli 12 uncias auri ex 24 quibus ei et eius viro conventus erat obligatus (cfr. Analecta Aug., Vol. XII, p. 138. Anno 1326 erat Prior conventus Parisiensis: die 17 iunii 1329, ut Definitor, interfuit capitulo generali Parisii celebrato; itemque capitulo gen. Venetiis die 12 Iunui an. 1332 habito et capitulo gen. Grassae an. 1335. Rev.mus P. Eustasius Esteban, Analecta cit. Vol. V, p. 207, ignorans documentum Neapolitanum cit. arbitratus est nostrum Rogerium ad magisterium promotum fuisse an. 1328 exeunte, cum iam ab an. 1302, ut vidimus, in sacra theol. esset magister. Ideo corrigendus. Item suspicatus est illum inter theologos extitisse, qui cum aliis quatuor Augustiniensibus an. 1335 de quaestione super visione beatifica disputarunt, quamvis Denifle et Chatelain in eorum Chartulario Parisiensi de Rogerio Glacton, anglo, ex nostro Ordine ibi agi suspicentur. Illius etiam meminit Aloysius Torelli, Secoli Agost., Vol. VI, p. 778 sub an. 1448, deceptus ab Herrera. Eius extat: Postilla super librum Sapientiae in cod. 381 Bibl. Angelicae Urbis, saec. XV, ff. 72, binis coll. in principio mutilo Expl.: "explicit postilla super librum sapient. edita a fratre Rogerio de Lavello sacre pagine professore fratrum herem. sancti Augustini"; prosequitur rerum tabula alphabetica.

(Cfr. Thom. Herrera, T. II, p. 349, qui decipitur circa tempus in quo floruit; Ossinger, p. 499 et Narducci, Catal. cit. p. 185).

Lazara Fr. Augustinus, Agrigentinus, unus fuit ex praecipuis suae aetatis poetis. [pag. 152] Floruit usque ad annum 1708, quo in conventu S. Mariae de Consolatione Panormi letum oppetiit. Edidit: La fede trionfante nella Conversione del gran Padre e Patriarca S. Agostino Vescovo d'Ippona e Dottore di Chiesa Santa. Palermo, presso Agostino Epiro, 1703 in 8.

(Cfr. Mongitore, Bibl. Sicula, Vol. II, in Appendice, p. 8, et Ossinger, p. 501).

Lazzerini Fr. Scipio, Anconitanus, S. Theol. Mag. floruit saec. XVII. Ortum habuit an. 1641 et tempore generalatus Mag. Petri Lanfranconi extitit Ordinis Secretarius, a quo munere cessavit an. 1667, quo interfuit capitulo generali romano ut Discretus Provinciae Calabriae Ulterioris. An. 1673 propositus fuit tertio loco in provincialem Picenum, et ut Defìnitor suae Marchiae Anconitanae provinciae an. 1679 adstitit alio capitulo generali etiam Romae celebrato. Musicae artem excoluit, et a Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 275 nec non ab Astengo, Musici Agostiniani, p. 26-21, referentur sequentia eius opera:

1. Mottetti a 2 e 3 v. (Oper. I), Ancona presso Claudio Percimeneo, 1674, in 4.

2. Mottetti a 3 e 4 v. (Oper. II), Anconae apud eumdem, 1674.

3. Salmi vespertini a 3 e 5 v. e 2 violini, Ancona, Percimeneo, 1675. Nuncupantur Principi I. B. Pamphili. In Bononiensi musico lyceo asservantur eiusdem Lazzarini ms. sequentia alia opera, nempe: a) Missa a 8 v.; b) alia Missa a 8 v. Quem dicunt homines; c) Missa 4 vocibus pro defunctis; d) Ave Maris Stella a 4 e 8 v.; e) O gloriosa Virginum, sine organo; f) Pange lingua, 5 Vocibus.

Lazzarini Fr. Spiritus, Perusinus, Sacrae Theol. Mag., floruit saec. XVII et anno 1607 erat studens Papiae. Vir fuit doctrina atque pietate erga Deiparam maxime clarus, nec non Divini verbi declamator non ignobilis. Anno 1643 adhuc vitam agebat; concinnaverat enim ac ediderat per id tempus opera sequentia:

1. Sertum Marianum ex variis SS. flosculis in Sacrosanctae Deiparae laudem contestum. Belluni, typis Francisci Vieceri, 1639, in 8.

2. Il Sacro Bilancio della Concetione intatta, della verginità feconda, della maternità immacolata, delle prerogative privilegiate, del valore pacifico e guerriero di Maria Santissima clavigera dell'Empireo, e dello eccelso Monarca Tesoriera divina. Belluno, presso Francesco Vieceri, 1640, in 8.

3. Le glorie del Ven. Grazia da Cattaro converso Agostiniano. Venezia, per il Barba, 1643, in 8

(Cfr. Ossinger, p. 501; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 376; Iacobilli in Catal. Script. Prov. Umbrae, p. 254 ex Oldoino; Gandolfo, Diss. hist. de 200 script. p. 377; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III. p. 191 et Vermiglioli, Bibliografia degli Scritt. di Perugia, T. II, p. 66).

Legge Fr. Livius, Venetus, S. Theol. Mag., floruit saec. XVI labente, fuitque vir ut ait Ossinger (p. 509), qui probitati vitae bonarum artium studium coniunxit. Anno 1581 quoddam opus a se conscriptum imprimendi facultatem a R.mo Ordinis Praesule expostulaverat, sed sub die 11 novembris eiusdem anni iste hanc facultatem negavit quia a se illud nondum visum fuerat. {Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 61). Noster autem Herrera, T. II, p, 22, habet quod Magister Livius, die 26 martii 1588 facultatem obtinuerit opus casuum conscentiae ab ipso elaboratum in lucem edendi. Erat istud opus [pag. 153] idem ac illud de quo supra vel diversum? Nescimus. Postea deputatus fuit ad correctionem operis, cui titulus lingua italica: I Capricci del Bottaio di Giambattista Celli, Accademico Fiorentino, ne' quali sotto dieci ragionamenti morali tra il corpo e l'anima si discorre di quanto dee operare l'uomo per vivere sempre felice, quieto e contento. Opera corretta dal P. M. Livio Legge, Teologo deputato dell'Ordine di S. Agostino. In Venezia per Marco degli Alberti, 1605, in 8. (Cfr. Fontanini in Biblioteca dell'eloquenza Italiana, T. II, p. 187). Ab eius sedulitate edita etiam fuit: Topica Iuris sive Loci Argumentorum Legales auctore D. Nicolao Everardo a Midelburgo summa diligentia recogniti, et non parvo labore emendati a R. P. M. Livio a Lege Veneto Augustiniano. Venetiis, 1587 apud haeredes Alexandri Griphi, vol. 1 in 8. In codice 762 Bibl. Angelicae Urbis, ff. 16-24 asservatur quaedam eiusdem Livii Veneti epistola ad Hieronymum Seripandum.

Leoncino Fr. Ludovicus, (ADDITAMENTA, pag. 76-77) de Rocha Contrada, hodie Arcevia, vixit saec. XVI. An. 1543 erat Studens in nostro athenaeo Bononiensi et in Cap. Generali hoc anno Romae celebrato promotus fuit ad Lectoris gradum, ibique mansit usque ad an. 1547, quo nominatus fuit S. Theol. Mag. et missus in Provinciam suam. Quid deinde fecerit et quo anno mortuus sit, nescimus. Scripsit: Sermones sacri septem, quorum praevia est tabula. Inc. "De Sacerdotio Christi. Iuravit Dominus". Expl.: "Fr. Ludovicus de Rocha Contrada Leoncinus" et asservatur Romae in Bibl. Angelicae Cod. 1758 (S. 4, 27) Carth. saec XVI, ff. 62. De eo Cfr. Analecta August. Vol. IX, pp. 134, 156, 162, et Narducci, Caltal. cit. p. 487.

Leoni Fr. Felix, S. Theol. Mag. et Ordinis Prior Generalis, primam aspexit lucem Iuvenatii in Apulia die 14 iulii 1677, qui ab ineunte aetate Augustinianae Farniliae nomen dedit, ac studiis aeque ac bonis moribus semper intentus, senilem, adhuc imberbis, animi maturitatem ostendere vivus est. Peracto deinceps magna cum sui laude studiorum curriculo, ac Regens renuntiatus, hoc munus in scholis Civitatis Ducalis, Eugubii, Genuae, Mediolani, Bononiae, Neapolis, ac tandem Romae non sine Ordinis honore, iuvenumque progressu, exercuit. Plures hoc tempore elucubravit Theologicos Tractatus, in studentium ac Magistrorum commodum, suae mentis aciem, doctrinaeque profunditatem in eis ostendens, quos tamen typis evulgare noluit. Aequum fuit igitur, ut tanto labore, talique viro digna merces rependeretur. Fuit itaque Assistens Italiae, Procurator Generalis ac tandem in Capitulo Ariminensi an. 1739 celebrato, Prior Generalis electus. In hac totius Ordinis praefectura talem prudentiam, dexteritatem, zelum, consiliumque tale usus est ut regularem disciplinam in Ordine refloruerit. Ad praefecturam insuper Angelicae Bibliothecae an. 1742 evectus fuit; ast sui regiminis transacto sexennio, dum quieti ac studiis reliquos vitae dies insumere exoptaret, Benedictus XIV, cui tanti viri probitas ac doctrina innotuerat, die 19 iulii 1745 Abellinensem et Frequentinum Episcopum eum elegit. Vix Pontificali dignitate initiatus, oculos animumque convertit non quidem ad eiusdem fastigium, sed ad onus et officium, quod totis viribus rite adimplere sategit; omnibus seipsum praebens exemplum bonorum operum. Ad componendos ecclesiasticorum mores Synodum diocesanam coegit, qua magnam suis ecclesiis utilitatem attulit, sibique famam immortalem comparavit. Aetatis suae an. 77 agens, reparandae valetudinis causa ad Isclana balnea navigavit, ibique apud nostrates piam sanctamque mortem oppetiit die 9 iulii 1754. Reliquit ms. praeter memoratos Theologicos tractatus, etiam Litterarum Regesta suorum officiorum Procuratoris et Prioris Generalis quae in fol. asservantur in Archivo Ordinis, nec non Acta praememoratae Synodi.

(Cfr. Lanteri, Erem. Sacr. Aug., Part. I, p. 12 ex Resgestro Litt. 197, p. 38 Generalis Vasquez).

Leopoldus a S. Paschale Ord. Erem. S. P. Augustini Discalceatus, floruit saec. XVIII, atque edidit: Memoria da presentarsi a Sua Maestà, Dio guardi, in nome del P. Leopoldo da S. Pasquale Agostiniano Scalzo... seppellito per più anni in una fossa e da Sua Maestà nel dì 5 [pag. 154]

ottobre 1763 liberato. Napoli, in 4, una cum magno diagrammate praedictae fossae.

(Cfr. Catalogum 224 bibliopolae Romani Luzzietti, n. 198).

Lepore Fr. Gelasius, S. Theol. Mag., Pratae Abellinensis Dioec. die 17 mart. 1872 ortus, ac Ordinem nostrum die 6 aprilis 1890 ingressus, Presbyter die 17 dec. 1898 efficitur. Studiorum curricula maxima cum laude perfecit, atque sedulo studio philosophicis disciplinis maxime incubuit. Per plures annos nostram dilectam pubem, firmo cum eiusdem in litteris profectu, tum Romae cum Viterbii docuit peramanter atque indefesse. Praefuit Neapolitanae Provinciae et nunc studia regit conventumque gubernat Viterbiensem ad SS.mae Trinitatis quo et in civitate ipsa, magna ac laudabili auctoritate pollet. Illum bonus Deus in sua gratia diu incolumenque servet. Quae scripsit sunt haec:

1. Compendio della Vita del Beato Stefano Bellesini Parroco Agostiniano (pereleganti stylo exarato). Roma Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1904, vol, in 8.

2. Lectiones aestetices seu philosophia pulchri et artium (in magno praetio habitae). Viterbi, Typ. Agnesotti et S., 1905, in 8.

3. Manuale di arte sacra, secondo i recenti programmi di S. S. Pio X, Viterbo, Agnesotti, 1907 in 8.

4. Genealogia e ricordi di Casa Cerrosi. Montefiascone, Tip. Silvio Pellico, 1921, in 8.

5. De re politica Aegidii Romani (Columna) O. E. S. A. (1243-1316). (In Analectis August., Vol. XII, pp. 205-220, 253-259).

Lepore Fr. Gelasius, (ADDITAMENTA, pag. 77) de quo in Vol. II, p. 154, typis insuper dedit: Compendio della Vita del Beato Stefano Bellesini, Parroco Agostiniano (seconda edizione ampliata). Roma, Offic. Tipogr. Romana "Buona Stampa", 1933, in 16, pp. 212.

a Leprignano Fr. Iosoph, Interamnensis, Augustinianae Congregationis Discalceatorum Italiae, vixit saec. XVII. Ab eo extant:

1. De titulo Immaculatae Conceptionis votum.

2. De excellentia Virginis Mariae super omnem creaturam in vita, in morte et in gloria tractatus.

3. De miraculis et gratiis, quae a Beata Virgine recipiuntur conclusiones publicae, an. 1647.

(Cfr. Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 823; Roskovany, T. III, p. 171, et Tani, p. 119).

Letizia Fr. Augustinus, floruit saeculo XVIII in Provincia Terrae Laboris, cuius extant: Observationes super capitulis Constitutionum Ordinis Nostri. Asservantur in cod. 1335 Bibl. Angelicae, ff. 86-92. (Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 559).

Libertà Fr. Ioannes Franciscus, Tarvisinus, cuius sub an. 1560 meminit Pamphilus, egregius divini verbi praeco fuit, et Marchiae Tarvisinae Provincialis et Vicarius Generalis. Eum Gabriel Venetus Ordinis supremus moderator sub die 2 iunii 1523 cursorem destinavit in gymnasio Patavino cum solitis honoribus et oneribus. Nominatus inde Lector in capitulo generali Tarvisino an. 1526 item Paduae S. Theol. Baccalaureus promotus evasit, et duobus post annis mense iulii S. Theol. Magister una cum Christophoro Patavino, Adeodato Appulo et Ambrosio Mediolanensi, cum mense maio jam constitutus fuisset Tarvisini conventus Prior. Mense maii 1539 uti Definitor Provinciae Coloniae interfuit Capitulo Generali Neapoli celebrato. Magno animarum fructu frequentissime in principalioribus Italiae Urbibus verbum Dei praedicavit. Deum primum timens, in rebus omnibus prudens et in pauperes et indigentes misericors, [pag. 155] cum Romae an. 1551 ad S. Laurentium in Damaso sacram quadragesimam praedicasset montem pietatis, ubi sine foenore mutua datur pecunia, cum antea, apud Iudeos ad numum vigesimum pauperes gravarentur, mutui usura gravissima et intollerabili, institui curavit. Eum Alexius Stradella Ordinis Procurator et Vicarius Generalis, an. 1572 patribus Patavinis Visitatorem dedit his verbis: "M. Ioannem Franciscum Tarvisinum, nostri amantissimum, Ordinis zelatorem quam maximum, Deique plurimum, ut omnes nosse potestis, timentem, atque in rebus omnibus prudentem et expertissimum, cuius prudentiam, integritatemque maiores nostri saepe sunt experti, ad vos Visitatorem, commissariumque nostrum mittimus". Non constat quando ex hac vita migravit. Extant ab eo:

1. Duo epistolae, una ad Card. Petrum Pacheco, d. Tarvisii 22 iulii 1555 et altera ad Philippum Avogarum, d. 22 angusti 1569.

2. Oratio de Antiquitate et laudibus Tarvisii habita in Ecclesia Cathedrali anno 1520, et reperiuntur Romae in Bibl. Angelica, cod. 762 (Q. 5. 39) una cum epistolis Aegidii Viterbiensis, Hieronymi Seripandi, Gabrielis Della Volta, Christophori Patavini et aliorum ad eudem P. Libertà datis. (Cfr. Pamphilum, in Chronica Ordnis, Romae 1581, f. 121).

de Lignano Fr. Guillelmus, non assignato tempore quo vixit ab Antonio Possevino in Apparatu Sacro, T. III, in Appendice inter scriptores Augustinianos adnumeratur. Ossinger p. 508 illum facit de Congregatione Lombardiae et vixisse asserit saec. XVII, dum e contra H. Hurter in suo Nomencl. Lit., T. II (1926) col. 343 verius asseverat illum floruisse circa an. 1350. Scripsit: Commentaria in quatuor libros Sententiarum quae iuxta praefatum Possevinum et Arisi in sua Cremona Literata, Parmae, 1702, T. II, p. 377, mss. extabant in nostra Bibliotheca Cremonae.

Linariensis Fr. Aurelius, S. Theol. Magister, cuius insignia suscepit Bononiae anno 1551 in capitulo generali, fuit insignis nostrorum studiorum Regens Arimini an. 1555, ac inde an. 1564 Pisis in conventu S. Nicolai. An. 1579 praeceptor extitit Monachorum Vallis Umbrosae et an. 1582 Monachorum Criptae Ferratae. Vir fuit doctus, eruditus, linguarum notitia insignis et libris editis non ignotus. Posteris reliquit:

1. Enchiridion in hereticos modernos. Lucae apud Vincentium Busdrachium, 1565, in 8. Repenitur in Bibl. Angelica sub signo M. 3. 37.

2. Ratiocinationes seu discursus in primum Psalmum. Florentiae, 1575, in 8. (Cfr. Bibliop. Bocca, Catal. 230, n. 1309). (Cfr. Herrera, T. I, p. 63 qui illum errato vocat Augustinum; Ossinger, p. 509, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 131).

Lipparino Fr. Guillelmus, Bononiensis, saec. XVI labente ortus, in patrio S. Iacobi maioris coenobio habitum Augustinianum adhuc adolescens vestivit, in quo et bona studia coluit et vitam religiosam professus est. Sacerdos effectus, cum ingenio, bona fama, dignitate et praesertim in musicae arte excelleret, an. 1609 a suis superioribus Novum Comum missus fuit ut in illius cathedrali ecclesia Capellae Magistri munere fungeretur, quod quidem fuit per 20 annos. Sed eo tempore vel ante in oppido v. Bellagio suam musicae artem Paulum Sfrondatum, Ducis Montis Marciani filium docuerat. Postea Bononiam redivit et inibi in suo conventu reliquum suae vitae tempore placide transivit. [pag. 156] Edidit opera musica sequentia a P. Astengo, Musici Agost., p. 27, ita notata:

1. Il I libro delle Canzonette a 3 voci. Venezia, Vincenti, 1600.

2. Il I libro dei Mottetti a 7, 8 e 15 v., Venezia, Raverio, 1609.

3. Messe a 8 v. con il Te Deum, Venezia, Vincenti, 1623.

4. Sacri concerti a 4, 5, 8 e 10 v., lib. II, Venezia, Vincenti, 1627.

5. Sacri concerti a 5 v., lib. I. (Oper. XI). Venezia, Vincenti, 1629.

6. Le Sacre Laudi che si cantano nella S. Casa di Loreto, a 3, 4, 5 e 8 v. (Oper. XII). Venezia, Vincenti, 1634.

7. Sacri concerti da 1 a 4 v. con le litanie, e otto sonate per violino. (Oper. XIII), Venezia, Vincenti, 1635.

8. Salmi concertati a 8 v. (Oper. XIV), Venezia, Vincenti, 1637.

9. Hodie nobis a 7 v. et Puer meus a 8 v. in Promptuarii musici. Parte I Abrahami Schad. Argentorati, 1611.

Lippici Fr. Dominicus de Suriano, Sacrae Theol. M., atque Ordinis Generalis, die 23 dec. 1747 ortus, vir fuit pientissimus, et coenobii Genestanensis, quo die 5 ianuarii 1817 mortalem hanc vitam clausit, filius et decus. Sub Generali Bellesinio an. 1792 electus fuit Ordinis Secretanius, die 11 aprilis Procurator Generalis et a Pio VI paulo post Generalis Vicarius. Praefuit multa cum prudentia temporibus summae violentiae et perturbationum. Reliquit: Vita di S. Nicola da Tolentino, in Roma 1790, una cum Settenario per implorare il patrocinio del glorioso taumaturgo e protettore della Santa Chiesa S. Nicola da Tolentino a pro dei vivi e de' morti. Haec septenariae preces iterum impressae fuerunt: Roma, Tipogr., Casaletti, an. 1800. In Archivo Ordinis autem asservantur eius Litterarum Regesta.

(Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae, Part. I. pp. 334-337, et eiusdem Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 416).

Locatello Fr. Thaddaeus, alumnus Provinciae Romandiolae, natus est in oppido Talamello, et Augustinianum habitum in conventu Ariminensi, sed quo anno quove saeculo minime ab auctoribus traditum est, ut inquit Ossinger, p. 510, ex quo haec mutuavimus; sed saec. XV vel XVI referri posse videtur. Scripsit: Sermones quadragesimales, qui in Bibliotheca conventus Ariminensis mss. custodiebantur. (Cfr. etiam Elssius, p. 636).

Lodi Fr. Constantius ex oppido S. Gervasi in districtu Brixiensi, male ab Ossinger et a Lanteri Constantinus Laudensis vocatus, vir sane probus ac observantiae religiosae amans vixit saec. XVI. Plurium conventuum Congregationis Lombardiae, in qua a puero habitum susceperat, prioratum egit, et anno 1584 erat Brixiae publicus Lector. Dum an. 1591 prioratum S. Iacobi Collignani Ianuae exerceret, petiit ut in universitate Ianuensis doctoratus lauream accipere posset. Vicarius Generalis Clemens de Liburnio ob suam eximiam doctrinam die 15 octobris 1591 patentes litteras ipsi ad hunc effectum expedivit, id declarans facere de consilio Definitorum, ex speciali gratia, nec velle in exemplum iri. Interim dum Cremonae an. 1594 Capitulum Generale suae Congregationis celebraretur ipse Constantius Procurator Generalis eligitur, et mortuo Romae 10 kal. septembris 1596, [pag. 157] P. Petro Nicolao Mutio Bergomate Congregationis Vicario Generali, in eiusdem loco sufficitur per speciale breve diei 17 septembris eiusdem anni; at paulo post, mense martio 1597, Romae in conventu S. Mariae de Populo obiit. Reliquit haec:

1. Amphitheatrum totius increati, creatique entis ex duobus theatris constìtutum a Fr. Constantio Loda etc. summo labore constructum, Alpho Estensi nuncupato an. 1585.

2. Quaestiones Logicales in Universam Arist. Logicam.

3. Vita et Miracoli del B. Giov. Buono Mantovano. Al Seren. Vincenzo Duca di Mantova, 1590.

4. Quaestiones aliquot et regulae nonnullae, praecipue ad regulares spectantes.1593.

5. Breve compendiu canonum, et praeceptorum, quae a Religioso observari debent.1593.

6. Summarium Indulgentiarum a variis summis Pontificibus concessarum Ecclesiae nostrae S. Mariae de populo a Paschali II usque ad Sistum V a fundatione Ecclesiae usque ad presentem diem, an. 1596. "Come pure lo stesso fece (prosequitur P. Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congr. Osser. di Lombardia dell'Ord. Erem. di Santo Agost., Milano 1669, p. 382 et seq. a quo has notitias accepimus) de' Brevi delle stationi et Indulgenze con l'estensione a tutta la Congregatione anco in riguardo de Secolari visitanti le Chiese nostre. Et di più una tavola molto utile con le censure, et privationi nelle constitutioni et Deffinitioni nostre intimate, et co' casi a' Superiori riservati così de jure antiquo, come per li decreti di Clemente, et per ultimo il Breve di Sisto V, ch'alla Chiesa nostra di S. Maria del Popolo tutte le gratie, indulti, et indulgenze concesse, ch'alla Sacra Basilica di S. Sebastiano extra muros eran compartite, riponendo quella nel numero delle sette, per chi non volesse S. Sebastiano visitare".

7. Vitam B. Ioannis Boni Mantuani, tribus libris distinctam ex processu originali beatificationis per Albertum Episcopum Mutinensem, Priorem S. Marci et Praepositum Mantuanum facto extractam et Duci Mantuano Vincentio Gonzaga dicatam, ut eius animum ad Canonizationem petendam excitare satageret. Bergomi apud Cominum Venturam, 1590, in 4 et Mantuae 1591, typ. Francisci Osanae, Typographi Ducalis. Nescimus an eodem sit ac illa n. 3 indigitata.

(Cfr. Gandolfo, p. 373; Ossinger, p. 499, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 401).

Lo Jodice Fr. Cosmas. Hic monasticae vitae diligentissimus cultor Corati, Tranensis Dioec., in vitam introivit die 7 februarii 1830. Cum usque a teneris annis pietatem summopere foveret, ut tutius Deo famulari posset, in conventu S. Mariae Magdalenae Hispanorum Neapoli, Ordini Eremitano, die 6 ianuarii 1850, libentissime nomen dedit. Tyrocinio, omni cum diligentia atque vivis pietatis signis, confecto, ad professionem admittitur die 2 martii insequentis anni. Admodum Rev. P Ioanne Salon, Hispano, studiorum Regente in eodem coenobio, in iis quae ad scholam spectabant, sedulitatem prae se ferens, atque maximam suavitatem et delectationem tam in scientiis comparandis quam in virtutibus colendis captans, studiorum curricula perfecit. Post haec Sacerdotium die 1 aprilis 1854 inivit, statimque oculos animumque convertit non quidem ad vanitates, sed ad onus et officium, quod secum portat sacerdotalis caracter, illudque totis viribus adimplere sategit. Animarum itaque zelo summopere exarsit, quippe qui verbo et exemplo confratres [pag. 158] suos disciplinam, laicos pietatem, iuvenes modestiam ac honestatem, cunctos autem amorem Dei pariter ac timorem docere studuit. Ab anno 1859, quo ad S. Mariae Miraculorum coenobium Andriensis civitatis missus fuit, multos annos in singulari quadam vitatae sactimonia traduxit. In Capitulo Congregationis S. Ioannis ad Carbonariam, cuius filius amantissimus extitit, anno 1889 Neapoli habito, quartus Definitor est renuntiatus. Inde pluries praefati S. Mariae Miracolorum conventus extitit Prior, in cuius bonum admodum adlaboravit, praesertim ut in eius familia, vita communis stabiliretur et eius percelebre sanctuarium titulo Basilicae minoris a Summo Pontefice Pio PP. X decoraretur. Non parvis insuper expensis, perpulchris Titi Troia picturis aliisque ornamentis illud ditavit. Tandem vir bonus, probus, ac religiosissimus die 18 maii anni 1908, omnibus Ecclesiae sacramentis, sana mente, devotissime susceptis, ac Benedictione Apostolica recreatus, ad Vitam sine termino migravit. Opera quae scripsit sunt quae sequuntur:

1. S. M de' Miracoli di Andria, Cenno storico. Napoli, 1863, ibidem 1865, et iterum, editio IV, Stabilimento Tipografico di Salvatore Marchese, 1888, in 8, pp. 48.

2. La Madonna Greca, Pricipale Protettrice di Corato. Memorie storiche. Bologna, Tipografia pontificia Mareggiani, 1870 in 16, pp. 75.

3. Sacra novena a Maria concepita senza peccato. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1874, in 16, pp. 18.

4. Memorie storiche di San Cataldo Vescovo e Confessore. Bologna, Tipografia pontificia Mareggiani, 1879, in 8, pp. 180.

5. Novena a S. Cataldo Confessore Pontefice, Principale protettore di Corato. Napoli, 1869.

6. Cenni Biografici di Elisa Lops, Terziaria Francescana. Bologna, 1880, Tip. Mareggiani.

7. Novena di S. Brigida. Bologna, 1881.

8. I Precetti della Chiesa. Catechismo Teologico, Morale, Apologetico, Popolare. Bologna, Tipografia pontificia Mareggiani, 1882, in 8, pp. 334.

9. Combattimento di Tredici Italiani e Tredici Francesi. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1884, in 8, pp. 40.

10. Di Palo in Frasca, tutta storia. Strenna Coratina del 1884. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1887, in 8, pp. 126.

11. Appunti per la Storia di Corato. Anno II, 1888. Napoli, Stabilimento tipografico di Salvatore Marchese, 1889, in 8, pp. 127.

12. Sacro Novenario in apparecchio alla solennità del S. P. Agostino Vescovo d'Ippona e Dottor Massimo della Chiesa, fondatore dell'Ordine Romitano. Napoli, stabilimento tipografico Marchese 1900, in 8.

13. Il B. Angelo dei Conti di Foligno Agostiniano. Memorie storiche. Napoli, Stabilimento tipografico Marchese 1893, in 16, pp. 127.

14. Novene del S. Natale e Concezione. Bologna, 1896.

15. Vita della Venerabile Madre Suor Maria Giovanna Guillen, Agostiniana. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1896, in 8, pp. 436.

16. B. Felice Polles da Corsano O. S. A. Cenni storici. Bologna, Tip. Mareggiani, 1898, in 8, pp. 42.

17. Il Servo di Dio P. Luigi Castiglione Agostiniano, Biografia e scritti inediti. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1898. in 8, pp. 201.

18. Santa Maria dei Miracoli di Andria. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1902. [pag. 159]

19. Documento spirituale insegnato da S. Caterina da Siena, e scritto in latino addì 7 Gennaio 1376 dal B. Guglelmo Flete inglese degli Agostiniani di Lecceto, religioso di gran sapere e santità, uno fra i confessori e discepoli della Santa. Bologna 1896, Tipografia Mareggiani.

20. Manuale di Pratiche divote in onore di S. Maria dei Miracoli di Andria. Bologna, Tipografia Mareggiani 1899, pp, 53.

21. Gli Undici Beati Martiri Agostiniani del Giappone. Ricordo del Mio Giubileo Sacerdotale. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1904, in 8, pp. 53.

22. Appunti per la Storia di Corato. Anno III. Ricordo alla Patria nell'anno del mio Giubileo Sacerdotale 1854-1904. Bologna, Tipografia Mareggiani, 1904, pagine 181.

Reliquit insuper mss.: a) Biografie di celebri Coratini; b) Memorie storiche dei Casati estinti ed esistenti in Corato ricavate dagli archivi cittadini; c) Monografie della Città di Corato, et alia. Ita habetur in Analectis Augustinianis, Vol. II, p. 407.

Lolli de' Mandestri Fr. Anselmus, alias de Montefalco appellatus, nostro Augustiniano Ordini nomen dedit an. 1447. Dicitur ab Elssio, p. 66: "vir sane memorandus et doctissimus". Alumnus fuit nostratis Ilicetanae Congregationis, cuius etiam an. 1479 Vicarius gen. evasit, ac postea, anno scilicet 1485, totius Augustinianae Religionis ab Innocentio VIII clavum accepit. Tandem anno 1486 die 14 maii Senis in Tuscia Prior Generalis eligitur, atque inde Romae confirmatur die 22 iunii 1491. Senis attamen infirmitatibus debilitatus, annuente Summo Pontifice, Generalatum dimisit an. 1496, quo in pace moriturus in coenobium S. Mariae de Populo se recepit; ibique anno insequenti die 7 septembris obdormivit in Domino annos natus 73. Eius corpus, iuxta ipsius voluntatem an. 1518 iussu Gen. Aegidii Viterbiensis Ilicetum translatum fuit. Haec de illo inter vivos agente Coranus scripsit: "Magister Anselmus de Montefalco, homo quidem et sanctimonia, et scientia clarus: hic cautus tum in legendo, tum in disputando est: scripta sua, et ut opinor multa, nondum in apertum duxit". Refert Iacobillus, Bibl. Umbriae, p. 54 illum multos libros vario genere scripsisse, sed non edidisse, praesertim contra Ioannem Mirandulanum, quem conviciit. Nostrates eidem tribuunt sequentia:

1. Commentaria in Cantica, quae, Carolo Sigonio dictante, typis prodiisse dicuntur.

2. Primordia Congregationis Lombardiae; in his tractat de origine, progressu, humilitate, innocentia hujus Congregationis suo tempore. Dein agit de caeromoniis chori et Ecclesiae, in fine recenset Beatos, et magnos servos Dei, qui in hac Congregatione defuncti sunt.

3. Regestum Litterarum sui Generalatus, asservatum in Archivo Ordinis; atque Epistolae quamplurimae, quarum una authographa Friburgi Brisgoviae ad Ioannem Hentheler Provincialem (cfr. Hohn, f. 123).

(Cfr. Pamphilus, f. 93; Herrera, T. I, p. 18; Gratianus, p. 33; Torelli, T. VII. p. 494; Ossinger, p. 603; Schier, Cod. 353, Bibl. Angelicae, p. 287; Lanteri, Postr. Saec Sex R. A., T. II, p. 30 et Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 292, et Hurter, Nomenclator Lit., T. II, (1906), col. 1033).

Lombardi Fr. Angelus, floruit saec. XIV et in Cod. Vat. Palat. Lat. 152, saec. XIV, in 4, f. 181v. asservatur quoddam eius opus ita inscriptum: [pag. 160] Fr. Angeli Lombardi ordinis heremit. Regule theologice super audiendis confessionibus.

Lombardi Fr. Angelus Antonius, Beneventanus, ortum habuit an. 1803 et adhuc puer habitum Augustinianum induit. PP. Bianchi et Augustoni magistris, Romae, in coenobio S. Augustini, sua studia explevit. An. 1825 jam sacerdos, gradus omnes Accademicos obtinuit. Fuit igitur Lector, Regens, S. Theol. Mag., Assistens Generalis et parochus S. Augustini de Urbe. Fuit religiosus bonus, et disciplinae religiosae amator, dilexitque summo amore suum germanum fratrem P. Pascalem et ipsum augustinianum. Ad meliorem vitam transivit die 3 novembris 1868 in coenobio S. Augustini de Urbe, ubi sepultus est. Scripsit:

1. Ragguaglio completo dei marmi, ond'è composta l'ara massima della chiesa parrocchiale di S. Agostino in Roma. Romae sine anno et nomine impressoris.

2. Cenni storici intorno alla Sacratissima Immagine di Maria SS.ma sotto il titolo Virgo Virginum et Mater omnium che si venera ad alto dell'altare massimo della Ven. Chiesa di S. Agostino in Roma, estratta da insigni autori. Napoli presso Saverio Giordano, 1859, in 12, et in Roma, Tip. Fratelli Pallotta, 1868, in 12, pp. 126.

(Cfr. Lanteri in Postrema Saec. Augustinianis, T. III, p. 333).

Lombardus Fr. Theophilus ex oppido Trivilio, quod non longe a Mediolano distat, oriundus, vir, ut fol. 125 sub an. 1568 ait Pamphilus, in scripturis sanctis non mediocriter eruditus, et in dicendo ad populum valde gratus, quaedam opuscula in lucem dedit. Fuit in Congregatione Lombardiae an. 1557 Prior Cellae Ianuae et Definitor; an. 1559 Prior S. Augustini Ianuae et Definitor; an. 1562 Prior Lucae et Definitor; an. 1565 Prior Bergomi et Visitator; an. 1567 Prior Mantuae et Visitator, et an. 1569 eiusdem Congregationis Vicarius Generalis. "Hoc in anno cum in Cremoriensi Cathedrali Ecclesia (ut ait Arisius in Cremona Literata, Parmae, 1702, T. II, p. 319) sermones quadragesimales haberet, tantus fuit illius eloquentiae ardor, ut unica tantum vice ad sublevandum mendicis ac praecipuae miserrimis aegrotantibus, ex auditorio suo, ad veram pietatem commoto, aureos bis mille riceperit. Hac de causa cum illamet die, vere albo signanda lapillo, alii quindecim coronatorum nummi argentei, Theophilo suadente per Episcopum, ac urbis gubernatorem collecti civium elemosynis fuissent, initium habuit domus ospitalis, quae, desperato morbo laborantes ac mendicos, suscepit in vicina S. Apollinaris sub tituli S. Alexi, cui additae familiae Dulciae proventibus, aliisve redditibus, primum inter pias aedes, post maius patriae Xenodochium locum occupat, tercentum et ultra utriusque sexus infirmis et pauperibus quotidiae alimenta et opes ferendo. Efficies tanti operis institutoris iisdem in aedibus, nobilium regentis consilio, merito effulget". Anno 1572 et 1574 Prior Mediolani et Definitor electus fuit et an. 1575 Praeses Capituli in Conventu S. Crucis Casalis celebrati, in quo coenobio eodem anno vitae corsum implevit. Crediderim circa eum annum e vita decessisse Theophilum, quia nunquam altra Acta Synodalia Congregationis de illo meminere. Haec fere omnia ex Herrera T. II, p. 460. Hic Theophilus mihi videtur eumdem esse ac Theophilum de Trevi, vel de Vairano de familia Gallinone de quo idem Herrera loquitur eadem pagina, columna prima, enarrans quae, sua eloquentia, [pag. 161] obtinuit Bononiae, praedicans in templo S. Petronii an. 1563, in omnibus similia iis quae obtinuerat praedicando in Cathedrali Cremonense. Sed in affirmare non audeo, cum ex aliis notis biographicis, ombo omnino diversi et disticti appareant. Composuit noster Theophilus Lombardus:

1. Sermones super Evangelia totius Quadragesimae. Inc.: "Cum fides Catholica...".

2. Sermones super Evangelia a prima Dominica Adventus usque ad Epiphaniam. Inc.: "Erant filii Israel in deserto".

(Cfr. Ossinger, p. 38, Calvi, Delle Mem. Ist. della Congr. di Lombardia, p. 322; Lanteri, Postr. saec. sex R. A., T. II, p. 450 et in Addit. ad Crusenii Monasticon, p. 743).

Lottieri Fr. Matthaeus, Neapolitanus, S. Theol. Mag. dicitur ab Ossinger, p. 512 ex Toppio, Bibl. Neap., pp. 210 et 354, vir humanis divinisque litteris instructus, fuit Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam alumnus, et in ea bis evasit Vicarius generalis, anno scilicet 1614 et an. 1649; sed anno 1614 cum interfuisset capitulo gen. Romano eo anno celebrato suffragari non potuit, quia erat inquisitus et in Urbe carceribus detentus. Videtur tamen innocentem evasisse, nam anno 1636 in comitiis generalibus comparuit ut Definitor Congr. Calabriae citra et in eis praefectus fuit Prov. Siciliae. Scripsit: Libro de' privilegi, grazie et indulgenze concesse dalla Sacrosanta Sede Apostolica alli Padri, Frati, Monache, Mantellate e Cinturati dell'uno e dell'altro sesso dell'Ordine Erem. di S. Agostino e sua Madre S. Monica. In Napoli appresso Domenico Maccarano, 1636 et 1637, in 8.

de Luca Fr. Gregorius, male ab Herrera, T. I, p. 308, Gabriel dictus, an. 1295, iam lector, interfuit Capitulo Generali Senensi, hoc anno celebrato, ubi generales disputationes habuit. An. 1318 in Capitulo generali Ariminensi examinator constituitur studentium promovendorum ad officium lectoriae in aliquo studio de lingua occitana, ad quam, forsan, pertinebant, provincia Provinciae et provincia Tolosana. Ni fallimur, hic Gregorius, qui et Gregorinus vocabatur, an. 1322 creatus fuit a Ioanne XII die 7 iunui Episcopus Sorrensis et an. 1323 die 6 iunii, translatus ad ecclesiam Feltrensem. An. 1324 die 7 iulii ei commendatur administratio ecclesiae Tergestinae. Eubel, qui, dum de eius electione ad Episc. Sorrensem agit, eum asserit O. Erem. S. August. (Hierarchia, T. I, p. 458), in translatione ad ecclesiam Feltren.. et Bellunen. (ibid. p. 132) errore manifesto, ipsum dicit Ordinis Praedicatorum; nec errorem corrigit cum agit de ecclesia Tergestina (ibid., p. 477). Demum a Summo Pontifice facultatem obtinuit disponendi de nonnullis bonis, non obstante professione religiosa; post paucos vero dies mortuus est; nam die 20 februarii eiusdem anni, ob mortem nominatus fuit Episcopus Feltrensis Gorzias, archidiaconus ipsius ecclesiae, qui ei antea Episcopatum contenderat. Eius executor testamentarius fuit Mag. Fr. Ioannes Pagnotta, nostri eiusdem Ordinis, qui ei a confessionibus erat. De eius episcopatu nihil reperitur apud Ordinis nostri scriptores. Anno 1321 cum esset Sacrae Theologiae Magister et Avenione moraretur, iussu Summi Pontificis opus composuit super Moralium Iob (Liber Moralium S. Gregorii), pro quo, diversis temporibus, LXX florenos aureos recepit.

(Cfr. Saturn. Lopez, Notitiae ad Ord. FF. EE. S. Aug. spectantes ex libris intr. et exit. Camerae Apost. in Anal. August., Vol. IX, pp. 82-83, 96, ex quo haec fere ad litteram aussimus).

[pag. 162]

Lucchesi Fr. Dominicus, Lucensis, Sacrae Theol. Mag., atque in Romano S. Augustini templo S. Scripturae explanator, vir fuit incredibili eloquentia praeditus ita ut ipso Romae e pergamo ad populum verba faciente oporteret a militibus ianuas custodiri ad nimiam multitudinis stipulationem impediendam. An. 1819, die 9 dec. fìt socius Romanae Acad. Religionis Catholicae. Magno omnium dolore immaturam mortem oppetiit ad Centumcellas, quo reparandae valetudinis causa se contulerat, vix quadragenarius, an. 1822. Non semel in Basilica S. Petri conciones summo cum plausu recitavit. Impressum reliquit eruditum sui ingenii monumentum:

1. Il Principe d'Isocrate, traduzione dal greco con annotazioni.

2. Poesie varie di Fr. Domenico Lucchesi. In tres partes distinguuntur, i. e. variae, iocosae et sacrae. In fine habetur oda latina, in laude B. Clarae a Montefalco, in cuius calce legitur: "Stampato a Spoleti per l'ufficio di S. Chiara". Reperiuntur in cod. 253 (C. 4. 30), chart. in 8, ff. 158, saec. XIX, Bibl. Angelicae Urbis. Eius explanationes in Sacram Scripturam et Quadragesimales Orationes, quas idem Fr. Dominicus certe conscripsit, ubinam reperiantur explorare non valui. Ita fere ex nostrate Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 256 et ex Catalogo Narducciano Bibl. Angelicae, p. 144. Notizia autem del P. Domenico Lucchesi Eremita Agostiniano habetur in Misc. KK. 3. 7, eiusdem Bibl. Angelicae.

de Luceria Fr. Gregorius, Ordinis Erem. S. Augustini, an. 1595 quaedam in lucem dedit. Ita Herrera, T. I, p. 313, sed quae ista sint non inveni.

Luchini Fr. Paulus (primus) Pisauriensis., Sacrae Theol. Mag., an. 1564 constitutus fuit patrii coenobii Prior et ab an. 1568 ad an. 1569 in secretarium adscitus fuit a Christophoro Patavino Generali; at patrono defuncto an. 1574 humaniores litteras Pisauri docuit. A theologicis consiliis an. 1582 Episcopo Pisaurensi inservivit, diesque sui obitus latet ut dies sui ortus. Ab hoc praeclaro viro typis habentur impressa quae sequuntur, videlicet:

1. Eptamerone, ovvero Eptologi della nobiltà mondana. Pesaro appresso Girol. Concordia, 1599 in 4. Opus Card. Montelparo dicatum, de quo cum laude loquitur Garuffi in Italia Accademica.

2. Due brevi ragionamenti, uno del modo del parlare senza errare, et l'altro del consigliarsi bene per non cadere in pericolo nelle cose importanti et per non restare ingannato. Urbino, appresso Bartol. Ragusi, 1588, in 4. Francisco M.ae Duci VI Urbinati dicati.

3. Latina Epistola ad celebrem Sebastianum Macci e Castro-Durante missa, et impressa in Soteridos, seu de Redentionis humanae mysterio Lib. XII, quae fuit scripta ex heremo S. Nicolai iuxta moenia Pisaurensia.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 286; Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 290; et Zelli, bibliopola Rom., Catal. 20 n. 216).

Lucchini Fr. Paulus, (secundus) Pisauriensis, undeviginti annos natus nostro Erem. Ordini nomen dedit. Iuvenis bona indole, atque perspicaci ingenio praeditus tam in virtutibus quam in scientiis apud Ordinem mirum in modum profecit. An. 1614 erat Firmi studens logicae et anno sequenti Anconae; anno vero 1616, iam sacerdos, erat Papiae, inde anno 1618 Mediolani usque dum per consuetos gradus Regentis munus adeptus est, studiosam Augustinianam juventutem docens Venetiis, Tarvisii, Firmi, Bononiae, Senis, Florentiae atque Romae. [pag. 163] Cum iam antea Picenam Provinciam magna cum laude administrasset, ab illius regimine non cessavit nisi postquam in Capitulo gen. Romae an. 1649, die 24 maii electus fuit Procurator generalis. Inde Sacrarum litterarum cathedram in Romano Archigymnasio moderatus est, atque S. Inquisitionis consultorem cum plausu egit. Dicitur fuisse eximius verbi Dei praeco, in ecclesiasticis disciplinis egregie versatus, in evolvendis Sacrae Scripturae Sanctorumque Patrum voluminibus assiduus, in disputando acutus, in iudicando gravis, virorum litteratorum amans, atque singulari pietate, modestia, urbanitate, munificentia erga pauperes, morumque integritate praeditus. Nil mirum ergo si in capitulo generali sequenti, an. scilicet 1655, concorditer, magno applausu et gaudio totius Ordinis electus fuerit in Priorem generalem, ac postea in visitatione Provinciarum Italiae, Galliae, Belgi et Hispaniae honoratus fuerit a populis, principibus et regibus. Sui muneris sexennio expleto, atque ab eo munere obsolutus, in patria inter suos confratres sese recepit, atque inibi hujus mortalis vitae cursum confecit die 14 martii an. 1664 aetatis suae 66. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Eius ut Procuratoris et Generalis Regesta quae ms. asservantur in archivo Ordinis.

2. Methodus Capitulorum ac Congregationum Ord. Erem. D. Augustini, sive Praxis universalis de gestis capitularibus Augustinianis compendiose distributa. Romae, ex typ. Mancini, 1664 in 4.

3. Methodus visitationis faciendae per Rev.mum P. Generalem. Ibidem.

(Cfr. Orat. fun. Francisci Macedo, typis edit., et Lanteri, Eremi sacrae Aug., Parte I, p. 317, a quo haec fere omnia accepimus. In codice tandem N. 137, f. 57 Bibl. Oliverianae habetur : Ortus, gesta et merita Rev.mi Pauli Luchini, Augustinianae Religionis olim Generalis; anno Domini 1672).

Luciardi Fr. Franciscus, (ADDITAMENTA, pag. 77) qui Ordinis Eremitarum S. Aug. clarus alumnus, floruit XVIII, typis mandavit: De religione prudentum adversus libertinos aliosque, qui spiritus fortes nuncupari gaudent. Fulginiae, 1759 in 4.

Lulmesius et Lulmius Fr. Paulus, vide: Olmi Fr. Paulus.

Lupidi Fr. Aloysius, die 4 Aprilis 1830 natus Tolentini, bonam indolem sortitus, incunabula vitae bonis moribus ac pietate honestavit. Decimoseptimo aetatis anno Ordini Eremitano S. P. Augustini in conventu Tolentinate nomen dedit, ibique, post novitiatum, an. 1848 mense Aprili solemnia vota nuncupavit. Recineti, in civitate Firmana atque Romae litteris et scientiis naviter operam dedit, eximiasque Laudes a suis magistris promeruit. Anno 1855 gradu Lectoris obtento, suo muneri optime satisfacere procuravit, non vulgarem, qua pollebat, intelligentiam quotidie perficiens, atque in juvenum vertens suam culturam. Romam inde accitus, mense martio 1859 pro Collegio et mense Augusto eiusdem anni pro Regentia obtinenda periculum fecit. Tum Gandavum missus est, unde paulo post revocatus, Regentis munere in Coenobio S. Augustini de Urbe scienter ommino et assidue functus est. Die 4 maii 1864 doctorali laurea insignitur et ad S. Mariae de Populo uti Vicarius Prior mittitur. Anno 1873 Secretarius Ordinis, ac inde an. 1877 Assistens Generalis renuntiatus est, qui gradus ipsi iterum confertur in Comitiis generalibus, Romae celebratis anno 1889. Academiae theologicae Romanae socius fuit, Examinator Romani Cleri, Sacrae Rituum Congregationis anno videlicet 1886, et Episcoporum ac Regularium Consultor, et ubique theologicae sapientiae ac religiosae probitatis jubar effudit. Aetatem annorum 72 agens, post longam aegritudinem diu et patientissime toleratam, [pag. 164] in coenobio S. Augustini de Urbe, cuius Prior, extiterat, die 15 decembris 1902 quievit in Domino. Vir fuit acer ingenio, studiis assiduus, pietate praestans, intiger vitae. Scripsit, typisque mandavit quae sequuntur:

1. Theses quas vindicandas suscepit Firmi in templo S. Augustini anno 1855, cathedram tenente R. P. Thoma Martinelli Studiorum Reg.

2. Oratio inauguralis pro Generalibus Patrum Augustinensium Comitiis anno Domini 1865 Romae habitis.

3. Sulle sette effusioni del preziosissimo Sangue del Divin Redentore. Brevi Considerazioni, estratti dalla Palestra del Clero. Roma, Tipografia di Roma, 1879.

4. Spiegazioni degli Evangeli editae in epherneride 'La Palestra del Clero'.

5. La Vergine Madre del Vaticano Concilio Patrona. Discorsi e Panegirico pel triduo e festa della Madonna del Divin Parto. Roma Tip. Romana, 1869. Opusculum in 8, pp. 69 et ibidem an. 1870.

6. La Chiesa di Gesù Cristo propagata per virtù dello Spirito Santo. Ragionamenti sugli Atti degli Apostoli recitati nella Ven. Chiesa di S. Agostino in Roma. Roma, Tip. Editrice Romana, 1885, in 4, pp. 313.

7. Compendio storico della vita ed opere del dottore della Chiesa S. Agostino. Roma, Tip. della Buona Stampa, 1887, in 8, pp. 119.

8. Il Culto di N. S. Gesù Cristo e della Divina Madre secondo le feste della chiesa. Trattato istruttivo. Roma, Cav. Antonio Marini, Corso Vittorio Emanuele 337, 1897, 1 vol., in 4, pp. 156; itemque: in Roma, Tip. Sociale, 1893.

9. Il primo Papa S. Pietro. Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1898, in 8, pp. 134.

10. Compendio della vita di S. Rita da Cascia. Roma 1900, Tip. Salvatoriana.

11. Breviarum Historicum seu praeeletiones per summa capita de Historia universali Sacra potissimum et Ecclesiastica. Vol. Ms. in 8, asservatum in Archivo Ordinis.

(Cfr. Litteras circulares R.mi P. Angeli Ferrata die 16 decembris 1902 typis datas, et Perini, Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca, in appendice, p. 164).

Lupidi Fr. Ioannes, S. Theol. Mag., Georgeoduni Firmanae Dioec., die 10 aug. 1867 ortus, per vota emissa die 19 jan. an. 1883 fit Augustinianus, et die 28 martii 1891, studiorum curriculis laudabiliter emensis, fit sacerdos: inde Lector ac studiorum Regens evasit, quibus muneribus obeundis magnum sedulitatis, intelligentiae, caritatis atque probitatis specimen praebuit. Constanter insuper religiosam observantiam, studiorum splendorem, erga Deiparam devotionem, erga proximum humanitatem, in agendis consilio et opere integritatem ostendit. Conventui S. Augustini de Aquipendio et de Urbe magna cum existimatione praefuit, studiis oratoriis, theologicis ac praesertim poeticis, in quibus excellens evasit, maxime incubuit. Ut Consultor Congregationis Sacrorum Rituum magni habitus, nunc inter pietatis officia, in Dei coelitumque sanctorum cultum provehendum, in salutem aeternam animarum procurandam, assiduus, in coenobio ad S. P. Augustini de Urbe, humiliter vitam agit, a Deo laborum suorum atque virtutum iustam expectans retributionem. Scripsit:

1. La Massoneria al cospetto della Vergine addolorata di Campocavallo. Canto. Pesaro, Nobili, 1894.

2. Maria e il Parnaso Italiano, Acquapendente, Lemurio, 1906, in 8. [pag. 165]

3. Del Monachismo. Estratto dal periodico La Madre del Buon Consiglio nelle famiglie cristiane, qua in ephemeride alia praesertim poetica, edidit, Roma Tip. Editrice Poligrafa, 1910.

4. L'Assunzione della Beata Vergine in anima e corpo. Roma, Tip. Pont. nell'Istit. Pio IX, 1909, in 8.

5. L'Eroina di Cascia, Roma, offic. Tipogr. Romana 'Buona Stampa' 1927, pp. 211, in 8. Poema lyricum et epicum, italico idiomate, venustis formis exaratum. Alia atque alia parva poemata etiam edidit in altera nostra ephemeride cuius titulus: Diffondi il tuo Consiglio, o Madre, Romae edita.

Maffei Fr. Aloysius Aurelius, Lucensis, S. Theol. Bacc., mense augusti an. 1891 pie obiit in patria, sexagenario maior. Scripsit atque edidit:

1. De Sanctorum Beatitudine theses, quas publice propugnandas suscepit Interamnae an. 1852, cathedram moderante Fr. Vincentio Gualdi studiorum Regente. Interamnae, Typ. Possenti, 1852.

2. In fine del Mese di Maria predicato in S. Giovanni di Lucca l'an. 1864 ai suoi diletti compatriotti un avviso alle anime devote con un ricordo e calunnia smentita. In Lucca, 1863-1864.

3. La Religione Cattolica difesa contro i nuovi credenti ed applicata al popolo italiano. Conferenza. In Lucca, 1864.

4. Perequazione e giustezza delle Pensioni ai Sacerdoti Religiosi possidenti contro la legge di soppressione del 1866. Lucca, Tip. Angelini, 1885, in 8.

Maganugo Fr. Philippus, Philosophiae Lector, Gelae in Sicilia die 28 aug. 1868 ortus, ac die 25 dec. 1890 professus, sacram litavit hostiam prima vice die 19 oct. 1892. Paulo post nominatus fuit Parochus S. Mariae a Villa Rocca apud Montemregalem, quo etiam nunc degit. Edidit: La scienza del sec. XIX. La società presente e la Religione Cattolica. Ragionamento letto nell'Accademia tenuta il 10 Gen. 1897 a Terranova di Sicilia. Terranova di Sicilia, Tip. Scrodato, 1897, in 4.

Maggi Fr. Antonius, Bononiensis, Sacrae Theol. Mag. atque spectabilis verbi Dei praeco, floruit saec. XVII, et sequentia reliquit partim edita, partim mss. videlicet:

1. Porta Santa da aprirsi nel petto di ogni fedele, ai colpi di vera contrizione, per dare ingresso alla divina grazia, mercè l'acquisto del giubileo dell'anno Santo, 1700. Orazioni e più riflessi a questo fine. Dedicata a D. Costanza Duchessa di Montanaro. Roma, 1700, per Gioseffo Monaldi, in 12. (Cfr. Cinelli-Sancassani, Bibl. Volante, T. III, p. 273).

2. Musa sacra, componimenti latini e toscani sopra diversi soggetti, ms.

3. La sposa celeste, prose e versi. Lavoro per l'eternità, dato in luce da un suo scolaro. Bologna, 1706 per il Pisarri, in 8.

4. Regole per le terziarie di S. Monica, ms. an. 1699.

5. L'abito Agostiniano, ms. an. 1704.

6. Volumetti di orazioni diverse, mss.

7. Le virtù cardinali piangenti per la morte di Innoc. XI Som. Pont. ms.

8. Riflessi sopra le mille Ave Maria di [pag. 166] S. Caterina da Bologna intrecciate di sacre scritture. ms.

9. Ad librum P. Cornelii Curtii, Virorum illustrium Ord. S. Augustini, additamenta elegiaca. ms.

(Cfr. Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 62).

Maggi Fr. Basilius, Genuensis, doctrina clarus, vixit saec. XVI. Ex cuius ingenio extant:

1. Oratio in Illustrissimi et Rev.mi D. Gregorii Petrocchini, S. R. E. Card. Amplissimi tit. S. Augustini ac universae Augustinianensis Religionis vigilantissimi Generalis ad Cardinalitiam amplitudinem creatione. Mediolani an. 1590, in 4.

2. Oratio de laudibus Rev.mi Fr. Spiritus Vicentini, universae Augustinianae Reipublicae Magistri Generalis vigilantissimi. Ms. olim asservata in Biblioth. Aprosiana.

(Cfr. Oldoinus, Athen. Ligust., 1680, p. 97; Ossinger, Bibl. August., p. 530; ubi dicitur: "vir magnae eloquentiae, rhetor insignis, et orator plurimum laudandus"; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 131).

Magri Fr. Nicolaus, Drepanensis, dicitur ab Antonio Mongitore in sua Biblioth. Sicula poeta atque historicus, florebat anno 1640. Typis edidit carmine latino:

1. Triumphum gloriosae Virginis S. Catharinae Rotarum, Venetiis, 1640.

2. Discorso Cronologico dell'origine di Livorno in Toscana dall'anno della sua bndazione fino al 1646. Napoli, Francesco Savio, 1647 in 12; Livorno, 1647 in 8; et sub tit. Origine di Livorno, Firenze, 1769, Tomi 3 in 4, una cum notis et additamentis P. Fr. Augustini Santelli eiusdem Ordinis. (Gfr. Ossinger, p. 533: Lanteri, T. III, p. 178 et Moreni, Bibliografia Stor., Firenze, 1805, Vol. II, p. 11).

Mainani Fr. Petrus, Mediolanensis, theologus et concionator egregius, ut Pamphilus sub an. 1341 habet, composuit Sermones de temporibus, qui anno 1575 Mediolani in Bibliotheca S. Marci pulcherrimis characteribus mss. asservabantur. Hic forte est quem alii Petrum Mainerium Mediolanensem appellant de quo infra sermones instituemus. Ita noster Herrera, T. II, p. 277, qui reapse, eodem loco, p. scilicet 281 haec habet.

Maineri Fr. Petrus, Mediolanensis, theologiae lector, incert. tempore floruit. Duo tomi opusculorum eius in charta peragmena mss. asservabantur in Bibliotheca S. Marci Mediolanensis. Primus continet: Sermones dominicales et est eius initium: "Erunt signa...". Secundus vero: Sermones festivos, et sic inc.: "Quasi ignis" in festivitate S. Andreae.

(Cfr. etiam Gratianum, p. 153; Ossinger, p. 534 et Lanteri, T. I., p. 208).

Malabranca Fr. Ugolinus de Urbeveteri, perillustris Provinciae Romanae alumnus, Parisiis nomine acutissimi doctoris donatus, quo primam cathedram tenens, maximo in pretio habitus est, et cum litteris, moribusque ornatissimus esset, Ecclesiam Dei tum docendo, legendo et scribendo mirum in modum adiuvit. Per tres annos studiis vacavit Parisiis ab anno scilicet 1335 ad an. 1338, et in Italiam reversus Urbeveteri in capitulo provinciali inibi die 10 iulii eiusdem anni celebrato Provincialis Definitor electus evasit. Ubinam Lectoris munus exercuerit non constat, forsan Romae, quo expleto, an. 1343 in cap. generali Mediolani habito designatus fuit ad legendas Parisiis Sententias, inibi reversus circa an. 1348, ac paulo post Baccalaureus evadens. Noster Remigius de Florentia, Episcopus Comaclensis, an. 1352 supplicavit [pag. 167] ut idem Ugulinus "qui ordinarie Parisiis legit Sententias et est per suum ordinem Bacc. ad Magisterium presentatus", a Cancellario Parisiensi ad Magisterium promovetur (cfr. Denifle et Chatelein, Chart. Univ. Paris, T. II, p. 536); unde probabiliter eodem anno ad hunc gradum promotus fuit. Adivit postea Avinionem et an. 1357 erat Perusiae, ubi videtur mansisse usque ad an. 1360, diversis munenibus ibidem functus. Fuit dein Vicarius et Visitator Provinciae Senesis constitutus, atque an. 1364 adnumeratus (ita Lanteri in Eremi Sacrae Augustinianae, Par. I, p. 32) inter novem perinsignis Bononiensis Theologorum Collegii fundatores, quorum unus etiam fuit perinsignis noster Card. Bonaventura Baduarius. Eodem anno a Canonicis Urbevetanis electus fuit patriae episcopus, quam tamen electionem Urbanus V confirmare renuit, eo quia eamdem sedem alteri designaverat. Verum paulo post, anno videlicet 1368 Avenione in festo Pentecosten renuntiatur totius Ordinis Prior Generalis, et tribus post annis, die 10 febr. 1371 hoc officium dimisit, per eius promotionem ad Patriarcatum Constantinopolitanum, quo etiam habuit in commendam episcopatum Ariminensem (cfr. Denifle et Chatelain, opus cit., T. II, p. 536 in nota). Non semper tamen in sua dioecesi resedit, quippe quod gravibus negotiis expediendis saepe saepius adhibebatur. Quapropter an. 1374 a Gregorio XI Lutetiam missus, cum inde Romam reverteretur, Aculae, non procul a patria, mortem invenit. Corpus eius Urbevetenem translatum apud nostrates sepultum fuit. Eius opera sunt:

1. Super IV libros Sententiarum commentaria, quae mss. asservantur Romae in Bibl. Angelica, cod. 4 (A. 1. 8) membr. in fol., binis coll., ff. 200, saec. XIV; Inc. prologus (f. 1) "Exemplo veri summique magistri". Explicit (f. 200): "lectura super quatuor libros Sententiarum compilata Parisius per doctorem eximium dominum Ugolinum de Urbeveteri sacrae theologiae professorem et constantinopolitane (l. Hierosolymitanae) ecclesiae patriarcam dignissimum Ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini". Fuit hic codex Magistri Fulgentii Baldani, ut in fronte notur. (Cfr. Narducci, Catal. cit., p. 2). Parisiis in Bibl. Nation. 14559; Burdigalae (Bordeaux) in Bibl. publ. cod. 164, saec. XIV, ff. 221, binis coll., qui aliquantulum differt a Parisiensi, et in quo, sicut in cod. Angelico, f. 216 legitur "Lectura fuit notata anno Domini 1352, set reconciliatio fuit facta anno Domini 1365". Item extabant etiam Cremonae in conventu S. Augustini, uti adnotat Possevinus in Appendice, T. III, App. Sacri, et Arisius in Cremona lit., Parmae, 1702, T. II, p. 377; Mediolani in nostra ad S. Marcum; Bononiae ad S. Iacobum; Neapoli ad S. Ioannem de Carbonaria, et etiam Venetiis in S. Francisci de Vinea, et in primo libro tantum in Bibl. SS. Ioan. et Pauli ut Tomasini, p. 29 et 106 scripsit. A. B. Alphonso de Orozco et Coriolano vocatur hoc opus, altum, solemne et in magno habendum praetio.

2. Ugulini Urbevetani Declaratio musicae disciplinae. Item Boethii de Musica Taurini in Bibl. Nation. Cod. 1061 (G. IV. 31) chart. saec. XV (1470) cc. 97. .

3. Commentaria in Boetium de philosophica consolatione. Bononiae et Parisiis in Bibliothecis Ordinis, ita Gandolphus, pagina 343-345.

4. Quaestiones super octo libros Physicorum partes 2. Prima pars, scilicet in quatuor primos, est in nostra S. Marci Mediolani, ita pariter Gandolphus, p. 345.

5. Quaestiones super Praedicamenta et Perhiermias lib. 2. Idem ibidem. [pag. 168]

6. Quodlibeta omnium iudicio dignissima. Ita Arthaman Schedel in Chronico aetatum mundi, f. 218.

7. De differentia idiomatum. Idem ibidem.

8. De Deo uno et trino, lib. 1.

9. Sermones ad clerum et populum R. F. Hugolini Augustiniani. Reperiuntur mss. Parisiis in Biblioth. vulgo de L'arsenal, cod. 57 (68. T. L.) B. chart. saec. XV. Olim fuerat conventus S. Augustini Parisiensis, et explicit: "Iste liber in quo multa continentur, est de bonis egregii nostri magistri Roberti de Porta, quondam Provincialis provincie Francie. Orate Dominum pro ipsius anima. Obiit circa annum Domini MCCCCLXIII, mense decembris in octava conceptionis genetricis Dei Mariae".

10. Sermones de tempore, liber 1. Venetiis in Bibl. S. Marci, Cod. 9, class. VI, inter. ff. 28-38.

11. Sermones de Sanctis, lib. 1. Asservantur mss. Venetiis in Bibl. S. Marci, Cod. 9, Classis VI, membr. saec. XV., inter ff. 60-66. Hoc in codice Sermonum adsunt quamplurimi alii sermones anonymi. Sunt ne nostratis Hugulini?

12. De principiis Ordinis. De sacris disciplinis, et alia.

(Cfr. Gratianus, Anastasis Aug., p. 98; Elssius, p. 305; Herrera, T. II, p. 500; Trithemius, Script. Eccl. (1531), fol. 94; Guillelmus Eynsengrenius in Catalogo testium veritatis, p. 125 illum vocans: S. Hugolinum; Torelli, Secoli Agost., T. V, pp. 101-3 et T. VI, pp. 147-149; Ughelli, Italia Sacra, T. II, col. 432, n. 43; Fabricius-Mansi, Bibl. Lat. m. et inf. aetatis (Florentiae, 1858), T. V, p. 9; Lanteri, Postr. saec. sex R. A., T. I, p. 355; Hurter, Nom. Lit., T. II (1906) col. 623; Analecta August., Vol. IV, p. 472 et alii quamplunimi).

Malatini Fr. Aloysius, sive Ludovicus, Patavinus, cuius meminit Scardeonius in suo opere: De Antiquitate Urbis Patavii, Basileae, 1560, et ex eo Torelli, Sec. Agost., Vol. VIII, p. 422, an. 1543 erat Lector Patavii, an. 1547 Bacc. in conventu Florentino, ex quo missus fuit Regens Tarvisium cum facultate suscipiendi insigna magistralia post annum, et an. 1549 erat Magister Regens Papiae. Duos post annos interfuit Capitulo generali Bononiae, atque in eo die 8 maii in ecclesia nostra S. Iacobi vehemens et acer in dicendo praedicavit. Fuit inde missus Mag. Regens in studio Senensi, et an. 1592 iterum Mag. Regens in nostro studio Tarvisino. Haec omnia accepimus ex Analectis Aug., Vol. IX, praesertim pp. 374, 387, et Vol. X, p. 163. Illum scripsisse putamus sequentem opus, prout sequitur inscriptum: M. F. Luigi, padre dell'ordine di S. Agostino. Trattato dalla perfetta maritata. Venezia, Ciotti, 1595 in 8 parvo.

Malfatti Fr. Iacobus, Etruscus, floruit saec. XIX, cuius extant: De Deo homine. Christi Iesu humani generis Salvatoris theses, quas publice defendit in templo S. Augustini de Urbe an. 1835. Cathedram tenente P. Fr. Augustino Brigida. Studiorum Regente. Romae ex typ. Contedini.

Malvezzi Fr. Fuscus Paraclitus, ex clara aeque ac vetusta Malvetiorum Bononiensium familia oriundus, sed Cornetanus patria, an. 1408 primam aspexit lucem. Prope nihil scimus de eius prima familiari institutione, de eius ad Augustinianum Ondinem ingressu, deque eius studiis humanioribus, philosophicis atque theologicis, cum ipse nobis tantum appareat an. 1454 iam maturus, [pag. 169] licentia a Priore Generali obtenta "legendi sententias extraordinarie in studio Bononiensi ceterosque actus sanandi usque ad gradum magistri inclusive in anno 1457 post festum natalis domini. De cathedra vero secundum consilium patrum illius conventus sive prioris regentis sibi provideatur". (Cfr. Reg. Ordinis Dd. 4, f. 171). "Die vero 5 ianuarii 1455 haec licentia extensa fuit" ut in quacumque universitate vocatus fuerit ad aliquam lecturam illam acceptare et exercere possit". (Ibidem 1. 171v). Ex ipsius Bononien. Universitatis actis insuper constat Paraclitum nostrum philosophiam in ea docuisse ab 1456 ad annum 1460, et eo ipso anno 1456, die 29 augusti in eadem Universitate S. T. doctoralem lauream consequutum esse. Inde a Pio II, quem Senis agnoverat cuiusque amicitia gaudebat, ad Episcopatum Acerni in Principatu ulteriori assumptus fuit die 15 maii 1460. Episcopale onus cum mortalis vitae sarcina deposuit die 11 aprilis 1487. Ex membrana archivii Dioec. Salernitanae (Scaff. XI, arch. Mens. v. 17, et arch. Mens. Conc. VI, v. 132) haec de tam perinsigne praesule habentur: "Paracletus Fuscus e familia Malvezzi sed Cornetanus patria et ordinis S. Augustini, magister Bononiensis, qui a p. Pio II praesul factus est Acernensis ab ipso a. d. MIDLX, illustris, mortuus est hic Acerni viginti post septem annos et cum epitaffio magno sepultus. Vale". Et en Epit. "Rev. in Xsto patri / Fusco Paraclito Malvetio / Ord. FF. Aug. / Lectori Theolog.e ac Philos.e / in Uni.tate Senen. iam iam Bonon. / Per Pont. Pium II Ep. creato an. Nat. Dom. MIDLX / Hujus Acernensis Dioeceseos / E Patria Cornetano sed More Acernensi / Mortuo III Idus Aprilis MIDLXXXVII / Hic Sepulto Optimo Patri / Dioecesani Unanimiter PP.". Reliquit suae sequntur:

1. Fr. Paracliti cornetani ord. her. S. Augustinis, Veneciis in die Iovis sancta, Oratio. In Cod. Vat. Palat. Lat. 598, saec. XV, in 4, inter ff. 145-149.

2. Paracliti Cornetani Heremitarum ordinis ad Pium papam secundum bucolicum carmen. Cod. Vat. Regina Lat. 643, membr saec. XV, continens inter ff. 24-35 tres eclogas, ac propterea mutilum, cum idem bucolicum carmen in Cod. Biblioth. civitatis vulgo Troyes in Gallia sub n. 2471 inter. ff. 13-18 habeat eclogas sex. Inc. eclogae primae titul.: "querulus fletus" inde: "Fuscus", "Cur, Amarilli, precor, tanto clamore laboras". Exp. ecloga VI (f. 18): "... mihi pande penates".

3. Fr. Paracliti Cornetani Ord. S. Aug. Liber de Passione D.ni versu heroico, anno 1458. Cod. I. VI. 231 Biblioth. Chisianae nunc in Vaticana, membr. saec. XV, ff. 41. Inc.: "In primis ad eundem Pontificem praefatio" (exametra). F. 32 incipit epistola ad Pp. Pium II, quae data fuit, ex Bononia ad IIII Nonas Octobris 1458.

4. Fusci Paracleti Cornetani Acernensis Episcopi Tarentina: id est contra Principem Tarentinum poema. Cod. 8374 Biblioth. Nationalis Parisiensis Lat., saec. XV, chart. in 4; et cod. 2696 Bibl. Universitatis Bononiensis, edit. a "Giovanni Martucci, Un Poema Latino Inedito del secolo XV sulla tentata Restaurazione Angioina, Edizione non venale di soli 500 esemplari", Roma, Giovanni Balbi, 1899, in 4, e cuius introductione haec fere omnia accepimus.

5. Satyrae, ms. quae a Martucci, quamvis describantur, non indigitantur tamen ubinam sint.

6. Fusci Paracleti Acernensis Episcopi ad praestantissimum virum Robertum de Sancto Soverino [pag. 170] Salerni Principem De Bono Mortis Liber. Sequuntur alia quaedam carmina ad eumdem Robertum non inconcinna. Cod. 228, f. III, 6, membr. saec. XV, ff. 78 Bibl. Universitatis Taurinensis. In fine codicis haec leguntur: "Explicit liber de bono mortis". Salerni, XXVI, Ian. MCCCCLXXI.

(Cfr. fere omnes nostrates, sed praesertim praelaudatum Martucci).

Manchi Fr. Ambrosius, Augustinus, Sacrae Theol. Mag., Augustinianae Congreg. S. Ioannis ad Carbonariam clarus alumnus, vixit saec. XVIII. Neapoli in conventu S. Ioannis praedicti ab an. 1708 ad an. 1717, sua studia, quae dicuntur passiva, magna cum laude perfecit, ac inibi primum renuntiatus fuit Lector, deinde studiorum Regens ac tandem S. Theol. Magister. Dicitur a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 332, in S. P. Augustini doctrina admodum versatus, et an. 1767 facultatem obtinuit librum edendi: De Superno adiutorio Innocenti creaturae necessario, Neapoli, 1770, 1 vol. in 4.

Mancini Fr. Marianus, Pisaurensis, erat an. 1569 et 1570 Baccalarius et Regens Ariminensis. An. 1587, iam in Sacra Theologia Magister, tamquam definitor provinciae Aprutinae interfuit capitulo generali Romae celebrato, et die 22 maii an. 1588 erat Gregorii Petrocchini, tunc Generalis et postea Cardinalis Episcopi Praenestini, socius et egregius divini verbi ecclesiastes. Referam quod libr. I sui viatorii inseruit Petrocchinus (sub die 22 maii 1589): "ad instantiam Reginae Danorum Christinae M. Manianus Pisauriensis, socius noster, Derthonae concionatus est, ac optime se gessit. Cuius rei gratia ipsa Regina, dum essemus in mensa in domo Vener. P. M. Alexandri Genuensis eius confessoris, qui nos ad cum eo manducandum invitaverat, decem pro elemosyna concionatori misit ducatos". Esiguum stipendium, si reginam spectemus; sed ingens Mariano donum, quia ab ipsa regina missum. Fuit postea Marianus, ut Crusenius in Monastico asserit, "ad magna natus, Duci Urbinati theologus et consiliarius". Uti Definitor provinciae Marchiae Anconitanae interfuit comitiis generalibus mense maii an. 1598 Romae habitis, in iisque primus fuit ex iudicibus causarum adlectus. Vivebat adhuc in Registris Generalium an. 1608 VI idus Octobris. Quae scripsit, et edidit sunt:

1. Le diciotto prediche fatte in diversi luoghi d'italia e di Spagna. Pesaro, 1601, I vol., in 4.

2. Oratio in Comitiis Generalibus Recaneti habita die 25 maii 1602 in defunctorum commendationem. Arimini, apud Ioannem Simbenium, 1602, Superiorum permissu. Asservatur in Bibl. Angelica sub signo Z. 13. 6. (Cfr. Herrera, T. II, p. 89; Ossinger, p. 538, et Lanteri in Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. II, p. 435).

Mancini Fr. Petrus Paulus, Pergulensis, floruit saec. XVII ineunte, cuius extant:

1. Applausus generalis auspicatiss. felicissimisque Nuptus Ser. Cosmi Medices Flor. Principis etc. Ser. ac Potentis Principis Ferdinandi M. D. Hetruriae Filii cum Ser. ac lectiss. Principe Magdalena Arciducissa Austriae etc. datus et dedicatus Ser. Sponsae a Fr. etc. Graecii Styriae, excudebat 1608 Georgius Windonenstradius, in 4.

2. Garnelia pro felicibus et auspicatissimis sponsalibus contractis nuper inter Ser. et optatiss. Federicum Ubaldum, Franc. [pag. 171] Mariam a Robore Ducis Urbini... filium et Ser. ac lectiss. Principem Claudiam Medices M. D. Hetruriae Ferdinandi etc. filiam dicata a Fr... Graecii, excudebat Georgius Windmenstradius, 1609, in 4. Haec opusca sunt rara.

(Cfr. Moreri, Bibliogr. Stor. Ragionata della Toscana, T. II, p. 17-18).

Mancini Fr. Vinc. Aurelius, Abellinensis, Provinciae Neapolitanae alumnus, floruit saec. XIX. Scripsit: Discorso sacro per la solenne inaugurazione del pio istituto delle suore Salesiane de' sacri cuori. Addette all'educazione delle Sordomute in Bari il dì 20 Gennaio 1893. Avellino, Stabil. Tipografico Bari, 1893.

Manfredi Fr. Octavius, Cremonensis, appellatus Simonino fuit theologus et orator magni nominis tum apud italos tum apud Gallos. Fuit Coenobii Lugdunensis Pnior, an. 1614 praefuit Provinciae Narbonensi, et in toto Galliarum Regno extitit Generalis Vicarius et Visitator. Parisiis itidem in regali aula notissimus, utpote, Reginae Mariae Mediceae, Henrici IV uxoris, a confessionibus selectus: bis etiam in hebdomada in Regio sacello praedicabat, prout in exequiis Henrici anno 1610, funebri elogio, gallico idiomate conscripto, coram magnatibus eum commendavit. Pro comitiis generalibus habendis an. 1620 Romam adivit, unde expeditus, iterum remigravit in Galliam, ubi vivere desiit. Habetur ab eo:

1. Oratio funebris in exequiis Henrici Regis etc. e lingua gallica Latine traducta. Parisiis, Italice vero: Orazione funebre nella morte del Grand'Enrico IV Re di Francia e Navarra composta e pronunciata dal R. P. Ottavio Manfredi, Teologo e Priore nel Convento di S. Agostino di Lione. In Lione, 1610, in 4.

2. Sermo de Annuntiatione B. M. Virginis et de peccato originali. Extabat hic sermo ms. in Bibliotheca Monacensi.

(Cfr. Arisi, Cremona Literata, Parmae, 1702 et Cremonae 1741, T. III, p. 241-42 ubi dicit: alia opera, ut fertur, composuit Reglinae dicata; Ossinger, in Bibliotheca August., p. 538; Gratianum, in Anastasi Augustiniana, Antuerpiae, 1613, p. 141, ubi affirmat praedictam orationem funebrem habuisse Lugduni italico sermone, quae postea ob elegantiam Gallico sermone mandata fuit; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., Vol. III, p. 180; Analect. August., Vol. X, p. 313 et 314, ubi noster Manfredi dicitur Patavinus, et Cinelli-Sancassani, Biblioteca Volante, T. III (Venetiis, 1746), p. 256).

Manigli Fr. Antonius, cuius patria reticetur, floruit saec. XVII, a quo videntur scripta quae sequuntur, quaeque, sub dubitatione tamen, a Narduccio, Catal. cit., pp. 494-96, eidem adscribuntur, et sunt:

1. Tractatus theologicus de Incarnatione. Cod. 1195 (S. 5. 22) chart. ff. 167, in 8, saec. XVII, olim P. Antonii Manigli, qui forte auctor, uti putat praefatus Narducci in catal. Bibl. Angelicae de Urbe, sicuti et de sequentibus.

2. Tractatus theologicus de iustitia et iure, de voluntario directo et indirecto. Cod. 1198 eiusdem Angelicae bibl., ff. 185.

3. Tractatus de virtute poenitentiae. Cod. 1203 eiusdem bibl., chart. pp. 430.

4. P. Antonii Manigli Ord. S. Aug. tractatus de justitia et iure an. M.DC.XXIV, Cod. 1204 eiusdem Bibl., chart. in 8, ff. 193.

Manna Fr. Ioan. Philippus, Regalbutensis, discipulus P. Caelestini Bruni in conventu Panormitano [pag. 172] ad S. Augustinum an. 1618, floruit saec. XVII et quaedam Epigrammata edidit, inter quae unum praefixum operi Logicalium disputatium eiusdem Caelestini Bruni. Neapoli, 1619.

Mannelli Fr. Lucas, (ADDITAMENTA, pag. 77) Salernitanus, et non Menelli, uti illum nominavimus in Vol. II, p. 216 a Toppio decepti. Vixit saec. XVIII labente, eiusque magnum opus, cui titulus: Lucania sconosciuta, duobus voluminibus compactum, nunc ms. asservatur in Bibl. Nationali Neapolitana sub hoc signo: X-D-V, 1-2 ab Eccles. auctonitate sub die 8-X- 1792 approbatum. Praeit primo volumini, pp. 312, series auctorum, quibus in suo opere scriptor utitur, et in eo universa Lucania describitur, eiusque universa enarratur historia a Graecorum dominatione usque ad auctoris tempora: alter vero volumen historiam continet singularum Lucaniae civitatum atque principalium oppidorum, ex quo secundo volumine Sac. D. Rocchus Gaetani excerpsit atque edidit: Notizie di Policatro Bussentino, Napoli, pei Tipi di L. De Bonis, Duomo 228, an. 1880, opusculum pp. 32, in 12, in quo de nostrate hae habentur: "Il Mannelli è storico erudito, diligente, e sicuro de' fatti che narra, e le mende, se ne tiene, dipendono dalle difficoltà del suo lavoro, perchè, per quanto sappiamo, egli il primo si accinse all'ardua opera di ricercare a traverso i secoli oscuri dell'antichità, la storia favolosa e veridica della regione Lucana. Peccato che ancora inedita si serbi negli scaffali della biblioteca nazionale di questa Napoli! A dire il vero, dandola alla luce, apporterebbe in ispecie ai Lucani, una dovizia di conoscenze pratiche".

Mansuetus a S. Felice, Augustinianus Discalceatus Congr. Italiae, vixit saec. XVIII, scripsit atque typis mandavit: De discordia sistematis rationis sufficientis cum libertate humana, cum libertate, omnipotentia et sapientia divina, cum mysteriis gratiae et praedestinationis. Cremonae, 1775, vol. 1 in 4. Ex catal. n. 204, p. 206 Alberti Bocca, et ex Hurter, Nomencl. Lit., T. V, 2.ae editionis, col. 9.

Mantinus Fr. Marianus, quo saeculo vixerit, aut cuius nationis, patriae, provinciae et coenobii fuerit, nihil habet Philippus Elssius p. 467; solum refert, quod, teste Talamello libro IV in Magnificat, composuerit: Conciones quadragesimales. Ita Ossinger, p. 540.

Mantovani Fr. Augustinus Maria, Mirandulensis, in baptismate Ioseph vocatus, Mirandulae ortum habuit die 17 decembr. 1747 ex Paulo et Elisabetha Gauzerla. In humanionibus litteris a Patribus S. I. in patria institutus, undevigesimum annum agens die 27 iunii 1765 in coenobio S. Catharinae de Concordia Augustinianum Institutum ingreditur, et tyrocinio expleto, Bononiam mittitur, ubi studiis philosophicis atque theologicis per octo annos incubuit. Diversa postea suae Provinciae coenobia incoluit ab an. scilicet 1766 ad an. 1798, renuntiatusque fuit Lector an. 1784. A gubernio Reipublicae Cisalpinae ordinum Religiosorum suppressione decreta frater Augustinus noster apud nos Mirandulae sese recepit, inibi manens usque ad mortem, quam oppetiit die 23 decembris 1814. "Il P. Mantovani (narrat F. Ceretti, in Memorie Stor. Mirandolesi, Vol. VIII, T. II, p. 231 et seqq.) coltivò la sacra eloquenza; e disse moltissimi quaresimali, e quantità grande di panegirici nelle chiese di molte diocesi. Il suo quaresimale fu dato da mia avola a don Martino Ragazzi prevosto di Mortizzuolo, il quale lo cedette al p. Fulgenzo Campi Minor Riformato nel convento di Correggio il 4 maggio 1854. Il Mantovani ebbe buon gusto nelle belle lettere, e conservo una sua Orazione eucaristica latina letta ai Padri dopo di aver professato nell'Ordine Eremitano. Sono ancora presso di me altra due Orazioni, pure latine recitate ai Padri medesimi, in occasione delle solennità del Natale di N. S. G. C. Posseggo pure molte sue lettere nell'idioma suddetto scritte ad alcuni Padri dell'Ordine non che all'amico suo don Giov. Fratti, sacerdote della Mirandola, nelle quali gli parla a lungo dei suoi studi, e gli discorre con molta profondità di cose filosofiche e teologiche. In giovane età fece pure tentativi poetici, e, fra le sue carte si trovano sonetti ed altri componimenti italiani, elegie, egloghe, odi, endecasillabi, epigrammi latini, quasi tutti di argomento sacro, e che non mancano di merito e di grazia", et in nota affert quoddam epigramma in festo S. P. Augustini pro specimine; atque haec omnia continentur in Vol. ms. cuius tit.: Liber Carminum. Collegit insuper multa poemata aliorum auctorum sui temporis, nec non "antichi quaresimali di religiosi del suo ordine".

de Mantua Fr. Albertinus, doctissimus theologus, et sacrarum litterarum interpres, celebratur a Iac. Philippo Bergomensi dum an. 1317 de origine urbis Mantuanae sermonem intexit. [pag. 173] At non explicat quo tempore vixerit. Illum claruisse an. 1400 habet Alphonsus Ciaconius, Bibliotheca, Parisiis, 1731, p. 58, et noster Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A, T. I, p. 364; itemque alii quammulti idem affirmant; ast nobis non constat quando reapse vixerit. Albertinus mss. reliquit:

1. Tractatum de Corpore Christi valde eruditum.

2. Quaestiones de coelo et mundo.

3. Partem tertiam libri, qui dicitur Egredimini.

4. Quadragesimale incompletum. Quae omnia mss. extitisse in nostra Bibliotheca ad S. Augustinum de Cremona affirmant Possevinus in Apparatus Sacri, T. III in Appendice; Arisi in Cremona Lit., Perusiae 1702, T. II, p. 377, et Ossinger, p. 541.

de Mantua Fr. Albertus, celebris Ordinis Augustiniani praedicator, floruit iuxta Cherubinum Ghirardacci in sua Historia Bononiensi, an. 1204, quo tempore fuit, ut quidam aiunt, pacis Angelus inter Cives Bononienses et Mutinenses, et unius et alterius urbis rebelles animos penetrabili Dei verbo ad concordiam flexit. Ita noster Herrera, T. I, p. 52. Huic ab Ossinger, Bibliotheca August. p. 541 tribuuntur editae: Lectiones Scripturarum, quod facit etiam Elssius, p. 23.

de Mantua Fr. Nicolaus, Ord. Erem. S. Aug. Congreg. Lombardiae, floruit saec. XVII, atque edidit: Breve di S.S. Clementle X della confermazione e nuova concessione dell'Indulgenze per l'archiconfraternita de' Cinturati e cinturate detta di S. Agostino e di S. Monica. Guastalla, 1689, 1 vol. in 8. Ex catalogo 230 librarii Alberti Bocca n. 3009.

de Mantua Fr. Philippus, cognomento Longobardus, ille est S. Theol. Doctor insignis, quem Pamphilus, f. 104, floruisse narrat an. 1511, et Herrera, T. II, p. 283. asserit eumdem esse, ac illum, de quo loquitur Sabellicus Aenneade 10, lib. XIII, editionis Ascentianae 1528, p. 329, his verbis: "Philippus Eremitanus per idem tempus Mediolani clarum nomen adeptus ob ea, quae scripsit, in qua eloquentiae defectum industria compensamus. Et hi quidem (nempe de quibus loquitur) Sixto Pontifice aut clarum erant nomen adepti, aut clarescere coeperunt". Eius expositionem in Apocalypsim praelo dedit an. 1527 Silvester Meucci de Castilione Arretino, simul cum Abbatis Iohachimi in eiusdem commentariis, qui epistola praeliminari ad Cardinalem Aegidium Viterbiensem haec adiecit: "Addidi et perlucidam lecturam in ipsam Apocalypsim nostri sacri Ordinis Doctoris clarissimi, Magistri videlicet Philippi de Mantua, qui ita docte, dareque dixit, ut ei parem viderim neminem". Typis hoc opus prodivit itaque sub hoc titulo: Lectura perlucida in Apocalypsim R. Mag. Philippi de Mantua Augustinianae Eremiticae Familiae Doctoris eximii. Paduae 1516, in 4, atque Venetiis ex Calcographia Francisci Bindoni et Maphaei Patiini, 1527, in 4. (Cfr. Gandolphus, p. 305, qui addidit: "alia scripsisse puto, sed non edita", et Ossinger, p. 541).

Marabottini Fr. Possidius, S. Theol. Lector, in regenerationis fonte Evangelista vocatus, in oppido vulgo Grotte di Castro anno 1874 ortus, atque anno suae aetatis sextodecimo Augustinianum Ordinem Carpineti ingressus, vir evasit perspicaci ingenio, tenacissima memoria atque optima indole praeditus. [pag. 174] Studiis laudabiliter confectis, atque ad Sacrum praesbyteratus ordinem ascensus, praedicationi sese totum dedit, atque Romae in S. P. Augustini, in S. Mariae de Populo ecclesiis pluries praedicavit, itemque Genuae, in Terra Cavarum, ubi per duodecim annos paroeciam tenuit, Philadelphiae in America Septentrioni, in civitate S. Laurentii de Troit, et aliis in civitatibus missionarii munere functus est. Pluries extitit Prior tum in coenobio S. Stephani Cavarum tum Romae; pluries Provinciae Romanae, cuius est alumnus, in Definitorem et in Provinciae secretarium electus fuit. Nunc autem ad S. Augustini de Urbe degit, et ipsi salutem diemque longam precamur. Scripsit atque edidit: La Santa degl'impossibili, Rita da Cascia, Agostiniana. Prefazione di Mons. Prof. Carlo Salotti: illustrazioni del Cav. Giovanni Costantini. Roma, Tip. Poliglotta Vaticana, 1918, pp. 140; 2a. editio "riveduta ed ampliata", P. Sansaini, Arti grafiche e fotomeccaniche di Roma, 1923, pp. XIII-208, in 8.

Marabottini Fr. Possidius, (ADDITAMENTA, pag. 77) quem memoravimus in V. II, p. 173, quamplurima etiam scripsit in Ephemeride, cui tit. Dalle Api alle Rose, quam ipse una cum nostrate P. Augustino Ruelli, de quo in V. III, p. 141, faventibus Monialibus Augustiniani Monasterii a S. Rita, Cassiae, in oppido, magno cum pietatis in S. Ritam augmento moderatus est. Evulgavit insuper: In Oriente ed in Occidente. Dramma natalizio in tre atti per sole donne. Prosa e Musica P. Sansaini, arti grafiche e fotomeccaniche di Roma, 1930 in 8, pp. 42.

Marachus Fr. Balthassar, Neapolitanus, insignis S. Theol. Mag., cathedraticus Tranensis, et apud Ordinem an. 1542 Apuliae Vicarius Generalis, an. 1544 die 25 iunii creatur Episcopus Lesinae ad radices Montis Gargani. Appellatur etiam Episcopus Nunciatae de Neapoli, quia hujus nominis Neapolitanum monasterium illam civitatem possidebat ex donatione Reginae Margaritae (1411) Ladislai regis matris, ut ait Moroni, vol. 38, p. 112. Supremum diem obiit Balthassar noster an. 1550. Nominatur ab Ugh. T. VIII, col. 313, n. 22; ab Herrera, T. I, p. 108, et a Nic. Toppio, in Bibl. Neap., p. 36, iuxta quem quoddam opus theologicum edidit. Ita Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 103.

Marasca Fr. Carolus Caesar, Mediolanensis, S. Theol. Mag., sequentia ex obedientia suscepit officia, nempe Prioris in conventu ad S. Marcum et Papiae ann. 1644-l647, quo tempore Communitas Papiensis ad P. Generalem scripsit: "Sono tanti e così singolari i meriti del P. M. Carlo Cesare Marasca, Priore di S. Agostino, che ci sforzano di ricorrere dalla P. S. R.ma supplicandola di concedercelo per doi altri anni nella sua carica di Priore, havendo egli fatto tanto nel suo governo, sì nel spirituale come nel temporale... assicurandola che non solo farà cosa grata alla Nobiltà, ma insieme alla nostra Città, innamorata delle buone qualità di detto Padre" (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex cit., Vol. V, p. 48). Alias et quammaximas laudes scripserunt de eo Capitulares Patres illius conventus. Fuit postea Insubricae provinciae praefectus, et an. 1661 in capitulo gen. eiusdem provinciae Definitor. Templum S. Marci funditus instauravit atque ornavit prout fecerat in templo S. P. Augustini Papiae. Obiit die 25 novembris 1662. Eius quaedam habentur typis edita, nempe:

1. Oratio in laudem D. Catherinae Virg. et Mart. Patavi, 1620 apud Ioan. Bapt de Martinis, in 4.

2. Pregi della Sacra Cintura del gran Patriarca S. Agostino e S. Monica con breve raccolta delle grazie e indulgenze concesse da vari sommi Pontefici alla Compagnia dei cinturati... Milano per Giov. Battista Malatesta, 1633 et reimpr. an. 1660.

3. Quaedam eius epistola de picturis peragendis in conventu S. Augustini Papiae, est edita in citato Codice Dipl., p. 51-52. (Cfr. Argelati, T. II, col. 155; Ossinger, p. 543; Lanteni, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 135, atque alii). [pag. 175]

Marasca Fr. Nicolaus, Mediolanensis, S. Theol. Mag. Caroli Caesaris germanus frater minor, fuit et ipse concionator magni nominis. An. 1673 in capitulo gener., hoc anno habito, propositus fuit 2 loco Provincialis Insubriae, et an. 1680-82 praefuit conventui S. P. Augustini Papiae. Obiit Mediolani anno 1688 in S. Marci coenobio. Reliquit mss. volumina duo variarum Concionum Latinaram et Italicarum. Laudatur tum a doctrina, tum a probitate morum, et singulari zelo, quo fervebat in animarum salute et confessionum auditione procuranda.

(Cfr. Ossinger, p. 542 ex Argelato T. II, col. 856, et Lanteri, T. III, p. 178).

Maratoni Fr. Haerennius, Neapolitanus, S. Theol. Mag., quem gradum obtinuit, post multos annos in munere docendi in Academia Neapolitana consumptos, in capitulo generali an. 1526 Tarvisii celebrato. An. 1543 erat Vicarius generalis in Sicilia, fuitque eximius orator atque generali Hieronymo Seripando carissimus. Extitit insuper vir theologica scientia inscultus, et omni animi contentione incubuit, nulloque labori pepercit, ut opera minus nota, praelo tamen dignissima nostri Aegidii Romani, imprimerentur, quae autem sunt:

1. Q. disputatae de resurrectione mortuorum.

2. Q. de gradibus formarum accidentalium.

3. Q. de gradibus for. in ordine ad Christi opera.

4. Q. De intentionibus in Medio.

5. Q. De differentia Ethice Polythice et Rhetoce.

6. Tractatus de Praedestinatione, Praescientia, Paradiso, Purgatorio et Inferno.

7. Tractatus de peccato originali.

8. Tract. de Arca.

9. Tract. de Articulis fidei. Haec alias non impressa Calcographis dedit, et quod fieri potuit purgavit Ven. Theol. Bacchalarius Frater Herennius ad R. S. Th. M. Hieronymum Seripantum Neap. (In fine): Impr. Neapoli per Antonium de Frixis de Corinaldo, An. Dom. 1525, die 8 octobris, in 4. ff. 52, binis coll.

(Cfr. Ossinger, p. 543, et Boffito, Saggio di Bibliogr. Egidiana, p. 30-31).

Maraviglia Fr. Io. Baptista, Provinciae Neapolitanae alumnus, saec. XVIII floruit, cujus extant quaedam Observationes in Augustiniani Ordinis nostri Statuta seu Constitutiones, d. Iovenatii, die 13 mensis martii an. 1770, asservatae in cod. 1335 Bibl. Angelicae Urbis, ff. 86-92.

(Cfr. Narducci, Catal. cit., p. 559).

Marcelli Fr. Michael Angelus Caesar, Sabinus, S. Theol. Mag., in Ordine Ex-Assistentis Generalis privilegiis gaudens, et in romano Sapientiae archigymnasio S. Scripturae interpres, ex hac vita migravit die 10 ianuarii 1804, aetatis suae 82. Reliquit opus theologicum sub hoc titulo:

1. Institutiones theologicae, quas Fr. Michael Marcellius etc. ad usum scholarum sui Ordinis concinnavit. (Opus posthumum typis impressum) Fulginii ab an. 1847 ad 1851, in 7 vol., in 4 maiori, quorum archetypa extant in Bibl. Angelica de Urbe in codd. 654, 655, 656, 657, 658, 659, 660. Scripsit insuper sed non edidit ea quae sequuntur.

2. De Sacra Scriptura libri VIII, sive Exercitationes Biblicae dictatae et expositae tribus annis in Romano Sapientiae archigymnasio quae asservantur auctogr. in cod. 652 eiusdem Bibl. Angelicae. [pag. 176]

3. Specimen criticae sacrae ad praxim redactae, in disquisitione de Auctore Pentateuchi, in libros tres distributum. Cod. 653, eiusdem Angelicae Bibl.

4. Oratio ad Card. Io. Archinto, occasione publicae disputationis habitae in templo S. Augustini, an. 1786 (italice). Cod. 301 eiusdem Angelicae Bibl. Inc.: "Poichè l'essenza" et expl.: "Io F. Michelang.o C. Marcelli dell'Ordine Eremitano di S. Agostino".

5. Votum super relatione status Ecclesiae Alladensis in Ibernia trasmissa ad S. Congreg. de Propaganda Fide a R. P. D. Episcopo illius Ecclesiae die 20 septembris 1771. In eodem cod., f.

13. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 304; Hurter, Nomencl. Litt., T. V, col. 636, et Narducci, Catal. cit. pp. 162, 284-85).

Marchesi Fr. Carolus, Imolensis vocatus, et Cerviae in Romandiola die 8 Februarii, an. 1597 natus. Insubricam Congregationem mense Februario, an. 1613 intravit, ac in ea plurima officia obivit. Fuit enim S. Theologiae Lector, novitiorum magister, praedicator, plurium conventuum, praesertim S. Mariae de Popolo in Urbe, prior, definitor atque an. 1648 Vicarius Generalis renuntiatus: anno 1670 erat adhuc in vita. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Due Colonne Erculee, cioè due Proteste; una al Signor Iddio, l'altra alla Beata Vergine, in Roma, 1643.

2. Speculum Sacerdoti rem sacram facturo ante et post Missam intuendum. Imolae apud Hyacintum Massertum, 1659.

3. Praecationes ad Divinam opem, aestuante bello, contra paganos implorandam fundendae, Venetiis 1665, Cav. Octobono Petro dicatae.

(Cfr. Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congreg. Osserv. di Lombardia, Milano 1669, p. 485, ubi et effiges P. Caroli extat.; Lopez, Addit. ad Crus. Monasticon, Valladolid 1903, p. 113).

de Marchia Fr. Alexauder, floruit circa an. 1336. An diversus sit ab Alexandro de S. Elpidio affirmare non possum. Eius in librum primum Sententiarum Commentaria mss. in coenobio Ratisbonensi olim custudiebatur, ut Hieronymus Roman in mss. codicibus attestatur. Ita Herrera, T. I, p. 54; Elssius, p. 27, Torelli T. V, p. 505, Ossinger, p. 544; Fabricius Mansi, T. I, p. 62; Lanteri, Monastici Augustiniani in Addit., Valladolid 1893, T. I, p. 343.

Marcolini Fr. Daniel, S. Theol. Mag., Patavinus, qui ob religiosam adfiliatonem Venetus nuncupatur, quique postea Genestanensis coenobii adfilationem obtinuit. Anno 1760 erat Arimino Regens, die 6 maii 1762 nominatus fuit generalis Postulator pro causis Sanctorum ordinis, et die 12 febr. 1776 praesentatus E.mo D.no Marco Antonio Columna, Pii Pp. VI in Urbe Vicario pro obtinenda D. P. Augustini parochia, in qua S. Scripturae interpres etiam extitit. An. 1786 interfuit Capitulo gen. Romano ut Definitor Provinciae Coloniae, et an. 1792, cum jam esset Assistens Generalis Italiae, altero cap. gen. Bononiensi, in quo renunciatus fuit Procurator Generalis Ordinis. In viridi aetate cum esset de familia Genestani constitutus, Deiparae de Bono Consilio cultum maxime promovit. Extitit et sacrarum caeremoniarum magister et sacrorum canonum peritissimus. Tandem ad meliorem vitam transivit Romae die 5 aprilis an. 1794, aetatis suae 77. Ipsius ingenii monumenta extant: [pag. 177]

1. Componimenti poetici italiani e latini di fra Daniele Marcolini, dell'Ord. Erem. di S. Agost. nel corrente anno 1790 dal medesimo riveduti, e di sua mano in pulito copiati. Cod. 1409, ms. Bibl. Angelicae Urbis inter ff. 3-51, autographus.

2. Duo hynmi qui habentur in officio Passionis Domini, nempe: Moerentes oculi spargite lacrymas, atque Aspice, infami Deus ipse ligno; item hymnus in laudem B. Mariae de Bono Consilio, qui incipit: Plaude festivo pia gens honore, qui habentur in Breviario Ordinis, sicut et lectiones secundi Nocturni nonnullorum Beatorum Ord. N. Insuper in kalendariis Ordinis N. ediditis ab an. 1783 ad an. 1787 habentur eius versiones orationis Ante, oculos; hymni Te Deum; sequentiae Missae S. P. Aug. De profundis tenebrarum; hymni S. P. A., Magne Pater; Psalmi, Miserere mei Deus, et aliae diverso metro concinnatae.

3. Theses de pluritate martyrum contra Henricum Dowellium, Impr.

4. Autobiographia, quae explicit: "Feci pure più di dugento e trenta note nell'Alfabeto Agostiniano dell'Herrera di mio carattere, che spero non saranno inutili; è il libro segnato T. 15. 8" (In Bibl. Angelica).

5. Sermones sacri latini, habiti in Sacello pontificio, ab an. 1783 ad an. 1792. In eodem cod. 1409, ff. 52-97.

7. Panegirico caratteristico in lode della SS.ma Imagine di Maria Vergine, detta volgarmente del Buon consiglio..., recitato in Genazzano il dì 4 di Giugno dell'an. 1780, in circostanza del capit. Prov. ivi celebrato, ai cui fu Presidente il P. R.mo Generale Franc.o Saverio Vazquez. (Cum adnotat. historicis). In eodem cod. 1409, ff. 103-117. In cod. 329 eiusdem Angelicae bibl. habetur eadem oratio panegyrica, sed non parum differt a superiore enunciata. Marcolini scripsit

et alia, sed non magni momenti.

(Cfr. Lanteri, in Postr. Saec., T. III, p. 341 et in Eremi Sacrae, Part. II, p. 236, et Narducci, Catal., cit., pp. 171 et 594).

Marconi Fr. Aegidius, Aesinas, floruit saec. XVII, atque ex eius labore extat: Alphabeticus index Sanctorum et Beatorum utriusque sexus Ordinis heremit. S. P. Augustini. Aesii, apud, Gregorium Arnozzinum, 1628, in 8. (Cfr. Lanteri, Postr. saec. sex, T. III, p. 408).

Marcucci Fr. Athanasius, Fullonicensis, in saeculo Marcus Iuliani vocatus, habitu Augustiniano Congreg. Ilicetanae indutus fuit in ecclesia B. Mariae Assumptae extra moenia oppidi Montis Fullonici per manus Innocentii Squarcialupi, Vicarii G.lis Congreg. Ilicetanae die 16 Aprilis 1542 termpore quadragesimae, et elapso anno suae probationis professionem fecit apud P. Fr. Brunettum de Leonissa Priorem S. Martini Sen. Quantae dexteritatis fuerit Athanasius deducitur, ut praeter Pratensem, Geminianensem, Senensem, septies repetierit Prioratum Iliceti, multoties Visitatoris et Definitoris officium ac tandem die 1 maii 1568 Vicariatum Generalem. Obiit Senis die 6 Octobris 1594. Multa scripsit opuscula ad statum coenobiorum ad Theologos Morales, et ad concionatores necessaria. Ita fere Landuccius in Sacra Ilicetana Sylva, Senis, 1653, p. 144.

Marcus a SS. Ioanne et Thoma, Congregationis August. excalceatorum Italiae alumnus, cuius cognomen et patriam ignoramus, videtur vixisse saec. XVII, sequentem opellam [pag. 178] edidit: L'anima nelle mani... opera spirituale, Genova, Franchelli, s. a. Ita indigitatur in quodam catalogo bibliopolae Romani Samonati.

Marcus a S. Rosalia, Panormitanus, Ordinis S. Augustini, Congregationis discalceatorum Italiae. Natus Panormi anno 1604 ex familia Vita, iam gravioribus scientiis instructus, regularem disciplinam amplexus est 1626 et in coenobio Panormitano S. Gregorii solemnia emisit vota die 26 aprilis 1627. Absoluto tyrocinio iterum Philosophiae, ac Theologiae curricula confecit: morum integritate cospicuus tyrones ac Ordinis iuniores professos instruxit. Plura gubernavit coenobia: bis Provinciam Panormitanam Provincialis munere rexit, non sine prudentiae laude. Obiit tandem Panormi in memorato S. Gregori coenobio die 14 martii an. 1676. Extant ab eo scripta:

1. Breviloquium, seu compendium sacrarum coerimoniarum pro missa solemni et privata. Panormi, an. 1668.

2. Compendium sacrarum coerimoniarum pro hebdomada majore. Item Panormi, anno 1668.

(Cfr. Tani, Comm. Episc. et Script. O. E. S. A. Excalc., p. 122 et Lopez, Additamenta ad Crusenii August. Monasticon, p. 274).

Marenco Fr. Nicolaus a S. Ioan. Baptista, Genuensis, Eremita excalceatus S. P. Augustini, theologus et philosophus, ut ait Oldoinus, Athaen. Ligust., p. 427, hac nostra aetate illustris, confundi non debet cum altero Fr. Nicolao a S. Ioan. Baptista de familia Musacchio, Panormitano, de quo postea, qui vixit fere eodem tempore, quinque edidit eiusdem argumenti opera. Genuensis enim natus est an. 1599, et in sua Congr. non tantum Definitorem et Provincialem suae provinciae, verum etiam an. 1656, Definitorem generalem egit. Fuit insuper vir eximiae facundiae, ita ut instanter praedicando ingentem animarum fructum retulerit. Obiit in patria an. 1662. Typis edidit:

1. De logica, Volumen.

2. Compendium totius Philosophiae, et cum publice Sacram Theologiam profiteretur in coenobio Viennensi, opus excussit anno salutis 1646 sub tit.:

3. Deus descriptus, quod Ferdinando, huius nominis tertio Caesari nuncupavit.

Mari Fr. Ioan. Augustinus, Neapolitanus, fuit fervidus venerator B. Mariae Virginis de Consolatione; eiusque sodalitatis studiosissimus propagator. Laudatur a Toppi, Bibl. Neapolitana, p. 125, ab Ossinger, p. 545 et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 163. Praelo mandavit librum, cui tit.: La cintura sacra del glorioso S. P. Agostino e sua madre S. Monica. In Napoli, 1654 per Francesco Savio in 12.

Maria Fr. Ioannes, Foro-Iuliensis, alumnus Provinciae Venetae, floruit saec XVII. Fuit S. Theol. Doctor et a P. Generali in Germaniam Vicarius Generalis missus fuit, quia vir erat magnae prudentiae et non minoris eloquentiae, ac proclamatus Ecclesiastes. Ipse enim suis concionibus Ord. nostrum decoravit, atque eas publicae communitati per praelum communes fecit: edidit itaque: Conciones Quadragesimales. Ita Ossinger, p. 551 ex Elssio p. 388 et ex Herrera, T. I, p. 488.

Moriani Fr. Aloysius Bernardinus, Lucensis S. Theol. Mag., ex-Provincialis Provinciae Umbriae, Praedicator insignis in Ecclesia Cathedrali [pag. 179] Perusina in Quadragesima an. 1778. Edidit: Orazione Panegirica in lode dell'inclito Martire e Vescovo di Perugia S. Ercolano II. In Perugia, 1778 nella Stamp. Aug. di Mario Reginaldo, in 4.

Mariani Fr. Hugo, S. Theol. Lector ac in Universitate Romana percelebris Senatoris Petri Fedele discipulus et postea philosophiae pulchrarumque litterarum Doctor, die 27 dec. 1890 in oppido vulgo Monte Rotondo ortum sumpsit. A puero Ordinem Augustinianum ingressus, atque die 1 nov: 1908 professus, die 25 iulii 1914 sacram primum litavit hostiam. Fuit deinceps toto immanis Europaei belli tempore omnino ab eo advolutus, atque pace confecta ad claustrum et studia perdilecta remeavit, in illis die noctuque incumbens. Universitatem Romanam tunc frequentavit et in illa, uti diximus, philosophiae et pulchrarum litterarum doctor evasit. Nostros alumnos interim cum Romae tum Viterbii docuit, et nunc in ultimo prov. Capitulo Definitor electus in sua Perusina Provincia, in ipsa Perusiae civitate bene vivit. Perspicaci ingenio, tenace voluntate atque memoria nec non optima indole praeditus, omnium Patrum admirationem et amorem in se convertit, multa argumenta suppeditans se in magnum Eremitani Ordinis bonum et honorem evasurum. Scripsit:

1. Giacomo da Viterbo. Cenni Biografici. In Roma, 1925, Stab. tip. Fratelli Stianti. Estratto dall'Archivio della R. Società Romana di storia patria. Vol. XLVIII, pp. 137-170.

2. Scrittori politici medioevali. Egidio Romano. Cenni biografici. Firenze, Leo S. Olschi editore, 1925, pp. 24 in 4.

3. Il 'De Regimine Principum' e le teorie politiche di Egidio Romano. Firenze, Leo Olschi, 1926, pp. 10 (Estratto dal Vol. XXIX, quad. 1. del Giornale Dantesco.

4. Scrittori politici medioevali. Egidio Romano e Dante, Agostino Trionfo. Estratto dal Vol. XXIX, quad. II, del Giornale Dantesco a cura di Luigi Pietrobono e Guido Vitaletti, Firenze, Olschi 1926, in 4.

5. Scrittori politici Agostiniani del secolo XIV. Con prefazione dell'On. Prof. Arrigo Solmi, Firenze Lib. ed. Fiorentina, Sc. Tip. Artigianelli, Via Serragli, 104. Firenze, 1927, pp. 290, in 16.

6. La Posizione di Dante fra i teologi dell'imperialismo ghibellino. Estratto dal Volume XXX dei Giornale Dantesco. Firenze, Olschi 1927, Tip. Giuntina.

7. La funzione storica del Tomismo e Dante, Firenze, Leo S. Olschi, editore, 1930. Estratto dal Giornale Dantesco, vol. XXXI, S. Annuario Dantesco, I, 1930, Tip. Giuntina, pp. 58, in 4 et alia in nostra ephemeride: Bollettino Storico Agostiniano.

Mariani Fr. Ioseph Maria, Lucensis, in lucem emisit:

1. Relatione dell'effusione del Sangue di S. Nicola da Tolentino... Camerino, 1676 in 12.

2. Il Protettore della Chiesa, relazione panegirica delle prodigiose effusioni di Sangue del Taumaturgo S. Nicola da Tolentino (sub nomine anagrammatico Iosephi Arimani). Perusiae, 1675, in 8. (Cfr. Gandolphus, p. 359).

Mariani Fr. Paulus de S. Flora, S. Theol. Mag., Provinciae Romanae alumnus, floruit saec. XVII labente. In Capitulo generali anno 1679 Romae habito die dominico 16 aprilis, concionem habuit, et ex eo quod Christus Dominus in Evangelio se Pastorem bonum [pag. 180] appellet a Ioanne vero Baptista Agnus fuerit nuncupatus, thema posuit quod Pastor ut bonus sit, Agni innocentiam praeseferre debet (Cfr. Anacteta Aug., Vol. XI, p. 371). An 1685 etiam in cap. gen. propositus fuit tertio loco in Procuratorem Generalem, ast electus evasit Rev. P. Caesar Augustinus Zucchi, Provincialis Prov. Lombardiae. Interfuit etiam capit. generali an. 1699 Bononiae celebrato ut Provincialis Provinciae Romanae et in eo propositus fuit Revisor iterarum atque Assistens Italiae, sed ad utraque officia minime approbatus fuit. Forsam paulo post mortem oppetiit. Publici iuris fecit:

1. Vita e miracoli del Ven. Fr. Sebastiano d'Apparisio de' F. Mm. Oss. di S. Franc. della Prov. di Messico, descritta dal R. P. Mariani di S. Fiora dell'Ord. di S. Agostino su quella edita dal P. Giovanni Fernandez O. F. M. Roma, 1696, 1 vol. in 4. Ex Catalago Silvii Bocca n. 99.

2. Elenchus propositionum assertarum a P. Resquennio S. J. et P. Lugo theologo Augustiniano ad Cardinales et Consultores, ut videant quantum primus a vero aberret. Cod. 2378 (X. VII. 47), ff. 247, Biblioth. Casanatensis Urbis.

3. Utrum P. Ioseph M.a Resquenius S. J. in sua disceptatione de honestate contritionis violaverit Decretum S. Congregationis sub Alexandro V, 5 maii 1667. Cod. 3208 (X. IV. 39) eiusdem Bibl. Casanatensis, p. 143 et seqq.

4. Il Sagro innesto di Gigli e Rose. Panegirico della B. Catarina da Bologna, detto nella Chiesa di S. Giacomo maggiore alla presenza dell'Ill.mo Senato dal P. Maestro Fr. Paolo Mariani da S. Fiora Agostiniano "Reggente in Firenze e predicatore nella detta città l'anno 1672. E consegnato alla pietà singolare dell'Ill.ma Signora Ginevra Barbieri ne' Malvezzi. In Bologna per Gioseffo Longi, 1672, in 4. (Cfr. Cinelli-Sancassani, Biblioteca Volante, T. III (1746), p. 278, ubi notatur: "Il P. M. Mariani dignissimo Qualificatore del Sant'offizio di Roma... non ha avuta quella fortuna, che si doveva al suo merito, pietà, dottrina, cortesia, e letteratura").

Mariani Fr. Hugo, (ADDITAMENTA, pag. 77-78) de quo in V. II, p. 179, qui in R. Universitate Perusina anno 1934 primus nominatus fuit Doctor in scientiis politicis, edidit etiam:

8. Alessandro da S. Elpidio e il tractatus de Ecclesiastica potestate. Estratto dal Vol. XXIX, quad. IV del Giornale Dantesco, Firenze, 1927.

9. La funzione storica del tomismo e Dante. Estratto dal giornale Dantesco XXXI (1930) in 4, pp. 58.

10. Gli Agostiniani in Roma e la venuta di Lodovico il Bavaro a Roma. Roma, Tip. Ed. Soc. Romana di Storia Patria, 1930, in 16.

11. Le teorie politiche di S. Agostino e il loro influsso negli scrittori teocratici del secolo XIV. Firenze, Leo S. Olschki editore, 1932 in 4, pp. 32, et iterum: Firenze, Libreria Edit. Fiorentina, 1933 in 16, pp. 64, Biblioteca Agostiniana N. 23.

Marini Fr. Ioseph Maria, qui floruit saec. XVII in Insubrica nostra Congregatione, cuius extitit Vicarius Generalis ms. reliquit: Lettera del Padre Marini Vicario Generale degli Agostiniani di Lombardia sopra affari del suo Ordine del 3 settembre 1749. Asservatur Romae in Bibl. Nation. in cod. miscel. 210 (Fondo Gesuitico).

Marini Pr. Marinus, qui obiit an. 1883, reliquit: Theses philosophico-theologicas, quas in Firmi Atheneo vindicandas suscepit, anno 1883, cathedram moderante Antonio Lombardi studiorum Regente. Firmi, Paccasassius, 1883.

Marini Fr. Prosper Ant., a Castellaccio, Foroliviensis Provinciae, sua studiorum curricula ab an. 1740 ad an. 1750 tum Papiae tum Mediolani, ubi renuntiatus fuit et Lector et Bacc., laudabiliter confecit. Ab eius studio et labore extant:

1. Theologica-critica-disceptatio de sacris utriusque testamenti codicibus. Mediolani, an. 1753.

2. De haeresibus duorum priorum Ecclesiae saeculorum. Perusiae, 1760, in 4. (Ex catal. bibliopolae Romani Silvi Bocca).

3. Instructio pastoralis M. A. de Malvin super fontibus incredulitatis in linguam italicam versa atque edita. Mediolani, an. 1753, in 8. [pag. 181]

(Cfr. Lanteri, T. III, p. 363, et Hurter, Nom. Litt., T. IV, (1910), col. 1407, in nota).

de Marliano Fr. Ioannes, Mediolanensis, S. T. M., in antiquis membranulis vetusti codicis coenobii Mediolanensis, doctor eximius et in omnibus artibus eruditissimus nuncupatur. Florebat tunc Mediolanensis domus viris illustribus nobilitate generis, litterarum cognitione et Religionis observantia, et inter eos Ioannes non parum eminebat. Ioannes simul cum Paulo de Pisis ab insigni Paulo Veneto de facultate D. Petri Marcelli Episcopi Patavini et Paduanae Universitatis cancellarii donatus ést laurea magistrali. Ita legi in codice antiquo ms. Bibliothecae Angelicae, oratione 43, quae est ipsius Pauli Veneti, Paulo et Ioanni gradum doctoratus donantis. Eum, orto schismate in Synodo Provinciae Anglicanae, quae eo saeculo viginti sex, non magistrorum larvas et inania nomina, precibus, an pretio dixerim et importunitate Principum mendicata et extorta, sed magistros litteris et doctrina praestantes alebat, B. Augustinus Romanus Generalis in capitulo generali Astensi am 1419 illuc mittendum decrevit. Sed re maturius considerata, satius Augustino visum est Anglico morbo medicos Anglicos, Henricum Colchester, et Ioannem Bricherford, in sacra Theologia magistros et eiusdem Capituli Diffinitores, destinare. At Ioannes inter suos manens die 19 aprilis an. 1423 erat socius Prioris Generalis et die 16 martii an. 1424, post M. Nicolaum de Cremona studii Paduani Regens instituitur; et die 3 februarii an. 1425, post M. Paulum de Cambiago Mediolanensem, Provincialis Lombardiae erat; et die 26 octobris an. 1426 pro Capitulo Cremonae celebrando an. 1428 primo loco praeses praescribitur. Die 9 septembris an. 1427 simul cum M. Francisco de Florentia Generalis socio, omnium ultramontanarum provinciarum Visitator Generalis designatur. Anno 1433 die 29 iulii Gerardus de Arimino Generalis eum dilectum socium suum vocat et Generalem suum Vicarium constituit in Concilio Basiliensi; et die 26 iulii 1434 affirmat se illum in tota Italia vicarium Generalem reliquisse dum iret ad Concilium Basiliense; et die 19 martii 1436 Regentem Papiensiem assignat pro anno tertio a capitulo Mantuano. Tandem variis perfunctus muneribus an. 1451 die 13 decembris Mediolani rebus humanis exemptus est. In Bibliotheca Mediolanensi asservatur codex ingens ms. cujus titulus est: Abbreviationes in Primum Michaelis de Massa et in fine ipse restatum reliquit: Quas inchoaveram an. 1410 abbreviationes in Primum Sententiarum Doctoris insignis M. Michaelis de Massa Ordinis Eremitarum S. Augustini, Ego Fr. Ioannes Mediolanensis de Marliano Conventus Lector, tandem consummavi an. 1430 die 12 Octobris, dum Padua essem Magister Regens. Haec ad verbum ex Herrera, T. I, p. 470; ast ingens hic codex olim in nostra S. Marci asservatus, nunc ubi reperitur? Illius meminit etiam Ossinger, Bibl. Aug., p. 554.

Marmori Fr. Marcellinus, Mediolanensis, S. Theol. Mag., vixit saec. XV. Extitit Prior coenobii Pontremolensis et tertius Vicarius Generalis Congregationis Lombardiae, cuius fuerat egregius alumnus. Extitit etiam Archiepiscopo Mediolanen. Gabrieli Sfortiae a consiliis et sacris confessionibus, et linguam hebraicam ita calluit, ut in ea expedite verbum Dei e suggestu proposuerit, quo factum est [pag. 182] ut plures Iudaei fidem catholicam amplexati fuerint. Reliquit post mortem:

1. Sermones de Sanctis, sine auctoris nomine qui in fine signati sunt: F. M. de Mediolano. In fronte libri legitur Epistola nuncupatoria ad Gabrielem Sfortiam in commendationem operis, in 4.

2. Leges pro conservatione Instituti Eremitici. Haec habet Ossinger, p. 555, ex Argelato, T. II, p. 877. (Cfr. etiam Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 400).

Marra Fr. Donatus, Beneventanus, S. Theol. Mag., an. 1543 erat studens in gymnasio Romano; an. 1547 promotus fuit ad gradum Lectoris et locatus Venetiis ubi an. 1551 fit Baccal. et licentiatur ad suscipienda, post annum, insigna magistralia. An. 1555 erat Mag. Regens conventus Neapolitani, et an. 1557 electus fuit in Provincialem Provinciae Terrae Laboris, quo munere interfuit cap. generali Venetiis an. 1559 celebrato. Ivit illuc, quo priores abierunt, an, 1580. "Fuit theologus insignis, ait Pamphilus in Ordinis Chronica, f. 131, et in componendis monasteriis industrius, qui confectionis magnificae et nobilis fabricae monasterii S. Augustini civitatis Neapolitanae fuit hortator et auctor, multamque diligentiam adhibuit ut construeretur et prosequeretur: monasterium quoque Beneventanum non solum convenientibus aedificiis exornavit et poene ex integro restauravit, sed fundis redditibusque auxit et ampliavit". Extant ab eo, praeter alia, typis datae: Enarrationes in hymnos omnes qui cantantur in Ecclesia secundum ordinem Breviarii nuper editi et secundum morem Religiosorum Ordinum S. P. Aug. Bened. Domin. Francisc. et Carmelitarum. Neapoli apud Horatium Salvianum, 1578, in fol. et iterum Ferrariae 1760, in 4. Exornant has editiones nonnulla egregia poemata RR. Melidoni Corani et Antonii Siculi eiusdem Ordinis nostri fratrum. (Cfr. Gratianus, p. 66; Herrera, T. I, p. 201; Marracci, Bibl. Marian. Vol. I, p. 353; Toppi, Bibl. Neapol., p. 74; De Nicastro, Pinacotheca Benevent., p. 176; Ossinger, p. 557 et Ordinis Regesta).

Marsili Fr. Aloysius, nobilis Florentinus, vir fuit, ut ait Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 223, vere encyclopedicus, atque in primis eloquentissimus orator, philosophus excellentissimus, atque theologus singularis. Neque tamen doctrina tantummodo atque eruditione, verum etiam magna morum probitate, summa prudentia, atque mera rerum agendarum dexteritate proeminebat. Ortum habuit circa an. 1340; a puero Augustiniano Ordini nomen dederat; an. 1358 erat in coenobio patrio ad S. Spiritum studens; amicissimus extitit a primaeva aetate Francisci Petrarchae, qui ob egregias eius dotes quammaxime eum diligebat, quique in suis ad ipsum scriptis epistolis haec inter alia fatur: "Magnam tui nominis uberem materiam et laetandi trbuis, et sperandi, ante, alios mihi, quo fortasse non alius in te oculos altius defixit. Clarum tibi lumen ingenii Deus dedit, industriaeque nobilis stimulos addidit, atque ex his notitiam rerum variarum pro aetate mirificam...". In eisdem epistolis eximius Petrarcha amicum monet, ne dum theologiae operam navat, litterarum amoenarum studia negligat, illumque hortatur ad calamo refutanda Averrohis deliramenta, quae tunc temporis nonnulli in Italia sectabantur. Sua perfecit studiorum curricula Florentiae, Paduae, Venetiis, Avenione, Parisiis, quo circa an. 1377 lauream magistralem obtinuit. In patriam reversus [pag. 183] publicas aperuit scholas. "Cum floreret in hac civitate, scripsit Poggius Florentinus in oratione 3 in Nicolai Nicoli funere, eximia virtus doctissimi omnium viri Ludovici Marsilii ex Religione Augustini, contulit, (Nicolaus) se in eius familiaritatem, ut una cum studiis doctrinae, vitae quoque, et morum institutionem perciperet. Erat domus Ludovici referta tunc egregiis adolescentibus, qui sibi vitam eius, et mores proposuerant imitandos. Frequentabatur quoque ab optimis, et praestantissimis viris hujus civitatis, qui ad eum velut ad quoddam divinum oraculum confluebant. Erudivit autem, liberaliterque instituit plures, qui viri doctissimi evaserunt, sed emersere inter alios praecipue Ioannes Laurensis, Robertus Rossus, et hic noster Nicolaus, qui caeteris rebus posthabitis, numquam a latere Ludovici discedens, optimis praeceptis vivendi institutus est... Morum autem severitatem, et loquendi harmoniam quandam, ac in reprehendendis vitiis libertatem ab illo hausit, qui erat promptissimus et paratissimus ad vitiorum objurgationem...". Arctissima amicitia coniunctus etiam fuit Coluccio Salutati, Francisco Landini, Marsilio de S. Sophia, Blasio Pelagani, aliisque quamplurimis litteris et virtutibus egregiis viris. A Florentina Republica magni factus atque ad Andegavensem Ludovicum principem pro suo oratore missus et in suum theologum adscitus; immo et a Bonifatio IX eum sibi in Episcopum postulavit. At iuvat epistolam, quam propterea ad praefatum Pontificem misit, in medium proferre. "Quum inter alios viros nostrae civitatis, ita scribebant ad Pontificem illius Rectores, emineat illud singulare scientiae lumen Fr. Lodovicus de Marsiliis Ordinis Eremit., S. Theologiae incomparabilis, etiam Eruditissimorum opinione Magister, non patiuntur suarum virtutum merita, quod ipsum in nostris supplicationibus negligamus. Quamobrem et istum virum, fama celebrem, et cunctis virtutibus excellentem, vestrae Beatitudini ad praefatam Ecclesiam totius nostrae devotionis affectibus commendamus. Sufficere deberet nobis ad ipsum sola sui nominis claritudo, cuius sonus atque praeconium veluti sol quidam humanus, ubicumque sonuerit, inextinguibiles splendores et radios circumfundit. Nec immerito. Magisterium etenim in famosissima civitate Parisiensi, non bullarum suffragio, sed ex forma studii multis sudoribus, atque vigillis est adeptus. In quo tantum et talem cunctorum scibilium habitum acquisivit, ut de ipso verissime dici possit, quod olim de Patre sui Ordinis Augustino vulgatum est, legi scilicet deesse, quidque Magistrum Ludovicum contigit ignorare. Scientia quidem sua, si perspicacitatem requirimus, investicabilis est, si latitudinem, immensa, si altitudinem, inaccessibilis, si profunditatem incomprensibilis est". Laudant insuper eius vitae sanctimoniam, eius in agendis dexteritatem, prudentiam, erga Religionem eius submissam observantiam, eiusque eximium zelum in corruptus mores reformandos, nec non eius vere miram eloquentiam. Sed iis non obstantibus alter Augustinianus Florentiae pro suo pastore donatus fuit, magister scilicet Onuphrius de Visdominis. Aloysio nostro, post innumeros labores, ceu Regens studiorum in convetu Florentino, ceu praedicator et Provinciae Pisarum praefectus in Ordine ab eo exantlatos, obstitit forsan, ut Episcopatum consequeretur, eius ad profitendum Urbanum VI verum pontificem quaedam haesitatio ab eodem manifestata. De Aloysii obitu haec habet Scipio Ammirato, Istorie Fiorentine, T. II, (1647), libr. XVI, p. 845: "Morì del mese d'agosto, addì 21 dell'an. 1394, Fra Luigi de' Marsili di Firenze [pag. 184] dell Ordine degli Eremitani di Santo Agostino, e per essere stato riputato di vita e di costumi esemplari, di dottrina e scienza eccellente et huomo di grande eloquenza, et havendo in molte occasioni in casa et fuori con diversi Principi servito alla Repubblica, la Signoria, oltre ad averlo honorato a spese pubbliche nel mortorio, volse che gli fosse fatto un sepolcro, il quale si vede ancora oggi in pittura nella gran Chiesa di Santa Maria del Fiore". Haec autem exarata ab eo dicuntur:

1. Vetus et novum Testamentum carmine heroico; extabat olim in nostra Florentiae. In catalogo Bibl. Eremitarum olim Patavii existentis a I. Phil. Tomasino edito, ligitur: Summaria Biblica verso Hexametro tradita in fol. membr. quae videntur anonyma; num eadem designavit opus a Marsilio conscriptum?

2. Quaestiones Theologicae, liber. I.

3. Commentaria diversa, liber. I.

4. Sermones varii, liber I.

5. La divota e utilissima confessione di Fr. Luigi Marsili. Extat in cod. Vat. Barber. Lat. 4119 (XLVI. 61) in fol. saec. XIV, ff. 488-492, binis coll. exarato et in cod. N. 1, Bibl. Laurentianae, p. 176 et seqq.

6. Commento a una Canzone di Francesco Petrarca (essa è la canzone all'Italia) per Luigi de' Marsilii, Bologna, per Gaetano Romagnuoli (tip. Monti), 1863 in 16, pp. 52. De hoc commentario haec scribit Zambrini, Le opere volgari a stampa, col. 652: "Si tirarono 200 ess. in carta comune e due distinti in forma di 8. Pubblicò questa graziosa inidita scrittura l'egregio cav. Carlo Gargiolli: si può rigurdare come un importante storico documento".

7. Canzone di Francesco Petrarca col comento inedito di Luigi de' Marsili. Lucca, Tip. Landi, 1868, in 8, pp. 16. Praefatus Zambrini, l. c., haec. notat: "Ediz. di soli 100 esemplari, fatta a solennizzare le nozze Burlamacchi-Giomignani. N'ebbe cura l'illustre filologo avv. Leone del Prete, che vi premise un Avvertimento, in cui si dà conto di questa scrittura, tratta dal codice Laurenziano, quondam Stroziano, n. 178, dove sta eziandio l'altro Comento dello stesso Marsili alla Canzone: Italia mia, benchè 'l parlar sia indarno, sopra notato. Quello che qui or noi registriamo riguarda la Canzone che comincia: O aspettata in ciel, beata e bella".

8. Lettere sei scritte ad Guido di Messer Tommaso dal Palagio admaestrandolo della vera via, scritte da Parigi dal 1374 al 1378. Prima vice ab Ant. Francisco Doni, Prose antiche di Dante, Petrarca et Boccaccio ecc. Firenze, 1547, in 4, pp. 49-53 edita ex iis fuit illa in qua Aloysius noster reprehendit vitam non puram Clericorum sui temporis, ac data Parisiis die 22 iulii 1375, quae, ut testo di lingua ora ridotto alla sua vera lezione edita quoque fuit: in Genova, Bernabò Lomellin, an. 1859, in 8, ff. 15, cura Zambrini, (cfr. l. c.); mutila vero, edita extat cum aliis quinque epistolis una simul cum Le Lettere del b. Giovanni dalle Celle... e d'altri... recate a miglior lezione dal P. Bartolomeo Sorio, Roma, 1845, et cum Lettere de' Santi e Beati Fiorentini, in Firenze, Moncke, 1736. Item ex integro, secondo un codice Palatino segnato N. CVII, Torino, Pompe, 1862, et in Rivista Contemporanea, Luglio 1862, opera et studio Francisci Selmi. Ant. Franc. Doni, pp. 46-49 edidit quoque aliam eius epistolam ad Domicillam Virginem, quae ad Christi Domini sepulcrum invisendum pergere volebat; nec non tertiam ad Cinum Pistoriensem. Alia eius epistola ad Carolum Regem Francorum extat Parisis in Bibl. Regia, codd. 1463 et 4123. Aliae eius epistola a diverse persone sunt in Cod. 1250 Bibl. Vat. Chisianae; epistolae ab tandem eo missae [pag. 185] ad Guidum Thomae del Palagio extant in Bibl. Riccardiana, codd. 1080, 1090, 1093, 1156, 2278, 2313; item in Leopoldiana cod. 114; in Gaddiana cod. 155, in quamplurimis codd. Bibl. Laurentianae et in aliis bibliothecis. De Marsilio scripserunt omnes nostrates praesertim Gratianus, p. 132; Gandolphus, p. 249; Ossinger, p. 558 et P. Stanislaus Bellandi, Luigi Marsili degli Agostiniani, apostolo ed anima del rinascimento letterario in Firenze, Anno 1343-1394. Firenze, 1911; inter externos praecipui fuerunt: Tiraboschi, Storia della Lett. ital. Modena, 1775, T. V, pp. 131-136, 150; Barthol. Sorio, Prefazione alla Collazione dell'Abate Isac, Roma, 1845, pp. 63-68; Ioseph Fracassetti, Lettere senili di Francesco Petrarca volganizzate e dichiarate con note, Firenze, 1870, Vol. II, p. 427 et seqq.; Diario d'anonimo fiorentino in Documenti di Storia d'Italia, Firenze, 1876, pp. 444, 448; Fr. Selmi, Documenti cavati dai trecentisti circa il potere temporale della Chiesa, Rivista Contemporanea, An. X, Vol. XXX, Torino, 1866; Florianus del Secolo, Un Teologo dell'ultimo trecento, Luigi Marsili, in Rivista Pugliese, Trani-Bari, Vol. XIV, settembr. 1897, pp. 137-145; Franc. Novati, Epistolario di Coluccio Salutati, Roma 1891, Vol. I, pp. 243, 245; Cornelia Casari, Notizie intorno a Luigi Marsili, Lovere 1900.

Martellini Fr. Bernardus, nobilis Florentinus, filius Lippi, a puero Ordinem Augustinianum ingreditur atque in eo evasit S. Theol. Magister. Dicitur a scriptoribus philosophiae et theologiae scientia clarus, sacrisque litteris egregie instructus. Ob eius virtutes ac doctrinam, an. 1342, die 17 iulii a Clemente VI ad Caesenae Episcopatum evectus fuit, quem per sex annos sanctissime rexit. Debitum naturae persolvit die 28 iulii an. 1348 et apud nostrates Caesenae sepultus fuit. A nostris scriptoribus dicitur multa scripsisse, quae deperdita periere, vel anonyma in bibliothecis latent.

(Cfr. Ughelli, T. II, col. 459, n. 52; Negri, de Script. Florent., p. 104; Ossinger, p. 562; et Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 49 et alios).

Martinelli Fr. Sebastianus, S. R. Eccl. Cardinalis, e Cosma et Magdalena Pardini die 20 augusti 1848. Lucae in paroecia S. Annae extra moenia ortus, germanus fuit, natu minor, Thomae Martinelli, qui et ipse sacra purpura fulsit, ac P. Aurelii S. Theol. Magistri, utriusque Ordinis nostri decoris, nam si Fr. Thomas sapientia, amplissimis dignitatibus et sanctitate maxime enituerit, Fr. Aurelius, maximis curis et laboribus nostrum Genestanense B. M. V. de Bono Consilio ad splendorem usque restauravit. Horum exemplum secuutus, 15 aetatis anno vix expleto, Ordini nostro dedit nomen. In Genestanensi coenobio tyrocinio peracto, ac inibi professione emissa, Romam ad S. Augustini collegium vocatur, ubi philosophiae ac teologiae studio quammaxime incubuit, sacerdotio die 4 martii 1871 initiatus atque post annum Lectore. Docuit deinde, pro-Regentis nomine, nostros religiosos Hibernos philosophiam et theologiam in conventu S. Mariae in Pusterula, dieque 31 ian. 1877 Studiorum Regens, in universa theologia periculo summa cum laude peracto, declaratur. Laurea doctorali insignitus mense septembri an. 1881, et paulo post Postulator Causarum Beatificationis et Canoniziationis Servorum Dei Ordinis nostri apud Sacram Ritum Congregationem nominatus, neminem latet qua solertia hac in re se gesserit. Convocatis interim in S. Monicae Collegio comitiis gen., quamvis reluctans, supremus [pag. 186] Ordinis moderator est renuntiatus, ac post sexennium in eodem munere est confirmatus. At decem mensibus nondum expletis a Leone Pp. XIII, qui illum iam a mense decembri 1892 in consultorem S. et U. Inquisitionis adsciverat, ac eius egregias dotes perspexerat, die 7 augusti 1896 infula archiepiscopali auctus, in status Foederatus Americae Septentrionalis ut Apostolicae Sedis Delegatus mittitur. Ibi vero eo magis emicuit eius prudentia ac dexteritas, quo graviores erant res peragendae. In omnibus ea suavitate atque humanitate usus est, ut omnium animos sibi conciliaverit, ac tandem a Summo Pontifice die 15 aprilis 1901 sacra purpura muneratus fuit, susceprurus insequenti anno, die 9 iunii, galerum et titulum praesbyterialem S. Augustini, cuius templum amplissimo organo ditavit. Omni ope exinde enisus est, ut Congregationibus Romanae Curiae suam praestaret operam, scilicet: Consistoriali, de Sacramentis, de Religiosis, de Propaganda Fide, Indicis, de Negotiis Ecclesiasticis extraordinariis, de Seminariis et Studiorum Universitatibus, et ab ore E.mi Cardinalis Seraphini Vannutelli ego ipse audivi quod cum in negotiis vel causis istarum Congregationum Cardinalis Martinelli relatorem ageret, vel sententiam diceret, tum ipse Vannutelli tum alii, tute ac confidenter eorum assensum Martinellianae sententiae praestabant. Nullis parcens laboribus atque vigiliis, magna cum sedulitate SS. Rituum Congregationi praefuit; nec silentio praeferendum supremis Apostolicae Signaturae iudicibus fuisse quoque adscriptum nec non et Cardinalium Commissioni, quae modernum Iuris Canonici codicem redigendi mandatum habuit. Longo et insanabili morbo oppressus, e vita excessit die 4 iunii 1918. Eius iussu extant in lucem editae:

1. Constitutiones Ordinis Erem. S. Augustini... in aptiorem formam redactae. Romae, ex Typ. Pacis, Philippi Cuggiani, 1895, in 16.

2. Eius Regesta litterarum, quae sunt in Archivo Ordinis, tribus vol. in fol.

(Cfr. Perini, Stud. Bio-Bibliogr. sul Card. Ciasca, Appendice I, p. 105; Rodriguez, Litterae Circulares Universo Ordini datae sub die 15 aprilis 1901 et die 7 iulii 1918, in Analectis August., Vol. VIII, p. 337).

Martinelli Fr. Thomas, S. R. E. Cardinalis, natus in paroecia S. Annae prope Lucam in Tuscia die 4 Februari an. 1827, XV suae aetatis anno nomen dedit nostro S. Ordini, in quo illico egregium de se specimem dare coepit. Regularis enim perfectionis amantissimus, paupertati, obedientiae, humilitati, caritati aliisque virtutibus totum se dedit, iisque augendis in dies ad mortem usque magis semper incubuit. Eius pietas in Deum, Virginem Deiparam et Sanctos semper enituit. Asper in se, in alios comis omnium sibi devinxit animos, ut neminem unquam minus benevolum expertus fuerit. Omnis officii diligentissimus, scientiae, divinarum praesertim rerum, tantum adiecit animum, quantum eius doctrina in posterum patefecit. Mature ergo aliis exemplar effectus, supremisque Ordinis Moderatoribus apprime carus, iuvenis adhuc professis clericis educandis praeficitur ac brevi nobiliora Ordinis munera obtinuit. Romae enim in coenobio S. P. Augustini, postquam die 22 Dec. 1849 ordinatus Sacerdos fuerat, Lector prius, et ab an. 1855 Studiorum et Collegii Regens nominatus, die 26 Mai 1859 magistrali laurea condecorari promeruit. Eo ipso anno Ordinis secretarius renuntiatus, an. 1862 Belgium, Hollandiam, Hiberniam, Bavariam ac Bohemiam una cum R.mo P. Generali invisit. Die 30 Ianuari 1862, peracto publico periculo, in sapientiae Romano Athenaeo [pag. 187] S. Scripturae cathedram obtinuit, et die 28 nov. 1864 S. Indicis Congregationis inter consultores cooptari meruit. Pluries coram Pontifice in Sixtina cappella praedicavit; anno 1865 in Capitulo Generali Assistens Generalis electus est; inde membrum Academiae Religionis Catholicae, examinator in concursibus ad Operam Piam Carolinam, Collegii theologici Romanae Universitatis subdecanus, ac demum Concilii Vaticani theologus, ubique parem et doctrinae et sanctitatis laudem sibi promeruit. His permotus Pius Pp. IX, die 22 decembris 1873 ipsum S. R. E. Cardinalem Diaconum Tituli S. Georgi in Velabro creavit. Id vero quod Ordini nostro universo summae laetitiae, ipsi moerori fuit, humilitati enim quammaxime studens, amplissimam dignitatem nonnisi iussus accepit. Anno 1875, die 17 sept. translatus est ad Ordinem Cardinalium Presbiterorum, ac pro S. Georgii in Velabro, titulum S. Priscae obtinuit, eoque dimisso, an. 1884 renuntiatus fuit Episcopus Suburbicariae Sabinensi Dioecesis, atque abbas perpetuus S. Mariae Farfensis. Sacrorum Rituum Congregationis primum, deinde S. Congregationis Indicis Praefecturam habuit. Aliis item adscriptus est Sacris Congregationibus, idest S. Romanae et Universalis Inquisitionis, S. Concistorii, Episcoporum et Regularium, Sacrorum Rituum, Indulgentiarum et Studiorum quibus omnibus solertissimam navavit operam. Ad haec, Protector fuit Nostri S. Ordinis, nec non Piae Unionis Matrum Christianarum et alterius SS. Salvatoris in Ecclesia nostra Pisauriensi erectae. Cardinalatus amplissima dignitate auctus, eamdem vitae servavit asperitatem, virtutesque omnes, humilitatem praesertim, impensius coluit. Dioecesim sancte gubernavit, atque in pauperes et Pia Opera omne fere peculium effudit. Instituti sui amantissimus, ne gravi quidem valetudinis causa induci potuit ut a Conventus incomodis et insalubri habitatione discederet, ubi divino officio, aliisque precibus, quantum potuit, cum aliis interfuit. Summo mane quatuor continenter horas divinae rei faciendae, orationi et contemplationi, magno spiritus fervore impendebat. Reliquam vero diei partem ita oratione, studio et rebus gerendis contexebat, ut tota eius vita iuge spirituale exercitium videretur. Hinc factum est, ut ab omnibus suspiceretur et mortem oppeteret tanta virtute dignam. Itaque, erumpente morbo, omnibus sacramentis munitus, pientissime mortuus est die 30 martii, anni 1888. Scripsit ac edidit:

1. Sommario delle Indulgenze concesse alla Compagnia della Cintura, della B. Vergine Maria di Consolazione e di S. Agostino e S. Monica. Roma, Tip. Marini, 1867.

2. Epistola pastoralis ad Clerum et Populum Sabinensis Dioecesis. Romae, Typ. Pacis, 1884.

3. De Laudibus E.mi ac R.mi Cardinalis Caroli Augusti de Reisach Episcopi Sabinensis, SS. Studiorum Congregationis Praefecti, oratio funebris habita in Archigimnasii Romani templo a Fr. Thoma M. Martinelli O. E. S. A. S. Scripturae Professore, die 17 Febr. 1870. Romae, Typ. Olivieri, 1870.

(Cfr. Mattioli, Raccolta di Memorie intorno alla vita dell'E.mo Card. Tommaso M. Martinelli, Roma, Tip. Poliglotta, 1880, ubi invenies litteram R.mi P. Pontifici Neno eius vitam describentem et eius effigiem).

Martini Fr Honorius de Sancta Cruce, ex Costello Vallardi regionis Thusciae, Congregationis Ilicetanae alumnus, ex Ambrosio Landucci in Sylva Ilicetana, p. 157, vir fuit pius, integerrimus custos regulae e statutorum Ordinis, qui ad fidelium devotionem fovendam multa scripsit circa vitas et res mirabiles gestas Sanctorum; [pag. 188] quinque imagines quoque et effigies eorum cudi et sculpi curavit. Et iste idem esse mihi videtur ac ille Honorius Ilicetanus, qui a Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 419, diversus fit ab Honorio Martini, de quo etiam ipse Lanteri eodem loco, qui pie obiit valde senex an. 1626. Ex eius ingenio itaque habentur:

1. La miracolosa vita e morte della gloriosa vergine S. Cristiana di S. Croce in Val d'Arno di sotto dell'Ordine Eremitano del S. P. Agostino. Alla Ser.ma Mad. Cristiana di Lorenzo Medici Granduchessa di Toscana. In Siena, 1593 per Luca Bonetti in 4 (rara). Ita Moreni, Bibliograf. cit., Vol. II, p. 49.

2. Vita della Beata Rita da Cascia. Siena, 1593 in 4. Ita Gandolphus in Dissertatione historica de 200 celeb. Augustinianis script., p. 370.

3. Vita B. Ioannis Guccii, an. 1630.

(Cfr. Ossinger, p. 563; Gratianus, p. 98; Lanteri, in Addit. ad Crusenii Monasticon, T. I, p. 740, et Lopez in Addit. cit., Vol. II, p. 213).

Martini Fr. Ioseph, floruit in Provincia Romana saec. XIX, atque edidit: Il giorno 25 Decembre 1859 all'egregio giovane Massimo Iurado Americano dell'Ordine di S. Agostino immolante la prima volta l'Ostia di Pace nel Convento di Bracciano, il M. R. P. Priore Giuseppe Martini del medesimo Istituto e la Religiosa Famiglia plaudono con la seguente Ode (et haec inde prosequitur). Roma, Fratelli Pallotta tipografi in Piazza Colonna.

Mascioli Fr. Gabriel, alias etiam Foschi dictus, Anconitanus, natus est circa annos 1450-60. Eruditissimus Vecchietti in sua Bibliotheca Picena (IV, p. 193) affirmat ipsum natum fuisse in Castro S. Angeli e Pisauriensi nobile familia Foschi; ast documenta ab ipso allata parum probant. Nostrum sacrum habitum in Anconitano S. Augustini coenobio vestivit; fuit sacrae theologiae professor, et anno 1501 praeceptor Ranucci Mathelicae Domini. An. 1503 Piceni Prior Provincialis estitit, et cum an. 1507 Romae degeret, Aegidius Viterbiensis, Prior Generalis, sibi in socium adscivit; ast, Apostolici Sacrarii Praefectura vacante, idem Generalis Papae Iulio II illum inter alios proposuit, et Pontifex nomen eius auditum: "hunc, dixit, volumus pro nostro Sacrista, quia natus est Anconae, quae civitas Ecclesiae semper fuit fidelis" eodemque tempore Dyrachii archiepiscopali titulo insignitus fuit. Anno autem 1511, die 30 aprilis Castrensi Ecclesiae praeficitur, quam tamen semper absens septem annos administravit, eamque postea ultro dimisit cum regressu an. 1518. A Leone X cleri Romani examinator mense decembris 1513 nominatus ac deinde mense aprilis 1518 Cardinalis Aegidii Viterbiensis socius in legatione hispanica, Romam remeavit an. 1519, qua cum pervenisset in concistorio semipublico, primus inter praelatos suam protulit sententiam de B. Francisco de Paula canonizando, quod revera Leone X eodem anno factum fuit. Ab Adriano Pp. VI legatus fuit per Marchiam Anconitanam, et anno 1530 Bononiae adstitit Clementi VII Carolum V imperatorem coronanti, dum superiori anno nominatus esset Pontificiae cappellae magister. Die 16 aprilis 1533 celeberrimum Paulum Giovium in episcopum consecravit. Quamvis valde senex ac valitudinarius, mense septembris an. 1534, Clementem Pp. VII Massiliam petientem secutus, matrimonio inter Regis Francorum Francisci I primogenitum et Catherinam Mediceam initum adstitit, quum anno superiore coadiutorem in officio obtinuisset. [pag. 189] Nonnulli illum obiisse Savonae mense novembris 1534 affirmant, alii vero Romae die 25 octobris eiusdem anni. Tempestive suum condiderat testamentum et in matrem Magdalenam Foschi adoptaverat, ex qua etiam cognomen Foschi susceperat, quamvis e Mascioli genere ortum habuisset. Ita videtur esse ex documentis consultis. Dicitur ab Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 565 et a Iuliano Saracini in notitiis hist. Anconae, p. 512. "Praelatus domesticus Palatii Apostolici (1529) et miles S. Petri". Suavissimis moribus ornatus parem habuit pietatem, doctrinam, atque sacrarum coeremoniarum peritiam. Reliquit quaedam opuscula et sunt:

1. De Ritu et coeremoniis in Cappella Pontificia. Reperitur in Cod. 187 Bibl. Capponianae nunc in Aedibus Vaticanis.

2. Acta in Adventu et coronatione Caroli V, in civitate Bononiae. In eadem Bibliotheca mss.

3. Acta quaedam coeremonialia ab anno 1508 cum suplemento usque ad annum 1550. In eadem Bibliotheca.

4. Instructio pro successoribus Sacristae Papae pro capellis totius anni et aliis varietatibus occurrentibus. Haec instructio ab eo conscripta an. 22 sui officii Magistri Cappellae Pontificiae nenpe an. 1529 ms. extabat apud Illustrissimum et Rev.mum Alexandrum Vitticium Episcopum Alactrinum, illanique se legisse in suis mss. testatus est Landuccius noster.

5. Sermones Quadragesimales, teste Angelo Rocca.

6. Lectiones variae super libros Sententiarum. Ms. in fol. Extat in Bibliotheca Angelica Romae.

Alia opera quae ei tribuuntur tum a Mazzucchelli, et a Sarecini et tum a Vecchietti (Bibliotheca Picena, T. 4, p. 193 et seq.) sunt nostratis Fr. Niccolai Foresii Aquapendentani. Notandum insuper est quod Vecchietti de una eademque persona duas facit ut facillime conspici potest si conferatur eadem Bibliotheca, T. IV, p. 193 et 250. (Lanteri, Eremi Sacr., p. 63, T. I, Gandolfo, p. 126).

Mascambrone Fr. Laurentius, S. Theol. Mag. fuit famosus praedicator, nam semper promptus erat ad orandum. Scripserat enim suas orationes tum adventuales tum quadragesimales, et semper eas secum ferebat. Interfuit capitulo gen. Romae an. 1733 celebrato tamquam discretus provinciae Calabriae Ulterioris et in eo retulit votum unum pro officio generalatus. Scripsit: Degli asili de' Cristiani, Roma, 1731, vol. 1, in 4.

Masi Fr. Cyprianus, nobilis Florentinus, discipulus nostratis Leonardi Cocquei, fuit regens Studiorurn Pisarum, Florentiae, Genuae, et duobus vicibus Senarum. Romae per sex annos philosophiam legit, theologiam annis 12 diversis in locis, et Florentini Collegii theologorum magister, et decanus evasit anno 1628. Praedicavit Romae, Florentiae, Genuae, Firmi, Senis, Pisis, semper cum laude ac fidelium fructu. Alia afferre possemus amplissima testimonia, quod esset summa doctrina, et acutissimo ingenio, et ad hominum famam pervenisset, editis theologicis scriptis, quibus Augustiniana et Aegidiana dogmata atque sententiae mirum in modum explicabantur atque illustrabantur. Testis est vero Cerracchius multa alia parasse, quae proferre in lucem meditabatur, quibusque extrema manu minime accessit; nam cum nondum complesset 39 aetatis annum, summis, quos in studiis adhibuerat, laboribus [pag. 190] consumptus ex hac vita migravit Florentiae an. 1631. Pervenerunt illa ad manus Traballesii cuiusdam, qui tum regebat Florentinum S. Spiritus coenobium, cuiusque negligentia nunc amissa dolemus, quod quidem suspicionem maxime movet, extitisse qui ex laboribus Masii suo nomini libare laudem voluerunt. Academiae Pisanae, post mortem nostratis Aegidii Nuccii, metaphisices professor anno 1627 renunciatus fuit. Ecce nunc eius scripta:

1. Argumentum Dominicae Nativitatis. Romae, 1612.

2. Argumentum Dominicae Incarnationis. Pisis, 1619.

3. Dissertatio de praedestinationis et reprobationis mysterio... pro Sanctis Augustino et Thoma Aquinate Ecclesiae Doctoribus ex Aegidii Columnae firmissima sententia, publici iuris facta, Pisis, 1621, in 4 et Maceratae apud Petrum Salvionum, 1622, in 4.

4. Disputatio de Altissimis scientiae et voluntatis Dei attributis, etc. Senis, 1623.

5. Clavis aurea magni Patris Augustini Caelestis theologiae clavigeri, qua liber Apocalypsis septem obsignatus sigillis potissimum aperitur. Florentiae apud Iunctas 1624. Inter caetera, quae Masius medita reliquit, erat commentarium de simultanea rerum creatione ad mentem S. P. Augustini.

(Cfr. Fabroni, Hist. Acad. Pisanae, T. III p. 137; Lanteri, Postr. Saec., Vol. III, p. 138; Lopez, Addit. ad Monast. Aug., Vol. II, p. 144; Ossinger, p. 566; Hurter, Nomencl. Lit., T. III, (1907) col. 652).

Masi Fr. Matthaeus, de Monte Sancto in Piceno, scripsit vitam S. Gerii circa annum 1270 defuncti, quam edidit Henschenius in actis Sanctorum, mense maii, tomo sexto, pag. 159. Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, p. 401 ex Ossinger, p. 566. Vita autem praedicta S. Gerii ab auctore, Martino Priori Ecclesiae S. Pauli de Monte Sancto fuit dicata.

Masini Fr. Fridericus, Lucensis, qui anno 1864 adhuc vivebat, edidit: Recurrentibus sui Ordinis generalibus comitiis, de Deo eiusque attributis delectas theses, quas vindicandas suscepit, moderante Cathedram P. Fr. Clemente Paglialunga, S. Theol. Magistro ac Studiorum Regente. Romae, an. 1864, typ. Salviucci.

Massa Fr. Laurentius, Cremonensis, male a nonnullis Lectantius vocatus, cum primum Augustinianae familiae Congregationis Lombardiae spiritum auserit, praeceptorem Ven. P. Augustinum Cazzoli Cremonensem sortitus est. Sub tanti viri disciplina eo regularis observantiae devenit ut suis aequaevis virtutum exemplar, haud socius videretur. In patriae coenobio philosophicis ac theologicis studiis applicatus, in iis adeo praecelluit, ut primum magister, quam discipulus emerserit. Hinc ad divinae praedicationis officium: hinc ad suas Congregationis curas evocatus, et populos Dei verbo, ac fratres in agendo dexteritate mirifice delectabat. Romam igitur a Vic. Generali cum Modesto Pinzono itidem Cremonensi, exinde Congregationis generalis administro, allegatus, diuturnam litem inter Cremonenses Sanctimoniales Cistercienses S. Ioannis de Columba nuncupatas, ac illas S. Monicae Augustiniani Ordinis maximo harum beneficio resecavit. Mediolanum neque immerito pro utroque clero cremonen. apud Franciscum Sfortiam Ducem missus, quidquid in eius levamen percupiebatur, oris et morum excellentia, qua Principes viros etiam alliciebat, assecutus est. Insigniores Congreg. suae gradus obivit; Socius enim Vic. Generalis, semel Procurator Generalis, quater Visitator, [pag. 191] quater Definitor, anno tandem 1507, ad supremam suae Congreg. dignitatem in comitiis generalibus omnium electorum votis assumptus est. Postremo pro Congregatione sua cum multis egregiis laboribus functus esset, aetate annorum 54 Romae abdormivit in Domino, dum Prior esset in coenobio S. Mariae de populo an. 1511. Reliquit: Sermones quadragesimales et alia opera ms. Ita fere Arisi in sua Cremona Literata, Parmae, 1702, T. II, p. 459 ex nostrate Calvi, Delle Mem. Istor. delle Congr. Obs. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., Milano, 1669, p. 186-88; et ex Torelli, Secoli Agostiniani, T. 7, ad an. 1507, n. 21. Cfr. etiam Ossinger in Bibliotheca Augustiniana, p. 274, et Lanteri, in Postr. Saec. Sex Religionis August., Vol. III, p. 399).

de Massa Fr. Michael, Senensis origine, vir fuit peracuti ingenii, multae lectionis, atque amplissimae tum sacrae, tum profanae eruditionis, adeo ut sua aetate inter caeteros doctrina praestantes, perpaucos sibi, pares habuerit. In theologia, ac praesertim morali singularis fuit, in concionibus disertissimus, in Scripturis autem potissimum versatus. Multa, eaque egregia, atque Christianae Reipublicae perutilia opera exaravit, quae olim in nostris bibliothecis Romae, Mediolani, Bononiae, atque Neapoli servabantur; sed incaute, ait noster Gandolphus, p. 267-68, tam pretiosae gemmae conservatae, vel male periere, vel in scrinia aliena translatae fuere. Erat de familia Beccucci inter nobiliores de Massa, Senensis dictionis; mense iunio an. 1332, ut Definitor, interfuit capitulo generali Venetiis celebrato; decessit Parisiis die 10 mai anno 1337, cum adhuc esset Baccalaureus et in florida aetate, sepultusque fuit in nostra ecclesia, et in eius sepulchro subsignata volumina a se edita, quae nimirum sunt:

1. In primum Sententiarum, volumen magnum quod asservabatur in nostris biblioth. Bononiae et Neapolitanae de Carbonaria (Cfr. Gandolphum, p. 268).

2. In secundum, tertium et quartum Sententiarum, volumina III ut testantur Coranus, Rocca et Possevinus.

3. In omnes libros veteris Testantenti commentaria.

4. Fr. Michaelis de Massa, Ordinis Fratrum heremitarum S. Augustini, liber de quatuor virtutibus cardinalibus. Extat in Bibl. Angelica Urbis in cod. 6 (A. 1. 13), membr. in 4, saec. XV, binis coll. inter ff. 1-32v et incipit: "Regna remota in scientia non sunt". Asservatur etiam in Bibl. Burdigalensi (de Bordeaux) in cod. 267, in fol., saec. XV, inter ff. 75-91v.

5. Tractatus de virtutibus, in quo veterum philosophorum et poetarum plures sententiae efferuntur. Hic tractatus anepigraphus est in cod. 69 (A. 7. 8) Bibl. Angelicae Urbis, in quo sunt alia scripta nostratis Fr. Michaelis de Massa, et forsan idem ac ille, eidem Michaeli tributus, qui inscribitur: De tribus virtutibus divinis liber I, vel alter cui titulus: De meritis et efficacis bonorum operum liber 1, eidem Michaeli pariter a nostris historicis assignatus. Inc. "Sedeo ut regina et vidua non sum et luctum non videbo. Apoc. ca. 18. Discurrendo per singula quod naturaliter omnes homines, praesertim recteviventes habere desiderant". In fine mutilus. Continetur inter ff. 113-118 et huic immediate subsequitur ff. 119-132. Summarium in Eticam Aristotelis, quod puto etiam opus esse eiusdem Michaelis cum codex sit saec. XIV et eadem manu exaratus.

6. Vita Christi, quae ms. asservatur Lipsiae in Paulina, teste B. Fellero, p. 162. [pag. 192]

7. Passio Domini per fr. Michaelem de Massa Ord. Erem. S. Augustini. Inc.: "Angeli pacis amare flebunt". Asservatur ms. Monachii in olim Regia, Oxoniae in Bodleiana, Cod. 2670; Cantabrigae in Biblioth. privata L., Vol. 194, et iuxta nostratem Schier Cod. 353, p. 257, quartum exemplar asservabatur in Bibl. Universitatis Lovaniensis.

8. Sermones Fr. Michaelis de Massa... inc "Dominica prima de Adventu sermo primus ad modum postille patris Michaelis de Massa. Erunt signa in sole, luna et stellis. Luc. 23. Ad hoc ut subditi recipiant regem venturum...". Asservantur in codice 69 (A. 7. 8) Bibl. Angelicae, saec. XIV, inter ff. 1-112; et alii tres Sermones extant in cod. 369 (D. 2. 1) saec. XIV, in fol. ff. 99b-102 eiusdem Bibliothecae, in quo etiam continetur:

9. Expositio sive lectura venerabilis magistri Michaelis de Massa Marittima Ord. Fr.m Sancti Aug.i super Evangelium Mathaei, ff. 1-22. Inc.: "(L)iber generationis Ihesu X.pi".

10. Prima expositio super Lucam ad literam secundum magistrum Michaelem de Massa... moraliter et exemplariter, multum utilis et plena documentis plurium philosophorum et poetarum, ff. 24b-42a. Inc.: "Lucas syrus natione".

11. Expositio altera super Evangelium Lucae. Ibidem ff. 47a-77a et 81-85. Insuper hoc in codice habentur etiam eiusdem fr. Michaelis: a) Nota quaedam notabilia et moralia dicta philosophorum et sanctorum de vitiis et virtutibus, ff. 23-4; b) Nota quaedam per figuras, ff. 42a-47a; c) De vitiis capitalibus et eorum remediis, ff. 86a-99a, et alia. Ipsi eidem Michaeli tribuunt scriptores adhuc: Expositio in Isaiam liber I; Expositio in Marcum, liber I; et in Ioannem; Sermones varii, teste Trithemio; Sermones in honorem Sanctorum, teste Guillelmo Eysingreino; Notabilia et Variorum liber I; Quaestiones, et alia.

(Cfr. Ossinger, p. 567; Gesner, p. 512; Frisium, p. 607; Ugurgerium, in Pompis Senensibus, Part. I, p. 367; praefatum Gandolphum, p. 267-68; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. I, p. 148; Herrera, T. II, p. 90; Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906), col. 557; Fabricium-Mansi, Bibl. Lat. Mediae et infimae aetatis, T. V, (Florentiae, 1858, p. 74, et alios). Notandum denique est quod noster Herrera, T. II, p. 92 et 93, alios duos nostros religiosos nomine Michaelis de Massa nominat, qui floruerunt saec. XV, qui et ipsi viri fuerunt doctissimi, sed, ut videtur, nihil ediderunt).

Massaini Fr. Tiburtius, Cremonensis, vixit saec. XVI, fuitque sua aetate celeberrimus musicus. Diu vixit Placentiae in augustiniano coenobio ad S. Laurentium; inibi enim circa an. 1530 Eremitarum Ordini nomen dederat, et an. 1544 artem canendi pueros docebat. An. 1571 Romam accersitus Capellae Magister ecclesiae S. Mariae de Populo constituitur. An. 1580 erat in nostro Laudensi coenobio, ex quo, eo ipso anno, ab Imperatore Rodulpho II, cui acceptissimus erat, vocatus fuit ad civitatem Pragae ut esset inibi ecclesiae Palatinae musices magister. Nonnulli historici ferunt illum non longo tempore illac moram duxisse, alii vero per decem et amplius annos. An. 1591 in ecclesia palatina civitatis Salisburgensis; ast an. 1598 iterum erat Placentiae ecclesiae cathedralis musices praefectus, et anno insequenti in ecclesia cathedrali Laudensi. An. 1605 morabatur Romae ad S. Augustini coenobium director chori ac inde Pompeiam Laudem remeavit ubi reperitur an. 1608, et in qua forsan obiit [pag. 193] non multo post. Varios amicos excoluit, praesertim Ioan. Franciscum Medici, Turriani et Ioan. Ant. Peranda, ut ex eius epistolis constat, ex quibus etiam colligitur nostrum Fr. Tiburtium habuisse fratrem, Lucam appellatum, Venetorum ducem in insula Cretensi. In Augustiniano Cremonensi coenobio sub eius picta effigie legebatur: "Tiburtius Massainus Cremonem. Rudulphi Imp. Phonascus 1590. Opera eius sunt:

1. Sacri modulorum concentus, qui 6, 10 et 12 vocibus in duos, tresve choros coalescentes concini possunt. Venetiis, 1567, in 4.

2. Il 1 libr. dei Madrigali a 4 v., Venezia, appresso Ant. Gardano, 1569 in 4.

3. Madrigali a 5 v. Ibidem, 1571.

4. Madrigali a 4 v. libri II. Ibidem, 1573.

5. Motectorum cum 5 et 6 voc. liber I. Venetiis, apud Iosephum Guilelmum, 1576, in 4.

6. Madrigali a 5 v. libri II, Venezia, Scotti, 1578.

7. Concentus 5 vocum in universos psalmos in vesperis omnium festorum per totum annum frequentatos, cum 3 magnificat quorum ultimum 9 v. modalatione copulatur, Venetiis, Cardano, 1576, et ibid. 1588.

8. Missae 5 et 6 vocum. Venetiis, apud Iosephum Guilelmum, 1578 in 4.

9. Salmi a 6 voci libro I. Ibidem 1578 in 4.

10. Mottetti a 5 voci lib. III. Ibidem 1580 in 4.

11. Liber primus cantionum ecclesiasticarum ut vulgo motecta vocant 4 vocum. Pragae, typ. Georgii Negrini, 1580 in 4. Alia editio hujus operis apparuit an. 1590. Opus nuncupatur Philippo de Mons., canonico ac thesauriario ecclesiae Cathedralis Cameracen. Alemanniae Imperatoris Capellae Magistro, tunc senescenti.

12. Lib. I Missarum, 5 v., Venetiis, apud Ant. Cardanum, 1587.

13. Lib. II Missarum, 5 v. Ibidem, 1587.

14. Sacri cantus, 5 voci pari. Venetiis, Giordano, 1594.

15. Il IV libr. dei Madrigali a 5 v. Venezia, Giordano, 1594.

16. Lib. I Missarum, 6 v., Venetiis, Amadinus, 1595. Dicat. hoc opus canonico Iacobo Fugger, et in litteris nuncupatoriis Cremonae Kal. Maii loquitur de cantionibus 6 v. iam editis.

17. Lib. II Missarum, 6 v. Venetiis, Amadinus, 1595.

18. Lib. III Missarum, 5 v. Venetiis, Amadinus, 1598.

19. Musica super Threnos Ieremiae Prophetae, 5 v. Ibidem. an. 1599. Litterae nuncupatioriae hujus operis dantur. Placentiae ex aedibus nostris (i. e. S. Laurentii) VII id. febr. 1599.

20. Lib. I Missarum, 8 v. Venetiis, Amadinus, 1600.

21. Lib. IV Missarum, 8 v. Venetiis, Amadinus, 1600.

22. Lib. I Cantionum (Motetti) 4 v. Venetiis, Amadinus, 1603. De hiss cantionibus auctor ipse sequens profert iudicium: "opus non tenui a me confectum studio laboreve, et multis aliis in lucem iam editis anteponendum censeo".

23. Sacrarum cantionum 7 v liber I, (Oper. XXXIII). Venetiis, 1607, in 4.

24. Quaerimoniae cum responsoriis infra hebdomadam sanctam concinendae, (Oper XXXIII), Venetiis, Raveri, 1608. Extat in Archivo capitulari civitatis Laudensis.

25. In Collectaneis Diversorum inscriptis: a) Paradiso Musicale di Madrigali e canzoni a 5 v., Avers, 1596, in 4 oblong. b) Sinfonia Angelica, cusa in Amard sive Amorgos, 1583, [pag. 194] per Humbertum Valerant. c) Melodia olimpica di diversi eccellentissimi musici, Avers, 1594 in 4 oblong.

(Cfr. Arisi, Cremona Lit., T. II, p. 454; Ossinger, p. 568; Lanteri, T. III, p. 193; et Astengo, Musici Agostiniani, pp. 29-32. Rev. Canonicus Santini Romae possidebat compositiones mss. eiusdem Massaini, videlicet: a) Lamentationes 5 v.; b) Psalmi et Magnificat 8 v., ed. Venetiis, an. 1576); c) 22 motecta 8 v.; d) 21 motecta 5 v.; e) Missae 4 et 5 v. (Cfr. Féty, Biografie univers. des Musiciens, Vol. VI, Paris (1867), pp. 17-18).

Massari Fr. Ambrosius, Corae in Latio natus, unde modo Coranus, modo autem Coriolanus a scriptoribus appellatur, fuit famosus historicus, praeclarus orator, atque praecipuus suae aetatis theologus; quapropter iure meritoque a Trithemio dicitur: "in divinis Scripturis eruditus, et scientia litterarum saecularium insignis, excellens ingenio, et eloquio disertus, doctus et eloquens". Is an. 1452 die 3 iunii studens constitutus fuit in conventu nostro et studio Florentino (Reg. Dd. 6, f. 169a) et an. 1458, iam in S. Theol. Bacc., die 6 iunii facultatem obtinuit eundi in patriam suam et conventum pro suis expediendis negotiis. Die autem 15 decembr. 1461 licentiam habuit intrandi examen et insignia magistralia suscipiendi prout definitum fuerat in capitulo Senarum generali (Ibid. f. 173v). An. 1463 fit Regens Perusiae et an. 1465 in conventu Neapolitano. Anno vero insequenti electus fuit in Provincialem huius nostrae Romanae Provinciae (ibid. f. 174), ac paulo post ab Ordinis Generale constitutus fuit eius Vicarius ad visitandas provincias Terrae Laboris et Apulae, conventus de Cora, Velitrarum et de Genazzano, et die 12 maii 1470 iterum electus et confirmatus in Provincialem romanum. Sed eodem anno in cap. gen. Bononiensi ut Proc. gen. ac tandem an. 1476 die 28 martii Vicarius Gen. Apostolicus nec non in festo Pentecostes eiusdem anni, in cap. gen. Romae habito, ubi praesidentes ex parte Summi Pontificis fuerunt Card. Rothomagensis Ordinis protector, et ipse mag. Ambrosius de Cora, totius Ordinis Prior Gen.; in quo quidem munere, vivae vocis oraculo, et nemine discrepante reelectus fuit in cap. gen. Perusiae celebrato die 25 maii 1482, atque a mag. Gaspare de Urbeveteri, eiusdem capituli praeside, confirmatus. "Is fuit Generalis de Augustiniana Religione valde benemeritus (scripsit Lanteri, in Eremi Sacrae August. Part. I, p. 290); nam novem, quibus gubernavit, annorum spatio multimodis, multisque in locis Eremitanum Institutum instauravit, et auxit. Regularem disciplinam in pluribus Insubriae, Hetruriae, Galliae, Hispaniae atque Lusitaniae coenobiis ad exactiorem observantiam revocavit, missisque huc et illuc trans montes, et ultra mare solertissimis viris, qui nova coenobia aedificarent, Eremi nostrae confinia magis magisque dilatavit. Cum quidam Eusebius Corradi Mediolanensis, ac Dominicus a Tarvisio Canonici Regulares editis libris Augustinianam nostri Ordinis originem impugnassent, ipse statim validissima apologia quam Sixto IV nuncupavit, adversariorum ora obstruxit. Claruit etiam insigni religione atque pietate, quapropter complura ex permultis ipsius operibus sanctitatis odorem exhalant". Attamen aemulorum invidia circumventus anno 1485, an vere vel falso accusatus, Deus scit, apud Innocentium VIII, quod dixerit: "Papam Innocentium creatum fuisse in tenebris; quod in tenebris vivit, et in tenebris morietur", iussu ipsius Pontificis in carcerem intra molem Adrianam coniectus fuit ac inde post mensem martii, Monasterio pro carcere assignato, dimissus, [pag. 195] dolore consumptus, non post multos dies eodem anno, mense maio, die 17 animam exhalavit. Narrat Aegidius Viterbiensis in suo Regesto ad an. 1508, p. 33 (Cfr. Anacleta August., Vol. VIII, p. 353) quod tanti infortuni causa nostrati Ambrosio fuerit mimium quoddam erga conterraneos studium; nam cum "Coranus fratrem Seraphinum Veliternum (lege: Coranum), virum litterarum ignarum, sed ad scribendum agendumque idoneum, et Theologiae insignibus ornaverit et Ordinis Procuratorem instituerit, qua iniuria affectus Urbevetanus Magister Gaspar, qui fuerat in Religione omnium fere magistratuum genere perfunctus, quique sub eodem Corano Romanam Provinciam rexerat, sui Ordinis Procurator, diu Generalis comes fuerat, longam, claramque Principis amicitiam in accerrima odia commutaverit, nec unquam destiterit donec plerisque adhibitis Patribus egit, ut Innocentius VIII Pontifex libellos in Generalem conscriptos videret, duci illum in Adrianam molem iuberet, per mensem eum sociosque maceraret". Et nunc en opera a Corano Ambrosio conscripta:

1. Vita precellentissimi Ecclesie Doctoris Divi Aurelii Augustini Iponensis Antistitis edita a sacre Theologie professore magistro Ambrosio Coriolano cive Romano et totius sacri Ordinis Fratrum Heremitarum eiusdem sancti Generali et Prefatio in Commentarios super regula ipsius ab eodem compositos.

2. Commentarii super regula divi Augustini Iponensis episcopi per modum dialogi.

3. Commentarii Ambrosii Coriolani generalis Ord. Her. S. Augustini in secundam regulam S. Augustini.

4. Defensorium Ordinis fratrum heremitarum S. Augustini responsivum ad maledica canonicorum assertorum regularium congregationis Frisonariae.

5. Chronica sacratissimi ordinis fratrum heremitarum S. Augustini ex dictis eiusdem S. Augustini, Ambrosii, Possidonii, Sigisberti, multorumque aliorum antiquorum doctorum, nec non et modernorum, utpote magistri Henrici de Urimaria, Iordanis, Francisci Petrarche, Antonini archiepiscopi Florentini, ac insuper ex innumeris privilegiis, et indultis a Sede apostolica prefato Ordine concessis. Haec omnia edita fuere: Rome a Magistro Gregorio Herolt de Bamberga divo Sixto quarto Pont. Maximo sedente. Anno IX (leg. XI) sui pontificatus: die octava decembris MCCCCLXXXI. Vol., in fol., ff. 248, II. 34 et 33, 32. (Cfr. Hain, n. 5683). Item Argentinae impensis Martini Schott, an. 1490. Secundus et tertius tractatus fuerunt in linguam gallicam versi, ac editi sub hoc titulo: Explication de la règle de S. Augustin, publiée sous forme de dialogue en 1480 par Ambroise Coriolan, traduite pour la première fois par le secrètaire du vice-gèrant de l'ordre. Abbeville 1861-1863. Item Defensorium, editum pariter fuit separatim s. l. a. et typ. (Romae, Herolt c. a. 1481 (Cfr. Hain, n. 5684).

6. Orationes de laudibus S. Augustini, una coram Pio II Pontifice max., et toto Cardineo coetu habita an. 1462 Tibure, alia coram Paulo II Veneto. Impressae Coriolani opera Romae a magistro Georgio Herolt de Bamberga, Divo Sixto IV Pont. Max. sedente, anno IX (lege XI) sui Pontificatus, die octava decembris MCCCCLXXXI in fol. editio valde praestans, tum charta, tum typis quadratis et concinnis. Hae duae Orationes P. Coriolani editae iterum fuerunt in lucem Romae, an. 1662, in 4, una cum regula Carminibus Exametris et Pentametris versa, cuius init.: "Incipit Eximii..., e tenebris erutae opera R. A. P. M. F. Augustini Carillo de Ojeda Provinciae Chilensis ex Provincialis [pag. 196] et apud Romanam Curiam Procuratoris Generalis.

7. Oratio de Virginis conceptione... coram Sixto IIII M. R. P. et Cardinea Senatoriaque corona VI id. decembr. annno MCCCCLXXII in templo D. Mariae de populo habita. S. l. typ. n. et a. (Romae, Ioh. Gensberg. c. an. 1473) 10 cc. 30 II, in 4. (Cfr Hain n. 5685, Proctor, n. 3499). Eadem oratio S. l. a. et typ. n. (Romae, Steph. Plannck c. a. 1485), in 4, cc. 6, II. 33 (Hain n. 5686). Item, ut legitur in fine: MCCCCLXXIII mensis febr. die XX impressus est hic sermo in domo Ioh. Philippi de Lignamine (Hain, n. 5687). Eadem oratio s. a. l. et Typ. nota (Romae, c. 1480) in 4, 55 II. 6 ff. (Copinger, n. 1767 ex Rosenthal, cat. XXXVI, n. 480.

8. Ad Max. Rom. Pontif. Paulum II de Ioh. Apostoli et Evangeliste laudibus, et de vite contemplative celsitudine fr. Ambrosii de Cora... oratio. S. l. et a (Romae Barthol. Guldimbeck, c. 1478) in 4, ff. 8, 29 II. (Hain, n. 5688). Haec oratio reperitur ms, in cod. 983, chart. in 4, saec. XV, Bibl. Monasterii S. Michaelis Venetiarum et in cod. 5621 saec. XV, Bibl. Regiae Parisiensis, in quo asservantur etiam Orationes de laudibus S. Ioh. Evangelistae et de vitae contemplativae celsitudine, atque de laudibus S. Aagustini de quibus supra nec non aliae sequentes Orationes, eiusdem Ambrosii, videlicet:

9. De Lectoriae gradu;

10. Principium in legendam astrologiam;

11. Oratio de Sacerdotum vita;

12. De laudibus theologiae;

13. Oratio de sapientia et scientia Christi;

14. Oratio de eligendo novo generali, Bononiae anno 1470 habita;

15. Oratiode pace;

16. Oratio in illud: "Erat Iesus eiciens daemonum"et tandem

17. Vita B. Christinae Spoletanae authore Ambrosius de Cora O. E. S. A. ad cuius calcem subiectae sunt Aurelii de Sublaco et Petri Veronensis ad Eumdem Epistolae. Perperam haec vita dicitur a Gandolpho, p. 59 illam editam fuisse a Curtio et a Bollando in T. II, p. 800, nam vita B. Christinae quam exaravit Coriolanus numquam fuit edita.

18. Sermones Mariani eiusdem Mag. Ambrosii de Cora una cum memorata Oratione de Virg. Mariae conceptione asservantur mss. in Cod. 197 (738) chart. saec. XVI, fol. 256 et seqq. Bibl. Paulinae Monasteriensis ex Monasterio Werdenensi. Petrus de Alva in sua Bibl. Virginalis seu Mariae Mare magnum, T. III, pp. 588-590 habet sub hoc tit.: Incipit Sermo S. Augustini de Assumptione Virginis R. P. Ambrosi Corani, qui prius editus fuerat Romae apud Herolt.

19. Liber de disconvenientibus et convenientibus rectoribus compositus a fratre Ambrosio de Cora sacri ord. heremit. S. Augustini ad dom. Thomam vicarium D. Cardinalis hostiensis suum civem.

20. Liber de animae dignitatibus compilatus a Fr. Ambrosio de Cora. Hi duo libri sunt in cod. 413 (G. 3) chart. et membr. saec. XV Biblioth. Communalis Perusiae, ff. 96, et secundus liber reperitur etiam in cod. 835 (Q. 8. 10) saec XV, nuncupatus "ad D. Franciscum Senensem de P. H. C. nepotem Pii II".

21. Commentarii in librum sex principiorum (Giliberti Porretani) editi a ven. Bacchalario fratre Ambrosio de Cora O. f. her. S. Augustini. Extant mss. in cod. 12 (A. 2. 20) Bibl. Angelicae Urbis, saec. XV, ff. 1-60, in quo extat etiam f. 61-62 eiusdem Epistola ad Canonicos Regulares Phrisonariae. A nostrate Iosepho Pamphilo in Ordinis Chronica ff. 90, 92, 93, haec insuper adiiciuntur opera catalogo laborum eiusdem Ambr. Corani; videlicet:

22. De regimine Principum vel Reipublicae;

23. De inventione artium; [pag. 197]

24. De sphaera Virginis;

25. De dignitate sacerdotii nisi confundatur cum oratione de sacerdotum vita;

26. De immortalitate animae. Hic tractatus forsan est ille qui reperitur in cod.. 835 Bibl. Angelicae post tractatum eiusdem Corani de animae dignitatibus, quique inscribitur de potentiis animae;

27. De modo orandi;

28. De idea;

29. De veritate fidei christianae;

30. De proprietatibus angelorum;

31. De essentia Dei;

32. De ineffabili verbo Dei;

33. De circumcisione Christi;

34. Super primum Sententiarum;

35. Super libros posteriorum Aristotelis;

36. Super Artem veterem;

37. Super tractatum de sphaera;

38. De Laudibus urbis Romae;

39. Sermonum volumina duo.

40. Funebri etiam oratione noster Ambrosius, scribit Mansi in additamentis ad Fabricii Bibl. Lat. m. et infimae aetatis (Florentiae 1858) T. I, p. 80. Laudes Sixti IV Pont. prosecutus est coram Cardinalibus et Pontificio cadavere, teste Iacobo Volaterrano in Diario Romano, qui et addit altera die Orationem aliam de pontifice defuncto habitam a Willelmo Pererio ex iudicibus Rosae Palatinae: uterque, ait historicus, suo in genere commendatus.

(De eo loquuntur: Gesner-Simler, Bibliotheca, 1574, p. 30; Possevinus, Apparatus Sacer., Venetiis, 1606, T. I, p. 72; Gratianus, p. 24; Herrera, T. I, p. 41; Moracci, Bibl. Mariana, p. 64; Elssius, p. 44; Gandolphus, p. 56; Fabricius, Bibl. Eccl., p. 44; Miraeus, Auctarium de Script. Eccl., p. 97, qui falso illum dicit Ord. Praedicatorum; Muratori, Rer. It. Scrip., T. III, 2 part. col. 1192; Iac. Volaterranus, Diar. Rom., ibid. T. XXIII col. 200; Cave, Appendix ad hist. Litt. Guillelmi Cave, 1743, p. 191 ; Iöcher, Allgemeines Gelehrten Lexicon, Leipzig, 1750, T. I, col. 2085; Ossinger, p. 260-264; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., Milano 1833, T. lI, p. 605; Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 24 et alii, ac praesertim Analecta August., Vol. VIII).

Masselli Fr. Antonius, Aversanus, Prior eiusdem Aversani conventus, vixit saec XVII atque dedit in lucem: Copia originale del Sacro Discorso per la solennissima festa della Santa Casa di Loreto, celebrata nella cattedrale di S. Paolo della città d'Aversa, ove si vede eretta la copia similissima di quella (Santa Casa) composto dal P. Maestro Celestino Sinagra Agostiniano, dato in luce dal suddetto Priore del convento di Aversa. In Napoli per Francesco Savio, 1655, in 4. (Cfr. Toppi, p. 29 et Ossinger, p. 566).

Mattabuffi Fr. Paulus, Romanus, Sacra Theol. Doctor, an. 1436 erat studens Paduae ac deinde Lector, Regens et Magister evadens iam ab an. 1450, et unus ex praecipuis sua aetate Italiae concionatoribus, qui tantam sibi gloriam comparavit, ut vulgo Paulus redivivus diceretur. Fuit cappellanus Nicolai Pp. V, et Callisti III, cuius iussu an. 1455 induilgentias pro expeditione in Turcas praedicavit. An. 1464 erat Basilicae S. Petri et Papae poenitentiarius, et postea evasit Prior commendatarius S. Matthaei in Merulana, quam tamen dignitatem an. 1477 propter senium sponte dimisit. Nedum fuit S. Theol. Magister, sed et iuris utriusque doctor egregius. Videtur e vivis excessisse in conventu S. P. Augustini de Urbe, cui omnia bona sua reliquit, post annum praedictum 1477. Illius scripta sunt:

1. Tractatus magistri Pauli in favorem religionis Hierosolymitanae. "Illustri, inclito et generoso militi Iesu Christi fratri Petro [pag. 198] Daubusson Dei gratia sacre domus hospitalis Ierusalem Magistro... Fr. Paulus de Roma d.ni nostri pape penitentiarius eiusdem professionis, ordinis tum heremitarum Sancti Augustini". Expl. f. 12b, I. 36, S. l. a. et typ nota, in 4, chart. goth., 40 (39) II. 12 ff. (Cfr. Hain, n. 12492).

2. Confessionum, liber 1.

3. De usu clavium.

4. De ecclesiastica pensione.

5. Tractatus de iure, impres. Romae, an. 1539.

6. Orationes habitae coram Pontif. et Sermones quamplurimi, quos noster Coriolanus elegantissimos vocat.

(Cfr. Pamphilus, f. 86; Gratianus, p. 148; Herrera, T II, p. 273; Torelli, T. VII, pp. 148, 155, 254; Lanteri, II, p. 137; Hurter, Nom. Litt., T. II, (1906) col. 955, qui male illum vocat De Martabuffis).

Mattioli Fr. Aloysius, Recanatensis, S. Theol. Mag., sequentis P. Nicolai natu maior, an. 1883 Ordinis generalis Assistens. Relìiquit:

1. Selectas theses, quas publice vindicandas suscepit in Tolentinate Augustinensium atheneo an. 1844, cathedram moderante P. Fr. Carmelo Parolisi, studiorum Regente. Sanctiseverini, 1844, Typ. Ercolani.

2. De Sanctorum cultu theses, quas vindicandas assumpsit Firmi in ecclesia S. Augustini an. 1846, cathedram moderante P. Fr. Felice Gigli studiorum Regente. Firmi, typ. Paccasassi, in fol.

Mattioli Fr. Nieolaus unus fuit e praecipuis scriptoribus qui hac ipsa nostra aetate Ordinem nostrum in Italia illustrarunt. Primam suam lucem aspexit Mathelicae die 14 septembris anni 1836, et anno aetatis suae decimo octavo nostram Augustinianam Religionem ingreditur, exemplum secutus eius fratris Aloysi, natu maioris, quo duce, litteris et pietati operam navavit. Post exactam Novitiatus probationem solemnia vota nuncupavit die 19 martii anni 1855, statimque Recinetum ad nostrum S. Laurentii conventum missus, Logicam et Methaphisicam, PP. Balzofìore et Carboni Magistris, avidissime didicit. In studiorum relationibus, quae in archivo Ordinis asservantur, de eo sequentia testimonia leguntur, videlicet: Sub die 17 ianuarii 1856: "Fr. Nicolaus Mattioli Mathelicensis, Clericus, log. 1 an. aetat. an 19, optimae spei, quia prompto ingenio praeditus et discendi cupidine adiutus. Docilis et bonis moribus. Ita respectivi Lectores ex conscentia, ut dicunt". Ita scripsit eius frater P. Aloysius, qui postea Assistens Generalis fuit, at huic, conventu Recanatense relicto, in Regentia successit P. Aemidius Mari, qui anno 1857 hoc testimonium de nostro Fr. Nicolao dedit: "Oculus videns in absconditis meditando intellexit, correctum coram Domino", et anno insequenti, cum esset subdiaconus: "proficit scientia et aetate coram Deo et hominibus". Die 18 aprilis 1859, ordinatus fuit sacerdos, et annis duobus transactis, Lector renuntiatus, missusque est Brachianum. Ex hoc loco P. Reg. Boari an. 1863 scripsit: "P. Lect. Fr. Nicolaus Mattioli ingenii acumini morum suavitatem jungens omnibus seipsum praebet exemplum in bonitate et doctrina". Anno vero 1854: "Probitate morum inspecta, doctnina, ac cura qua muneribus suis functus est peculiari laude dignum extimo" Docendi muneri, infirmitatis causa inde valedicens, verbi dei praedicationi totum se dedit. Roma, Recanatum, Bononia, Rapallum, Venetiae, Mediolanum, Novum Comum et aliae Italiae civitates illum avidissime audierunt, [pag. 199] quamobrem non mediocrem sibi comparavit laudem; ac ideo anno 1876, examine praeeunte, Magisterii laurea meruit decorari. Mense Augusti 1885 ad S. Monicae collegium vocatus, per plures annos in gymnasio docuit. Unus ex eius discipulis ego fui. Statura brevis, in omnibus bene compositus. Literarum studia, libros solitudinemque adornavit. Animo praesenti, scite, recte, laude ac polite loquebatur. In Capitulo G.li Romae celebrato an. 1889 Ordinis Secretarius renuntiatus est, ac in Capitulo G.li an. 1895 in tertium Assistentem Generalem electus. Ephemeridis: La Madre del Buon Consiglio fuit primus director. A Leone XIII S. C. Indulgentiarum an. 1898 Consultor efficitur. Litteris, praesertim italicis et latinis, incubuit, unde in utrisque scripsit eleganter. Ex antiquioribus codicibus aliqua nostratum opera italica, classico idiomate scripta, propriis annotationibus illustrata, in lucem edidit, aliaque parabat dum in conventu S. Augustini de Urbe, ubi ab an. 1901 Prior erat, vehementi apoplexia correptus, die tertia ianuarii hora 11a p. m. e vita migravit. Opera ab eo edita sunt:

1. L'Istruzione e l'Educazione Popolare, opera del Cristianesimo. Ragionamento diretto agli alunni delle Scuole Serali in Recanati. Recanati Tip. R. Simboli, 1881. Opuscolum in 8, pp. 30.

2. Antico volgarizzamento delle Confessioni di S. Agostino edito la prima volta ed illustrato con prefazione, note e breve glossario. Roma, Tipografia Poliglotta di Propaganda Fide, 1888, in 8, pp XXXIX-310.

3. Raccolta di memorie intorno alla vita dell'Eminentissimo Cardinale Tommaso Maria Martinelli Vescovo Suburbicario di Sabina dell'Ordine Romitano di S. Agostino. Roma, Tipografia Poliglotta della S. C. di Propaganda Fide, 1888, in 4, pp. 87.

4. Vita del B. Grazia da Cattaro prima povero operaio, poi laico professo Agostiniano. Roma, Tipografia di F. Cuggiani, 1890.

5. Il Trionfo della Croce. Ragionamento inedito di Giacomo Leopardi pubblicato sull'autografo. Roma, Tipografia di F. Cuggiani.

6. Il B. Guglielmo da Tolosa dell'Ordine Romitano di S. Agostino. Cenni Storici. Roma, Tipografia della Pace di Filippo Cuggiani, 1894.

7. Antologia Agostiniana. Vol. I. Studio critico sopra Egidio Colonna Arcivescovo di Bourges dell'Ordine Romitano di S. Agostino. Roma, Tipografia della Pace di Filippo Cuggiani, 1896, in 8, pp. 282.

8. Antologia Agostiniana. Vol. II. Il B. Simone Fidati da Cascia dell'Ordine Romitano di S. Agostino ed i suoi scritti editi ed inediti pubblicati per cura e studio del P. Nicola Mattioli del medesimo Ordine. Roma. Tipografia del Campidoglio, 1898, in 8, pp. 338. Ex hoc Vol. excerptum fuit opusculum: L'Ordine della Vita Cristiana (testo di lingua) e Regola Spirituale del B. Simone da Cascia dei Romitani di S. Agostino. Opere della prima metà del secolo XIV edite e illustrate dal P. Nicola Mattioli. Roma, ibidem, 1898, in 8, di pp. 127.

9. Antologia Agostiniana. Vol. III. Fra Giovanni da Salerno Agostiniano e le sue opere volgari inedite, con uno studio comparativo di altre attribuite al P. Cavalca. Roma, Tipografia Salesiana, Via Porta S. Lorenzo, 42, 1901, in 8, pp. 328.

10. Antologia Agostiniana. Vol. IV. Gli Evangelii del B. Simone da Cascia esposti in volgare dal suo discepolo Fr. Giovanni da Salerno. Opera del secolo XIV (testo di lingua) dilucidati con prefazione e glossario. Roma, Tipografia del Campidoglio, 1902, in 8, pp. XXIX-636.

11. Non si dà Moralità senza Religione. [pag. 200] Un saggio della scienza intorno all'uomo e la società senza alcuna relazione a Gesù Cristo. La riabilitazione della donna, ossia, il Matrimonio cattolico. Conferenze estratte dal Periodico Il Crisostomo, Anno V (1904), Roma, Tipografia della Pace di Filippo Cuggiani, 1904, in 8, pp. 103.

Permulta alia reliquit mss. videlicet:

Conferenze, prediche quaresimali, discorsi d'occasione ecc. quae sunt in archivo Provinciae Romae apud S. Mariam de Popolo.

(Cfr. P. David A. Penini, Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca, Roma, 1903, p. 197-99 et Analecta Augustiniana, Vol. I, (1905-1906), p. 19).

Mattocci Fr. Thomas, Coranus, S. Theol. Mag. die 24 aug. 1854 ortus, et die 5 iulii 1873 Melitae Ordinem Augustinianum professus est. S. Presbyteratus Ordinem die 21 sept. 1878 suscepit atque in patriam reversus Genestani de familia fuit constitutus, ubi et Sacristae et parochi muneribus per plures annos functus est. Fuit deinceps Romam ad S. P. Augustini et postea Liburnum missus, parochi semper munus gerens. Tandem in patria, ubi infirmitatis causa coecus penes suos de Superiorum licentia sese receperat, die 21 iunii an. 1924 e vita migravit. Acri memoria praeditus, pluribus annis Dei verbum praedicavit in multis Italiae civitatibus; bona indole gaudens, quanvis ad lacrymas esset pronus, tamen in laboribus erat diligens, in requie quietus, in conversatione aspectu hilaris atque iucundus. Grammaticam scribentem docuit. Multa scripsit quae apud suos reliquit, et praecipua sunt:

1. Sermones quadragesimales, mss.

2. Sermones mariales, mss.

3. Le tre ore dell'Agonia, mss.

4. La desolata, ms. et panegyricos quamplurimos.

Maugiri Fr. Aloysius, Siculus, in Naniensi studio, ad S. Augustinum pro-Regens atque Rev.mis P. Mag. Philippo Cascia ex provinciali siculo ac Procuratori Generali addictissimus, an. 1848 sequentes theses, a PP. Augustino Gullotta et Emanuele Pulio defensas, composuit, et sunt Delectae theses de cosmologia et psicologia publico discrimine expositae. Agrigenti, 1848, ex typis Vincentii Liponi.

Maurilius a S. Brixio, vide: Cesi Fr. Maurilius.

Mauros a S. Francisco, vide: Pino Fr. Maurus.

Mazzarelli Fr. Augustinus Nicolaus, Romanus, in S. Theol. Mag., floruit saec. XVIII, atque in capitulo gen. Romae an. 1733 celebrato, petiit ac obtinuit adfliationem conventus S. Augustini de Urbe. Scripsit: Quaestiones in universam Phisicam, concinnatae a Fr. Augustino Nicolao Mazzarelli Romano, Ord. S. Augustini cum studens esset Viterbii an. 1718. Inc.: "Incipit liber primus Physicorum. Agit Aristoteles in hoc libro", et asservantur Romae in Bibl. Angelica in cod. 523 (D. 8. 26) chart. in 8. saec. XVIII, ff. 190 (Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 232).

Mazzoni Fr. Benedictus a S. Iacobo, an. 1606 in Castro Bondeni Terrae Ferrariensis ortus, defuncto patre, in Ferrariensis S. Iosephi coenobio, habitum Augustinianum Discalceatorum suscepit, ibique integro unius anni tyrocinio laudabiliter transacto, anno 1633 solemnia vota nuncupavit. Acri praeditus ingenio in studiis sacris valde profecit, ita ut jure meritoque philosophiae atque theologiae lector creatus fuerit. Romam postea arcessitus, totum verbi Dei praedicationi se dedit, quo in [pag. 201] munere exercendo, orator magni nominis evasit, atque in disserendo de rebus gestis in Sacris Conciliis peritissimus habitus fuit. Tandem iugi fractus labore, cumque suas vires deficere novisset, ad Amerinum coenobium sese recepit, ibique an. 1690 pie obiit. Praelo mandavit opera quae sequuntur:

1. Textus Philosophicus rationalem, naturalem, et moralem philosophiam complectens. Mediolani, Impressores Archiepiscopales 1662, I vol. in 12; atque ibidem 1664, 2 vol. in 8.

2. S. P. Augustini Philosophiae naturalis textus, complectens ea quae in libro physicorum de coelo, ortu et interitu controvertuntur, sive in octo libr. Physicorum disputationes. Mediolani, typ. Garibaldi, 1664 in 12.

3. Metaphysica Axiomata ex S. P. Augustino. Ferrariae typ. Iulii Bulzoni, 1668 in 12.

4. S. Augustini Ecclesiae doctoris maximi axiomata theologica, quibus explicantur ea, quae de sacra doctrina et quibusdam divinis perfectionibus in scholis controvertuntur. Ferrariae, apud Iulium Bulzonum, 1673 in 4.

5. De sanctissimo et arcano Trinitatis mysterio D. Augustini Axiomata selecta, controversiis et dubiis explicata. Romae typis de Lazaris, 1674 in 4.

6. Axiomata theologica S. Patriarchae Augustini S. R. E. Doct. de Angelis; quibus explicantur difficiliora, quae de illis controvertuntur in scholis. Dubiis ex illis ortis breviter disputatis et resolutis. Ferrariae, apud haeredes Iulii Bulzoni, 1676 in 4.

7. Enchiridion theologiae Augustinianae ex axiomatibus S. P. Augustini, iuxta seriem summae et mentem S. Thomae Aq. Romae, typ. Varesii, 1678 in 8. Quae omnia extant in Angelica.

(Cfr. Ossinger, p. 458; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 436; Tani, Commentaria cit., p. 75, et Hurter, Nomecl. Lit., T. IV, (1910) col. 357, qui cum falso dicit de familia Manzoni).

Mazzoni Fr. Gregorius a S. Romualdo Ferrariensis, Augustinianus Discalceatus, adnumeratur inter suae Congregationis scriptores, qui a fundatione eiusdem ad an. 1676 aliquod opus typis dederunt. Quae autem publici iuris fecit nos latent: indigitatur tamen a P. Ciriani, in ms. 552 Bibliothecae civicae Ferrariensis adesse illius Auto-Biographiam.

de Mediolano Fr. Andreas, dictus Barbatus, an. 1492-93 erat Papiae Bacc., ut videri fas est apud Maiocchi-Casacca, in Codice Diplomatico Papiensi, saepe citato pp. 312-322, et an. 1540 adhuc vivebat, nam sub hoc anno in suis historiis Mediolanensibus ita de illo scripsit Ripamontius: "Huius oratio, plausibili concionum eloquentia, magna vitae austeritate, solidaque doctrina, et verborum vi, aspectu quoque venerando, et ob iejunia torrido, inter ingentes urbis (Mediolanensis) calamitates lenimen quasi coeleste miseriarum eo tempore habebatur". Ms. reliquit: Commentaria in Genesim.

(Cfr. Angelus Rocca, Operum, T. II. p 110; Ossinger, p. 575; Torelli, Vol. VIII, p. 236; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 166).

de Mediolano Fr. Ioannes doctor omnigena eruditione instructus, obiit in patria civitate anno 1451, posteris relinquens ingens volumem, cui titulus: Abbreviationes in primum Michaelis de Massa ms. [pag. 202] Scripsit etiam complura alia praesertim ad Physicam pertinentia. Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. I, pagina 374.

de Mediolano Fr. Ioan. Baptista, vixit saec. XIV. De hoc insigni theologo, scribit Ossinger, p. 474, apud scriptores nostros altum silentium, quapropter illum e tenebris eruere, et opus ab eo ms. posteris relictum in lucem producere placuit: titulus autem est: Tractatus indiger de restitutionibus. Ms. quem Philippus Argelati (Bibl. Script. Mediolanensium, T. I, part. II, col. 742) se in nostra Biblioth. Mediolani ad S. Marcum vidisse asserit.

de Mediolano Fr. Leoninus, floruit, ut videtur, saec. XIV. Extat enim Cod. 581 Perg. in Bibl. Casanatensis Romae ita inscriptus: Leonini Mediolanensis, Ordinis Eremitarum Sancti Augustini Sermones de Tempore. (Cfr. Catal. mss. huius Bibliothecae).

de Mediolano Fr. Paulinus, Congregationis nostrae Lombardiae clarus alumnus, septies definitoris, sexies visitatoris, bis vicarii generalis munere functus et post mortem (1481) passim beatus appellatus, reliquit ineditos plures labores seu in plures S. Scripturae libros Commentaria, vel adnotationes. Ita Hurter, Nomencl. Lit. cit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 1029.

de Mediolano Fr. Zacharias, (ADDITAMENTA, pag. 74) S. Theol. Mag. floruit saec. XVI, ad quem Prior Generalis Augustinus Fivizanius sub die 2 Septembris 1581 responsum dedit se recepisse illius tractatus; (Cfr. Analecta Aug. Vol. X, p. 260) sed P. Generalis non explicavit de qua materia agerent hi tractus.

Melchiorri Fr. Me1idonius Balneoregensis, S. Theol. Mag., circa an. 1633 ortus ac an. 1648 Augustinianum Ordinem ingressus, regularis observantiae amantissimus, eam in patrio coenobio, in quo maiores nostri Novitiorum palestram collocarunt, illibatam custodiri curavit. Philosophicas atque theologicas disciplinas impense coluit, easque augustinianos alumnos diversis in gymnasiis diligenter docuit. Prior subinde extitit patrii coenobii, cuius ecclesiam instauravit, picturis exornavit, eiusque sacrarium pretiosis supellectilibus, atque thecis argenteis ditavit. Suae Provinciae praefecturam tenuit, eamque ut Definitor in capitulis generalibus representavit. Fuit quoque in patria examinator synodalis, et solo obedientiae titulo praefecturam conventus Perusini a Rev.mo P. Fulgentio Travalloni Generali acceptavit, prioratum vero conventus S. Augustini de Urbe a R.mo Generali Nicolao Serani sibi oblatum humillime recusavit. Incredibili patientia nephriticos dolores diu tolerans, mortuus est Balneoregii die 10 ianuarii 1703 fere septuagenarius. Eius opera sunt:

1. Ad libros de anima compendiosa explanatio iuxta doctrinam Aegidii Columnae, habita Caesenae.

2. Tractationes in libros Metaphysicae Aristotelis habitae Neapoli.

3. De visione beatifica.

(Cfr. Quintarelli, Degli uomini illustri Bagnoresi , pp. 123-131).

Meli Fr. Antonius, patritius Cremensis, adolescens spectatissimae indolis, maturae impensum pietatis cultum cum sedulo litterarum studio coniunxit. Ad Congregationem insubricam O. N. illustrandam ingreditur an. 1479, in eaque, ita ferme ex Calvi noster Gandolphus, statim virtutum summe amator, vitiisque hostis acerrimus enituit, ac non multo post fundatissimus theologus, consummatus canonista, concionator disertus, sacrarumque scripturarum scrutator indefessus etiam ad discipulorum et religiosorum [pag. 203] profectus, evasit. Inter fines tamen Italicos non se restrinxit fama excellentium qualitatum nostri Melii, sed cum Nuncius extraordinarius Venetae Reipublicae oras Germanicas et Gallicas peteret, eum requisivit, et obtinuit a Vicario Generali Thaddaeo de Eporedia, ac secum summa consolatione duxit. Cum Parisiis moraretur Antonius, inter alia omnibus admirationem pepererunt conclusiones ab ipso expositae, et disputatae in materia de usuris ad mentem autentici doctoris Gregorii Ariminensis, ex tractatu de imprestantiis Venetorum, quia neque, si titulum hujus tractatus Gregorius edidisset, agnoverant. Hac de causa, post reditum in patriam eum extraxit ab antiqua nostra bibliotheca Cremonensi, ac an. 1508 impressioni tradens Parisios transmisit. Tot disputationes et controversiae a nostro Antonio confectae oculos Serbonicorum Doctorum rapuerunt, quapropter, ne meritum ipsius corona careret, Parisiensem doctorem crearunt. Ultra eamdem Universitatem etiam Bruxellensem ac Lovaniensem illustravit: unde non absque fundamento scripsit in Libro de vero ac legitimo intellectu Privilegiorum ad Definitorium suae Congregationis: "Super quorum tenoribus et efficacia, cum in pluribus tum Lutetiae Galliarum tum etiam Lovanii, et Bruxellae aliisque Flandriae urbibus sciscitatus et oretenus et scriptis consului saepe in facto et in peritorum palestra disserui". In Italiam redux, per Breve Iulii II, utriusque iuris doctor creatus est. Anno 1512 cum verbum Dei in Regiensi Urbe praeclare et utiliter disseminaret, civile bellum et cruentas factiones inter nobiles et cives sedavit. Biennig uti socius Vicario Generali an. 1497 et 1500 inservivit. Ter fuit visitator, quaterque definitor, demum an. 1516 Vicarius Generalis, quo in munere doctrinam, integritatem et prudentiam maximam ostendit. Exorta lite praecedentiae inter Minores et Augustinianos,ad instantiam Rev.mi P. Generalis Gabrielis Veneti, qui eum sua praeclara et encomiastica littera, a Calvo et Torello reportata, exortatus est, Romam petivit, ibique optime se gessit, et aliqua in Ordinis utilitatem obtinuit. Cum denuo in patriam regressus Alphonsus Mussius Vic. Generalis curam et monialiun gubernium ad ipsum per Pontificium Breve directum, Antonio nostro resignasset, his usus est verbis: "Non opus est, ut virtutes vestras celebremus, quia manifestae sunt, non mores, non doctrinam, non sapientiam, non denique integritatem et affectum ad vestrum Ordinem quoniam id jam pridem compertum habemus". Creatori suo animam reddidit, cum esset Prior Cremae die 12 Septembris 1528. Ab eo itaque habemus:

1. Tractatus de Gabellis, et aliis Laicorum exactionibus ab Ecclesiis, et Ecc1esiasticis personis non eximendis 1506.

2. De imprestantiis Venetorum et de usuris Gregorii Ariminensis cum duplici praefatione nostri Meli, ex quibus una ad P. M. Innocentium Astensem S. Theol. Professorem Patavinum. Regii Emiliae, apud de Mazala, 1508, in 4.

3. De vero ac legitimo intellectu Privilegiorum praecipue Confessionalium ac Potestatis absolvendi et dispensandi in Casibus reservatis. Brixiae, 1525, in 4 cum tribus pulchris tabulis xilographicis apud Bibliopolam Bocca, nec non Venetiis, an. 1566.

4. Libro di vita contemplativa; Lectione; Meditatione; Oratione; Contemplatione intitolato Scala del Paradiso con espositione mistica dell'Historie divine, de suoi misteriosi et eccelentissimi Sacramenti etc. (in fine III partis). Impresso nell'inclita città di Bressa nell'Officina di Magistro Io. Ant. Morandi da Gandino l'anno del Signore 1527, in 4 cum pulchris ac per multis xilographiis [pag. 204] (Cfr. Catal. Bocca n. 236). Iterum reimpressus fuit correctus et dispositus per R. P. Hieronymum Gratum de Cremona, Cremae iuxta Gandolphum Cremonae iuxta alios an. 1611, in 4; et Cremonae, 1626, in 4.

5. Lectio prima, et brevis introductio, quasi prima elementa praebens iuvenibus, qui in Iure Canonico studere incipiunt.

6. Tractatus super orationem Dominicam.

7. De libero arbitrio contra Lutheranos.

8. De valore Privilegiorum in casibus reservatis.

9. De potestate, dispensandi et absolvendi Fr. Antonii Melii, impr. ut testatur Ioannes Baptista Zilettus in Indice librorum Iuris Caesarei et Pontificii, Venetiis, 1566, p. 45. De hoc nihil Calvus. Ita Gandolphus. Ego vero puto hoc opus idem esse ac enunciatum numero tertio, uti etiam coniecturatus est Mansi in Bibliotheca Mediae et Infimae Lat. Fabrici T. I, p. 121.

(Cfr. Calvi, Delle memorie Hist. della Congregaz. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., Milano, 1659 p. 207; Gandolfo, Dissertatio Hist. de 200 celebr. Agust. Scriptoribus, Romae, 1704 p. 66; Gratianus, Anastasis Augustiniana, Antuerpiae, 1613, p. 35; Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, Ingolstadii, 1768, p. 574; Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. Augustin., Tolentini, 1859, T. II, p. 39 et in Additamentis ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 578; Fabricius-Mansi, Bibl. cit., Florentiae, 1858, T. I, p. 121; Hurter, Nomencl. Lit., T. II, (1906), col. 1347).

Melidonius Coranus, S. Theol. Mag. de familia Iardinelli, non autem Melidoni ut nonnulli nostri historici, nomen pro cognomine accipiendo, affirmarunt. Musarum extitit amator, multaque in Religione consecutus est munia: fuit enim diversorum conventuum Prior, Discretus Provinciae Apuleae in capitulo gen. Romano an. 1592 celebrato, eiusdem Provinciae praefectus, sicut et Provinciae Romanae, et quasi decrepitus anno circiter 1622 obdormivit in Domino. Egregiis poematibus exornavit, ut vidimus, nostri Donati Marrae Enarrationes in omnes hymnos, qui cantantur in Ecclesia secundum morem Romanae Ecclesiae.

(Cfr. Panphilus, f. 132; Gratianus, p. 136; Elssius, p. 38; Ossinger, p. 573).

Mellini Fr. Franciscus, Florentinus, Sacrae Theol. Mag., quem gradum in patria Universite an. 1437 accepit sub Gerardo de Arimino Priore generali, anno 1455 erat ad S. Spiritus studiorum Regens. Anno autem 1554 praefuit capitulo Provinciae Pisanae, quo nunere functus est etiam an. 1460, et circa an. 1472 e vivis excessit. Vulgo nuncupabatur lo Zoppo, et vir fuit valde doctus, multumque pietati addictus, in quo eruditionis splendor addebat religioni ornamentum. Inter primarios sui temporis oratores, ita Lanteri, in Postr. Saec. Sex, T. I, p. 276-77, merito ab omnibus habebatur, quippe qui strenuissima quadam Apostolicis muneris perfunctione, mira prudentia, ac raro irreprehensibilis vitae exemplo communita, quamplurimos peccatores a pravis veteris habitibus, ad novi hominis indumentum traducebat. Quantam propterea apud municipes mos gratiam inierit atque auctoritatem, luculentissimum hoc indigebat argumentum. Nam cum nostra S. Spiritus Ecclesia flammis fortuito consumpta fuisset, amplissima Florentinorum Respublica unius Mellini suasione eo inducta fuit, ut in eius locum magnificentissimum illud templum, prout nunc visitur, artifice Brunelleschio sufficeret, quod sane est totius Italiae miraculum. Ex eius sedula opera et in ingenium posteritati et in sui memoriam, reliquit ms: [pag. 205] Sermonum volumen quod in Bibliotheca dicti conventus olim asservabantur.

(Cfr. Pamphilus, f. 80; Herrera, T. I p. 248; Negri, Scrit. Fiorentini, p. 204; Ossinger, p. 578).

Melori Fr. Hieronymus, Fulginas, Sacrae Theol. Magister, dicitur ab Herrera, T. I, p. 355 ex Phamphilo, spectata integritate omnibus charus, litterarum divinarum scientia ac morum maiestate et comitate admirabilis, qui Religionem mirabilius, magnificentiusque quam alius aliquis auxit et honestavit. An. 1519 in capitulo generali Venetiis celebrato die 11 iunii "Magr. Hieronymus Fulginus, uti habetur in Actis, habuit orationem et ornatissimam et certe eruditissimam" eodemque die a Patribus vocalibus omnibus viva voce electus fuit in Procuratorem Ordinis. Insuper in Capitulo Generali Tarvisino an. 1526, etiam in eo assurgens, et suggestum scandens "orationem habuit, ut in Actis, pulcherrimam de religione conservanda et propaganda, summis laudibus celebratos plerosque enumerans, qui eam recte gubernaverint, auxerint, excoluerint. Qua quidem oratione, ut multa ad rem luculenter satis et eleganter, ita ad excitandos omnium animos vere atque utiliter commemorata sunt naufragia, quibus Eremitana Religio nostra hac tempestate eo usque iactata est, ut nullum suo moderatori reliquerit, non modo ociandi, sed ne respirandi quidem spatium, curamque eidem attulerit perpetuae sollicitudinis ac molestiae plenam, ac nisi eius industria, solertia et apud christianos principes gratia accessisset, mox certe undis dedisset latus". Post quam orationem Hieronymus fuit in suo Procuratoris Generalis munere confirmatus, in eo manens usque ad diem 7 maii 1534 quo piissime obiit, Religioni per sexdecim annos serviens "summa cum diligentia, modestia ac fide" ut de eo scripsit Gabriel Venetus in suis Registris sub die 12 maii 1534. Reliquit iuxta Torelli, T. VIII, p. 190, Ossinger, p. 578 et Iacobilli, Catal. Script. Prov. Umbriae, p. 136: multas orationes, poemata nonnulla et Epistolas.

Melotri Fr. Bonaventura a S. Theresia, Ferrariensis, Congregationis nostrae Discalceatorum clarus alumnus, in patria Universitate linguae hebraeae publicus professor et non vulgaris praedicator, vixit saec. XVIII. Concionum sex magna volumina mss. reliquit, quae asservantur in Bibliotheca Civica Ferrariensi, a cit. Antonelli descripta in suo accurato Indice praedictae bibliothecae, quibus auctor titulum imposuit: L'Ebreo senza scusa. Mss. sub n. 535, chart. in fol. sec. XVIII, pulcherrime exarata in Vol. VI, cc. 445, 426, 467, 402, 463 et 490, atque opportune praefatus Antonelli ibi adnotat: "Il P. Melotri, professore di lingua ebraica nella patria Università di Ferrara, avendo anche l'incarico di predicare agli Israeliti, scrisse di propria mano con terso carattere questi sei volumi di discorsi che restarono inediti; sebbene, come egli stesso dichiara in una prefazione al primo volume, dovessero pubblicarsi colla stampa. L'autore in queste prediche tratta dell'abolizione delle mosaiche legali osservanze, della SS.ma Triade, del peccato originale, della divinità e della venuta del Messia, della divina Incarnazione e della Verginità di Maria. Tutto questo è dimostrato con una non comune teologia ed ebraica erudizione".

Mengarelli Fr. Ioan. Baptista, Ravennas, S. Theol. Mag., vir multis virtutibus et scientia clarus, vixit secunda medietate saec. XVII. Magni Tusciae Ducis Cosimi III fuit Theologus, Ordinis Secretarius, electus, ad id officium; in capitulo generali an.. 1693 cum praeesset [pag. 206] suae Romandiolae provinciae. Octo annos ante, cum adhuc esset Bacc., interfuerat etiam capitulo generali Romae habito, in eoque funebrem habuit pro coeremitis et benefactoribus, peculiari nota dignis, superiore sexennio ex hac vita emigratis, orationem, qua dum uberes eruere potuit, ut legitur in actis, aliorum ex oculis in suffragium mortuorum lacrymas, fusas simul obtinuit multorum ex ore vivacis suae in encomium eloquentiae laudes (Cfr. Analecta Aug., Vol. XII, p. 10). Fuit etiam Ravennae S. Officii Consultor et examinator Synodalis, et an. 1698 interfuit quoque Papiae recognitioni exuviariarum S. P. Augustini nec non an. 1699 Bononiae capitulo gener. et ut secretarius Ordinis et ut Definitor suae Provinciae. Ex eius sedulitate extant:

1. Arx Valvasoria in obsequium R.mi P. Mag. Dominici Valvasorii Mediolanensis totius Ord. Erem. S. Augustini Generalis Ampliss. nec non Commissarii Apostolici Italiam perlustrantis a Petro Mengarello Bonon. heroico carmine condita, cum ad notionibus P. Fr. Ioannis Baptistae Mengarelli in Ariminensi lyceo eiusdem Ord. Erem. S. Augustini S. Theol. Mag. Regentis. Caesenae apud Petr. Paul. Receputum, 1682. (Cfr. Cinelli, Bibl. Volante, Parma, 1686, p. 77).

2. Adnotationes ad libr. Petri Simonis Mengarelli fratris germani, cuius titulus est Herculis, sive laborum Herculis.

3. Adnotationes ad librum eiusdem: Hecatacombe, sen Mausoleum.

4. Lettere missive et alia (Cfr. Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 157).

Menelli Fr. Lucas de Diano in Terra Laboris dicitur ab Ossinger, p. 580, theologus atque antiquitatum indagator celeberrimus. Florebat saec. XVII, et reliquit opus, cui titulus: La Lucania illustrata, quod ms. olim asservabatur in nostro conventu Salernitano. Memoratur a Toppio in sua Biblioth. Neapol., et a Lanteri, Postr. Sex R. A., T. III, p. 171.

MenocchioVen. Josephus Bartholomaums, scribit Lanteri, Postr. Saec., 9. III, p. 287 et in Erem. Sacr., Part. I, p. 231, ortum habuit ex honestis parentibus Carmaniolae in Pedemontio die 10 martii anni 1741. Sortitus indolem bonam, atque jugi pietatis exercitio factus magis bonus, quo majores adhuc ascensiones disponeret in corde suo monasticae vitae institutum amplecti deliberavit. Itaque anno 1760 Firmi in Piceno Eremitano Ordini nomen dedit, ibique postquam laudabiliter integrum tyrocinii annum transegisset tria solemnia vota nuncupavit, coenobio Fanensi filiationis titulo adscriptus. Postea vero missus fuit Anconam, ubi philosophicis disciplinis operam navavit, ac deinde profectus fuit Interamnae, ibique Theologiae cursum inchoavit, quem tamen prosecutus fuit Ameriae compievitque Recineti. Lectoris officium adeptus scientiam sanctorum potissimum juvenum animis instillare sategebat, factus omnibus alumnis exemplar pietatis, modestiae, humilitatis, obedientiae, mansuetudinis, poenitentiae, orationis, caeterarumque, quae ad evangelicam perfectionem pertinent, religiosarum virtutum. Verum quia animarum zelo maxime exardebat, relicto docendi munere, totum se verbo Dei annuntiando addixit, praevio examine inter generales Ordinis concionatores cooptatus, ac post completum juxta Summorum Pontificum sanctiones praedicationis cursum magistrali laurea insignitus. Non ita autem facile est edicere quanto cum animarum lucro susceptum hoc concionandi munus exercuerit, praesertim quia apostolatus officium cum integerrimae vitae exemplo, [pag. 207] cum assidua oratione, abstinentia atque jejunio constanter sociabat, Domino etiam sermonem ejus saepe confirmante curationum gratiis atque prodigiis. Contigit hoc praesertim Mutinae ac Bononiae ubi ita invaluit erga ipsum sanctitatis opinio ut universim ab omnibus sanctus appellaretur, atque undique ad illum aegroti adducerentur, vel ipsemet ad eorum lectum arcesseretur ut ab illo benedictionem accipiendo pristinae sanitati restituerentur. Anno 1771 factus parochus Castelli Fidardi in Piceno, et 1781 confessarius monialium S. Elisabethae Fulginii, quod postremum munus 12 annos tenuit, utraque hoc officia magno cum animarum fructu sedulo exercuit. Augebatur interea de die in diem magis magisque apud Italiae populos et civitates erga nostratem Menochium opinio sanctitatis; quapropter illa permotus D. Franciscus Maria d'Este Episcopus Regiensis, qui per orationes servi Dei e gravi aegrotatione convaluerat, illum in partem pastoralis ministerii sibi adsciscere deliberavit. Regiensis Antistitis consilium Pius VI ultro approbavit, ac proin Regiensi civitate de in ipsa V. Menochius anno 1796 die 22 maii Episcopus Hipponensis atque coadjutor Regiensis inauguratus fuit. Anno 1797 ob gallicas pertubationes Regio exulare coactus, ad Anconitanum coenobium se contulit, atque ibidem quamvis infulae splendore fulgeret, in omnibus tamen instar simplicis religiosi semper se gessit, factus iterum regularis abservantiae praeclarum exemplar. Integro fere biennio, quo Anconae moratus fuit, in illius Ecclesiae administratione Episcopum Card. Ranuzzi summopere adjuvit, atque etiam in Cathedrali coram frequentissima audientium multitudine quadragesimales conciones habuit, tanto nimirum omnium plausu ut ab ipsis quoque Religioni hostibus in magna existimatione haberetur. Anno 1799 post Anconitani coenobii suppressionem ad oppidum Montis Raynaldi se recepit, ibique in privata quadam domo mansionem suam statuit, ex qua tamen saepe saepius prodibat ad apostolatus officia in hoc vel illo loco peragenda, ut merito de illo dici possit quod totum fere Picenum pertransivit benefaciendo, atque pastoralis muneris partes obeundo. Eodem anno pro P. Magistro Francisco Xaverio Cristiani Sacrarii Pontificii Praefecto atque Episcopo Porphyriensi aegrotante Venetias ad Conclavem vocatus fuit, ac postea cum novo Summo Pontifice Pio VII Romam accessit, ab eodem post mortem praefati P. M. Christiani (1800) in suum confessarium atque Sacristam assumptus ab Hipponensi in Porphyriensem Episcopatus titulo translato. Tantam deinde laudatus Pontifex erga venerabilem virum existimationem concepit atque benevolentiam ut etiam cardinalitiam dignitatem illi conferre animo haberet, quod tamen Pontificis consilium ut vir Dei cognovit, tantum honorem humiliter recusavit. Anno 1804 Pium VII Parisios ad Imperatoris coronationem comitatus fuit, atque per totum iter ubique sparsit mirum sanctitatis odorem, ita ut tamquam vir sanctus ab omnibus in summo honore haberetur. Antequam itineri se commisisset, consilium dederat illi Cardinalis Consalvi ut in Galliam iturus coenobiticam tunicam Gallis tunc temporis invisam deponeret, cui ipse statim respondit se malle Parisios non ire quam sui Ordinis habitum exuere. Hujusmodi repulsam Cardinalis Summo Pontifici notam fecit, cui tamen Pontifex praecepit ne viro sancto amplius molestus fieret; qua occasione Consalvi dixit: "Santo sì, ma cocciuto". Quando (1809) laudatus Pontifex in captivitatem a Gallis ahductus fuit, magno tum sui, tum Pontificis dolore ob iniquam prohibitionem illum comitari ei non licuit; quare absente Pontifice Romae in Quirinali remansit, ubi pontificalia [pag. 208] officia assidue gerebat, atque monialium (praesertim adoratricium perpetuarum, cujus instituti promotor fuit) et infirmorum curae jugiter incubebat, adeo ut ab ipsis quoque Gallis, quamvis juramentum obedientiae Napoleoni praestare noluisset, magno in honore haberetur, atque ab ipso Miollis miraculorum patrator nuncuparetur. Fuit tamen cum Pontificie in Liguria tempore postremae exulationis, atque Savonae adfuit illi B. Mariam Virginem de Misericordia coronanti. Obdormivit in Domino Romae in Palatio Quirinali anno 1823 in festo Annuntiationis B. Mariae Virginis annum agens 83. Reconditus fuit in templo S. P. Augustini, prius nempe in communi fratrum sepulcro, ac postea intra parietem sacelli D. Nicolai de Tolentino, unde tandem anno 1854 praesente Card. Vicario translatus subter humum cum apposita inscriptione ante D. P. Augustini sacellum positus fuit. Praecipua quae ante obitum miracula patravit haec sunt: nam ingentem locustarum multitudinem romanos agros infestantium suis exorcismis in Tiberim compulit, multos obsessos a daemone liberavit, plures aegrotantes per B. Mariae Virginis invocationem, erga quam peculiarem venerationem profitebatur, sanitati restituit, duabus puellis, quae cruribus uti nequibant, gradiendi potestatem obtinuit, extinctam monialem ut exomologesim faceret ad vitam revocavit, puerum e sublimi loco ruentem impertita benedictione incolumem servavit, secreta cordium inspexit, occultos eventus manifestavit, futura multa praedixit, aliaque permulta mirabilia fecit, adeo ut ejus adhuc viventis vestium frustula atque imagines religionis causa fideles certatim expeterent. Etiam post mortem miraculis claruit, ut videre licet in processu informativo de ejus vita constructo Romae ab anno 1845 ad 1852 typisque evulgato. Scripsit, typisque evulgavit quinque novendia pro praecipuis festivitatibus B. M. V. quae in ecclesiis Romae recitantur. Insuper scripsit: Esercizi del Padre Chiesa, così ridotti per la religione dall' Ill.mo e Rev.mo monsignor Giuseppe Menochio, Sagrista di Nostro Signore Pio Papa VII. Cod. 979 (R. 5. 30) chart. ff. 78, in 12, saec. XVIII Bibl. Angelicae urbis. Epistolas quamplurimas, quae sunt in Archivo postulationis Ordinis.

Mendrice Fr. Ioan. Thomas, Genuensis, floruit saec. XVII, et edidit: Exultantis Firmani Coenobii Voces in accessu Rev.mi P. Magistri Petri Lanfranconii Anconitani, totius Ord. Prioris Generalis meritissimi Italiam perlustrandis anno D.ni 1663 Fratris Ioannis Thomae Mendrice, Genuensis, in eodem coenobio studentis Philosophi lingua expositae; dictante P. Fr. Bartholomeo Riccio Neapolitano, S. Theol. Magistro ibique studia regente. Maceratae, Typ. Grifei et Piccini, 1663.

Merani Fr. Sylvester, Levanto in Liguria ortus, Eremitanae Familiae nomine dato, in ea evasit S. Theol. Mag. ac Umbriae Provincialis. An. 1719 erat Regens Parmae, anno insequenti Veronae, an. 1722 Perusiae, et an. 1725 Patavii. De illo in Regesto Dd. 206, undecimo Gen. Vasquez, p. 92 haec leguntur: "De obitu Ill.mi ac R.mi Dd. Fr. Silvestri Merani, qui post principaliores Italiae cathedras sua doctrina illustratas, post insignem Umbriae provinciam singulari prudentia gubernatam, post praeclarum Pontificii Sacrarii Praefecturam adeptam (an. 1722 a Benedicto XIV Episcopus Porphyriensis consecratus) eamque per viginti duos ferme annos religiosissime exercitam, post traductam omnem suam integerrime aetatem, ac toleratas patienter suae aegritudinis molestias, [pag. 209] tandem die 22 ian. 1764 cunctis Ecclesiae Sacramentis munitus, plenus meritis, 76 anno aetatis suae nondum completo, e vita excessit ex nimio catharro suffocatus. Itaque Ordo noster virum amisit sapientia, consilio, prudentia morumque probitate vere eximium". Mss. reliquit 3 volumina locubrationum theologicarum, quae sunt in Bibl. Angelica hoc titulo: Vindiciae Augustinianae adversus Ioannis Phereponi (idest Ioannis Clerici) animadversiones. Extant in codd. 638, 639, et 640 in fol. auctographae, 1. ff. 107; 2. ff. 143 et 3. ff. 139. Auctor sub die 30 aprilis 1728 a Rev.mo P. Fulgentio Bellelli facultatem accepit has vindicias typ. imprimendi, sed eas reperies iam typis editas in Appendice Operum S. P. Augustini, Antuerpiae an. 1703, quae est T. XII editionis Parisiensis.

(Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 229; Moroni, Dizionario cit., Vol. LX, pagina 190; Lopez, Additamenta cit., Vol. III, p. 12, et Narducci, Catal. cit., p. 281).

Mercati Fr. Tiburtius, Florentinus, Augustinianus Congr. Ilicetanae, floruit saec. XVII ineunte, atque eius habetur: Oratio anniversaria pro felici recordatione Ill.mi et Admod. R. D. Miniati Spaleagrani Presbyteri Miniatensis. Florentiae, 1615 apud Io. Donatum, et Bernardinum Iunctas et Socios, in 4. Errant nonnulli tum referendo titulum huius orationis, tum annum impressionis cum assignent an. 1613.

(Cfr. Ossinger, p. 584, a quo dicitur "vir clarus virtutibus, scientiis ornatus, et eloquio praestans"; Negri in Istor. dei Scritt. Fiorent., p. 510; Cinelli, Bibl. Volante, Scanzia VIII; Moreni, Bibl. Stor. ragionata della Toscana, T. II, p. 73, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 194).

Mercuri Fr. Nicolaus, S. Theol. Mag. Petritoli in Piceno die 2 febr. 1841 ortus, ac die 8 octobris 1859 per professionem religiosam Ordinem nostrum Tolentini amplexatus, in Firmano nostro coenobio philosophicas disciplinas didicit, ac inibi presbyteratu auctus est. Generalitia Ordinis Curia, supremum clavum R.mo P. Ioanne Belluomini tenente, illum sedulum habuit Sub- Secretarium, et magisterii titulo, praevio apostolico indulto, exhornavit. Subsacristae inde Apostolicae Sedis munere per plures annos munere functus fuit, atque Umbriae Provincia pluries moderatorem habuit. Item pluries Eugubini coenobii extitit prior, et multa pro sua Picena provincia adlaboravit. Obiit Eugubii dic 23 septembris 1914 septuagenario maior. Scripsit atque edidit:

1. Della vita e miracoli del gran Taumaturgo S. Nicola da Tolentino Agostiniano. Roma, Tip. Morini, 1880.

2. Notizie, indulgenze e preghiere per gli aggregati alla Ven. Archiconfraternita della Cintura. Roma, Tip. Morini, 1880.

3. Pia Unione Primaria delle anime sante del Purgatorio, eretta nella Chiesa dei PP. Agostiniani in Tolentino. Roma, tip. della Pace, 1885.

4. Vita di Sant'Agostino Vescovo d'Ippona e Dottore massimo della Chiesa. Roma, tip. della Pace, 1887. (Cfr. Analecta August., Vol. V, p. 430 et 431).

Merici Fr. Antonius, Derthonensis, vir in omnibus probus, an. 1574, cum iam esset S. Theol. Magister, sacram quadragesimam praedicavit in civitate Novariae et die 30 octobris eiusdem anni mandatum accepit ut Mediolanum se conferret futura quadragesima conciones habiturus in ecclesia S. Stephani [pag. 210] in quorumdam nobilium gratiam. Anno insequenti iterum erat Novariae et Generalis Taddaeus Perusinus Episcopo et Praesidentibus illius Urbis respondit se approbare et confirmare quod concesserat Mag. Antonio Derthonensi modo permitterent ipsum gen. capitulum adire. An. 1578 praefuit coenobio S. P. Augustini Papiae ac inibi S. Doctoris Arcam instauravit atque descripsit, coenobii inclaustrum edificare procuravit, picturisque adornari, nec non conventus rationes, privilegia ac iura contra Canonicos Regulares strenue defendit (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit. Vol. IV, pp. 46, 65-80). Talem interim religiosam vitam inibi agebat ut illius civitatis Rectores de eo ad nostrum Generalem non dubitaverint scribere: "con la sua vita esemplare, e sue santissime e devotissime predicationi ha fatto gran frutto nella nostra città, e confermato, anzi accresciuto l'affetione e divotione verso detto monastero e tutta la Religione Eremitana (Ibid. p. 91). An. 1582 interfuit cap. generali, et an. 1593 iterum Papiae Prior. Fuit praeterea Comes Palatinus creatus die 9 septembris 1566 dum Derthonae suo conventui praeesset, theologus Archiep. Tarentinensis et observantia et sanctimonia clarus. Edidit:

1. Sommario dei privilegi, grazie et indulgenze, concesse alli Rev. frati, Suore Mantellate et Cinturati dell'Ordine di S. Agostino per molti Sommi Pontefici. In Pavia, Girol. Bartoli, 1579.

2. An. 1583 quaedam alia edidit, ut ait Herrera, T. I, p. 63, sed nescio quid.

Merli Fr. Augustinus, Offidanus, alumnus provinciae Anconitanae, dictus ab Osinger, p. 585, "vir doctus atque honestate clarus", floruit saec. XVI labente, atque ex eius operositate extat typis edita: Historia miraculosi Sanctissimi Sacramenti quod asservatur in nostra Ecclesia Offidana. Firmi, 1582. (Cfr. etiam Elssius, p. 99, et Lanteri, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. I, p. 724).

Merlo Fr. Andreas, Francavillanus, Sacrae Theol. Mag., in nostro Ordine Siciliae et Melitensis Provinciae praefectus, vixit saec. XVI, et versibus italicis conscripsit: La vita del glorioso S. Nicola di Tolentino ridocta in ottava rima. Dedicata all'Ill.ma et Eccell.ma S.ra D.a Aloisia dochessa (sic) di Bivona dig.ma Dal M. R. P.re M. Andrea Merlo di Franc.lla Provincial. dell'Ordine di S.to Aug.no di Sicilia et Malta. Inc.: "Silenzio. Era de Persiani antico modo". Extat ms. in cod. 791 (Q. 6. 28) chart. in 4 Bibl. Angelicae Urbis inter ff. 1-78. Tum Toppi cum Ossinger et Lanteri hunc silentio praeterierunt. (Cfr. Narducci, Catal cit., p. 324).

Merode Fr. Ambrosius, Tarentinus, Sacrae Theol. Mag., floruit saec. XVII. Anno 1614 adstitit capitulo gener. Romae habito ut Discretus suae Apuleae Provinciae et an. 1661 in alio Romano Cap. gen. tamquam definitor Provinciae Sardiniae, in qua diu vixerat, et post an. 1667 in patriam reversus in capit. gener. an. 1685 in Provincialem suae Apuleiae Provinciae electus fuit. Ut videtur plus quam nonagenarius vixerat. An. 1681, die 2 aprilis, a Priore gener. Dominico Valvasori facultatem obtinuit librum imprimendi, cui titulus: Historia Tarentina, (Cfr. Reg. praedicti Generalis ad an. 1681), et Regesta suorum praedecessorum ac insuper Acta Capitulorum Generalium, editis in Analectis Vol. X, p. 313, et XI, p. 43. [pag. 211]

de Messana Fr. Lucas, vir doctus, ante annos 1342 scripsit Commentaria in primum Sententiarum. Eo enim tempore Alphonsus Toletanus super Librum 1 Magistri Sententiarum Lucam allegavit. Ita Herrera, T. II, p. 19 et cum eo Torelli, Vol. V, p. 536, Elsius, p. 435; Mongitore, Bibl. Sicula, T. II, p. 15, et Ossinger, p. 586.

Meucci Fr. Silvester de Castilione Aretino, S. T. M. dicitur apud nostrates scriptores vir in divinis scripturis iugi studio exercitatus, atque magnus suo tempore florentium litteratorum aestimator, qui Venetiis praesertim suis concionibus populo se gratissimum reddidit. Anno 1516 degebat in praefata civitate in conventu S. Christophori de Pace in Stagnis Murianum versus, ibique extremum diem obiit die 20 martii an. 1535. Quae scripsit, post Possevinum in Apparatu Sacro T. II, referuntur a Gandolfo p. 314, et p. 416, ac sunt:

1. Abbatis Ioacchim explanatio in B. Cyrillum de statu Ecclesiae ex modo usque in finem saeculi et specialiter de horrendo illo schismate mystici Antichristi Praecursoris veri Antichristi una cum compilatione ex diversis Prophetis Novi et Vet. Testament. Thelesphori de Cusentia. Item Explanatio figurata in Apocalypsi de residuo statu ecclesiae, et tribus Veh venturis, debitis semper adiectis testibus S. Scripturae et Prophetarum. Item Tractatus de septem in Ecclesiae Statibus Fratris Ubertini de Casali. Venetiis, 1516 in 4. Recenset haec opuscula Philippus Iac. Lambacher in Bibl. Antig. Civit. Vindoboniensis, T. I, p. 166, et noster Xistus Schier in cod. 356 Bibl. Angelicae, p. 265 ostendentes horum auctorem atque editorem fuisse Silvestrum nostrum Meuccium, non vero Fr. Rusticianum Dominicanum.

2. Liber concordiae novi et veteris Testamenti fundamentalis, atque regularis operum caeterorum eiusdem. Venetiis per Simonem Luere, 1519, in 4.

3. Abbatis Ioachim expositio in Apocalypsim B. Ioannis Apostoli una cum psalterio decem cordarum, in quo contemplantium et celibem vitam ducentium describitur forma. Quae quidem vita post novae Babylonis, et Ecclesiae reformationem in tertio videlicet mundi statu maxime vigebit, adiecta Epistola nuncupatoria ad Card. Aegidium Viterbiensem Aug. Paduae, 1616 in 4; et Venetiis per Franciscum Bindonum et Socios, 1527 in, 4.

4. Super Isaiam de oneribus in orbem universum.

5. In Hieremiam interpretatio perpulchra ubi luce clarius ostenditur Ecclesiam carnalem (quae nova Babylon nuncupatur) fore percutiendam triplici gladio, scilicet amissione ab Alemannorum imperio; 2 haeresi a Patarinis, de quorum secta erit mysticus Antichristus; 3 ab infidelibus. Venetiis per Bernardinum Benalium, 1525 in 4. Quod opus videtur idem esse ac sequens inscriptum: Abbatis Ioachim divina prorsus in Hieremiam Profetam interpretatio, plurimis referta vaticinis, quorum nonnulla iam eventu comprobata certam de reliquis in futurum fidem faciunt. Coloniae apud Ludovicum Alectorium et haeredes Iacobi Soteric, 1527, in 8. Quae editio olim erat in nostra Biblioth. Viennensi. Ita fere Ossinger, p. 587-88 ex Pamphilo, f. 108, Gratiano, p. 168; Herrera, T. II, p. 339; Torelli, T. VIII, cart. 25, n. 8; Gandolpho, p. 314, et ex aliis exteris.

de Mevania Fr. Gratianus, ac propterea Umber, non Venetus prout vult Ioannes Degli Agostini, T. II eius operis: Degli Scrittori Veneti, p. 51. Forsam dictus fuit Venetus propter adfiliationem eius ad nostrum conventum [pag. 212] Venetum S. Stephani, Utcumque sit Gratianus in lucem dedit: La vita del B. Bernardino Tomitano da Feltre, sed quo anno nobis incompertum est.

(Cfr. Mazzucchelli, Scritt. d'Ital, cit., Vol. II, part. II, p. 1103).

Micallef Fr. Paulus de Melita, vir morum suavitate revera mellifluus, ex honestis civilibusque parentibus Francisco Xaverio Micallef et Maria Sass Vallettae ortum habuit die 15 maii 1818. Adhuc septennis, quamvis in paterna domo maneret, Augustinianum habitum more educandorum induit, atque ubi 16 aetatis annum attigit, in urbe Notabili eidem Ordini nomen dedit. Anno 1839 studiorum causa Romam venit ad S. Augustini, ibique quia in studiis valde proficiebat, maturo tempore Lectoris munus adeptus, et quia singularis probitatis specimen exhibebat, clericis instituendis praefectus (quos ad vitae communis perfectae amorem et sequelam verbo et exemplo provocare sategit) mansit praefata offìcia laudabiliter fungens usque ad an. 1846, quo Regentis gradum rite consecutus, Tolentinum se conferre ideo praeoptavit, quia in illud coenobium vitae communis perfectae observantia nuper introducta erat. Quamvis anno 1851 magistralem lauream obtinuerit, tamen Augustinenses alumnos docere praeter morem prosecutus fuit usque ad annum insequentem, quo P. Mag. Commissarius Generalis Fr. Iosephus Cajazza, postea Archiepiscopus Hidruntinus, illum Mathelicam misit theologiam dogmaticam publico profiteri. Paulo post, anno scilicet 1853 ad instantiam E.mi D. Card. Philippi de Angeli Archiepiscopi Firmani a R.mo P. Mag. Vic. gen. Iosepho Palermo, qui postea fuit Episcopus Porphyriensis, illius conventus prior constitutus fuit, hac potissimum causa, nempe ut illic vitae communis perfectae observantiam institueret, cuius expectationi Paulus noster mirifice satisfecit, nam hinc et illuc accitis selectis juvenibus, probataeque pietatis viris, inter quos eminebat P. studiorum Regens Fr. Thomas Martinelli, qui progressu temporis fuit S. R. E. Cardinalis, perfectae vitae communis aedifìcium in Firmano Coenobio feliciter extruxit, quod tamen brevi, oh notissimas omnibus rerum vicissitudines, totum pessum ivit. Eo tempore quo in Piceno morabatur, per urbes et oppida saepe circuibat praedicans verbum Dei, tunc praesertim libentius, cum illi pauperibus evangelizare mitti contingeret. Inter haec, an. 1855, die 21 iunii, epistolam ex parte S. Congregationis Episcoporum et Regularium accepit, qua SS. D. Pius Pp. XI universae Eremitanae Familiae regimem illi tamquam Vic. Gen. committebat. Hujusmodi inopinata promotio multis gaudium, omnibus autem admirationem ingessit, novum siquidem atque Augustinianae historiae ignotum est quod quis tam parum provectae aetatis, atque veluti, ut ita dicam, per saltum ad supremum Ordinis fastigium ascenderit. Primus omnium antecessorum suorum oceanum Atlanticum an. 1858 trajecit Mexicanas, et Americae meridionalis provincias visitaturus, unde anno insequenti incolumis reversus, in comitiis generalibus Romae habitis in pervigilio Pentecostes plenis suffragiis in suscepto regimine confirmatus fuit. Eodem anno 1859, die 1 augusti inter Consultores Supremae Inquisitionis ob notam doctrinam atque probitatem adnumerari promeruit. Dum autem Eremitarum Ordinem magna prudentia, magnoque subditorum amore, atque ea, quae ipsi natura indita erat, indolis mansuetudine moderaretur anno 1863 a visitandis Bavariae, Belgii, Hollandiae, Bohemiae atque Hiberniae conventibus, un cum P. Martinelli Thoma, tunc Ordinis secretarius reversus, ad Tifernatem in Umbria [pag. 213]Episcopatum se promotum fuisse die 11 Decembris cognovit, cuius electionis promulgatio habita fuit die 21 eiusdem mensis et an. 1863. Episcopalem consecrationem accepit in templo S. Augustini die 10 Ianuari 1864 ab E.mo Card. Constantino Patrizi Urbis Vicario, et Ordinis Protectore, assistentibus DD. Petro Castellacci Arch. Petrae, et nostrate Francisco Marinelli Episc. Porphiriensi. Quamvis ipso sui generalatus initio, scilicet in Capitulo generali Romae habito 1859 hujus officii durabilitas a sexennio ad duodecim annos SS. Domini Pii Pp. IX mandato extensa fuerit, tamen visum est Paulo eiusdem Summi Pontificis bona cum venia in annum 1865 comitia generalia indicere, quibus revera in vigilia Pentecostes Romae celebratis in eius sponte abdicantis locum suffectus fuit P. Mag. Procurator Generalis Ioannes Belluomini Lucensis. Anno 1866 mense Septembris constitutus fuit administrator Dioecesis Gaudisii prope Melitam, et hunc locum tenuit usquae ad annum 1867, quo illuc discessit ad suam Tifernatem Cathedram iturus, cuius possessionem iniit pridie festivitati Dominae Nostrae in coelum assumptae, accepta itidem ecclesiae Burgi S. Sepulcri administratione. Interfuit deinde Concilio Vaticano, in quo unus fuit e membris Commisionis super rebus ad Regulares spectantibus. Quomodo autem in praefatis tribus dioecesibus moderandis se gesserint satis ostendit illius ad Pisarum Archiepiscopatum sublatio promulgata in Consistorio die 27 Octobris 1871... Summa totius civitatis letitia, et frequenti Optimatum rhedarum comitatu exceptus Pisas pervenit die 6 Decembris, atque in festo Deiparae Conceptionis solemnem in suam primatialem Ecclesiam ingressum fecit. Diu ibi permansit, at ob malorum persecutionem et invidiam ab Archiepiscopatus regimine se abdicare coactus, in civitatem cui nomen Massa propre Carrariam ad maris litoris sita, se contulit, ut ibidem curis expertem ac suae valetudini jam propere labenti aptiorem vitam duceret. Perperam tamen. Nam morbis iugiter invalescentibus, post longam aegritudinem patientissime toleratam, post suscepta summa cum Religione Ecclesiae sacramenta, die 8 martii 1883 spiritum Creatori suo reddidit. Praelo tradidit:

1. Theses quas defendendas suscipiebat in templo S. Augustini de Urbe anno Domini 1840, cathedram tenente P. Fr. Guilelmo Bartolomei, S. Th. Mag. ac Studiorum Regente. Interamnae. Typis Possereto 1839.

2. Epistola Pastoralis ad Clerum et Populum Diocesis Tifernatis, Romae, Typ. Monaldi 1864.

3. Epistola Pastoralis ad Clerum et Populum Archidioecesis Pisarum. Tiferni, Typ. Donati, 1871.

4. Discorso recitato in occasione dei funerali solenni di Pio Nono nella primaziale Pisana il dì 15 Febbraio 1878. Pisa, Tip. Mariotti, 1878, in 8 magno pp. 31

(Ita fere ad literam Lanteri Erem. Sacr. Parte I, pag. 134 et seq.).

Michelini Fr. Hieronymus, Aesinas, floruit saec. XVII, atque edidit: Assertum responsivum pro defensione castitatis coniugalis... Anconae, Rodulphus, 1647 (sic) sed 1679, in 4 cum stemmate.

Micillo Fr. Ioannes ab Assumptione, Neapolitanus, Augustinianae Discalceatorum familiae se adscripsit die 28 Octobris 1605. Romae, in coenobio S. Nicolai Tolentinatis, extitit professorum magister, et Neapoli anno 1615 in conventu S. Mariae Veritatis Prior. Viginti supra novem annos natus eligitur Definitor Generalis, et in capitulo gen Suae Congregationis an. 1616, omnibus approbantibus, [pag. 214] Vicarius Generalis, in quo munere obeundo, ardens divini cultus studium prae se tulit. Obiit Neapoli in coenobio S. Mariae Veritatis an. 1629, annum agens 43. Is primus suae Congregationis solemnes sacrorum caeremonias collegit, et Constitutionum librum edidit, atque insuper scripsit:

1. Elogi di varii religiosi della sua Congregatione. ms.

2. Vita di Fr. Guglielmo da S. Francesco, Agostiniano Scalzo.

3. Ordini et regole da osservarsi da Novitii et professi, novi soldati di Cristo in questa nostra Congregatione de' Scalzi Agostiniani. Opera composta dal Ven. P. Giovanni dell'Assunta, Vic. Gen. Ms. chart. saec. XVII in 8, asserv. in Biblioth. Nation. Urbis (fondo Gesù e Maria) 35-1809. (Cfr. Io. Barth. a S. Claudia, Lustri Storiali, Milano, 1700, fol. 302; Ossinger, p. 81; Toppi, p. 117; Mazzuchelli, Vol. I, Part. II, p. 1177 et Tani, Commentaria cit. p. 24 et 116).

Micconi Fr. Anterus a S. Bonaventura, regenerationis fonte Io. Baptista vocatus, Segeste Figuliorum die 8 septembris 1620 ortum habuit. Genuae in nostrorum Discalceatorum coenobio S. Nicolai an. 1634 solemnibus se votis obstrigens, totum se dedit piae praedicationi et studio; quamobrem et egregius verbi Dei praeco et S. Theolog. Lector merito evasit. Ita fere in omni scientiarum genere, ac praesertim in sacris litteris instructus, ad maiores religiosorum ascendit honores. Fuit igitur novitiorum magister, plurimorum suae Congregationis conventuum prior, eiusdem Congregationis Discalceatorum definitor Generalis, ac tandem Generalis Commissarius. Obiit die 7 iulii 1686. (Cfr. Tani, p. 67; Ossinger, p. 588, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, 436, nec non Oldoinus in Atheneo Ligustico (1680) p. 40; Giustiniani, p. 84, et Hurter, Nomenclator Lit., T. IV, col. 144). Typis tradidit:

1. Li Lazaretti della città e riviere di Genova del 1567, ne' quali oltre i successi particolari del contagio si narrano l'opere virtuose di quelli che sacrificarono se stessi alla salute del popolo, e si vedono le regole del bel governare un popolo flagellato dalla peste. Genova, Calenzani e Meschia, 1658, in 4. Item Genova, Tip. Franchelli, 1744, in 4.

2. Svegliatoio de' sfaccendati e stimolo d'affaccendati per ben impiegare il tempo, con pratiche meditazioni, sentenze de' Santi Padri e similitudini. In Genova, Typ. Franchelli, 1679, in 8.

3. Ponderationes in Psalmos iuxta multiplicem divinarum scripturarum sensum. Lugduni Laur. Arnaud et Petr. Borde, 1673, 3 vol. in fol., et Genuae, 1681, in fol.

4. Auri gemmarumque Mystica fodina sive charitatis congregatio a Iesu Christo fundata, atque saluberrimis regulis munita. Opus omnigena eruditione. Genuae, Typ. Franchelli, 1677, in fol.

5. Apostolorum Acta iuxta multiplices Divinarum Scripturarum sensus, ipsorumque Patrum interpretatione elucidata. Genuae, Typ. Franchelli, 1681, et ibidem 1684 semper in fol. (Cfr. Bocca, Catal. IX, n. 66).

6. Discorsi quaresimali, Genova, Typ. Pelizza, 1683, in 8.

7. Vita B. Clarae de Montefalco in suo opere Ponderationes in Psalmos, Lugduni, apud Arnaud et Borde, 1673, p. 261 et seq.

Milanuzzi Fr. Carolus de Sancta Esanatolia in Picenis, dicitur a Gandolpho, p. 358, musicus, poeta et orator. Ortum habuit prope finem saec. XVI. Anno 1615 erat capellae magister Venetiis in nostra S. Stephani ecclesia; [pag. 215] an. 1619 in Augusta Perusia apud Augustinenses eremitas organista, et anno 1622 Veronae in nostra S. Euphemiae. Anno 1623-30 iterum invenitur Venetiis ad S. Stephani; sed an. 1629 forsan per paucos menses apud Augustinianos Finalenses in Aemilia; anno autem 1636 in Camerinensi Cathedrale chori magister; an. 1642 iterum Veronae, et an. 1643 in civitate S. Mauri de Noventa super Anasse. Eius dies emortualis nos latet. Multa de musica scripsit, et "ses compositions, scribit Féty (op. cit., Vol. VI, p. 141), le placent parmi les musiciens distingues de L'Italie a cette époche". Natus erat natura musicus, ut ipse de seipso testatus est. "La naturale inclinatione del mio ingegno ita de se in quodam eius discursu (Cfr. Oper. VIII in fine) aiebat il cui genio negar non posso che nel delitioso e piacevol giardino della musica e delle muse si trattenga volentieri, e che non sia dell'uno e dell'altro trattenimento invaghito, che, tralasciati (così vuol chi puole) gl'altri studi più gravi, par che solamente di questi si nutrisca". Fuit tamen S. Theol. Baccalaureus, ac propterea non despexisse videtur studia graviora. Certe, si excipiantur quaedam poemata (v. Sonetti), et opus cui titulus: De miraculis paniculorum S. Nicolai de Tolentino, Venetiis, 1632, ab ipso conscripta, caetera eius opera musica sunt, et quidem non omnia sacra. Eius cantiones, tradidit quidam r. d. r. (Cfr. Messaggero Meridiano diei 8 ian. 1923) "si impongono subito all'ammirazione del lettore per originalità di ritmo e per freschezza d'immagini", atque elucescunt "per una assoluta personalità tra le musiche della stessa epoca: si tratta di piccoli, brevissimi canti graziosi, briosi, eleganti, che meriterebbero di entrar subito nel nostro rinnovantesi repertorio di musica da camera". Nec illi defuerunt admiratores atque tractores. Alexander Vincenti, eius operum editor, inter primos, cum aliis multis adnumeratur, ut eruitur ex sequenti nuncupatoria epistola ipsius Vincenti, qua Carolo nostro dicaverat opus Ignatii Donati cui tit. Fanfaluche. Interest eam referre: "Al M. R. P. Carlo Milanuzzi da S. Natoglia Bacc. S. T. e Predicatore Agostiniano, mio Signore e padrone colendissimo. Alle sue singolari e virtuose qualità, al suo merito e valore, come a quella che in questa professione (musica) è molto stimata, ammirata e celebrata dai primi virtuosi del nostro secolo; e quando altra testimonianza non vi fusse, le mie stampe ne fanno fede, e l'esito delle opere sue ne dà certezza infallibile; sicuro essendo la stampa la pietra del fuoco, a quella più che ad ogni altro si deve dar disinteressata credenza. 15 dicembre 1629". Malevolis et invidis vero, qui Caroli opera lamentabantur parvi esse momenti, ipse idem respondebat: scribite et edite, si ad scribendum vobis competat animus, ea omnia quae ego scripsi et edidi. Date mihi media necessaria et quam primurn in lucem proferam opera sequentia iam a me composita et expolita (Avvertenza alla 1.a edizione (1629) delle Messe concertate). Deinc enumerat hoc ordine:

1. I e II libr. dei Salmi concertati con strumenti.

2. Salmi in tripla a 3 voci. Salmi a 8 correnti.

3. Messe a 8 voci con alcuni Motetti.

4. Messe a 14 voci concertate con strumenti.

5. Messe a 12 voci concertate con strumenti.

6. Messe a 6 voci concertate con strumenti.

7. Salmi concertati a 4-5-6 cori. [pag. 216]

8. Compiete a 5 v. con sinfonie di 2 violini e 1 fagotto.

9. Compiete a 4-5-8 v. corrente intera.

10. Gli improperi della Settimana Santa.

11. Madrigali a 4 voci concertati.

12. Il VII libr. delle ariette.

13. Diverse correnti, Capricci, Sonate, Balletti e Stravaganze da sonare.

14. Il III libro dei Motetti. Opera autem typis ab eo edita haec enumerantur.

15. Messe cantate a 4 v. (Op. I). In Venetia Alessandro Vincenti, 1618.

16. Vespertina Psalmodia a 2 v. lib. I (Op II). In Venetia, Alessandro Vincenti, 1619. In praefatione agit "De musicae praestantia ac dignitate".

17. Litanie della Madonna a 4 e 8 v. (Op V). Iisdem typis, 1622, et 12 vicibus iterum editae an. 1642.

18. Armonia Sacra di concerti, cioè Messe e Canzoni a 5 v. con il suo basso continuo per l'organo. (Op. VI). Ibidem et iisdem typ. an. 1622 in 4. Nuncupatur P. Leonardo Zozzi, eius praedecessori in magistratu Veronae in Capella S. Euphemiae, sub die 10 martii 1622. Cuius operis reperitur etiam alia editio sub anno 1632.

19. Sacra cetra, concerti con effetti ecclesiastici a 2, 3, 4 e 5 v. con l'aggiunta di sei motetti commodi per il basso, libr. 1 e 2. (Oper. 12 et 13). In Venezia, Alessandro Vincenti, 1625.

20. I. Scherzo delle Ariose. Vaghezze da contarsi sul clavicembalo, chitarone, arpa doppia. (Oper VII). Venezia, Magni, 1622.

21. II. Scherzo.... (Oper. VIII), Venezia, Vincenti, 1625.

22. Ariose, vaghezza a voce sola, libri 8. Ibidem, 1625.

23. Concerto Sacro di Salmi interi a 2 e 3 v. comodi, vaghi et ariosi. (Op. XIV). Venezia, Vincenti, 1627; 2.a ed. 1628; 3.a ed. 1636 in 4.

24. VI libr. delle Ariose... (Op. XV). Venezia, Vincenti, 1628.

25. VII. libr. delle Ariose... per chitarra spagnuola. (Oper. XIII). Venezia, Vincenti, 1630.

26. VIII. libr. delle Ariose (Oper. XVIII). Venezia, Vincenti, 1635.

27. Messe 4 a 3 v. concertate, che si possono cantare a 7 e 11 v.: aggiuntevi 4 v. e 4 istrumenti a beneplacito, lib. 1. (Oper. XVI). Venezia, Vincenti, 1629. Reimpressae an. 1636, in 4.

28. Compieta concertata con le antifone e litanie a 1, 2, 3 e 4 v.. Venezia, Vincenti, 1629.

29. Balletti, saltarelli e correntine alla francese, libr 1.

30. Hortus Sacer deliciarum, seu Motecta, litaniae et Missa, 1, 2 et 3 v. (Oper. XIX). Venetiis, Vincenti, 1636.

31. Concerto Sacro dei Salmi interi a 2 e 3 v. con 2 violini, libr. II (Oper. XXI). Venezia, Vincenti, 1643, in 4. Nostra autem aetate reimpressae fuerunt: Ariae 22 di frate C. Milanuzzi raccolte e rivedute da G. Benvenuti. Ed. Ricordi, Milano, 1923.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 415, et Astengo, Musici Agostiniani, Firenze 1929, pp. 32-36).

Milensio Fr. Felix, de Laurino, vir eruditus et in humanioribus litteris supra modum doctus. An. 1598 erat Prior Conventus Montis Politiani et Theologus Episcopatus Reatini. An. 1600 Congregationis Carbonariae, in qua ad habitum Augustinianum receptus fuerat, Vicarius Generalis; et in Germania an. 1602 destinatus, sed an. 1604 missus, ut in illis partibus Vicarii Generalis munere fungeretur, et vera remedia Religionis vulneribus adhiberet. [pag. 217] Non inutiliter ibi pro fide et pro Religione laboravit; et ex iis quae in archivis et Bibliothecis monasteriorum legitur, Alphabetum de Monachis ac Monasteriis Germaniae ac Sarmanticae Citerioris Ordinis Eremitarum S. Augustini eleganti stylo digessit, et an. 1613 Pragae divulgavit. Fuit in Germania Ferdinandi Austriaci, tunc Archiducis, postea Imperatoris, anno 1610 consiliarius; Ordinem mendicantium in regno Bohemiae Visitator Apostolicus, et in comitiis imperialibus Ratisbonae habitis Nuncii Apostolici vices gessit. Episcopatum Signensem et Chiemensem in Dalmatia oblatum, ut traditur, recusavit. Reversus in Italiam sensit et ipse latratus canum in diebus suis; sed aemulorum invidia emarcuit, et Felicis innocentia an. 1614 iudicis sententia reviviscere coepit. An. 1622 in provincia Calabriae Praesulis Provincialis munus obiit, et an. 1631 in Conventu Suessano Congregationis Carbonariae Priorem agebat. An. 1633 adhuc vitam agebat et Prior Bononiensis nominatus. Ita ex Herrera, T. I, p. 246. Typis mandavit:

1. Dell'Impresa dell'Elefante dell'Ill.mo e Rev.mo Sig. Cardinale Mont'Elparo, Dialoghi in tre. In Napoli per Gio. Tomasso Aulisio, 1595, in 4.

2. Oratio de gratiarum actione ad Patres Eremitanos in capitulo generali congregatos habita Romae in Templo S. Augustini, III Non. Maii MDCVIII a F. Felice Milentio Augustiniano. Romae, apud Impress. Camerales, 1598.

3. Vesevus, vel de Barnaba Caracciolo Duce Sicinari, nunc demum Ducis titulo redimito, Carmen. Neap. ex Typ. Stolliolae, 1595 in 4.

4. Oratione Christiana nel possesso dell' Ill.mo et Ecc.mo Sign. Don Francesco di Castro Vicere nel regno di Napoli preso nella chiesa Arcivescovile a XXI d'Ottobre MDCI. Habetur in fine: carmen in sacris parentaliis pro Ferdinando Castro Regni Neapolitani pro rege habitis in templo Crucis. In Napoli appresso Gio. Iacomo Carlino 1601 in 4.

5. In D. Pauli epistolas ad Romanos et Galatas commentaria a P. Mag. Hieronymo Seripando conscripta et industria Fr. Felicis a Laurino, impressa Neapoli, 1601, in 4. (Cfr Rosenthal, Catal. 195, n. 1625).

6. De casu Lutheri.

7. Summarium indulgentiarum cincturatorum. Monachii, 1605.

8. Scrutinium pro voto Ill.mi et Rev.mi Card. Caesaris Baronii in causa S. Matris Ecclesiae Catholicae cum Republica Venetorum. Moguntiae ex offic. Ioan. Albini an. 1606, in 8.

9. De quantitate hostiae contra errorem Oswaldi liber, in quo historia Seefeldensis de admirabili sacramento explicatur. Pragae, Nigrinus, 1604 in 4. ff. IV 122, et Neapoli typ. Costantini Vitalis, 1618, in 8.

10. Della Gigantomachia, Parte prima, con l'osservationi di Gio. Battista Massarengo. Napoli, s. a. et typ., in 8, ac ibidem anno 1624.

11. Alphabetum de monachis et monasteriis Germaniae ac Sarmatiae citerioris Ordinis Erem. S. Augustini, Pragae, 1613 sumptibus Iacobi Brechtani et typ. Gaspari Kargesii in 4, atque ibidem an. 1614 item in 4. Hoc opus in Angelica Bibl. asservatur etiam ms. in cod. 148 et in cod. 1475, et hoc exemplar multum differt ab edito. (Cfr. Narducci, Catal. cit., pp. 80 et 634).

12. Del carcere libri due. Napoli, 1615 (Cfr. Bibliopola Romanus Bocca, Catal. 238 n. 401).

13. L'orazione di S. Agostino: Ante oculos tuos, Domine, in ottava rima, Napoli, pe' Montanaro, 1635, in 8. [pag. 218]

14. Predica in onore della Vergine Annunciata Madre di Dio, et in lode della Cappella fondata nella Chiesa di S. Agostino di Vienna, a somiglianza della S. Casa di Loreto, dalla Cesarea Maestà dell'imperatrice Leonora Gonzaga, l'anno del Signore 1627. In Vienna d'Austria, appresso Matteo Formica, 1627, et iterum: in Napoli per Giuseppe Gaffaro, 1627, in 4.

15. Parole contra l'ingratitudine, nelle quali si palesa quanto ella sia brutta e vitiosa. In Napoli per il Maccarano, 1634, in 8.

16. Dichiaratione de' lamenti e della oratione di Geremia Profeta. In Napoli per Ottavio Beltrano, 1636, in 8.

(Cfr. Toppi, Bibl. Neap., p. 81; Ossinger, p: 590; Iöcher, in Lexio Erudit., T. III, co1. 532; Piper Röm Qtlscher, V (1891) 51-61, et 151-158, et Hurter S. I. Nomencl. Lit., T. III (1907) col 839).

Minardi Fr. Franciscus Nicolaus, anno 1743 degebat in eremo Budrioli prope Caesenam, et Tipis Faventiae edidit: Vitam nostratis Ioannis Boni Mantuani. (Cfr. Lopez, Monastici Augustiniani P. Nicolai Crusenii Continuatio, Vallisoleti, 1916, T. III, p. 292).

Mincoli Fr. David primam aspexit lucem in oppido, vulgo, Colle Verde, in Samnis die 10 dec, 1823, atque eremiticum S. Augustini cucullum induit in Provincia Neapolitana in qua die 26 dec. 1844 suam emisit professionem. Sacerdos evasit optimis moribus et magno religionis zelo, quem praecipue exercuit favore oppidanorum suorum apud quos parochus extitit, inibi moriens post an. 1894. Edidit: Al propugnacolo della fede sommo, ineffabi1e, immortale Pontefice Vicario di G. C. in terra Pio IX nell'anno del Giubileo, 1875, Inno Eucaristico. Roma, tip. Amori, 1875.

Miniatensis Fr. Augustinus, Miniatensis dictus quia patria de Sancto Miniato in Tuscia, iuxta Ossinger, p. 591, fuit alumnus Provinciae Marchiae Tarvisinae, filius coenobii Patavini, et vixit saec. XVI. An. 1625 erat Eugubii studiorum Regens, an. 1637 in coenobio S. Augustini Ianuensis et die 20 augusti eiusdem anni renuntiatus fuit in Sacra Theol. Mag. (Cfr. Analecta Aug., T. XI, pp. 70, 73). Vir in sacra pagina, ait Ossinger, et disciplinis theologicis exercitatus, profundam suam doctrinam manifestavit per opus in lingua Italica exaratum et intitulatum: Lettioni sopra l'apocalipsi, 1614, in 4, Iuxta Tomasini in suis Bibliothecis Patavinis Mss., p. 76, col. 1, hoc opus ms. asservabatur in nostra Patavina.

Mistretta Fr. Ioseph, S. Theol. Mag., Semellii in Sicilia ortus, ac in regenerationis fonte Antoninus vocatus, primam lucem aspexit an. 1757. Vir fuit optimis moribus imbutus, praeclaro ingenio ornatus, humanioribus litteris, philosophicis atque iuridicis disciplinis egregie excultus, orator atque insignis theologus in Ordine inde evasit. Nostrates alumnos primum Neapoli docuit, ac deinde Semelli, ubi etiam fuit publicus philosophiae atque mathesis professor, in qua ita erat versatus ut in periculo peracto in Panormitana Universitate ab examinatoribus hoc honorificentissimum promeruit praeconium: "Se Euclide fosse vivo, non sarebbe nelle scienze matematiche superiore a Mistretta". Relatum fuit hoc testimonium in acta Commissionis studiorum Panormi. Post omnium ferme in provincia munerum gradus obtentos, die 15 sept. 1817 electus evasit Assistents Italiae, [pag. 219] die 8 Aprilis 1820 Procurator Gen. et die tandem 27 augusti 1822 Prior Generalis, confirmatusque dehinc ad nutum Summi Pont. Leonis XII, cui erat acceptissimus, die 22 maii 1828; sed post annum supremum magistratum dimisit atque in patriam sese recepit, ibique ex hac vita migravit die 13 oct. 1831, aetatis suae 74. Ex eius operositate extant tum eius Procurationis Acta, et tum eius Generalatus Regesta, quae asservantur in Archivo Ordinis.

(Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae August. Parte I, pp. 340-343).

Modestus a SS.mo Sacramento, Panormitanus Augustinianae Congregationis excalceatorum Italiae, natus anno 1608, ad coenobiticum institutum accessit anno 1623. Virtutum omnium ornamento conspicuus floruit, praesertim regularis disciplinae zelo impense aestuavit, omnium ipse exactissimae observantiae exemplar. Orator eximius tempore quadragesimae per plures annos conciones habuit magno cum animarum fructu. Ad nonnulla Congregationis munera meritis plenus evectus est: utrumque Coenobium Panormitanum S. Nicolai Tolentinatis et S. Gregorii Prioris officio gubernavit; Generalem Definitorem et Commissarium etiam Generalem egit; aliisque fuit cohonestatus honoribus, quibus virtutis et prudentiae laudem promeruit. Tandem dum praedictum S. Nicolai coenobium moderabatur, vivere desiit Panormi die 8 iulii an. 1658, et in aestimationis argumentum eius effigies aere incisa est, cum hac inscriptione: R. P. Modestus a SS. Sacramento Augustinianus Excalceatus Congregationis Italiae, virtutibus insignitus, sed regularis observantiae zelo praecipuus: postea in Religione Primo Definitore, in Comitiis Generalibus causarum Iudice, Commissario Generali, ac non paucis functus muneribus, obiit Panormi Coenobii Maioris Prior, anno salutis 1658, 8 Iulii, aetatis suae 50 ac Religionis 34. De eo Ioannes Bartholomaeus a S. Claudia in Lustris Histor. August. Excaleat., Lustr. 6, n. 108, p. 124, et Lustr. 11 n.1, p. 369. Ita Antonius Mongitore in Biblioth. Sicula, Vol. II, p. 81, et ex eo Ossinger pagina 784, et Tani in Comment. cit p. 126-7. Edidit italice: Brieve relazione degli atroci tormenti, e crudele morte patiti dal ben'avventurato Alipio di S. Giuseppe, Chierico Professo de' Frati Scalzi di S. Agostino della Congregazione d'Italia, nativo della città di Palermo, in detestazione della falsa et iniqua setta di Maometto, et in testimonianza della Santa fede di Gesù Cristo in Tripoli di Barberia a' 17 Febraio 1645. In Venezia presso Baba e Giunta, 1646, in 8.

Mogli Fr. Ant. Ioseph, ut videtur, Bononiensis, floruit saec. XVII labente, atque reliquit: Lettera a sua madre (16 oct. 1696). Asservatur ms. in cod. 1245 (2043) misc. n. 8. Reg. Bibl. Universitatis Bononiensis (Ms. Ital.).

Moglia Fr. Marcus Aurelius, de Aste, floruit saec. XVII labente, illius habetur: Festivo ragguaglio della portentosa Immagine di Maria Annunziata di Pontremoli, da Fra Marco Aurelio Moglia, d'Asti, religioso Agostiniano, scritta e dedicata al P. Lett. Olimpio Olivieri da Crema, Priore dell'insigne Convento della SS.ma Annunziata di Pontremoli. In Massa, 1680, col permesso dell'Autorità Ecclesiastica, dalla tipografia di Girolamo Marini, in 4. [pag. 220]

Molanus Fr. Ioannes, cuius Provinciae, ait Ossinger p. 594, aut conventus fuerit, vel quo saeculo vixerit, apud Philippum Elssium, p. 389, altum silentium; tantum refert, quod fuerit Italus, et quod concesserit et publicaverit: Privilegia Ordinis nostri, quae, ni fallor, sunt ea quae edita fuerunt an. 1523 absque editoris nomine et sine loco.

Molari, sive de Molaria Fr. Augustinus, Fivizani, ac propterea etiam Fivizanensis dictus e nobili genere ortum habuit saec. XVI ineunte. Adhuc septennis Pisis Eremitani ordinis habitum induit; ast in patrio coenobio solemnia vota maturo tempore nuncupavit. Studiorum curricula maxima cum diligentia diversis in nostris gymnasiis prosecutus, an. 1562 jam Magister et Regens Romanus, hujus coenobii filiationem obtinuit. Virtutibvs ac probitate splendescens, an. 1572 Gregorius XIII Summus Pontifex a sacris confessionibus eum sibi adscivit. Sacristae muneri Iosepho Pamphilo, Episcopo Signino renuntiante die 28 martii an. 1574 in eius locum a praefato Gregorio nil tale arbitrans, immo invitus et reluctans, suffectus fuit; quod munus obivit etiam sub Sixto V, Urbano VII, Gregorio XIV, Iulio IX et Clemente VIII, cuius confessor quoque extitit. Fertur Episcopalem dignitatem a Gregorio XIII, a Sixto V et a Clemente VIII sibi oblatam constantissime recussasse. Duobus interea vicibus totius Aug. Familiae gubernaculum Vicarii Gener. nomine obtinuit, anno nempe 1581, post inopinatum obitum Francisci Dantini Recanatensis, et anno 1591, Augustino Cornetano vita functo, ac ideo Aug. Ordinem biennii spatio optime gubernavit, et duobus vicibus Cap. Gen. praesedit. A laudato Clem. VIII, die 11 iulii 1593 Commendator Xenodochii, seu Hospitalis S. Spiritus in Saxia fuit constitutus, ac tandem die 30 jan. 1595, aetatis suae an. 68, non sine sanctitatis opinione, Romae naturae concessit, ac in ecclesia S. Spiritus in Saxia sepulturam accepit. "Illius vitae tenor, ut Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Part. I, p. 217, ita ferme a nostratibus scriptoribus describitur, nimirum quod fuerit vir pius, humilis, omnibus carus, atque ob munificentiam in pauperes semper egenus, necnon in honorum sublimitate singulari modestia praeditus. Non in molli culcitre, sed in stramentitio lecto cubiturus se componebat, laneis subuculis utebatur, atque praeterea cilicio corporis membra divexabat. Insuper a lautiori mensa omnino abhorrens, modico dumtaxat, eoque vili cibo esuriem expellebat, atque interdum etiam ab omni prorsus pabulo se abstinebat". Quamvis in maximis, ut ait Angelus Rocca in sua Chronistoria, p. 346, rerum gerendarum occupationibus totus ex officio foret, rei tamen litterariae curam nunquam reliquit, et plura Augustinensium opera comparanda ac excudenda curavit. Iure ergo ac merito, Marianus Mancini in sua oratione in commendationem defunctorum Recineti in generali Cap. habita de illo affirmabat: "Sine dubio a Clemente VIII, Summo Pontiflce regnante, qui eum summo prosequebatur amore, ob eius sanctitatem in cardinalium Collegium, si vixisset, cooptatus fuisset". Quae autem fuerunt ab eo scripta atque edita, sunt:

1. Exercitationes in Platonem, in Aristotelem atque disputationes theologicae, quae extant in cod. 1030, saec. XVI, ff. 118 Bibl. Angelicae Urbis.

2. Summa de potestate ecclesiastica Mag. Augustini Triumphi ab ipso Mag. Augustino Fiviziano, Romae an. 1582 apud Vinc. Accoltum in fol. splendide edita, una cum ipsius Augustini Triumphi vita ab eodem Mag. Augustino Fivizzano conscripta. [pag. 221]

3. Del viver dei Frati del B. P. Fr. Giordano di Sassonia dell'ordine Erem. di S. Agostino libri 1V, tradotti da Fr. Agostino Fivizani, Sacrista del Palazzo Apostolico, dalla lingua latina in volgare, ne' quali si tratta delle IV Comunioni necessarie ai Professori della Disciplina Monastica, et dell'Origine, et progresso del detto Ordine, et si dichiara la Regola di S. Agostino, con utilità non solo delle persone regolari, ma anco di tutti i divoti spiriti, che desideran tenere la Vita conforme ai preceti Evangelici. In Roma, appresso Giov. Martinelli, alla Fenice, 1585, in 4. Curavit etiam ut hoc opus ab ipso B. Iordano nuncupatum: Liber qui dicitur Vitas fratrum, notis Marci Antonii Massae illustratum, Romae, an. 1587, iisdem typ. ederetur.

4. Vita Augustini Episc. ipsius ante et post baptismum gesta complectens. Petri Oldradi Mediolanen. Archiep. Epistola ad Carolum Magnum de translatione S. Augustini ex Sardinia Papiam. ltem ex verbis Martini V sermo de translatione S. Monicae Ostia Romana, Romae, 1587, ex offic. Ioan. Martinelli, in 4.

5. De ritu SS. Crucis Romano Pontifici praeferendae, commentarius, Romae ex Typ. Vaticana, 1592, in 4.

6. Libellus de consuetudine, causis et ritu Sanctissimi Corporis Christi deferendi ante Romanum Pontificem iter agentem. Cod. Vat. Lat. 5676, chart. in 4.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 46, Corn. Curtius, p. 167; Ossinger, p. 338; Niceron, T. XXI, p. 92. Gorini, Memorie stor. della Lunigiana, Vol. II, p. 135, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 241).

Moltrasio Fr. Nicolas, seu, Archangelus a S. Nicolao, Mediolanensis, Congregationis Augustinensium Discalceatorum alumnus, florebat saec. XVII. Fuit S. Theol. Lector, atque divinarum humanarumque litterarum peritia eminens; ad duodeviginti annos in variis nostris coenobiis munus lectoris philosophiae et theologiae obivit, nedum Prioris et Provincialis explevit. Demum ineunte saec. XVIII morti occubuit, anno scilicet 1720. Typis evulgavit:

1. Venerdì di Marzo e Sabati della Vergine addolorata. Milano, per il Vigone, 1694 in 4.

2. Vita di Sant'Anna estratta dai SS. Padri. Milano, per il Malatesta, 1701.

3. Relazione della Madonna del Bosco che si venera nel territorio d'Imbersago, Pieve di Bivio, diocesi di Milano. Milano, per l'Agnelli, 1701.

4. I giorni mariani per tutti i Sabati e le feste della B. Vergine, Milano, presso il Gagliardi, 1703, in 16.

5. Istruzione pei giovinetti per prepararsi alla prima Comunione. Milano, per il Malatesta, 1705, in 12.

6. Compendium Quodlibetarum Regularium Fr. Eustachii a S. Ubaldo, additis quibusdam appendicibus in fine. Mediolani, per il Malatesta, 1718.

7. Vita di S. Eurosia, vergine e martire. Milano, per il Malatesta, 1720.

8. Pellegrino Mariano condotto ogni giorno innanzi le prodigiose immagini della B. Vergine che si onorano in tutto il mando. Milano, per il Malatesta, 1725, in 12.

(Cfr. Argelati, Bibl. Script. Mediolan., T. II, Part. I, col. 938; Ossinger, p. 595; Lanteri, T. III, p. 442, et Tani, Comment. cit., p. 71).

Mona1di Fr. Basilius, Senensis, Ilicetanae Congregationi, ad quam religiosa professione pertinuit, multum splendorem attulit et ornamentum. Fuit enim vir doctrina conspicuus, sacrae theologiae magister minime spernendus, [pag. 222] nec non concionator magri nominis. Is die aprilis 1503 suae Ilicetanae Congregationis Vicarius Generalis electus fuit, die 27 aprilis 1506 ad omnes lites et causas in Romana Curia primus Procurator Generalis suae Congregationis missus, ac deinde iterum iterumque, an. videlicet 1510, 1514, 1520, et 1526, ad supremum praefatae Congregationis gubernium admissus. Sub eius regimine an. 1514 publicatae fuere Ilicetanae Constitutiones ab ipso et a PP. Seraphino de Ferris Florentino de Castellina. Lactantio Piccolomineo Senensi, Paraclito Bini, Hieronymo Bonsignori et Augustino Fivizanensi reformatae. An. 1520 et sex sequentibus Moniales S. Mariae Magdalenae rexit; pluriesque, et ultimo an. 1530 extitit sui conventus Ilicetani Prior. Paulo post, ut puto, obiit, nam insignis Porphiriensis Episcopus lauduncius in sua Sacra Ilicetana Silva nihil de eo ulterius exprimit; at notanda videor sequentia eius verba p. 63: "Hic Basilius vir utique doctissimus exaravit Tractatum super septem Psa1mos, sed humilitatis gratia apponere titulum aut gradum Doctoratus minime voluit circumferri, sub nomine Fr. Basilii Cottae, Typis Senis traditur an. 1520". Ab eo itaque habemus:

1. Philosophia Christiana, et studium Poenitentis, seu in septem Psalmos Poenitentiales. Senis per Simonem Nicol. Nardi, 1528, in 4.

2. Questulum etsi parvum mole magnum tamen virtute. Ms.. Erat Senis in Bibliotheca Martiniana.

3. In duodecima Abusione saeculi. Ms. membr. in 8, olim asservatum hoc opusculum apud eruditissimum Senensem Ubertum Benvoglienti. In cod. 1001 Biblioth. Angelicae, ff. 122b, 132a, 148b, 150b adsunt quatuor epistolae Card. Aegidii Viterbiensis ad eumdem Basilium datae, et in cod. 1156 quaedam eiusdem epistola "Petro Sotherino. Florentiae Reip. dictatori perpetuo illustri, qua eidem dicat praefati Aegidii Viterbiensis quaedam opella, cui titulus: Ilicetanae Congregationis discriptio.

(Cfr. Ugurgeri, Pompe Senesi, p. 369; Herrera, Alphabetum Augustinianum; Landucci, Sacra Ilicetana Sylva, Senis, 1653, p. 142 et 147 et in editione Italica, Romae 1657, p. 151 et 156; Gandolphum, p. 96; Ossinger, p. 596, qua per typographi errorem mors Basili ponitur an. 1630; Lanteri, Postr Saec. Sex Relig. August., Tolentini, 1859, T. II, p. 52; et in Additamentis ad Crusenii. Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 586 et alios).

Monaldi Fr. Bernardus, Senensis, qui in saeculo Nicolaus Hieronymi vocitabatur, religiosum Augustinianum habitum in convento S. Salvatoris de Iliceto die 22 aug. 1506 recepit per manus Ven. P. Paracliti Bini a S. Angelo, et elapso anno probationis apud eumdem Binum suam emisit professionem, etsi provecta aetate. Vir fuit omnium scientiarum amator et invistigator. Multoties Ilicetani coenobii prior; quater, annis videlicet 1522, 1530, 1536 et 1546, Vicarius Generalis Ilicetanae Congregationis, et in rebus magni momenti agendis saepissime occupatus. Plenus meritis ac annis decessit an. 1550 er non an. 1547 uti scribit Landuccius; nam sunt in archivo Ordinis sub litt. Aa, 4, nonnullae epistolae ipsius Fr. Bernardi datae ad R.mum P. Hieronymum Seripandum mense Martio 1550 et testimonium ab ipso Landuccio ablatum mano scriptum ab eodem Bernardo in calce serici professorum Iliceti p. 16 hisce verbis: "Dio sia laudato sempre, so' vivo di 73 anni, e sin qui vissuto frate 44. Dio mi dia gratia che mi salvi", clare testatur ipsum vixisse usque ad an. 1550, nam si an. 1506, iuxta citatam seriem, habitum susceperat, [pag. 223] et per 44 annos in Religione vixerat, consequitur quod ipse an. 1550 adhuc vitam ageret. Reliquit ms.:

1. Vita B. Ioannis Ghisii.

2. De viris illustribus Coenobii Ilicetani. Hic libellus maxima cum diligentia in Archivo Monasterii Ilicetani custodiebatur. Apparet equidem (scribit Landuccius in op. cit., p. 142) hoc in libello antiquo, nec non singularis scientia et doctrina nostrorum praedecessorum, et eo maxime usi sunt nostri scriptores et Oratores Augustiniani, et Ilicetani".

(Cfr. et Ugurgeri, Pompe Senesi, T. I, p. 633, ubi de hac opera scribit "esser ben degna di stampa"; Gigli, Diario Senese, T. II, p. 291 Moreni, Bibliografia Storico-Ragionata della Toscana, T. I, p. 503, nec non Ossinger, p. 595); quem latuerunt sequentia eiusdem Monaldi opera, in Biblioth. Angelica, cod. 914 (R. 4. 3) comprehensa, videlicet:

a) Fr. Bernardi Monaldi, Senensis, Ord. S. Aug., Vita B. Petri Pettinari, eiusd. Ord. per Fr. Seraphinum de Ferris de Iliceto in italicum sermonem conversa, f. 2-45;

b) Quaedam de conventu Ilicetano notatu digna, f. 46-65, quae inc.: "Al nome di Dio amen: Adì 28 di dicemb. M.D.XLVIJ. Io frate Bernardo Monaldi da Siena havendo cominciato a scrivere in q.o libro la vita del Beato Pietro Pettinaio già nel 1508, mi è parso a honore di Dio et consolatione delli lectori di sequitare et di notare alcune cose degne di memoria et alcuni notabili exempli delli antiqui nostri Padri successi in q.o nostro Convento di Sancto Salvatore", etc.

Moncetto Fr. Ioannes Benedictus, de Castellione Aretino, ah aliquibus nuncupatus Monzettus, ah aliis de Florentia, vir fuit altissimi spiritus et profundissimae doctrinae. Post minora studia in nostris gymnasiis peracta, Universitatem Ticinensem frequentasse videtur cum in convento S. Mustiolae vij egisset. Et revera notissimus ipse erat Papiae, nam Deputati illius civitatis die 14 aprilis 1505 instanter rogaverunt Ordinis Generalem ut in illorum ecclesia Metropolitana ad praedicandam proximam quadragesimam vel illum mitteret vel Aegidium Viterbiensem "considerato la (loro) vita, sanctimonia, scientia et somma integrità... alli quali per questa città fu portato grande amore et divotione. (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. Papiae, Vol. III (1907), p. 25)". Eodem anno, iam S. Teol. Mag. interfuit Capitulo Generali Perusiae celebrato ut Discretus Provinciae Catalauniae et Aragoniae. Die 10 octobris an. 1513, postquam Patavii in loco nostro Eremitano academiam regendam susceperat, suique ingenii ac virtutis, etiam opusculis editis, maxima documenta praebuisset, Aegidio Viterbiensi Regens Perusinus fuit institutus. Fuit etiam, ut scribit Pamphilus, f. 101v. Vicarius Ordinis in Gallia, ut Provinciae Franciae et Narbonae corruptos mores reformaret et corrigeret. Sed quando id ab ipso peractum fuerit Pamphilus non dicit. Hoc certo evenit an. 1515, ut patebit ex recensione eius scriptorum. Thomas Herrera, T. I, p. 397, insuper refert, quod Gabriel Venetus Generalis sub die 21 maii 1525 quadam causa conventus S. Mustiolae Papiensis M. Ioan. Benedictum Castilionensem, tunc Mediolani agentem et illustrissimi Ducis Secretarium in iudicem designaverit, et an. 1526 eidem scripserit circa aliam causam coenobii S. Andreae de Ferraria, iuxta concordiam initam inter Mediolanense et Ferrariense monasteria. Hinc constat non Mantua sed Mediolanensis Ducis fuisse Secretarium Ioannem Benedictum, nisi forte utrique Principi fuerit a secretis. Postea Ducali curia relicta, ad militiam Ilicetanam securius felicius advolavit. In actis Synodalibus illius [pag. 224] Congregationis anno 1540 celebratae, patres Ilicetani illum susceperunt et eorum familiae incorporaverunt, assignantes ei locum immediate post Fr. Bernardum Senensem, eique conferentes vocem activam et passivam. Ad coelos abiit an. 1543 vel 1547 iuxta varia auctorum placita. Sequentia ab eo edita fuere:

1. Tractatus aureus de distinctione rationis contra Scotum, an: 1500 (Ita Pamphilus l. c. Gratianus, in Anastasi Aug., p. 106, et Ossinger, p. 608).

2. Quaestio florulenta atque perutilis, de duobus elementis aquae et terrae tractans, nuper repertaque olim Mantuae auspicata. Veronae vero disputata et decisa ac manu propria scripta a Dante Florentino poeta clarissimo, quae diligenter et accurate correcta fuit per Rev. Magistrum Ioannem Benedictum Moncettum de Castelione Aretino Regentem Patavinum Ord. Eremitarum D. Augustini sacrae Theologiae doctorem excellentissimum, an. 1508 et an. 1576. Ioseph Boffito, qui tenet nostrum Moncettum probabilem falsarium hujus operis, reimprimere curavit eius editonem principem an. 1508 in omnibus consimilem, una cum docta disquisitione O. Zanotti-Bianco, Firenze, Olschki, 1905, pp. XL-89, et in Bibliofilia, V. 8, p. 115.

3. Epistola et carmina missa D.no Bernardo Andreae Tolosano poetae laurato. In ea ipse se dicit: "Fr. Ioannes Benedictus Moncettus de Castillione Aretino S. T. D. ac totius Francie Anglieque vicarius generalis et commissarius Apostolicus....". Epistola est data e Londino, sub die 10 iunii 1515, et utraque reperiuntur in cod. 360 (418 T. L.). Paris. Biblioth. de L'arsenal. f. 21v, et seq.

4. Laudes Francisci I Francorum Regis auctore Ioan. Benedicto Monzetto de Castilione Aretino Ord. Herem. S. Aug. Reperiuntur in cod. membr. in Biblioth. Regia Parisiensi, sub n. 6206, saec. XVI ineun.

5. Ioannis Benedicti fratris Ordinis heremitarum de successibus Leonis decimi pont. max libellum testus corio rubro in papiro impressus. (Cfr. G. Mercati, Un indice di libri offerto a Leone X in "Il Libro e la Stampa", Anno II, fasc. 2-3, mense Martii et Iunii, 1908.

6. Restauratio virtutum. Liberatio peregrinationis virtutum et restauratio illarum, et Sanctae Fidei et Romanae Curiae et catholicorum reintegratio facta per Sanctissimum in Christo Patrem et iustissimum Pontificem Max. Leonem X, omnium bonarum artium thecam splendidissimam et lucidissimam et super expositione Psalmi, Beati immaculati in via qui habitant in lege Domini, continentis significationem viginti duarum litterarum Hebraicarum, composita et facta et in lucem missa per S. Theologiae Doctorem, Dominum Magistrum Joannem Benedictum Moncettum de Castelione Aretino Ord. Fratr. Erem. S. Aug. Praecedit Epistola nuncupatoria data ex Castellione Aretino die S. Lucae an. 1513. Opusculum inc.: Antequam, Beatissime Pater. Expl.: "Impressum Mediolani per Zanotum de Castelineo anno Domini MDXIII die XV Decembr." Sed an sit reapse editum non potui me certiorare; nam quamvis extet impressum in 8 maiori in Bibl. Mediceo-Laurentiana, Plut. XX cod. 4, chart., ff. 39, tamen editum non vidi. F. 39 sequitur eiusdem Moncetti Elegia ad Card. Bernardum Vibenensem.

7. Tractatus aureus Egidii Romani de formatione corporis humani in utero matris.... cum tractatu de archa Noe: correctus, revisus, et renovatus et auctus per sacrae theologiae doctorem... Mag. Io. Benedictum Moncettum de Castelione Aretino, totius Franciae Anglaeque vicarium generalem.... ad Serenissimum [pag. 225] Regem Angliae, an. 1515, rarissima editio. (Cfr. Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, Firenze, 1911, p. 46-47, et praeter omnes nostrates, Luzio et Renier, il probabile falsificatore della "Quaestio de aqua et terra" attribuita a Dante, in Giornale Stor. d. Lett. Ita., XX, p. 148; nec non Herrera, Alph. August., T. I, p. 393).

Mondello Fr. Fortunatus, dictus a S. Francisco, Drepanensis, philosophiae ac theologiae Lector, alumnus Congregationis Discalceatorum in Panormitana provincia, cum in concionando tum in regendo mirifice erituit. Claruit secunda medietate saec. XIX; fuitque sollers antiquitatum suae Patriae investigator, suae provinciae definitor, in re litteraria excellens, omnibus carus, et Fardellianae Bibliothecae diligens vice - praefectus. Scripsit ea quae sequuntur:

1. La divinità di Gesù Cristo e l'Eucarestia al cospetto di Ernesto Renan. Palermo, 1864.

2. Discorsi sacri specialmente in lode di S. Francesco d'Assisi, ibidem, 1874.

3. Orazione Paneginica in omaggio della SS. Tninità, ibid., 1877.

4. Biblioteca Trapanese con cenni biografici, ibid. 1876.

5. La Madonna di Trapani, sunto storico sulla venuta del suo simulacro, seguito da un discorso panegirico, ibid. 1877.

6. La Madonna di Trapani, memorie patrie Storico-artistiche, ibid., 1878.

7. Le iscrizioni commemorative delle chiese in Trapani raccolte ed illustrate.

8. Le varietà bibliografiche della Fardelliana, catalogo ragionato.

9. La Chiesa di S. Pietro in Trapani ed i suoi Arcipreti; memorie storico-bibliografiche.

10. La biblioteca, la pinacoteca, i musei in Trapani.

(Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 92-93)

Mondulphensis Fr. Antonius, alumnus Provinciae Anconitanae, vixit saec XVI. Dicitur ab Ossinger, p. 596, vir incomparabilis ingenii, divina humanaque sapientia excultus, Maceratae cathedram theologicam publice moderatus est, et sui eum propter egregiae animi dotes, virtutesque an. 1564 in Provincialem elegerunt. Fuit insuper Archiepiscopo Ravennatensi Card. Iulio de Ruvere eodem ari. 1564 theologus atque a confessionibus, nec non in Concilio Tridentino cum Reverendissimo Pragensi orator, qui posteritatis memoriae consecravit Orationem latinam, quam in dicto Concilio recitavit die 13 novembris, id est Dominica XXVI post Pentecosten. An. 1575 interfuit capitolo gener. Romano in quo sustinuit suas conclusiones, et an. 1579 adhuc erat Maceratae in eo archigymnasio publicus professor; sed puto quod paulo post obierit in Domino. Illum laudis extollunt Pamphilus, f. 124; Herrera, T. I, 63; E1ssius, p. 82; Torelli, T. VIII, p. 538; Lanteri Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 383; Vecchietti, Bibl. Picena, VoI. I, p. 183.

de Mondulpho Fr. Augustinus, Picenus a Vecchietti in Bibliotheca Picena, vol. I, p. 58, dictus Brictinensis, coenobio Sanctae Mariae Mondulphi, Provinciae Marchiae Anconitanae, per professionem adscriptus, vixit saec. XVII, et munus Regentis Venetiis docuit. Is cum animadvertisset novis editionibus famosi Dictionarii nostratis Ambrosii Calepini verum auctoris nomen ablatum fuisse, edere curavit sub hac forma: Fr. Ambrosii Calepini Bergomensis Ord. Erem. S. Augustini Dictionarium septem linguarum. Venetiis apud Ioannem Guerilium 1612, in fol. Hanc [pag. 226] editionem commendavit Henricus Farnesius I. C. et artis oratoriae in atheneo Papiensi professor. Colucci in suo opere Antichità Picene, T. VI, p. CVI, contra allatam notitiam, quae reperitur in Dissertatione Historica de ducentis Celeberr. August. Scriptoribus, p 53, affirmat editionem a Fr. Augustino Mondulphensi curatam illam esse quae prodiit Venetiis anno 1682. Extitit etiam auctor quorundam correctionum et glossarum in Commentariis Fr. Michaelis Barth. Salon super tractatum Divi Thomae De Iustitia et Iure, uti ex codice Biblioth. Barberinianae, VII. 33 et 34 clare apparet, in catalogo ita obsignatum: Comment. Mich. Bart. Salon in Disputationem D. Thomae de Iustitia et Iure ab Augustino Mondulphensi correcta et aucta. (Cfr Vecchietti, Biblioteca Picena, Osimo, 1790 Vol. I, p. 58, et Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1903, pag. 357, et Ossinger, p. 597).

Montaldo Fr. Adam, quem nonnulli male de Montaldo vocant, de nobili gente, Genuae oritur prima medietate saec. XV. Habitum Augustinianum in Provincia Lombardiae induit, et admodum in studiis profecit, ita ut die 5 ianuarii 1467 Lector biblicus renuntiatus fuerit et inter seniores locatus. Haec interim de ipso in Ordinis Regestis leguntur: "Die 24 novembris 1469, dedimus litteras biblico fr. Ade de Montaldo de Ianua ut possit ire ad predicandum in omnibus conventibus. Die 20 maii 1470, fecimus baccalarium honorarium fratrem Adam de Montaldo de Ianua cum omnibus exemptionibus et gratiis et immunitatibus consuetis. Die 5 angusti 1470, dedimus licentiam bacchalario fr. Ade ut ire possit ad predicandum in qualibuscumque ecclesiis et quod de elemosinis et hiis quae habet, possit vendere et commutare et etiam elemosinas facere. Die 7 augusti 1470, fecimus exemptum a tabella missarum in convento romano fratrem Adam de Ianua baccalarium. Anno 1472 S. T. Magister fuit renuntiatus. Die 1 iulii 1473, dedimus litteras Vicariatus cum auctoritatibus consuetis pro capitulo huius provinciae Romanae, Ienezano celebrando, et posuimus primo loco Mag. Adam de Ianua". Item in alio capitulo eiusdem Provinciae pariter ibidem mense septembri an. 1479 celebrato Praeses fuit constitutus, et die 21 octobris eiusdem anni praeses capituli Congregationis S. Mariae de Popolo Urbis ibidem celebrati. Nescimus qua de causa sub die 22 aprilis 1483 tam ex parte Summi Pontificis et R.mi D. Protectoris quam ex parte ipsius Ordinis Generalis, mandatum fuit vener. magistro Paolo de Spoleto, provinciali provinciae Umbriae, ut ubicumque inveniret magistrum Adam de Genua debuerit ipsum carceribus in cippis, et ferris mancipari sub bona custodia nec ipsum relaxare absque Generalis licentia vel summi Pontificis. Traditur illum male locutum fuisse de eodem summo Pontifice. Decem post annos, nempe mense aprili et maio 1493 illum adhuc vivere in bona senectute in coenobio S. Augustini de Urbe ut constat ex actis capitularibus illius conventus, quo forsan hoc tempore supremum diem obiit. Vir fuit eloquentiae laude, ut scribunt nostrates, atque poeticae artis peritia suo tempore valde insignis. Nominis Christiani zelo fragrantissimus, ea qua super caeteros coaevos excellebat, ardentiores affectus excitandi dexteritate Catholicorum Principum animos ad reprimendam Turcarum audaciam per ignitas exhortationes vehementer incendebat; quaproter cum Mahumetes II Hidruntinam civitatem in regno Neapolitano occupasset, coram Summo Pontifice Sixto IV, Purpuratisque Patribus, ut eos quoque immissis Musarum facitiis ad illud totis viribus facinus pertudendum validius impelleret, [pag. 227] venustissimus celeusmaticum poema summo cum omnium plausu memoriter recitavit. Ex his igitur Tyrthaei Christiani nomen merito promeruit. Sequentia itaque asservantur ab eodem exarata:

1. Ad Calistum III Sum. Pont. De clara Vita Divi Alphonsi Regis. Oratio, f. 2-9: Inc. "Vitam regis Alphonsi, quam ego summopere ventilavi"

2. Cohortatorii ad Papam Calistum pro Constantinopoli versus, f. 9 v- 11. Inc. "Salve Sancte Pater, Via dux Rex Rector et Altor".

3. De clara Vita excellentissimi Alexandriae Patriarchae (Arnoldi Rogerii) Oratio, ff. 1l r-16r. Inc. "Solebant Papae Calistae".

4. De laudibus preclarissimi domini Patriarchae Versus, ff. 16v-17v. Inc. "Gloria si qua manet". Omnes hae opellae sunt in cod. Vat. Lat. 3567, ff. indigitatis.

5. Sanctissimi Patri Sixti Pont. Max. de laudibus Fratris Adae de Montaldo Ianuensis ad eundem Oratio et Carmina. Oratio ff. lr-4v, inc.: "Cum post captam civitatem idrontinorum". Carmina ff. 5v-7, "Ante cephas mundi dignas dic Musa camenas". Sunt in Cod. Vat. Lat. 3568, saec. XV, pergam. Fratris Adae de Montaldo Ianuensis Augustiniani Eremitae: coram Sixto IIII maximo pont. et cardinalibus infiammatoria contra teucros carmina, edita fuerurit S. l. a. et typ. n. in 4. (Romae c. 1480). Cfr. Hain, Repertorium cit., n. 11555.

6. De Nobilitate Innocentii Papae (VIII) ad Ferdinandum Regem F. Adae de Montaldo erimitarum divi Augustini compendium. Inc.: "Gratulor vehementer". Est in cod. Vat. Barb. 2618, chart. in fol., saec. XVII, inter ff. 9v-14.

7. Ad Reverendissimum ac omni laude dignissimum virum, et sacrae paginae benemeritum professorem Magistrum Guilelmum de Becchis de Florentia, totius sacri Ordinis Sancti Augustini Generalem. Fr. Adae Ianuensis carmen. Inc.: "Sptendor Academiae si qua est modo lucis". Expl.: "Jam tua sospitibus succedant robora membris. Vale". Tum subditur distichon: "Non bene scribendi calamo, rogo, parce mihique / Nam ego cum calamo scribere inceptum eram. Vale iterum. Ex Velletris, Nonis Decembris MCCCCLX".

8. In eiusdem commendationem elogia. Inc.: "Nescio quia fragilem nostram urget avena. Ut subditus tentem grandia gesta pede". Expl.: "Iamque vale, o rerum censor venerande mearum. Maxime, cui servus esse per astra precor". Extant in Cod. XXIV, Plut. XXXIII, Biblioth. Laurentianae, ff. 64v-66v; et auctor dicitur a Bandino, a quo haec ausi, Poeta et orator insignis. (Cfr. eius Catal. Codd. Lat. Bibl. Laurentianae, T. II, col. 114).

9. Passio Christi, carminibus heroicis, edita an. 1475 in vico Virginis; eadem s. l. a. et typ. n., ff. 19, forsam typogr. Planck; Item s. l. ,typ. n. et a. (Romae, Eucherius Silber c. 1490) in 4, char. rom.; 20 ff. non num., 32 II. (Cfr. Hain-Copinger. n. 11554 et Proctor, n. 3901; exemplar in Bibl. Civica Perusina M. M. 1; item s. l. a. et Typ. n. (Salmanticae c. a. 1490), typis romanis, ff. 20 et II. 22, in 4. Hain et Copinger non cognoverunt hanc editionem, sed eam descripsit Haebler, n. 450; editio rarissima, cuius quoddam exemplar a Rosenthal, librario Monacensi, Cat. 106, n. 3958, venditum fuit 300 marcharum. Teste Fallero, p. 297, n. XXIII; hoc opus reperitur ms. Lipsiae in Bibl. Palatina et aliud exemplar ms. chart., saec. XV (an. 1473) exaratum a Latino Ioannis Saxi de Asculo, venditum fuit a Florentino librario T. De Marinis, ut ex eius catal. n. 1. [pag. 228]

10. Auriae domus inclitae Laudes, opus edit. a Ludovico Ant. Muratori, Rerum Ital. Script. T. XXI, Mediolani, 1732, col. 1171-1186.

11. De laudibus B. Christinae de Vicecomitibus O. E. S. A. carmina inserta in Actis Sanctorum, Februarii, T. II, p. 799 et ab Herrera in Alphabeto Augustiniano.

12. De dolore B. Mariae Virginis in passione Filii scripsisse ferunt Oldoinus et Maraccius.

13. Fr. Adami Genuensis Epigramma contra fratrem Antonium Mediolanensem (iuxta plures Raudensem vocatum) Ord. Minorum, qui emendare ab erroribus Lactantium Firmianum tentavit. Epigramma pluries editum una cum operibus Lactantii Firmiani et forsan prima vice, Romae per Uldaricum Alamannum et Simon Nic. de Luca, 1474. (Hain, 9811) in Bibliotheca Latina Fabricii T. III, 395 et in Bibliotheca Magna Ecclesiastica, edit. Coloniae, verius Genevae, 1734 insertum, ubi plura ex mente nostri Montaldi ab aliis dicta in Antonium Raudensem reperiuntur. Ms. extat in cod. 27 Bibl. Leopoldinae.

14. Ioannis Tortelli aretini commentariorum grammaticorum de orthographia dictionum e graecis tractatum opus cum epistola Adae de Montaldo ad Philippum archiepiscopum arelatensem. (In fine) Hoc opus... insculptum est Romae in domo de Tagliacoxis sub iussu Ulrici Galli Teutonici et Simonis Nicolai Lucensis anno dom. MCCCCLXXI Pont. Sixti IIII genuensis anno primo. (Cfr. Iohan. Burckardi Libr. Notarum a cura di Enr. Celani, Città di Castello, Vol. I, p. 660 ex Audiffredi. Burcardus autem, ibidem p. 138, haec habet: "feria quinta, 11 martii (a. 1486, in funere d. Lazari Aurea, oratoris genuensis in basilica S. Petri) frater Adam Barbarus fecit quemdam Sermonem prolixum unius horae et ultra"; et p. 203: "Dominica, X iunii (1487), festum sanctissimae Trinitatis... in cappella magna, papa praesente... sermonem fecit fr. Adam Barbatus ord. herem. s. Augustini". Forsan, imo fere certo, iste Adam idem est ac Adam de Montaldo, cum nullus alius Adam eo tempore in nostro Ordine appareat. (De nostrate Montaldo loquuntur, Pamphilus, f. 88; Gratianus, p. 8; Elssius, p. 10; Giustiniani, Gli Scritt. Liguri, T. I, p. 3-4; Soprani, Gli Scritt. della Liguria, p. 1-2; Oldoino, Ath. Lig., p. 2-3; Gandolfo, p. 13-15; Iöcher, T. III, p. 222; Torelli, Sec. Agost., T. VII, pagina 302; Ossinger, p. 13-15; De Simoni, Atti della Società Lig. di storia patria, 1875, T. X, p. 289-326).

de Montefalco Fr. Guillelmus Anselmus, S. Theol. Mag., florebat an. 1609; nam hoc ipso anno ab eo editi fuerunt: Duo Sermones ac Hymnus et Oratio in laudem B. Clarae eius conterraneae. Ita Iacobilli, in Bibl. Umbriae, p. 128.

de Montefullonico Fr. Athanasius, qui floruit in Congregatione nostra Ilicetana saec. XVI, scripsit: Memoriale Ilicetanum, olim ms. asservatum in nostro conventu de Iliceto Senis.

(Cfr. Gigli, Diario Senese, T. II, p. 290, et Moreni, Bibliog. Stor. Ragionata, cit., T. I, p. 503).

de Monte-Fullonico Fr. Athanasius, (ADDITAMENTA, pag. 74) de quo in Vol. II, p. 228, italice etiam scripsit vel melius transcripsit: Costitutioni della Congregatione di S. Salvatore, detta volgarmente di Lecceto dell'Ordine di S. Augustino Frati Eremitani Osservanti in Toschana, quae asservantur mss. in cod. 432 Bibl. Angelicae Urbis inter ff. 1-63, quaeque expliciunt: "Datum in monasterio nostro Ilicetano die 27 Martii 1584. Nel giorno detto di sopra et anno. Io fra Athanasio dal Monte Follonico finii di trascrivere queste Costitutioni etc.".

de Monte Ilcino Fr. Antimus, floruit saec. XV, de quo in quodam opusculo, cui tit. Sanctiones reformatae, f. 45, ita loquitur: "Magister pater Antimus de Monte Ilcineo agri senensis Augustinianus in sacris litteris et in utroque iure optime versatus, maximam propter suam non vulgarem prudentiam sibi comparavit extimationem. Fuit in saeculo concionator praeclarissimus, scripsit multa, quorum [pag. 229] aliqua ms. leguntur in Bibliotheca Angelica in Urbe ad Theologiam moralem spectantia, totius provinciae Tusciae Provincialis 1468, Gymnasii S. Augustini Senarum Regens fuit, illique coenobio praefuit ab anno 1470 usque ad 1477, Decanus Collegii 1471". In Angelica nihil de eo invenimus.

(Cfr. Benvoglienti U., Scrittori Senesi, T. II, p. 1277, ms. in Bibl. Senensi, sign. Z. 1. 7).

de Monte Ilcino Fr. Augustinus, vide: Moreschini Fr. Augustinus.

de Monte Ilcino Fr. Leonardus, floruit saec. XV ineunte, de quo habetur ms.: Liber de super generatione et corruptione editus a reverendo magistro et doctore precipuo magistro Marsilio Biligam. Fr. Leonardus de Monte Ilicino scripsit. In fine legitur: "Ateragiam (sic). Expliciunt questiones super libros de generatione et corruptione edite ab egregio doctore magistro Marsilio, scripte anno Domini MCCCCV, completa in Dominica de passione et die 4 mensis aprilis, hora 4 decima per me fratrem Leonardum de Monte Ilicino, Ordinis fratrum Eremitarum S Augustini, illo tempore Arimini studentem". Ad extremum tabulae titulorum legitur: "Iste liber est ad usum reverendissimi patris Generalis Gerardi de Arimino". Libri frontem exornant picturae florum, avium ad duplicis litterae initialis, qua strato aureo antecessor stans, veste purpurea, tradit praeelectiones". Extat Venetiis in Bibl. Marciana, cod. 75, chart. 1405a. 297. I. 213 {Z. L. CCLXIV)B.

(Cfr. Valentinelli, T. V, p. 51).

Monte Maggio Fr. Christophorus, Pisauriensis, floruit saec. XVI labente, et de eius peracta visitatione ad Sepulcrum S. Iacobi in Campostella, reliquit commentarium, quod collegit et redegit noster Fr. Ludovicus Zacconi, et asservatur Pisauri in Bibl. Oliveriana, Mss. N. 526 una cum itinerario ad Ierosolimam sub titulo: Viaggi di Gerusalemme e di S. Giacomo di Galizia, fatti dal M. R. P. Fr. Cristoforo Monte Maggio da Pesaro dell'Ord. Erem. di S. Agostino raccolti, ecc.

de Monte-Rubbiano Fr. Daniel, vixit saec. XIV, ac institutum Eremitarum S. Augustini professus, et in eo S. Theologiae Magister renuntiatus, missus fuit Parisium, ubi in Sorbonica Universitate fuit Biblicus Lector. Exortis nonnullis quaerelis inter fratres ibi commorantes, in quorum numero aderat etiam ipse Fr. Daniel, Ioannes Pp. XXII sub die 20 Martii 1329 commisit Fr. Guillelmo, Priori Generali totius Ordinis, ut eas derimeret. Anno 1334 adhuc Parisiis morabatur uti constat ex quodam codice ms. Bibliothecae Beneventanae sub signatura XXV, ab eruditissimo Cardinali Stephano Borgia detecto, ac in suo opere Memorie Istoriche di Benevento, Roma, pel Salomoni, 1763, p. 139, descripto. Continet dictus codex: Commentarium super Regulam S. Benedicti exaratum anno 1334 a Fratre Daniele da monte rubbianu, biblicu baccelleru parisinu de lordene de li Frati Rumiti de Sancto Agostino, e diretto a la nobele donna et honesta Religiosa madonna soru Resergayta piscizella degnissima Archiabatissa de lo Venerabile monasterio de Sancto Gaudiusu ne la citate de Napoli. Post haec Eminentissimus Purpuratus notat insuper quod "nel secolo XIV, tre si sa, che commentarono la Regola di S. Benedetto, Giovanni Belga, Abbate del Monistero di S. Bavone di Gantes, Riccardo di S. Angelo, Abb. di S. Giustina di Padova e Giovanni Tedesco Monaco Castellense. Del Commentario di Frate Daniele [pag. 230] da Monte Rubbiano niente abbiamo trovato, e perciò lo crediamo non solo inedito, ma anche incognito. L'opera ci pare scritta con molto giudizio, e con adattata erudizione. Questo lume che ne diamo agli amanti della storia Monastica, ci lusinghiamo, che servirà a qualcuno di essi di stimolo per farne il confronto con i commenti d'Ildemaro, di S. Ardone, o sia Smeraldo, del Card. Torrecremata, o di altro Commentatore de' migliori, per giudicare se l'opera meriti la pubblica luce, giacchè noi non abbiamo avuto agio di farlo". (Vecchietti, Biblioteca Picena, Osimo 1795, Vol. 4, p. 1-2, et Denifle, Chartularium Universitatis Parisiensis, Parisiis, 1881, Vol. II, p. 321).

de Monte-Rubiano Fr. Petrus, S. Theol. Lector, S. Nicolai de Tolentino aequaevus, id est saec. XIII labentis et saec. XIV ineuntis, vir sanctimonia clarus, qui commotus a tot tantisque miraculis a S. Nicolao patratis post eius mortem, temporibus videlicet sanctissimorum pontificum Clementis Pp. V et Ioannis XXII, spatio 20 annorum, ut ea ab oblivione vindicaret, agere incepit ea posteritati consecrare velle. Ex eius labore ac studio extat itaque: Historia Beati Nicolai de Tolentino Ordinis Fratrum Erem. Sancti Augustini composita a Fratre Petro de Monte Rubiano, lectore, anno 1326 tempore domini Iohannis Papae XXII, quam Laurentius Surius, suppresso auctoris nomine, tomo V de Sanctorum vitis inseruit. Extat ms. Romae in cod. 1376 Bibl. Vat. Urbanitis, papirac. in fol., p. 227; item Romae in Archivo Ordinis sub signo Cc. 37 cum inscriptione: Res Ordinis variae et magni momenti, chart. in fol., saec. XV; et Florentiae in Bibl. Laurentiana, cod. Gadd. reliq. CXL, membr. saec. XV, ff. 275 in principio mutil. Inc.: "Nova lux oriri visa est". Expl.: "aliis causam tribuens circa horum investigationem et dictarnen ad honorem illius qui gloria et honore istum coronavit sactum, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit...". Codex, quem Gandolphus noster dicit extare in Angelica, forsam est ille, qui nunc asservatur in archivo Ordinis.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 276; Elssius, p. 567; Torelli T. V, p. 504; Gandolphus, p. 36; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 208; Il VI centenario di S. Nicola da Tolentino, ephemeris, Tolentino, Sept. 1695, p. 644, et Analecta August., Vol. I, p. 161-62).

Monti Fr. Gabriel, S. Theol. Mag., actualis Ordinis secretarius, vir acri ingenio, sana doctrina, morum probitate, bona indole, eximia in agendis dexteritate praeditus, Potentiae Picenae die 15 octobris an. 1878 ortus, die vero 13 octobris 1893 Ordinem ingressus, ac die 28 Oct. an. insequentis professus, post studia laudabiliter peracta, die 25 iul. 1901 Presbyter effectus est. Renuntiatus Lector post annum continuo docere coepit philosophiam, theologiam ac ius canonicum, in quo specialiter se dicavit. Habet igitur confectum Iuris Canonici Cursum sed ineditum et alia tum theologica tum philosophica ac oratoria, nam est etiam ornatus orator. Interim omnia illi fausta ominamur.

Monti Fr. Hippolytus Finalii in Ducatu Mutinensi ortus, ac nostrum S. Ordinem ingressus, post navatam Bononiae studiis operam Regentis munus adeptus nostrates alumnos docuit Florentiae, Perusiae, Papiae, Neapoli, et Romae. Variorum deinc conventuum generalium Prior evasit, Romandiolam provinciam rexit, theologiae cathedram in pubblico athenaeo Bononiensi summa cum laude tenuit, quam tamen an. 1630 reliquit ab Urbano Pp. VIII Romam ad Proc. gen. munus exercendum vocatus. [pag. 231] Tandem an. 1636 die 10 maii universo Ordini Romae praeficitur, rexitque usque ad an. 1645 et an. 1647, quo Bononiae die 11 Decembris ad meliorem vitam migravit. Fuit insignis verbi dei praeco, qui etiam in Basilica S. Petri quadragesimales conciones habuit. Mss. reliquit: Eius Generalatus Acta, quae sunt in Archivio Ordinis asservata sub litt. Dd. 73-80 in sex voluminibus compraeensa.

Moralia Fr. Thomas juxta Ordinis Regesta Pedemontanus et juxta Lanteri (Postr. Saecula Sex Religionis Aug., T. III, p. 232) Ligur, fuit Eremitarum Ordinis ornamentum et Decus. Studiorum curriculum peregit Perusiae, Ravennae et Cesenae. An. 1794 promotus fuit ad sacerdotium, inde ad Lectoratus gradum, et an. 1801 Sacrae Theologiae Baccalaureus renuntiatus est. Die 29 Octobris anno 1803 vocatus fuit e civitate Recinetensi ad Urbem pro examine ad Collegium et Regentiam et die 16 Octobris 1809 Fulginiae ad magisterium promotus per manus P. Mag. Laurenti Tardy, Rectoris Provincialis provinciae Umbriae. An. 1818 vocatus iterum ad Urbem praeficitur S. Augustini Collegio, et die 20 decembris 1821 Bibliothecae Angelicae theologus nominatur. Fuit interim Cleri Romani examinator renuntiatus et die 25 Ianuarii 1825 Professor Sacrae Scripturae in Romana Universitate, facta renuntiatione a R.mo P. Mag. Ex Generale Ordinis nostri Aloysio Ionni illius cathedrae titulare. Denique die 5 Septembris 1829 electus est Bibliothecae Angelicae Praefectus in quo munere obiit XIV Kal. Septembris an. 1830, quinto suae infirmitatis die, febri gastrica nervica, aetatis ann. 61. Opera quae scripsit sunt:

1. Compendio della vita e miracoli del glorioso S. Nicola da Tolentino pubblicato dal P. M. Tomasso Maria Moralia Commissario degli Agostiniani nel Convento di detto santo. Fermo, 1818, dal Bolis, Stampatore Camerale, in 8, pp. 104.

2. Introductio in Scripturam Sacram auctore Fr. Thoma Maria Moralia Conventus Eremitarum S. Augustini alumno. Romae, excudebat Crispinus Puccinelli, superiorum facultate, 1828-30. Vol. 3 in 4.

de Morano Calabro Fr. Antonius, philosophus atque poeta, Congregationis Coloritarum in Calabria egregius alumnus, obiit an. 1643. Scripsit opera quae sequuntur, quibus tit.:

1. Vita di S. Caterina Verg. e Mart. in ottava rima.

2. Vita di S. Agnese in verso sciolto.

Utrumque asservabantur mss in conventu Coloriti ad radices Montis Appolini tribus miliaribus procul ab oppido Morano in Dioecesi Cassani. (Cfr. Toppi, in Bibl. Neapolitana, Part. I, p. 30).

de Morano Fr. Leo, vixit saec XVII, cum esset in S. Theol. Bacc. an. 1636, tamquam Definitor Congregationis Coloritanae, cuius alumnus extiterat, interfuit capitulo gener. Romae hoc anno habito, et tamquam Vicarius gener. eiusdem Congregationis Augustinianae an. 1645 adstitit capitulo gener. hoc pariter anno celebrato. Corrigendi igitur sunt Ossinger p. 610 et Lopez in Additamentis ad Crusenii Monasticon, Vol. II, p. 264, qui Leonem hunc faciunt de Murano prope Venetias dum e contra Leo natus est in oppido Morano Calabro. Fuit orator, ait Toppi in Bibl. Neap., p. 188, et e suggestu in declamando verbum divinum eloquentissimus. Posteris reliquit Quadragesimale et Tractatum super Rhetoricam, quae ms. ostendebantur in quondam nostra Bibl. Conventus Morani. [pag. 232]

Morelli Fr. Ciprianus, Venetus, publicus philosophiae et theologiae professor, ut referunt in academiis Patavina, Veneta et Bononiensi, et an. 1527 Rector provincialis provinciae Marchiae Tarvisinae, quaedam opuscula publici iuris fecit, verum in qua materia non recensentur. Teste nostrate Iacobo Alberici, Cat. breve degl'Illustri Scritt. Veneti (1605), p. 20, Cyprianus noster "scrisse molte cose degne del suo gran valore; ma io ho veduto solo un libro di belle et vaghe Orationi latine, fatte in diverse occasioni". Placide ad Deum migravit Venetiis in conventu S. Stephani an. 1544. (Cfr. Herrera, T. I, p. 151; Elssius, p. 159; Torelli, T. VIII, p. 285 et alios).

Morelli Fr Michael a Monte Leone Calabro, S. Theol. Mag. sub die 9 Augusti an. 1581 cum esset. Bacc. in patria mandatum habuit ut nihil praelo committeret absque Superiorum licentia, et sub die 22 dicti mensis Perusiam missus fuit ad officium respondentis in nostro gymnasio exercendum. (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 250). Evasit postea S. Theol. Doctor et Provincialis Calabriae et hoc munere interfuit capitulis gener. an. 1602, 1608 et 1614 Romae celebratis. Reliquit: Orationes et epigrammata. Bononiae, Bonardus 1581, opusc. in 4, fronte et litteris figuratis.

Morelli Fr. Michael Angelus, Mediolanensis, filius coenobii S. Nicolai in Urbe Novaria, Congregationis Lombardiae alumnus, vir pietate et litteris exornatus, vixit saec. XVII. Reliquit librum cui tit.: Campo di Marte ovvero le tre potenze atterrate politiche e morali. Milano 1691. Desideratur in hoc opere pars tertia, quae ms. asservabatur Mediolani in Bibliotheca S. Mariae Incoronatae. (Cfr. Argelati, Bibl. Script. Mediol., T. II, part. II, ex Nazaro Augustino Cotta, in Museo Novarese, p. 233, n. 465 et Ossinger, p. 611).

Moreschini Fr. Augustinus de Monte Ilcinio, communiter Ilcinensis dictus, ex perantiqua atque nobilissima prosapia ortus, in litteris humanioribus addiscendis, et in omni morum probitate et urbanitate percipienda promptus apparuit, cumque 15 suae aetatis annum attigisset, Eremitano Ordini se adscripsit. Tyrocinio peracto, brevi, adeptis humanis litteris, concitatu cursu, incredibili quodam ardore animi mathematicae, philosophiae et theologiae se dedit. E studio Senensi Paduam missus, an. 1543 Lector efficitur. Bacc. deinc nuncupatus, an. 1547 in Recinetensibus gen. comitiis, die 19 iunii, qui mirabili et gloriosa Salvatoris nostri Ascensione celebris reddebatur, ipse vener. "vir doctrina salutari et dicendi copia ornatus, suggestum ascendit, sicque sacrosancti illius diei evangelium explicavit, ut amplius desideraretur nihil". Die autem postera, ut aiunt acta capitularia, (Cfr. Analecta Aug., vol. IX, p. 141) "sine ullo doctore in certamen hora pomeridiana descendit, in quo ita certavit, ut theologorum laurea omnium iudicio dignus habitus est". Fuit itaque illuc creatus Magister, et studiorum conventus Neapolitani Regens fuit constitutus. An. 1551 ad regendum Romanum studium vocatus, Romanam provinciam, ut Discretus, cap. gen. Bononiae habito, repraesentavit. Sacram quadragesimam an. 1555 in Metropolitana Mediolanensi Ecclesia praedicavit, concionatusque etiam eodem anno fuit Arimini, durante capitulo gen., cui interfuit ut Definitor Provinciae Hungariae, pertractans de fructibus Spiritus Sancti, et eius concio, cum esset verbis et rebus illustribus refertissima, cuncto populo eum reddidit acceptissimus [pag. 233] (Ibidem, p. 397). Quam suam auream eloquentiam Augustinus audire fecit, et Romae, et Bononiae et Venetiis aliisque in civitatibus. Mirum in modum dilectus fuit a nostro generali Mag. Christophoro Patavino, et a magno Ferrante Consalo de Corduba rara existimatione pluries exceptus, ac semper cum admiratione auditus, infulam non ignobilem in regno Neapolitano allatam, singulari humilitate recusavit. Concilio Tridentino etiam interfuit, moribusque fuit incorruptus, conversatione castissimus atque honestissimus. Defecit Mediolani an. 1560, aetatis suae 42. Scripsit ea quae sequuntur:

1. Divi Aurelii Augustini catholicae et eruditae diffinitiones contra errores Lutheri, et aliorum haereticorum recentiorum selectae per fratrem Augustinum de Monte Ilicino Eremitam Augustinianum. Pars prima. Cod. n. 64, chart. in fol., ff. 225 in nostra Bibl. S. Nicolai Pisarum.

2. D. Aurelii Augustini catholica et erudita diffinitio de Iustificatione, in qua una continentur fere omnium contraversiarum inter catholicos et protestantes clarissimae solutiones selectae per fr. Augustinum de Monte Ilcino erem. August., Cod. n. etiam 64, chart. in ff. 592 eiusdem nostrae Bibl. S. Nicolai Pisarum. Quae omnia asservantur etiam Romae in Bibl. Angelica, Pars prima, in cod. 308 (B. 8. 12) ex originali opus excerptum a Fr. Nic. Hieronymo Basanti, Augustiniano Perusino an. 1724: et Pars secunda; sive diffinitio de Iustificatione in cod. 340 (C. 8. 8) ab eodem Basanti ex originali excerpta.

3. De Aurelii Augustini Doctoris eximii, Catholicae et eruditae diffinitiones de Sacrosanctis septem evangelicis Sacramentis, ad versus modernos haereticos selectae per Fr. Augustinum de Monte Ilcino, Erem. August., Cod. 651 (Q. 2-26) chart. in fol. saec. XVIII, in fine mutil. ff. 1-86, in eadem Aug. Bibl.

4. Fr. Augustini de Monte Ilcino ord. S. Augustini scriptum super purgatorio, in congregatione Theologorum 6 iulii 1547 Bononiae. Cod. Vat. Lat. 6147 inter ff. 125-128 sine principio et fine. Insuper.

5. Tractatus de veneratione et invocatione Sanctorum ad mentem catholicorum ac Sanctorum Patrum;

6. De orationibus, elemosynis et sacrificiis pro defunctis;

7. De poenitentia;

8. Liber de itineribus ad aeternitatem, qui omnes, testibus Pamphilo, f. 24, et Antonio Verdier, p. 10, Neapoli excussi sunt. Sequentia autem Mss. asservabantur in nostris Bibliothec. Mediolani ad S. Marcum et in Perusina, tribus tomis in fol. comprehensa, tempore nostratis Fr. Ossinger (Cfr. eius Bibl. August., pp. 612-613), nempe saec. XVIII, et sunt:

9. De praestantia Romani Pontificis et beatissime sedis eius;

10. De Ecclesia catholica, eiusque auctoritate;

11. De ecclesiasticis tradictionibus;

12. De scripturis canonicis;

13. Expositio symboli Apostolici;

14. In librum primum Regum, opus imperfectum, quia morte praeventus.

15. In librum Salomonis qui cantica Canticorum inscribitur Commentaria Aegidii Romani... nunc opera Fr. Augustini de Monte Ilcino, in lucem edita. Romae, Ant. Bladus 1555, in fol.

16. In Sacrosanctam Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam simplex et catholica explanatio D. Aegidii, nunc opera fr. Augustini de Monte Ilcino in lucem edita. Romae, Ant. Bladus, 1555 in fol.

(Cfr. Venuti Aut. in epistola, qua vivus et oratione funebri in eius exequiis habita, Mediolani, apud Antonianum 1650, in 8; Herrera, T. I, p. 62; Elssius, p: 99; Torelli, T. VIII, p. 421; Gratianus, p. 42; Iöcher, T. III, col. 667; Isidorus Ugurgeri, Pompe Senesi, tit. XIV, p. 370; Gandolfo, p. 77-78; Ciacom., Biblioth., Paris, 1731, col. 307). [pag. 234]

Moroni Fr. Carolus, S. Theol. Doctor, actualis nostrae Augustinianae Romanae Provinciae meritissimus Praefectus, et pro Dioecesi suburbicana Ostiensi E.mi Card. Granito Pignatelli di Belmonte Sacri Cardinalium Collegii Decani, nec non Ondinis nostri vigilantissimi Protectoris Delegatus Episcopalis, vir prudens, doctus, amabilis, et vere suorum religiosorum amator, ortum habuit in Terra Cavarum Praenestinae Dioecesis an. 1883 die 26 Augusti. Die autem 21 oct. 1898 Ordinem Augustinianum ingressus et post annum professus, die 16 sept. 1906 Presbyter efficitur. Tum Viterbii cum Romae sua studia laudabiliter perfecit. Post rigorosum periculum nominatus Lector, ac inde, omnibus aureis punctis, Studiorum Regens in S. Apollinaris publica theologorum Universitate S. Theol. Doctor tandem evasit. Per plures annos theologicam scientiam, potissimum Viterbii et in Collegio S. Monicae de Urbe, nostros docuit alumnos ac inde primam Genestani nostrae ecclesiae S. Mariae a Bono Consilio, postmodum Romae ecclesiae S. Mariae de Populo extitit parochus, quod munus maxima cum laude adhuc gerit. Edidit: Canzoniere del S. Cuor di Gesù, ossia 40 canti del S. Cuore di Gesù per il popolo. Roma, Sansaini, Arti fotomeccaniche, 1922, et alia quaedam.

Moschini Fr. Guillelmus, Cingulanus, floruit saec. XIX, cuius extant: Theses, quas vindicandas suscepit in atheneo S. Augustini de Urbe, an. 1835, cathedram moderante P. Fr. Iosepho Palermo, S. Theol. Magistro, studiorum regente. Romae 1835.

Murano Fr. Petrus, Siculus, floruit saec. XVII ineunte, atque insignis fuit theologus et concionator. Scripsit quaedam praeclara volumina, quibus suum nomen posteris commendavit, quae nimirum sunt:

1. De adventu Filii Dei. Parisiis, 1613.

2. De reali praesentia Christi in Eucharistia conciones, quas Neapoli in templo S. Ianuarii per octavam SS.mi Sacramenti habuit, quaeque in lingua gallica versae impressae fuerunt, Parisiis an. 1613.

(Cfr. Ossinger, p. 615 ex Encomiastico Philip. Elssii, p. 579).

Musacchio Fr. Nicolaus a S. Ioanne Baptista, Panormitanus, primam aspexit lucem die 10 Novembris an. 1647, atque Augustinianam Congregationem excalceatorum Italiae die 10 novembris 1662 ingressus est. In S. Gregorii Panormitano coenobio tyrocinium egit, solemnia inibi emittens vota die 11 novembris 1663. Ingenii, praestantia munitus, omnium cum laude graviora studiorum spatia emensus est. Dignus habitus ut haustas disciplinas aliis traderet, triennio philosophiam sodales suas docuit, sexennio vero Scholasticam theologiam. Controversiarum difficultates, ac jus canonicum etiam explanavit non sine plausu; inerat enim in egregio viro tum ingenii praestantia, tum cumulatissima doctrina, quibus mirum in modum effulsit. Sacra etiam eloquentia claruit, eruditione, et dicendi copia insignis. Ideoque merito ad monasticos honores evectus est. Prius enim Definitor Generalis ac postea Procurator Generalis suae Congregationis Romae constitutus, sui venerationem excitavit. Ab an. 1687 Panormitanam Provinciam rexit e a Ferdinando de Baxan, Archiepiscopo Panormitano (cui gratissimus fuit) Examinator Synodalis electus, doctrinae excellentiam patefecit. Tandem meritis plenus Panormi decessit in coenobio S. Nicolai Tolentinatis 11 octobris 1692, relicto sui desiderio, ac virtutum exemplo. Ipsum laudat Franc. Marchesius in Sacerdote in Villa, [pag. 235] cap. I, sect. 5, Subsect. 3, n. 433, pag. 445 et Antonius Mongitore, a quo haec accepi, in Bibliotheca Sicula, Panormi, 1707-14, Vol. II, pag. 89. In lucem emisit libros inscriptos:

1. Epitome Theologiae Scholasticae, in quo breviter et dilucide praecipui eius tractatus exponuntur et agitantur. Romae, Typis Dominici Antonii Herculis, 1686, in 4.

2. Panegirici sacri quos mss. reliquit quosque typis edere intendebat eius frater, at num id factum sit nescimus.

3. Philosophia Augustiniana sive integer cursus philosophicus iuxta doctrinam S. P. Augustini. Genuae, 1687, tomuli 6 in 4.

Male igitur Coelestinus Tani in suis Commentariis, p. 127-28, tribuit haec opera Fr. Nicolao a S. Ioan. Baptista, Genuensi, cognomine Marengo. Consulendi insuper sunt Ossinger, p. 474, et Hurter, Nomencl. lit., T. IV (1910) col. 347).

Muscat Fr. Aloysius, Melitensis, S. Theol. Mag. in oppido v. Dinglius die 15 nov. 1863 ortus, et die 28 nov. 1880 habitu Augustiniano indutus, religiosam professionem emisit die 8 dec. 1881. Magna cum laude studiis incubuit Melitae atque Romae, ac die 20 ian. 1886 Sacerdotio auctus est. Post annum renuntiatus Lector, Melitam remeavit quo vitam transegit tum in munere docendi, tum in verbi divini praedicatione, tumque in contemplationis divinae vacatione. Statim enim a prima iuventa Deo inserviendi ex toto corde sollicitus sese ostendit, nec non prudens, affabilis, utilis et insons mente, manu, lingua, doctrina, omnibusque religiosis virtutibus. Praefuit suae Provinciae, nunnullos conventus gubernavit, studia in illis correxit, moralem atque dogmaticam theologiam, etiam Romae docuit; fuit, uno verbo, et est verus ac pius religiosus. Edidit sequentia:

1. Traduzione in lingua Maltese delle Litanie del Sacro Cuore, Valletta 1899.

2. Panegirico di S. Rita da Cascia Agostiniana. Valletta, 1900 in 8.

3. Panegirico del Sacro cingolo di Maria, Valletta, 1901, in 8.

4. Il Monachismo è invincibile. Discorso Sacro. Valletta, 1902 in 8.

5. La fede dei Maltesi nel Giubileo Episcopale di Mons. Pietro Pace. Scritto inserito nella Collana di Composizioni latine ed italiane edita per cura del Comitato Maltese costituito per l'occasione. Valletta 1902.

6. Panegirico di S. Agostino, Valletta1903 in 8.

7. Oratio inauguralis, letta nel capitolo Provinciale tenuto nel nostro Convento di Valletta l'an. 1904. Valletta, 1904 in 8.

8. Veni mecum dei Terziari Agostiniani dell'Ordine Eremitano di S. Agostino, italiano 1904, in Valletta ed in Maltese ibidem 1908 in 16.

9. Panegirico di S. Nicola da Tolentino, Valletta, 1905.

10. Panegirico di S. Elena, Valletta 1906.

11. Panegirico di S. Francesco d'Assisi. Malta 1909, in 8.

12. Panegirico dell'immagine Miracolosa di N. Signora del Buon Consiglio, Valletta 1910, in 8.

13. Antichità e priorità del convento di S. Agostino della Notabile. Dissertazioni Storico-critiche. Malta Tip. del Malta, 1913 in 8.

14. Replica al M. R. P. Alberto M. Grech, S. Theol. Lect. de' Predicatori. Malta, Tip. del Malta, 1914 in 8.

15. Replica alla lettera aperta del M. R. P. Alberto M. Grech, O. P. Malta, 1915 in 8.

Musco Fr. Augustinus, Tarvisinus primam aspexit lucem circa an. 1490. [pag. 236] Septennis Augustinianas scholas in patria frequentavit, et an. 1515, iam Ordinem ingressus, memoratur Patavino in gimnasio studens; die 21 ianuarii 1521 in sacra theologia cursor, publicandus tamen post Pascha cum honoribus atque oneribus consuetis; die 31 maii 1522 in gymnasio Senense magister studentium; ac die 7 Augusti 1533 in gymnasio Bononiense lector. Ast, an. 1524-25-26 iam Conventus S. Margharitae suae civitatis prior extiterat et cum lectoris gradu atque officio diu magnaque cum laude perfunctus esset, et ingenii et eruditionis, nec mediocris gratiae in divino eloquio praedicando, die 20 maii 1526 in omnium patrum capitularium generalis synodi Tarvisii congregatorum praesentia, S. T. Magister fuit renuntiatus. Verbum Dei impense praedicavit ad hoc vocatum ab utero matris suae. Senarum, Genuae, Venetiarum civitates illum audierunt. An. 1529 Venetiis in paroecia S. Ieremiae Sacram quadragesimam et in Passionis Dominica coram toto Venetorum Senatu praedicavit; quod et fecit anno insequenti in ecclesia nostra S. Stephani. An. 1530 in Hungariam profectus est ut electum episcopum Agriae Antonium Gritti "non in grammaticalibus modo, sed et in hiis quae episcopum decet scire, nempe sacram scripturam et sacros canones" doceret. Ibidem Ioannis Seputii Hungariae regis charissimus fuit. Post tragediam de Megghes, qua occisus fuit D. Alvises Gritti, sui alumni pater et in illis regionibus gubernator, in patriam Augustinus noster remeavit. Vicentiae an. 1536 quadragesimalem egit concionatorem et anno insequenti Senis, ubi quamvis multa cum laude praedicaverit, tamen accusatus fuit de Lutherana heresi, ac proinde in carcerem detruditur. Innocens repertus absolvitur. In Capitulo Generali 7 iunii 1538 Veronae celebrato, sexcentum patribus praesentibus, una cum Fr. Augustino Pedemontano et Hieronymo Seripando, cum a malevolis Ordo universus de heresi luterana accusaretur, mittitur ad Summum Pontificem, ut hi "Sanctitati suae bonam mentem, sinceram fidem et humillimam obedientiam totius ordinis exponerent". Fuit iterum Tarvisini conventus electus prior, iterumque tum Papiae, tum Neapoli praedicavit, optavit etiam in servitio Ioannis Regis Hungariae reverti; ast desiderium sunum explere non valuit. Tandem, apud Sancti Spiritus patres Venetiis sese recepit, ut inibi theologiam ac philosophiam doceret. Acceptissimus fuit Card. Ioanni Grimani et de Ridolfi. Videtur obiisse an. 1550. Eius scripta sunt:

1. De modalibus distinctionibus et formalibus Tractatus, Bononiae, Typ. Iustiniani de Ruberia, 1524.

2. De potentia materiae, ad aures lucidi doctoris d. Egidii Romani contra Averroistas modernos. Ibidem.

3. De medio demostrationis contra d. Thomam et alios eidem in conclusione concordes. Tractatus. Ibidem.

4. Apologia Augustini Musaei Tarvisini Theologi Augustiniani adversus eos qui eumdem falso apud S. Sedem Apostolicam accusarunt, quod praedicans in civitate Senarum haeresim praedicaverit, ostendentis se non nisi catholicam professum fuisse Doctrinam, ex eminentissimo sanctae Ecclesiae Doctore Augustino. Ad S. D. N. Paulum III Divina misericordia Pontificem Summum. MDXXXVII. De hoc opere paucissima exemplaria existunt: 1 in Bibl. Angelica Romae sub sig.: "ZZ. 4. 14", et alter in Bertoliniana Vicentiae sub sig.: "T. 5. 1. 14": Apologia F. Augustini de Tar.o de Predistinatione.

5. Musei Frat. Augustini, De expugnatione Megghes, Venetiis in Bibl. Marciana, Cl. X, Lat. Cod. CCCV (3235) doc. n. 15, edita ab Augusto Serena [pag. 237] in Atti del Reale Istituto Veneto di Scienze, lett. ed Arti (a. 1916-17) T. LXXVI, P. II, in quibus pulcherrime loquitur de vita et scriptis nostratis Augustini Musaei.

(Cfr. et Ossinger, Bibl. August., p. 616; Pamphilus, Chronica Ordinis, 1581, ad an.; Gandolphus, Diss. hist., 1704, p. 78; Gratianus, p. 42, et alii).

Musotti Fr. Stephanus, Bononiensis, Sacrae Theol. Mag., dicitur ab Ossinger, p. 617: "Insignis humanista poeta, et Rhetor. Rempublicam litterariam ditavit multis orationibus et variis carminibus tam latinis quam italicis, nam fere omnes artes liberales callebat". Die 5 iulii 1596, cum iam esset Bacc. ipse mandatum accepit ab Ordinis praesule ut quamprimum Papiam se conferret, munere subprioris et magistri novitiorum functurus, quod munus per aliquot annos cum laude exercuit. Inde diversos conventus incoluit et gubernavit. An. 1622 adhuc erat inter vivos. De multis orationibus, de quibus supra, duas tantum invenimus notatas et sunt:

1. Fr. Stephani de Musottis, S. Theol. Baccal. de praelati sapientia Oratio ad Rev.mum Augustinianae Religionis Praesu1em... an. 1621 habita. Bononiae, typ. Nicolai Tebaldini, 1621, in 4.

2. Fr. Stephani de Musottis, Bononiensis, S. Theol. Bacc., de Filii Dei Deiparaeque semper Virginis Mariae ortu Oratio. In augustissimo D. Euphemiae coenobio anno a Virg. part. 1622 a Fr. Nicolao de Monopolis eius discipulo coram conventus patribus in nativitatis Dominicae Veronae habita. Veronae apud Angelum Tamum, in 4.

(Cfr. Torelli, Secoli Agostiniani, T. IV, p. 703; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 191, et Maiocchi-Casacca, Codex Diplomaticus, cit., Vol. IV, p. 135).

de Mutina Fr. Hieronymus, floruit saec. XVI, cuius ingenii extat: Fidelissimi Artium cultoris Fratris Hieronymi de Mutina Sacri Ordinis Eremitarum observantium D. Augustini in Summulas Pauli Veneti clara et felicis expositio. Extabat olim ms. in Cod. Bibliothecae S. Martini Ordinis Nostri in Civitate Alexandriae Statiellorum. In fine legebatur: "Explicit Expositio super Summulas Pauli Veneti compilata et incepta per me Fr. Hieronymum de Mutina die 4 Novembris 1509 et completa die Ianuarii 1510 dum lector extitissem in conventu S. Augustini Genuae sub Ven. P. Fr. Ioanne Augustino Bergomense".

(Cfr. Tiraboschi, Bibliotheca Modenese, Modena, 1782, Vol. 3, p. 220, qui notitiam acceperat a P. Carolo Boldrini Augustiniano dicti conventus).

Muttino Fr. Simplicianus, Patavinus, Sacrae Theol. Lect., quem gradum obtinuit 19 octobris an. 1603, dum esset Cursor in conventu Papiensi, quem etiam incolebat an. 1600, vir fuit bonis moribus ornatus, et acuto ingenio praeditus. In eodem conventu fuit insuper subprior et unus ex selectis Patribus capitularibus. Missus fuit postea Venetias, ubi an. 1621 morabatur. Ex eius sedulitate atque studio extat: Theologia moralis casuum conscentiae doctrina complectens. Venetiis, 1621, in 4, typ. edita. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 449 ex Ossinger, p. 857, et Maiocchi-Casacca, Codex diplomaticus cit., Vol. IV, pp. 170-211).