P. DAVID AURELIUS PERINI

Ordinis Erem. S. Augustini

BIBLIOGRAPHIA

AUGUSTINIANA

VOLUME TERZO N-S

FIRENZE 1935

[pag. 7]

Naldini Fr. Paulus, nobilis Patavinus, in patrio coenobio Eremitarum Ordinem amplexatus, diversis in conventibus studiorum curricula explevit. An. 1667, cum esset Placentiae Bacc. Studiorum Regens, Romam accersitur ut capitulo gen. adesset, et in eo die 24 maii egregiam de S. Thoma Villanovano concionem declamavit. Anno insequenti erat Papiae Regens, et iterum Romam accersitus, sui periculo in universam theologiam laudabiliter peracto, die 5 maii magistrali laurea fuit decoratus. An. 1670 Mediolani Regens fuit constitutus, et in cap. gen. romano an. 1673 perelegantem orationem de electione in eo habuit, cum tum Regens esset Bononiae. In capitulo gen. vero an. 1679 Italiae Assistens fuit electus. Anno 1686 (scribit Lanteri in Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 98) die 11 martii ab Innocentio XI Iustinopolitano Episcopatu dignatus fuit, et die 25 eiusdem mensis et anni Romae in Ecclesia S. Augustini episcopalem inaugurationem accepit ad E.mo Cardinali Alexandro Crescentio, cui adfuerat noster Iosephus Eusani Ep. Porphiriensis, et Petrus Antonius Capobianco Episc. Lecadoniensis. Die autem 9 iunii solemnem ingressum fecit in suam civitatem episcopalem, in qua collegium clericorum Illiricorum non multo post instituit. An. 1690 habuit Synodum dioecesanam, quam etiam typis evulgavit, et in aedibus episcopalibus antecessorum suorum seriem figuris et inscriptionibus delineari iussit. Ex hac vita migravit mense iulio 1713. Scripsit atque edidit sequentia, quorum tituli:

1. Lectulus Salomonis, quem sexaginta fortes ambiunt; hoc est, Sacra Magni P. Augustini Theologia a sexaginta Eremitici sui Ordinis scriptoribus scolastice deducta... Romae typ. Iac. Ant. de Lazaris Varesii, 1679. In Bibl. Angelica Cod. 897.

2. Synodus Iustinopolitana. Venetiis, 1690.

3. Corografia ecclesiastica, ossia descrizione della nostra diocesi di Giustinopoli. Venezia, 1700. (Cfr. Ughelli, Italia Sacra a Coleto aucta, T. V, col. 394, et Moroni, Dizionario, Vol. 80, p. 267-269).

Nani Fr. Ioannes a S. Facundo, Fluminensis ac propterea Italus non Germanus, sed in nostro ordine Austriae Provinciae alumnus, floruit saec. XVIII S. Theol. Bacc. ac philosophiam et theologiam docuit Labaci atque Fürstenfeldii. Postea conventum Fluminensem pluribus annis gubernavit, egitque confessarium monachorum Ord. S. Benedicti, quorum confessiones usque ad suam mortem, [pag. 8] quae die 3 novembris an. 1751 contigit, indefesse audivit. Ex eius ingenio extant:

1. De portis mortis bina exultatio S. Ioannis omnes laudationes Christi annuntiantis in portis filiae Sion Psalm. IX v. 15 panegyrica dictione celebrata coram Universitate Viennensi, defendente P. Mag. Hyacintho Maristoni Ord. Erem. S. Augustini p. t. facultatis Theologiae Decano, oratore P. Ioanne a S. Facundo Nani eiusdem Ordinis S. Theol. et Sacrorum Canonum auditore anno salutis 1720. Viennae Austriae, typ. Wolfgangii Schwondimann. Haec oratio est dicata E.mo S. R. E. Card. Presbytero ab Altann Episcopo Vaciensi.

2. Memoriae Ordinis Erem. S. P. Augustini, sive Panegyris in honorem Sanctorum Ordinis nostri ab idiomate Italico in Latinum translata, et sub auspiciis Ill.mi Augustini Codelli de Fahnenfeld in lucem edita, et vulgata dum Labaci theses theologicae de sacramentis publice sub praesidio R. P. Ioannis a S. Facundo Nani, S. Theol. Lectoris, propugnarentur, an. 1734. Labaci, typ. Adami Friderici Reichardt in 4.

(Cfr. Ossinger, p. 618-9).

Nanni Fr. Petrus, Provinciae Romanae alumnus, ortum habuit die 26 aprilis 1897 in oppido vulgo Morlupo, Nepesinae Dioec. et ad vitam religiosam vocatus, Augustinianum Ordinem ingreditur die 28 octobris 1914. Tyrocinio laudabiliter emenso, atque religiosa professione die 2 nov. 1915 emissa, per consueta studiorum curricula ad annum 1925 pervenit, quo die 12 iul. primam litavit hostiam. Postea diversa munia obivit non sine laudabili zelo atque morum honestate. Edidit: La Venerabile Serva di Dio Rosa Venerini e 1'opera delle scuole alle fanciulle del popolo. Viterbo, 1932, in 16.

Narducci Fr. Io. Baptista, e S. Felice, Sacrae Teol. Bacc., Congregationis Perusinae, an. 1721, ut in Registris Ordinis, facultatem obtinuit opusculum edendi, cui tit.:

Sacra Novena in onore della B. Rita da Cascia.

Narduzzi Fr. Hieronymus e Suriano, S. Theol. Magister, natus est anno 1829 et an. 1844 Ordini Eremitano S. P. Augustini nomen dedit. Transacto probationis tempore ad votorum professionem admittitur, et an. 1852 Sacerdos consecratur. Vir fuit bonis moribus imbutus, rectus ac timens Deum. Anno 1892 ex hac vita migravit. Edidit:

1. Orazione panegirica in onore e gloria di Maria SS.ma del Giglio, composta e recitata in Ischia di Castro il dì 8 Settembre 1876. Roma, Tip. Gentili, 1885, in 8, pp. 12.

2. L'anima che anela di unirsi a Dio, Ode. A S. Agostino, Sonetti. In honorem et gloriam S. P. Augustini XV recurrente saeculari solemnitate de eius admirabili conversione, tertio nonas Maii anno Domini MDCCCLXXXVII. Carmina haec edita fuerunt in ephemeride. L' Eco di S. Agostino. Vol. 2, p. 24 et vol. 3, p. 38 et 41.

Naselli Fr. Peregrinus, Patavinus, Doctor theologus, sacra atque profana eruditione apud varias Academias, in quibus professorem egit, nomen suum celebravit. An. 1519 cum esset iam in S. Theol. Mag. et suae Marchiae Tarvisinae Provinciae praefectus interfuit comitiis generalibus Venetiis celebratis, et, ut Definitor eiusdem provinciae, anno 1539 mense maio comitiis Neapolitanis, unusque in eis fuit ex omnibus delectis viris gravibus et doctis, qui propositi fuerunt ad condendas leges, ad examinandam conficiendamque summam omnium conciliorum et senatus consultorum, sermonum et deliberationum spectantem ad reformationem, qua Religio [pag. 9] et quoad studia et quoad mores prisco splendori, antiquaeque Patrum gloriae restitueretur. (Cfr. Analecta Aug., Vol. IX, p. 57). Postea ut Definitor Provinciae Franciae an. 1547, interfuit etiam capitulo generali Recinetensi. Decubuit nonagenario maior in patria an. 1559, ut habet Herrera, T. II, p. 285, et non an. 1556 ut refert Pamphilus f. 115, nam die 30 aug. an. 1559 adhuc in terris deambulabat. Peregrinus noster adversus haereses, praesertim Lutheranam, lingua fuit enim validus orator, et calamo valide dimicavit, posteris relinquens opera sequentia, quae omnia (ait Pamphilus loco cit.) egomet mihi et legi, et propterea hic in nostris hisce lucubrationibus non censui omnino tacenda, quae vero sunt:

1. De Legibus humanis, quantum et quomodo obligent lib. I.

2. De potestate Summi Pontificis libri II.

3. De Concilii comparatione cum potestate Pontificis ad invicem liber I.

4. De fide implicita et explicita, de informi, et formata, de eius origine, et causa efficiente, et quomodo fideles exaltat, et reddit eos sapientes, iuvat, et roborat.

5. De operibus exterioribus acto conclusionibus quaedam complexus est, in quibus haereticorum nodos apud eos obscuros, et insolubiles solvit, et in lucem promit.

6. Viginti sex assertiones, et dubia quaedam obscura et implexa S. Scripturae explicuit et respondit adversus 41 impios articulos Lutheri quae dicuntur Neapoli excussa.

7. Quatuor ex dictis D. Augustini apparentium contraditionum conciliatio.

(Cfr. Gratianus, p. 150; Elssius, p. 558;Torelli, T. VIII, p. 415; Iöcher in Univer. Lexicon Erudit., T. III, col. 818; Portenari, Della Felicità Patav., p. 455; Gandolfo, p. 293; Ossinger, 619; Lanteri, T. II, p. 360, et Codex Vat. Chis. R. II, 63 f. 141).

de Neapoli Fr. Augustinus, floruit in N. O. saec. XVI, de quo nihil aliud scimus nisi quod ediderit opus cuius tit.: Studio di vera Sapientia nel quale si averte come si deve portar l'huomo nella vita, infermità e morte. Con un breve compendio del medesimo autore per sovvenire a chi sta agli estremi. In Macerata, 1585, per Sebastiano Martellini, in 4. Haec editio videtur postuma; nam P. Generalis Augustinus Fivizanius sub die 29 septembris 1581 scripsit Priori Neapolitano se condolens de morte Mag. Augustini Neapolitani eique mandans ut ipsius nonnulla scripta recuperaret. (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 260).

de Neapoli Fr. Dionysius, vixit saec. XVII atque edidit: L'Erasmo, Tragedia. In Napoli per Domenico M. Pacerano, 1644 in 12. (Cfr. Toppi, Bibl. Neap., p. 331 et Ossinger, p. 622).

Neapolitanus Fr. Herennius, Sacrae Theol. Mag. an. 1539 interfuit Capitulo Gen. Neapoli celebrato ut Provincialis Provinciae Tarvisinae et an. 1543 facultatem obtinuit a P. Generali Hieronymo Seripando praedicandi nescimus in quo loco, forsam in aliqua Siciliae civitate, nam eodem hoc anno constitutus fuit eiusdem P. Generalis Siciliae Vicarius. Ex eius sedulitate sequentes tractatus nostratis Aegidii Romani editi habentur, videlicet: Quaestiones disputatae de resurrectione mortuorum. Quaestiones de Gradibus formarum accidentalium / Quaestiones de Gradibus For. in ordine ad Christi opera / Quaestiones de intentionibus in medio / Quaestiones de differentia Ethicae Polyticae et Rhetoricae / Tractatus de Praedestinatione, Praescientia, Paradiso, Purgatorio et Inferno [pag. 10]/ Tractatus de Peccato Originali / Tractatus de Arca / Tractatus de Articulis fidei / Haec alias non impressa Ca1cographis dedit et quod fieri potuit purgavit Ven. Theol. Bacchalarius Frater Herennius ad R. Sacrae Theol. Mag. Hieronymum Seripannum (sic) Neap. / Fuerunt haec opuscula impressa Neapoli per Antonium de Frizis de Corinaldo, Anno Domini 1525, die 8 Octobris, in 4, binis col. Charta 52 adest: Explanatio cuiusdam loci Egidii qui videtur obscurioris intelligentiae, quae 3 prologi primi sententiarum a Fratre Erennio Ordinis Sancti Augustini edita. Haec editio asservatur in Bibl. Angelica Urbis.

(Cfr. Acta dictorum Cap. in Analectis Aug., Vol. IX, et G. Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, 1911, p. 50-51).

de Neapoli Fr. Hieronymus, cuius frequens est in Registris mentio, an. 1432 erat iam Baccalaureus, cum die 26 octobris illius anni Gerardus Ariminensis illi concessisset ire ad legendum in scholis saecularibus. Die autem 25 iunii an. 1436, iam in S. Theolog. Magister, fìt Vicarius Provincialis provinciae Terrae Laboris, atque anno sequenti die 1 decembris in Provincialem eiusdem provinciae a Generali confirmatur. Fuit postea, anno scilicet 1439, coenobii Neapolitani Regens, ac die 1 septembris 1449, Nicolaus V, ad cathedram D. Petri assumptus, cuius Hieronymus noster praeceptor extiterat, illum Oppidi in Calabria Episcopum elegit. Sublato graeco latinum ritum in illam ecclesiam introduxit, quamvis ipsemet, ut scribit Coriolanus in Chronica, in suo senio graecas litteras didicisset, et en Coriolani verba: "fuit philosophiae ac theologiae suo tempore princeps, Nicolai V praeceptor, a quo Praesul Calaber effectus; in suo senio graecas litteras didicit in quibus sic evasit peritus ut de Graeco in Latinum, ac etiam e contra de Latino in Graecum multa memoratu digna traduxit, ac etiam in utraque composuit". Rexit cum plausu annos 23, ac diutius in sua sede permanere morte prohibitus fuit an. 1472. Nominatur etiam ab Ughellio, T. IX, col. 419, n. 11, ab Herrera, T. I., p. 343, Ossinger, p. 622, Simlero, p. 294, Toppio, p. 195, Moroni, Vol. 49, p. 30 et Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 127. Riccius Minieri, Memorie stor. degli Scritt. nel regno di Napoli (1844), p. 155, haec tantum habet: "Scrisse molto in greco ed in latino". Herrera vero (l. c.): "quaedam utilia edidit opuscula"; et Gandolphus, p. 177-78 de illo haec notat: "Cum Coriolanus opera (ab eo) edita distincte non exposuerit, nil aliud subsequentes exposuerunt. Solum Gratianus in Anastasi, et Elssius in Encomiastico asserunt scripsisse Centurias Ordinis nostri. Verum cum Centurias Ordinis ediderit Hieronymus Roman, Hispanus, et loquentes supradicti de eodem, huius libri non meminerint, fundato suspicor, ipsos tribuisse Hieronymo Neapolitano, quod Hieronymo Roman debebatur: tanto magis quia de his Centuriis nihil apud Coriolanum, et Bergomensem (Iacobum Philippum Forestum in Supplemento Chronicorum Orbis) scriptores coaevos".

de Neapoli Fr. Iacobus, de quo Pamphilus f. 58 scribit, quod fuerit theologus et concionator egregius, ingenio ornatus et vehemens, et ad disputandas enodandasque quaestiones scripturarum satis idoneus, si fidem damus Crusenio, Part. III sui Monastici (ed. Vallisoleti, 1891) p. 51, acuto ac tranquillo suo ingenio Innocentium VI Pontificem plurimosque (circa an. 1357) sibi devicit, atque Patriarcha Aquilanus electus, decessit e vivis ante consecrationem. Fuit quidem Iacobus vir doctus, bene observat Herrera, T. I, p. 426, eiusque inter scriptores Augustinianos fit mentio in Chronica Pamphili [pag. 11] sub an. 1557, sed ibi de Patriarchatu nec verbum; neque extat in Ecclesia Patriarchatus Aquilanus, sed Patriarchatus Aquileiensis et Episcopatus Aquilanus. Poterat quidem Iacobus, de quo in Cathalogo Patriarcharum Aquilegensium nulla mentio, elegi ad sedem Aquilanam. Verum unde Cruscuius hanc notitiam hauserit, non expressit. Puto autem ego hunc Iacobum eumdem esse ac Iacobum de Vasis, patria Neapolitanum, origine Gallum, Francisci Antonii illustris iurisperiti filium, quem idem Herrera (l. c. sed p. 462), ait circa an. 1377, in sacra teologia in nostro Ordine claruisse, ut Ioannes Antonius Summontius tradit secunda parte lib. II historiae Partenopeae. Cuius meae suspicionis verum aliis perspicere relinquo. Multa videtur Iacobum scripsisse, sed de iis quorum notitia ad nos pervenit, sunt:

1. Opus super primum et secundum sententiarum.

2. Summa de virtutibus, et vitiis nec non de Sacramentis. Stabat haec Summa ms. Cremonae in Biblioth. S. Augustini ut resciscitur ex catalogo eiusdem Biblioth. edito a Possevino in Apparatu Sacro T. III, et ut affirmat Arisius in Cremona Litterata (Parmae 1702, T. II, p. 378).

3. Quaestiones disputatae.

4. Sermones diversi. (Cfr. etiam Torelli, T. VI, p. 31, n. 14; Elssius, p. 313, Gratianus p. 100 et Ossinger, p. 623).

de Neapoli Fr. Laurentius, S. Theol. Magister, an. 1416 erat Episcopus Aversanus in Terra Laboris, et anno insequenti inauguratus fuit Episcopus Tricarici in Lucania. Adstitit Constantiensi Concilio tamquam Orator Neapolitanae Reginae Ioannae II, ut ex Iacobo Cerretano in Actis Concilii Constantiensis tradit in suis Annalibus (edit. Coloniae Agrippinae an. 1622, T. XV, p. 508 ad an. 1416 n. VI) Bzovius, hisce verbis: "Die 5 septembris... Postridie advenerunt etiam (Constantiam) Iacobi Regis et Ioannae secundae Hierusalem et Siciliae Reginae oratores Fr. Laurentius de Neapoli Ordinis S. Augustini S. Theologiae Magister electus Aversanus". Et p. 548: "Regina Ioanna secunda misit ad Martinum V Laurentium theologum episcopum Tricaricensem", qui una simul cum Archiepiscopo Acheruntino, et Belforte Spinello Episcopo Cassanensi praefato Martino electo in Summum Pontificem gratularetur, ut auxilia recuperando patrimonio Apostolico polliceretur. Id evenit an. 1417. De illo mentionem fecit etiam Iulius Caesar Capece, T. I, Historiae Neap., libr. II, cap. 25 sequentibus verbis: "Mag. Laurentius de Neapoli est Ordinis Eremit. S. Augustini, Puteolanus Episcopus, deinde Tricaricensis". Haec ex Herrera T. II, p. 13 et Lanteri, Eremi Sacrae Aug., T. II, p. 213, Torelli, T. VI, p. 478 ex Ughello, T. VII, col. 122, ubi siletur de Laurenti Augustiniana professione. Iuxta Gams ille rexit Dioec. Putuelanam (Pozzuoli) ab an. 1435 ad an. 1447, et in solemniis Canonizationis S. Nicolai de Tolentino, Romae die 5 iunii 1436, sermonem habuit. Herrera autem adiungit: "Extant in Bibliotheca Romana Conciones Quadragesimales in Miserere, in quarum fine haec habentur: Explicit per manum Fr. Iuliani de Sicilia opus super Miserere, compilatum per M. Laurentium de Neap. Ord. Er. S. Aug. Sed an opus istud sit hujus Laurentii vel alterius eiusdem nominis, et non minoris litteraturae, qui eodem fere tempore floruit, de quo Cfr. Herrera, T. II, p. 21, decerni non potest. Laurentium Ep. rexisse suam Ecclesiam videtur usque ad annum 1419. Riccius Minieri tandem, in Memorie Storiche, saepe saepius citatis p. 183, haec habet: "Assistè al Conc. di Costanza [pag. 12] in qualità di Ambasciatore della regina Giovanna II, e scrisse: Sermones.

de Neapoli Fr. Theophilus, die 4 septembris annum 1513 coenobii Bononiensis et mense iulio an. 1526, dimisso munere Secretarii, in quo Gabrieli Veneto et Ordini Augustiniano inserviebat, Neapolitani monasterii Regens designatur. An. 1532, V Cal. Augusti erat Provincialis Terrae Laboris, et die 21 aprilis an. 1536 erat rursus Generali et Ordini a Secretis. An. 1537 saepe in sacello Pontificio sermonem habuit, atque a Blasio de Caesena in suis Diariis, praesertim die 4 martii, quae erat eo anno Dominica III Quadragesimae, summis laudibus effertur, et Procurator Generalis (forte per errorem, quia nullum hujus muneris, vel leve vestigium invenio) nuncupatur. An. 1539 in exequiis Elysabethae Imperatricis Neapoli concionatus est. Memoriam eiusce rei die 22 maii Hieronymus Seripandus suis Registris inseruit in haec verba: "Die 22 Maii 1539 in aedibus nostris S. Augustini Illustrissimo D. Petro de Toleto Proregi Neapolitano placuit iusta persolvere magna funebri pompa proceribus omnibus totius regni adstantibus, paulo ante defunctae Isabellae Imperatrici Caroli Imperatoris uxori, ac Lusitaniae Regis sorori, quam M. Theophilus Neapolitanus magna cum sui et Ordinis laude elegantissima oratione laudavit; pro cuius anima omnes Capituli patres sacra fecere". Celebrabantur tunc temporis in coenobio Neapolitano comitia Generalia, in quibus Seripandus ad supremum Magistratum Ordinis est evectus: Cui quidem capitulo Theophilus interfuit uti Definitor provinciae Aragoniae et Cathaloniae. An. 1540 die 17 aprilis erat Summi Pontificis Poenitentiarius designatus; at an. 1543 die 26 februarii a Seripando Tuderti collocatur in conventu S. Praxedis, ut a civibus Tudertinis vocatus humanitatis ludum aperiret, eamque artem publice profiteretur. An. 1548 die 20 Iulii adstantes preces Archiepiscopi Florentini Nicolai Rodulphii, qui virtutum Theophili rationem habebat, in eius obsequia deputatur. Die vero 10 maii an. 1546 conventui Ortano adscribitur, ut a civitate Ortana publico stipendio conductus Grammaticae et humanitatis artem edoceret. Mira doctissimi hominis et celeberrimi concionatoris mutabilitas et inconstantia, qui fere singulis annis, aut locum diversum aut novum vivendi modum inconstanter assumeret. Ita ex Herrera, T. II, p. 453. Ab eo reperiuntur: Tractatus super philosophiam et quaedam alia.

(Cfr. Toppi, p. 288; Iöcher, T. III, pol. 1122; Panfilo, f. 115; Elssius, p. 651; Torelli, T. VIII, p. 210 e seg.; Ossinger, p. 623).

Negri Fr. Franciscus a S. Angelo, Provinciae Lombardiae alumnus, vixit saec. XVI. Die 10 Iunii 1525 omnes ordines minores Papiae, ubi in nostro gymnasio morabatur, suscepit per manus R.mi Ioannis Iacobi Centelles Episcopi Craynensis. Omnia studia sua perfecit tum Papiae cum Mediolani et alibi. S. Theologiae Magister evasit, et an. 1583 theologico collegio Univ. Papiensis est cooptatus. Pluries in nostro conventu Papiensi ad S. Augustinum Prior evasit et mense Iunio 1587 ad rigorose examinandos nostros Papienses alumnos a R.mo P. Gen. adlectus fuit, ut ignorantiae et inetiae radices penitus ab eodem nostro gymnasio removerentur; ast paulo post in Domino obiit. Typis mandavit librum, cui titulus: Prezioso thesoro et spiritual Giardino. Pavia, 1586 in 4. Asservatur in Bibl. Ambrosiana. [pag. 13]

Negri Fr. Hieronymus e Fossano in Pedemontio, ac ideo vulgo dictus Fossanino, hortum habuit an. 1496, ac an. 1514 Augustiniae Insubricae Congregationi nomen dedit, in qua ita tum in studiis tum in morum bonitate profecit, ut dignus habitus extiterit ad oppugnandos haereticos praesertim Valdenses, cum quibus tam acriter disputavit ut Fidei propugnator acerrimus et Pontificatus antemurale diceretur. At haeretici ut eum de medio tollerent ad S. Officium per corruptos homines, de haeresi an. 1556 accusarunt, unde multa passus est. Verum innocens inventus, non solum, liberatus est, sed ob eius perspectam probitatem et nonnullorum monasteriorum gubernium ei de mandatum fuit, et Commissarius, Visitator, Definitor, Praeses progressu temporis fuit electus. Anno tandem 1573 Vicarius Generalis in Capitulo Saviliani habito renuntiatus, multa cum prudentia et dexteritate suam Congregationem gubernavit. Savilianensi in conventu pie obiit an. 1580. Dicitur a duobus Episcopis Pamphilo et Della Chiesa: "Vir bonarum litterarum studiosissimus, ac in illis valde doctus" nec non "theologus insignis, et Verbi Dei disertus praedicator". Reliquit sequentia:

1. De admirando mysterio, et Christo adorando in Eucharistia, Libri quatuor contra haereses. Rev. Caesari Cib. Archiep. Taurini dicat., Taurini, apud Martinum Gravotum, 1554, I vol., in 8, pp. 216.

2. Contra Haereses Valdenses. Libri quatuor.

3. Opus cui tit.: Aaron sive de Institutione Pontificis Christiani. Asservabatur Taurini apud Comitem Felicem Durando di Villa, "ed è scritta", ait Tiraboschi, Storia della Lett. Ital. Modena, 1757, T. VII, p. 222, "con erudizione insieme e con libertà, affin di additare gli abusi introdotti nel clero, e di proporne i rimedi. Egli la scrisse nel 1543 e la dedicò a Mons. Giambattista Provana, Vescovo di Nizza".

4. Epistolarum et Orationum Liber. Impress. Patavii 1579.

(Cfr. Pamphilus, f. 120; Herrera, T. I, p. 355; Torelli, T. VIII, p. 584; Calvi, Delle Mem. ist. della Congr. di Lombardia, p. 331; Della Chiesa, Catalogo cit., p. 143; Rossotto, Syllabus Script. Pedemontii, p. 273; Ossinger, p. 628; Lanteri, T. II, p. 418, et Hurter, Nomencl. Lit., T. III (1907) col 51, nec non P. A. C. De Romanis O. S. A., in Bollettino Stor. Agost., an. VI, pp. 45-53).

Negri Fr. Michael e SS.mo Salvatore Taurinensis, Congr. Discalceatorum clarus alumnus, S. Theol. Lector, vir non minus scientia quam pietate illustris, an. 1658 edidit Taurini librum, in quo continentur, Elogia XV in laudem S. Nicolai Tolentinatis.

(Cfr. Rossotti in suo Syllabo Script. Pedemontis et Tani, Commentaria cit. p. 126).

Negri Fr. Vincentius, Augustinianus Discalceatus, vixit prima medietate saec. XVII, atque ms. reliquit: Lettera al P. Giovanni dell'Assunta, provinciale degli Agostiniani nel Regno di Napoli, nella quale si tratta della virtuosa vita di un poverello. Asservatur ms. Gratianopoli v. Grenoble in civica Bibl., cod. 104, saec. XVII.

Neno Fr. Adeodatus S. Theol. Mag. in oppido Cryptae Castri, Faliscodunen. Dioec. die 5 martii 1868 hanc mortalem vitam ingressus, pueritiam addiscendis litteris ibidem transegit, donec annum quintum decimum annum agens, Neapolim perexit ac in conventu S. Mariae a Bono Consilio Augustinianum suscipiens habitum, tyrocinio die 21 nov. 1883 incepto, ac laudabiliter expleto, post annum, S. P. Augustini Regulam [pag. 14] professus est. Studiorum curricula tum in ipsa Neapoli tum Romae, et post militiam, in conventu Burgi ad Bovianum laudabiliter emensus, ac Lector renuntiatus per plures annos philosophicas ac theologicas disciplinas Augustinienses alumnos docuit, usque dum et studiorum Regens et S. Theol. Mag. die 3 iunii an. 1905 non fuerit nuncupatus. Parochia postea vacante S. P. Augustini de Urbe, eiusdem fuit nominatus Parochus ac mense ianuario an. 1907 prius Rector et dein Romanae Prov. electus Prior Provincialis, in conventu S. Thomae Villanovani Castri Gandulphi sese recepit, cum in Collegio internationali Urbis et Professoris et eiusdem Collegii Vice-Rectoris munera exercuisset. Postea in capitulo generali Urbis, an. 1920 habito, Assistens Gen. fuit electus, in quo munere mansit usque ad diem 12 iulii 1924, quo nominatus fuit Ordinis Procurator Generalis, hoc functus officio usque ad cap. gen. anno insequenti habito, quo anno Genuae in nostro S. Mariae Consolationis coenobio sese recepit et in quo nunc degit. Fulget studio et morum gravitate. Edidit:

1. Alle madri, alle spose, alle sorelle dei nostri soldati. Preghiere da dirsi davanti a Gesù Sacramentato durante il tempo della guerra. Bagnorea, Scuola Tip., 1915, pp. 30.

2. S. Aurelio Agostino. Della vera Religione, Traduzione e prefazione di P. A. Neno O. S. A., Firenze, Libreria Editr. Fiorentina, 1932 in 8, pp. I-LXXII - 1-190.

Neno Fr. Pacificus Antonius, in oppido Cryptarum Castri, Dioec. Montisfalisci, die 16 iunii an. 1833 ortus, atque in patria ab unguiculis humanioribus litteris operam navans, tale ingenii et intelligentiae specimina praebuit, ut auspicari de eo optione posset. An. 1850 Augustinianum Ordinem Genestani ingreditur, et inibi tyrocinio peracto, Romam arcessitur ut studia philosophica et theologica in nostro gymnasio perageret, quibus magna cum laude confectis, et Sacerdos effectus, Recanetum mittitur atque paulo post Lector renunciatur Quinque post annos videlicet mense septembris 1865 promotus fuit ad Regentiam atque in Americam Septentr. missus, maximo cum alumnorum profectu in nostro Villanovano collegio apud Philadelphiam ecclesiasticas disciplinas docuit; an. 1869 Sacr. Theol. Doctor proclamatus; deinc illius Provinciae Praefecturam obtinuit, et an. 1880 Concilio Baltimorensi maxima cum auctorite interfuit. Anno inseguenti totius Ordinis Commissarius Generalis a Leone Pp. XIII fuit constitutus, atque inde Romam revocatus, ex eo usque ad ultimam diem mortis, ut verbis utar R.mi Ciasca in suis litteris annuntiantibus eius obitum, quo studio, quo ardore, qua prudentia, caritate, mansuetudine, qua demum propriae voluntatis reputatione nostrum Ordinem conduxerit atque honestaverit, testes nos sumus eosdemque vos plures minime latet, Ad.m RR. PP. quibus ipsis vix credibile videtur quidquid boni, tam adversis hisce temporibus, actum sit. Deus autem non dignos fortasse nos decrevit, qui talem ac tantum patrem diu obtineremus". In Domino obiit die 21 febr. 1889. Illius iussu et cura edita sequentia fuerunt:

1. Sacrae Caerimoniae ex variis auctoribus et caerimonialibus collectae iuxta ritum S. Rom. Ecclesiae et usui Frat. Eremit. S. Augustini. Romae 1881, Typ. della Pace, in 8.

2. Horae Diurnae atque Breviarium ad usum fratrum et Monialium Ord. Erem. S. Augustini, 4 partibus distributum Mechliniae, H. Dessaein, 1886.

3. Eius Registrum litterarum et Decretorum asservatum ms. in Archivio Ordinis.

(Cfr. Perini, Stud. Bio-Bibliogr. sul Cardinale Agostino Ciasca, [pag. 15] Roma, Typ. Artigianelli di S. Giuseppe, 1903, App. I, p. 132-137).

Nerli Fr. Franciscus, Florentinus, qui a nonnullis scriptoribus Biancozzo de Nerli vocatur, fuit percelebris theologus. Male Pamphilus illum sub an. 1442 collocavit nam ex Ordinis Registris (Dd. I, pp. 1, 368, 369 et 408) dare comprobatur illum an. 1357, iam in S. Theol. Baccal., destinatum fuisse ad sententias legendas in Universitate Parisiensi, ubi tamen tunc non adivit, neque anno insequenti cum suae Provinciae praefecturam obtinuisset. Insuper Mathaeus Villani, coaevus auctor, Franciscum tradidit inter theologos fuisse primum, qui die 9 decembris an. 1359, auctoritate Collegii Florentini, doctoratus insignia et stemmata, cum summo totius senatus ac urbis applausu in Divae Reparatae aedibus est adeptus. Corrigendi ergo sunt qui confundunt Franciscum de Nerli cum alio Francisco de Florentia vitam agente tempore Concilii Florentini; nam Nerlius noster an. 1362 ad superos iam advolaverat. Scripsit:

1. Librum unum sub tit.: Summa de rebus Divinis,

2. et alterum De virtutibus et vitiis, qui servabantur mss. Florentiae in Bibliotheca S. Spiritus apud eius religiosos. (Cfr. Gratianus, p. 68; Herrera T. I, p. 247; Negri, Script. Florent., p. 206; Ossinger, p. 625, et Lanteni, T. II, p. 176).

Nicolai Fr. Angelus Maria, Albinganensis, S. Theol. Mag., Congr. Genuensis alumnus, ac propterea etiam Genuensis dictus, variis numeribus in Ordine functus, an. 1693, ut Definitor suae Congr. interfuit capitulo gen. Romae celebrato. Scripsit ac edidit: Panegirico sacro in lode del B. Amedeo VIII Duca di Savoia, dedicato agli Ill.mi Sig. Cav. D. Matteo Grimaldi, Gio. Raffaele Lingua, Sindici della Ill.ma e Nob.ma città di Cuneo del M. R. P. Angelo M. Nicolai Agostiniano Albinganese, Maestro in S. Theol. Predicatore e Priore del Monastero della S.ma Annunziata di Portoria di Genova. In Cuneo 1682 appresso Lorenzo Stratella in 4. (Cfr. Cinelli-Sancassani, Bibl. Vol., T. III, p. 395).

Nicolaus, Ord. Erem. S. Aug. Sacrae Theol. Mag., floruit circa an. 1390. De eo Simon de Zamachis in vita B. Ursulinae Parmensis haec habet: "praeter ipsam autem seu alias habuit B. Ursulina revelationum suarum diversis temporibus et locis scriptores. Primus fuit Thomas de Fosio Parmensis sacerdos praedictus: secundus Mag. Nicolaus Ord. Eremit. S. Augustini...". Eas omnes ipse Simon collegit anno 1472 ut habetur in Actis Sanctorum. Nostri igitur Nicolai sunt, si supersunt Revelationes B. Ursulinae Parmensis aliquae. Ita noster P. Schier in Cod. 353, p. 288 Bibliothecae Angelicae.

Nicolaus ab Ascensione, Picenus, Terrae Porchiae, Congregationis August. Discalceatorum alumnus, Romae, in coenobio S. Nicolai Tolentinatis die 15 maii an. 1609 sua vota emisit. Magna erga D. Nicolaum Tolentinatem praeditus pietate, ac ipso die, quo huius sancti anniversaria gratulatio celebratur, sancto fine quievit an. 1652. Ab eo typis italice data fuit:

1. Vita del taumaturgo S. Nicola da Tolentino, in Fermo, 1650, ut testatur D. Franc. Maria Maggius in Vita Ven. Alipii a S. Iosepho.

2. Vita di S. Chiara da Montefalco, Macerata, 1652. [pag. 16] (Cfr. Gandolphus, Dissertatio de 200 script. August., cit p. 360, et Tani, Comment. cit. p. 360).

Nicolaus a S. Augustino, Genuensis, Augustinensium Discalceatorum alumnus, fuit S. Theologiae Lector, bis in patrio coenobio Prior, nec non in sua civitate Examinator Synodalis. Dicitur a Lanteri, in Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 441, vir pietate et doctrina laudabilis. An. 1675 typis evulgavit lingua italica: Suspiria ad Deum recurrentis.

(Cfr. Ossinger, p. 87, et Tani, Commentaria cit. p. 127).

Nicolaus a S. Hippolyto, Augustinianus Discalceatus, floruit saec. XVIII ineunte, atque edidit: Croce cottidiana del vero cristiano nella quale si insegna il modo di prender e portar la croce ad imitazione di Gesù Cristo. Novara, 1704, in 8.

Nicoletti Fr. Paulus, vide: Venetus Fr. Paulus.

Nicoli Fr. Hieronymus, Romae, saeculo XVII ineunte ortum habuit, nomenque Felicis in baptismate accepit. Ordinem S. P. Augustini anno 1624 in conventu S. Mariae de Populo Urbis amplexatus, totus ad arripiendam morum sanctitatem ac rerum divinarum scientiam sese dedit. Arimini anno 1626 inde Neapoli, Romaeque in conventibus nostris alacriter studuit. Sacerdos ordinatus mittitur Senis Studiorum magister. Anno 1633 Lector renuntiatus, Perusii et in Gymnasio S. Augustini de Urbe Philosophiam ac Theologiam docuit. Transactis aliquibus aliis annis Parochus S. Mariae de Popolo nominatus in magnam existimationem venit apud Insubricae Congregationis alumnos, ita ut cum Fr. Seraphinus de Bonis Lucen. die 23 Augusti 1659 ad superos evolasset, Summus Pontifex Alexander. VII, qui plurimi eum faciebat, motu proprio die 3 Septembris eiusdem anni in officio Procuratoris Generalis eiusdem Congr. Hieronymum nostrum suffecit. At post tres annos in ipso conventu S. Mariae de populo die 14 Aprilis 1662, moriens, ingressus est viam, universae carnis. Eius opera sunt:

1. Lucubrationes / utriusque Iuris / Theoriam et Praxim / quatuor librorum / Institutionum Imperialium / conformes / summo studio elaboratae, ac consimili brevique methodo / in duobus Tomis distributae / Quorum primus seriem Titulorum et cuislibet Libri prosequitur / Secundus vero Ius / Canonicum Caesareo Iuri conforme, multisque notis Rerum indicatarum usu / frequentibus connectit, et contingentes in dies difficultates, consimili / casu decisas praestat, ac incuntanter absolvit / U. I. Peritis maxime Forum Ecclesiast. profìtentibus, tum Regularibus, quam saecularibus / in utroque iudicio, interno scilicet et externo apprime utiles, vel necessarie / Auctore Ad.m R. Fr. Hieronimo Nicolio Romano, Ordinis Eremitarum S. Augustini / Congr. de observantia Lombardiae nuncupata, olim Sacrae Theol. Lectore / nuper vero eiusdem Congr. in Romana Curia Procuratore Generali / ad Illustriss. et Reverendissimum DD. / Innicum / Caracciolum / Reverendae Camerae Apostolicae Clericum ac Decanum / Romae, Typis Iacobi Dragondelli, 1662 in fol., ibidem 1670, 1676, 1700 apud Franciscum Antonium Galleri, in fol. nec non ibidem 1700 Typ. Buagni in fol.

2. Flosculi sive notabilia practica, ex utroque iure, probatisque auctoribus ac Theologiae fontibus libata, ad iuridicam praxim in unum collectam, et methodo alphabetica stadiosorum commoditati disposita, Romae, 1656 in 4 et 1679, I vol., in fol.; Venetiis 1683 [pag. 17] apud Bertanos, in 4, item ibidem 1693, 1706 et 1722 in 4.

3. Summa / sive / Compendium Litterarum et Decretorum Sacrae Congregationis Emi.mor et R.mor S. R. E. Cardinalium negotiis et con/sultationibus Episcoporum et Regularium praepositae / ab illius exordio, nempe anno salutis 1573, usque ad annum (1656) editorum ex ipsis originalibus Regi/stris integra fide compilatum, in tres partes. I. Epi/scoporum. II. Regularium virorum. III. Monialium / distinctum; nec non ordine alphabetico, topicoque di/gestum opera, labore et industria Fr. Hieronimi / Romani ordinis Heremitarum S. Augustini Congregationis / Lombardiae Sacrae Theologiae Lectoris, et Parochi S. E. / Mariae de Populo Urbis, antequam saeculo nuncium, remitteret Felicis Nicolii Praesbyteri, et I. U. D. // Mss. Biblioth. Casanatensis, XV. 1-3, chart. in fol. saec. XVII, vol. 3.

4. Novi et Veteris Testamenti Quaestiones collectanaee in sacris Doctoribus praesertim S. Thomae de Aquino Angelica Summa depromptae. mss.

(Cfr. Bibl. Romana, Notizie della Vita e delle opere di scrittori Romani, Vol. I, pag. 191. Roma, Botta, 1880; Alghisi, Chronicon, mss. in Arch. Ordinis; Ossinger, pag. 628; Lanteri, Postrema saec. Sex., T. III, p. 159; Hurter, Nomen. Lit., T. I, p. 890; Lopez, additamenta ad Crus. Monasticon, T. II, p. 211, qui falso supponit illum ex hac vita migrasse anno 1706, et Analecta Iuris Pontificis, X, 609).

Nicolucci Ven. Fr. Ioannes, alias Ven. Io. de S. Guillelmo, de Monte Cassiano, natus est anno 1556 die 15 iulii, filius Cecconis artis fabrilis et Franciscae de Monte Cassiano habitum Eremiticum insumpsit mense Septembris 1570; anno 1574 a Cornelio Firmano Episcopo Auximensi ad diaconatum et anno 1575 Sabbato ante Dominicam Passionis ad Sacerdotium fuit promotus. Fuit Philosophiae et Theologiae Lector, Magister Novitiorum. Anno 1590 eligitur Prior Camerinensis et anno 1591 Montis Cassiani. Anno 1597 erat Rector Abbatiae S. Guillelmi in Stabulo Rhodis. Vixit durissime multis annis in maritimis oris Senensium ubi aedificato Coenobio Tirlensi, ac Eremitorio, quo saepius sese recipiebat, vultus Sancti plures ad spiritualem vitam recte instituendam instruxit verbo, et exemplo. Verbo celebres Italiae Urbes suis Concionibus spiritu plenis excitavit. Exemplo mundum universum erudiit, regnum coelorum vim pati. Continuo cilicio, et ferreis catenis pungentibus etiam aculeis rigidissimis usus fuit ad nudam carnem, semel in die cibis quadragesimalibus vescebatur, alternis vero diebus ab omni cibo et potu abstinebat: Sabbatum in solo pane et aqua transigens, nunquam vestem deposuit semel assumptam, numquam corpus super culcitram sed super nudam tabulam reposuit, media nocte semper surrexit, ceterum noctis orationi, meditationi, ac disciplinis impendens. Unde infinitis miraculis meruit a Deo honorari, infinitos a demonibus ossessos liberavit, infirmos plurimos, inter hos, Principes aliquot sanitati restituit, tres mortuos ferebatur ad vitam revocasse, e quibus unum quem sibi ad famulitium, seu sodalitium assumpserat. Futura etiam non pauca, divina revelatione cognita, diversis praedixit. Tandem cognoscens melius esse obedire et communia facere, quam particularia, obedientiam praetulit Sacrificio. Ut autem hilarius obediret, coeli Regina, Iesum in brachiis ferens, Ioanni apparuit, et amanter dixit Ioannes, non parum facies, si omnia feceris, quae Communitas aget et tibi Superior iniunget. Quodam tempore Daemon, quasi in manu sua esset, in eum extendit manum suam, et in silentiis noctis, senem e lecto [pag. 18] extraxit et huc, illucque flagellis et catenis caedens, vellicavit. Sed caeso et flagellato Ioanni Deus consulit, et eius iussu adstitit Angelus de caelo confortans eum; seque ad eius solatium missum affirmans, eumque coelesti laetitia exhilaratum reliquens; suavissimo concentu canens, Sanctus, Sanctus, Sanctus, ad coelos abiit, quasi viam morituro Ioanni ostenderet, qui ad BB. agmina properaret. Obiit anno 1621, 14 Augusti, Relig. 40; post obitum a miracolorum patratione non destitit, neque adhuc desistit. Resecato enim corpore per Anatomicos, mandante Diocesano, nullum cor in corpore repertum fuit, sed illud cum anima ad coelum, videbatur migrasse. Chirurgus etiam peracto opere examinis intestinorum cum lintea aliquot et chartam ad detergendas manus, assumpsisset, illaque igni comburenda adjecisset, nullo modo eadem comburi potuere, ac intacta et illaesa a vi igni, risiliere hodieque in miraculi testimonium asservantur. Denique manente adhuc cadavere super terram, aliquot claudi gressum rectum recepere ex illis contactu, prout etiam alii infirmi morborum suorum sublevamen sensere. Iussu Patris Generalis iacet in Monasterio Tirlensi, quod B. hic Ioannes vivens incoluit. Opera huius sanctissimi viri sunt:

1. Regula del Padre S. Agostino tradotta in volgare con una breve esposizione: aggiuntoci nel fine un trattato delli tre voti di Religione con un Discorso intorno alla proprietà. Per l'inutil servo di Giesù Chr.o P. Giovanni Nicolucci da Monte Cassiano, minimo fra Lettori dell'Ord. erem. conventuale. Cod. Ang. Bibliothecae N. 1181 (S. 5. 8) fol. 60, ubi asservatur etiam: Eiusdem Fr. Io. Epistola nuncupatoria ad Fr. Angelum Roccha. d. dall'Eremo di Sasseto, il dì 10 nov. 1596, itemque: Breve eiusdem, Fr. Ioan. espositione sopra la regola di S.to Agostino, cavata dall'opere del R. P. Ugone e del B. Giordano da Sassonia. Per l'inutil servo di Dio Fra Giovanni Erem. di Monte Cassiano, ac insuper: Dei tre voti della Religione Agostiniana. Inc.: "Del primo voto dell'obedienza".

2. Scala di 15 gradi per arrivare alla perfettione Christiana, e Regole per chi desidera farsi santo, del ven. P. Maestro Giovanni da S. Guglielmo. Genova, Tipog. Pavone 1615 in 12. Itemque nel rinforzo dello Spirito Religioso... di Fr. Gio. Bartolomeo di S. Claudia, Milano, 1697, p. 227.

3. Corona plagarum Iesu Christi (Haec et sequentia opera recesentur a P. Mauritio a Matre Dei in sua Sacra Eremo Augustiana. Camberii ex tip. fratrum Dufour 1688, p. 122).

4. Corona mysteriosa SS. Rosarii, una cum 5 maioribus doloribus, quos Virgo Ss.ma passa est in hac vita. Senis, 1624, apud Emil. Bonettum in 4.

5. Vita B. Angeli Burgi de S. Sepulcro.

6. Exercitium in honorem Domini nostri Iesu Christi (Mss. extabat in Bibl. Conventus Battiniani, sicut et cetera sequentia opera).

7. Modus attente recitandi in choro Divinum Officium.

8. Tractatus de laudibus B. Mariae Virginis, 1621.

9. Decem mysteria in Missa meditanda.

10. Corona Spiritus Sancti viginti florum.

11. Corona miraculorum Iesu Christi.

12. Tractatus de amore et perfectione christiana.

13. Exercitium spirituale pro omnibus horis diurnis et nocturnis.

14. Liber orationum ad amorem Divinum pro singuli hebdomade diebus.

(Cfr. P. Arsenius ab Ascensione qui vitam ipsius edidit italice, Firmi, apud Franciscum Mutium 1629 in 8; Elssius, Encomiasticon Augut., Bruxelles 1654, p. 363 et 684; Ossinger [pag. 19] Bibl. Aug., p. 602; Gandolphus, Dissertatio Hist. de 200 celeberr. August., p. 374; Tani, Comm. Episc. et Script., p. 109; Lopez, Addit. ad Cruseni Monast., p. 233; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 791 et Vecchietti, Bibl. Picena, p. 110).

Nino Fr. Antonius, Venetus, S. Theol. Mag., male a P. T. Lopez in Additamentis ad Crusenii Monasticon, Vol. II, p. 117, Nivi dictus, floruit prima medietate saec. XVII; anno enim 1614 fuit constitutus Studiorum Regens Tarvisii, itemque an. 1623-1625 suae Marchiae Tarvisinae Provinciae praefuit, et ut Provincialis interfuit capitulo generali hoc anno iubilei Romae celebrato, atque in eo Prior conventus Tarvisinii electus evasit. Haec ex actis capitulorum gen. Scripsit:

1. De ecclesiasticis censuris. Venetiis, 1624, vol. I, in 8.

2. La morte che muore, nella quale contemplandosi con il progresso la resurrezione... Venezia 1627, in 8.

Nocci Fr. Camillus, prope Urbem Senarum ortus, et in nostro Ordine Studiorum Regens, floruit saec. XVII, tam integritate vitae quam litterarum peritia. Per plures annos vigilanter suam Ilicetam Congregationem rexit ut eiusdem Vicarius Generalis. Obiit Florentiae incerto anno, atque ex eius calamo volumina duo habentur, in quorum primo continentur: Bullae, Diplomata, Privilegia atque Pontificia Rescripta in favorem suae Ilicetanae Congregationis concessa: in altero vero, typis mandato: Relatio de variis beatis Congregationis llicetanae.

(Cfr. Landucci in Silva Ilicet., p. 157 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 414).

Noce Fr. Thomas, qui et de Nuce, Nucettae, et de Nucetis vocatur in actis Capitulorum Generalium (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, pp. 21, 35, 43, 69) fuit a Rapallo, quamvis, forsan ob conventus adfiliationem, dicatur etiam Ianuensis. Extitit S. Theol. Magister, vixitque saec. XVII, prima eius medietate. An. 1627 erat Papiae cursor, an. 1636 Ianuae apud Consolationem S. Theol. Bacc. et Regens illius studii, an. 1649 interfuit capitulo gen. Romano, ac inibi, ut legitur in actis: "conclusiones pro studio Ariminensi sub tutela R. P. Mag. Fr. Thomae Nocettae a Rapallo Regentis, tuetur cursor Fr. Augustinus Panitarellus a Mondulpho magister studentium Pisauri". Item interfuit et cap. gen. an. 1655 celebrato in quo "conclusiones pro Gymnasio Patavino defendit cursor Fr. Carolus de Marino sub assistentia P. Mag. Fr. Thomae de Nucetis Ianuensis de Rapallo", et cap. gen. an. 1664 habito ut Definitor Congregationis S. Mariae Consolationis; an. 1667 erat Assistens Generalis Italiae. A. Morici: I Mss. del Comune di Cascia, haec de illo habet: "Thomae de Nuce. Libri de Generatione et de Anima. Sui primi due fogli è la: Tabula in libris de Generatione et de Anima. Sul terzo foglio vi sono figure a penna e l'arma del Simonetti; in mezzo si legge: Totius philosophici cursus - questiones - Ad.m R. P. M.ri Thomae de Nuce - Perusini licei moderatoris optimi - scribebat Fr. Nicolaus Simonetti de Cascia - Anno 1650-1651 - Sul quarto foglio è scritto: In libros Philosophiae Arist. disputationes - e poco sotto: - Ego Fr. Nicolaus Simonettus de Cassia initium dedi Philosophicis libris die 12 febr. sub anno Iubilei 1650 tempore generalatus Rev. Patris Philippi Vice-comitis mediolanensis sub feliciss.s auspiciis Ad.m R. P. M.ri Thomae de Nuce Ianuensis Gymnasii [pag. 20] hujus Perusini Regentis. - Tom. I, in 8, in pag. di fogli 199".

Nolanus Fr. Hieronymus, anno 1576 erat Lector Monachorum Montis Oliveti, et 1578 Prior coenobii Montis Calvi in Dioec. Beneventana. Edidit: Libro delli privilegi, gratie, et indulgenze concesse dalla Sacrosanta Sede Apostolica alli Padri, Frati, Monache, Mantellate, et Cinturati dell'uno et dell'altro sesso dell'Ordine Eremitano di S. Agostino et Sua Madre S. Monica nuovamente ordinato dall'inutil servo di Cristo F. Gironimo Nolano Eremitano di S. Agostino. In Napoli, appresso Horatio Salviani 1586 in 12, pp. 336. Extat in Bibl. Angelica sub Z. 8. 29. (Cfr. Herrera, T. I, p. 357).

Nolanus Fr. Paulus, Neapolitanus, adscriptus tamen Conventui Nolano, unde cognomen sortitus, fuit S. Theol. Magister, vixitque saec. XVII. Edidit opusculum sequens: Indulgenze della Cintura di S. Agostino e di S. Monica.

(Cfr. Toppi in Bibl. Neap., p. 354 col. 1; Ossinger in Bibl. Aug., p. 630 et Riccio Nimieri, Memorie storiche degli scrittori nati nel regno di Napoli, Napoli, 1844, p. 253).

Noris Fr. Henricus, Veronensis, S. R. E. Cardinalis, eruditorum in Urbe aeternum decus atque iudex et arbiter rerum chronologicarum, in baptismo Hieronymus, natus est die 29 Augusti 1631 ex patre Alexandro Noris, oriundo ex Hibernia et Matre Catharina Manzoni. Corrigendi itaque sunt Hurter in suo Nom. Litt., T. IV (1910) col. 855, et Tiraboschi in sua Storia della Letteratura italiana, T. VIII (1780), p. 101, qui scripserunt primus, illum ortum duxisse die 19 Augusti, et alter die 1 Septembris. Sed eius vitae notitias praestat transcribere ex Iosepho Lanteri, in Opere Eremi Sacrae Augustinianae, T. I. (1874) p. 259 et seq. Sic itaque ille: "illius familia jam inde ab initio saec. XIII degebat Gandini in pago Bergomensi, unde Veronam se recepit circa an. 1580. Pater vir fuit valde eruditus, qui etiam editis libris praesertim historicis litterariam rempublicam locupletavit. Henricus itaque ingenita quadam atque haereditaria propensione litteris addiscendis proclivis, iam inde a puero ad earum studium sedulo animum adiungere coepit, adeo ut brevi in politiori humanitate mirum profectum fecerit. Postea vero 15 annos natus Ariminum in Romandiolam ad sublimiora studia sub Iesuitarum disciplina excolenda profectus, quippe qui frequens in lectione operum S. P. Augustini versabatur, tantam erga sanctissimum doctorem animo concepit existimationem atque reverentiam ut illius Ordinem omnimode amplecti deliberavit. Accepto itaque ibidem Erem. Augustinensium habitu, Hieronymi cum Henrici nomine commutato, non ita multo post ingenii sui praestantiam, mentisque vastitatem Ordinis Superioribus palam fecit; quare illum Gen. Petrellius Ramam vocavit, ut ibidem maiori cum profectu atque commodius studiis, operam daret. Quidquid interim a scholasticis supererat studiis, in sacrae ac profanae historiae, chronologiae et geographiae studium conferebat. Contigit inter haec, ut Romam veniret noster Christianus Lupus Hiprensis, vir illa tempestate plane doctissimus, cui Norisius datus comes et index ad visenda Urbis monumenta, ex tanti viri consuetudine in eiusmodi studiis magis magisque confirmatus est. Hinc Lupus ut suam in iuvenem optimae spei benevolentiam manifestaret suam de christiana contritione epistolam, qua se ab impactis de hoc argumento accusationibus vindicavit, senior iuniori inscripsit. [pag. 21] Testatus est enim, quod cum Romam advenisset, nihil potius sibi accidisse quam "quod te (Norisium alloquitur) clarissimi parentis tui, Onuphrii Panvinii vestigiis insigniter adhaerentem, ideeque non solum scholastica atque dogmatica theologia, sed et profana et sacra antiquitate instructum eximie talem invenerim thesaurum. O quoties primates almae urbis basilicas adeundo de avitis et reipublicae et Ecclesiae illic actis instruebas eruditissime...". Eo tempore Norisius, Baronii annales ad calculum revocare et emendare meditabur; sed eius labores praevertit Pagi. Dicitur a scriptoribus quod quatuordecim diei horas ut plurimum studiis impendebat, qua nimirum assidua applicatione ita reconditissima scientiarum arcana expiscatus fuit ut iure meritoque Maffeius, a Moronio citatus, asserere non dubitavit "che non ha senso chi non ammira le nuove scoperte fatte da questo Cardinale nella storia ecclesiastica, e nella erudizione più scelta". Ipse enim non solum D. Parentis Augustini doctrinam suis doctrinis egregie defendit, verum etiam tum sacram, tum profanam historiam illustravit, antiquitates e tenebris eruit, chronologiam instauravit, calendarium correxit, novamque periodum induxit, quam Norisianam appellant, quaeque, ut ait noster eruditissimus Io. Laurentius Berti, perutilis est ad inveniendum cyclum solarem, novilunia, diemque paschalem. Apud Ordinem studiosam juventutem docuit Romae, Pisauri, Perusiae, atque Patavii, in qua postrema civitate celeberrimam Historiam Pelagianam complevit. Hoc egregium opus, quod universali omnium eruditiorum approbatione exceptum fuit malignantium patuit invidiae qui illud propterea non semel inter prohibitos libros amandare conati sunt. Verum suorum detractorum audaciam atque effrontem procacitatem nullo negotio confregit doctissimus Norisii calamus, adeo ut magis magisque excreverit per totum orbem terrarum illius vastissimae eruditionis fama, atque maioribus in dies dignitatibus a Summis Pontificibus honestatus fuerit. Nec caruit eloquentia pergami, quare in praecipuis Italiae urbibus cum omnium plausu conciones habuit, et Interamnae patriciatu cum tota eius domo nobilitatus fuit. Interfuit capitulo generali anno 1667 Romae celebrato, et omnium consensu disputationum omnium, quae inibi peragebantur, Praesidens fuit nominatus. Interim a Clemente X S. Officii qualificatoris munus obtinuit, et an. 1674 suadente eruditissimo Magliabecchio Cosmas III Magnus Hetruriae Dux Henricum nostrum una simul cum praenominato nostrate viro doctissimo Christiano Lupo, qui tamen adire noluit, Florentiam arcessivit eumque suum theologum constituit, filiique sui Ioannis Gastonis praeceptorem ac demum in Pisana Universitate publicum ecclesiasticae historiae professorem cum annuo stipendio Ducatorum 380 oblata illi praeterea ad Episcopatum Pistoriensem praesentatione, quem tamen honorem constantissime recusavit. Verum celeberrima Christiana Svetiae Regina, quae postquam Regno se abdicaverat Romae degebat quaeque in sua domo quamdam Academiam litterariam constituerat ex qua Arcadum Academia initium sumpsit, illum huic accensuit quamvis absentem. Instavit insuper eadem Regina apud Clementem X et Innocentium XI ut eum Romam invitarent, eiusque opera et sapientia uterentur, sed eiusmodi honorem constanter ille declinavit: instante vero Innocentio XII apud Hetruriae Magnum Ducem, eidem significans se, nisi Norisium obsequaretur, praecepto coacturum, Henricus noster, quamvis invitus, Romam rediit an. 1692, ubi ab eodem Summo Pontifice summis honoribus exceptus fuit, atque custos Bibliothecae Vaticanae, demortuo paulo ante celebre Schelstratio illius bibliothecae primo [pag. 22] custode, constitutus, oblata illi quoque Sacrarii Apostolici praefectura, quam tamen ipse admittere noluit. Ab eodem Summo Pontifice die 12 Decembr. 1695 in Sacrum Purpuratorum Collegium, quamvis reluctans, cooptatus fuit titulo S. Augustini, ac deinde primariis Romae Congregationibus adscriptus, nec non an. 1700, succedens celeberrimo Card. Casanatae, S. R. Ecclesiae Bibliothecarius renuntiatus cum annuo scutatorum 5585 emolumento, uti refert Moronius in suo Dizionario di erud. Storico-Eccl., Vol. 48, p. 104. Fatis concessit Romae die 27 Feb. an. 1704, aetatis suae 73. De illius obitu ita legitur in Reg. 5 Gen. Serani p. 254: "Post fere decem menses laboriosae hydropisis tandem vitam cum morte commutavit E.mus Card. H. Noris nostrae S. Religionis decus et ornamentum inclytum, S. P. Augustini doctrinae defensor acerrimus, litteratorum moecenas amantissimus, apud Principes Christianos apprime carus, atque in Rom. Curia splendoris indelebile monumentum". Citatus vero Hurter in suo Nomenclatore Litt. ita de illo loquitur: "Ingenium ei fuit valde acutum, promptum et acre, memoria tenax, consilium perspicax et prudens, ingenua indoles et facilis; in familiaribus collocutionibus erat mirifice facetus, eiusque consuetudo admodum iucunda. Tanto fervore studio incumbebat ut dicere soleret: hominem, qui in octo saltem horas non posset lectionem meditationemque producere, haud multum posset inter literatos excellere. Saepe quinque immo tres tantum horas somno indulgebat: nulla usus est autumni vacatione, neque se quoquam solatii causa movit ex urbe. Semel tantum quotannis, dum fuit Romae, horae spatio rus divertit, ut Augustinianos vacationum tempore inviseret, et semel Card. Carpegna praeter opinionem in quandam villam ad prandium deductus fuit". Sepultus fuit in nostro S. Augustini templo, et ibidem extat marmoreum eius monumentum cum figura eiusdem ad vivum expressa, ad desteram concivis et confratris sui Onuphrii Panvinii cum apposito analogo epitaphio. Veronenses quoque, scribit Moronius (l. c.) "alzarono a questo gran cardinale nella loro cattedrale un nobile monumento di marmo, come sogliono fare con lodevole intendimento con tutti i concittadini che si segnalarono nelle lettere e nelle scienze. Chi volesse raccogliere le giuste lodi che da gravi scrittori gli furono date, formerebbe un libro". Sed non defuerunt illi inimici atque detractores et "post eius obitum, prosequitur Lanteri (l. c.) supremus Hispaniarum Inquisitor Norisii historiam Pelagianam et dissertationem super V synodo aecumenica in prohibitorum librorum indicem retulit, quod ubi rescivit eximius totius Ordinis Augustiniani antistes Augustinus Gioia rem totam sapientissimo Pontifici Benedicto XIV commendavit, qui statim pro sua erga Norisium ipsum existimatione hisce sequentibus ad praefatum Hispaniarum Inquisitorem datis littenis defunti Cardinalis patrocinium suscepit: "Etsi, (haec namque inter caetera habet Summi Pontificis epistola quae incipit: "Dum praeterito mense" data Romae apud S. Mariam Maiorem die 31 iulii an. 1748) memorati Norisii opera aliquid Iansenismi, aut Bajanismi redolerent, prout auctor Bibliothecae Iansenisticae immerito automavit, post tot annorum lapsum, in quorum decursu ea summo plausu excepta sunt, nonne prudens oeconomia ecclesiastica exigebat, ut a proscriptione abstineretur quam unusquisque praevidere poterat multa mala esse excitaturam, unitatem Ecclesiae hispanicae esse scissuram, obstrepentibus videlicet, prout unusquisque praevidere poterat, Augustiniani Ordinis alumnis, et ipsorum asseclis, obstrepentibus tot aliis viris doctis in Hispania degentibus, et partium studio non [pag. 23] abreptis, paratisque ad assumendam auctoris defensionem, non incogniti, non gregarii, sed litteratorum sui temporis principis, et eo solo litteraturae ecclesiasticae et profanae merito sacro Cardinalium Collegio adscripti?... Haec procedunt in hypotesi in qua Norisiana opera Baianismum, et Iansenismum redolerent; quid autem dicendum erit, cum ea Baianismi aut Iansenismi nota careant, et carere constet post multiplicatum super eis examen in hac Suprema Inquisitione Romana, cui Summi Pontifices, pro tempore existentes praesunt, quique mox recensita examina suo calculo comprobarunt? Antequam Norisius historiam pelagianam, et dissertationem super quinta synodo typis ederet, rumor insurrexit Bajanismi et Iansenismi, et tunc factum est ut opus extra urbem edendum, theologorum et extraneorum revisorum approbatione munitum, ante editionem ad urbem transmissum fuerit. Novi idcirco revisores in urbe fuerunt deputati, et cum hi nihil mali, aut sanae doctrinae adversans in opere invenissent, auctori datum est ut suo iure uteretur, compositumque typis ederet. Opere edito novae adversus illum excitatae sunt controversiae, eo potissimum sub obtentu, quod ei furtive additae ferebantur nonnullae paginae, quae non erant in opere manuscripto, quae idcirco non fuerant revisorum oculis subiectae. Purgavit se ab hac calumnia Norisius; nulla nota eius operi insita fuit, communisque plausus nedum perseveraverit, sed auctus est. Degebat Norisius Florientiae apud magnum Etruriae ducem, et ecclesiasticae historiae cathedram in Universitate Pisana moderabatur, tanti viri fama cum ad aures Innocentii XII tunc universalem Ecclesiam gubernantis devenisset, ipsumque ad urbem evocasset, ut officio primi custodis Bibliothecae Vaticanae fungeretur, eiusque aemuli bene praevidissent ipsum ad urbem fuisse vocatum, ut inter cardinales mox creandos cooptaretur, pontifici Innocentio XII detulerunt Norisium esse virum doctum, sed malae doctrinae, et libellis in vulgus sparsis repertis accusationibus Iansenianae doctrinae simul insimularunt. Haesit Innocentius, et ne in sacrum cardinalium Collegium admitteret malae aut dubiae doctrinae virum, octo deputavit theologos, qui a partium studio abessent, illisque mandata vere dedit, ut in Norisii opera acrius animadverterent. Theologi mandatis ea qua decet reverentia strenue morem gesserunt; ipsorum sententiae in Congregationae supremae Inquisitionis, suffragantibus etiam cardinalibus eidem adscriptis, perpensae sunt; cumque nihil anathemate vel alia censura dignum in operibus fuerit adinventum, pontifex Innocentius theologorum et cardinalium sensus facto comprobavit; consultorum quippe Inquisitionis Collegio Norisium adscripsit, quod utique non fecisset, si de eius sana doctrina vel minimam habuisset suspicionem; aemuli etsi hoc novo fulmine percussi, nocendi animum nullatenus deposuerunt; sed ne suprernae Inquisitionis iudicium ab ipso pontifice uti vidimus comprobatum directe impugnare viderentur, nonnullos tantum sibi scrupulos adversus Norisii doctrinam iactarunt, quos et sparsis in totum vulgus libellis ediderunt, et tunc iussu pontificis Innocentii quinque eruditissimas dissertationes Norisius elucubravit... In iis celeberrimus auctor universis adversariorum petitionibus occurrit scrupolos iniectos exturbat, evellit, eradicat, et cum iure ac merito, plaudentibus omnibus, ut victor in cardinalium Collegium fuerit ab Innocentio inter cardinales quoque supremae romanae inquisitionis praesidentes relatus est; et in ea sicut et aliis Congregationibus, quibus adscriptus fuit, usque ad obitum strenuam et maxime utilem operam navavit". (Cfr. T. X, Cursus Theologiae completi, col. 1433). Et nunc ecce eius operum catalogus: [pag. 24]

1. Historia Pelagiana, et Dissertatio de Synodo V Oecumenica, in qua Origenis a Theodori Mopsuesteni pelagiani erroris auctorum iuxta damnatio exponitur et Aquileiense schisma describitur; additis Vindiciis Augustinianis pro libris a S. Doctore contra Pelagianos ac Semipelagianos scriptis. Patavii, typis Frambotti, 1673 in fol.; item Lipsiae 1677, in. fol. Huic operi, ut vidimus, plurimi adversati sunt, nempe Franciscus Macedo, Ord. Min., antea Iesuita, libro H. Noris dogmatistes Augustino iniurius, prohibito die 22 iunii 1676, qui prodiit sub nomine Fulg. Risbrochii Poloni; I. Hardouin. S. J., sub nomine doctoris Sorbonici, libro, cui tit. Scrupoli orti ex 1. R. P. Henr. Noris qui inscribitur Historia Pelagiana; at romani hujus I. censores prohib., 7 sept. 1695; R. P. Ioan. Guidiccioli Ord. Min. Obs., libro: Propositiones parallelae Mich. Baji et H. de Noris, Francofurti, 1676, in 12; Bruno Neusser O. M. in Germania, acri calamo omnia Norisii dicta expendit, praesertim quasdam eius propositiones in Vindiciis Augustinianis et signanter thesim de virtutibus infidelium, quam existimat nimis aperte favere Iansenismo; Em. Navarro O. S. B. in Hispania, quaedam Quesnelli erroribus faventia in eodem opere sibi visus est reperire. (Cfr. praelaud. Hurter; Niceron, Mem. des Homm. Ill., T. XXXI, p. 314. Werner, Franz Suarez, I, 295; Reusch, II, 611; Clericus, Bibl. cloisie, I, 13; I des Savans, XXIV, 430; XXXI, 3, 20; Acta Erud., Lipsiae, 1696, p. 508-18 et alios). Norisius interim suo acerrimo ingenio in iis universis adversariorum famosis libellis, calumniis ac petitionibus occurrit, personas detrahit, accusationes confringit, scrupolos exturbat, evellit, eradicat sequentibus libris et opusculis:

2. Adventoria Amicissimo ac doctissimo viro P. Francisco Macedo in Patavina Academia Ethices interpreti. In qua de inscriptione libri S. Augustini de Gratia Christi. Albiniae, Pinianae et Melaniae disseritur a F. Henrico Noris Veronensi Augustiniano.

In Academia Pisana Eclesiasticae Historiae professore. Florentiae, 1674 in 4.

3. Miles Macedonicus Plautino sale perfrictus opera Annibalis Corradini Veronensis. Sic isti solent superbi subdomari - Plautus in Asinaria, III, 3, 112 - Altdorfii Noricorum, typis Io. Henrici Schennerstaedt in 4, De hoc opuscolo tamen haec habet Tiraboschi, l. c.: "In questa (editione Veronensi omnium operum eiusdem Norisii) però non vedesi l'opuscolo a lui attribuito comunemente, e intitolato: Miles, o Thraso, Macedonicus ecc.; e gli Editori l'hanno ommesso, perchè il Noris protestò sempre di non esserne l'Autore, come essi provan co' passi di alcune lettere da lui scritte al Magliabecchi. Il qual argomento se sia di tanta forza, com' essi pensano, lascierò che altri il decida".

4. Responsiones P. Francisci Macedi Professoris Patavini, Veneti civis etc. adversus Propositiones parallelas F. Io. a Giudicciolo collectae ab Annibale Riccio Veneto (Fr. Henr. Noris) Sacrae Theologiae Bacc.us. Venetiis typis Alexandri Pezzanae, 1676 in 4.

5. Confutatio Palinodiae sub nomine P. Henrici Noris publicatae, in 4.

6. Responsa P. Francisci Macedi Minoritae Lusitani, Magistri Conimbricensis, Lectoris sui Ordinis Iubilati, Professoris publici Patavini, Ex Lectoris Regii, Madriti, Pontificii Romae in alma Sapientia, et in Collegio de Propaganda Fide, Ex qualificatoris S. Officii Romani, Concionatoris et Consiliarii Regis Christianissimi et Serenissimi Lusitaniae Regis Historiographi latini, Veneti civis et XXXXVII librorum editorum, maiorum, minorum et aliorum libellorum Mss. Auctoris etc. adversus gerras germanas Germanitatum Cornelii Iansenii et Henrici Noris, [pag. 25] collecta ab Annibale Ricio (Henr. Niris) Veneto Sacrae Theol. Bacc. Venetiis, Typis Alexandri Pezzanae, 1677 in fol.

7. Confutatio Pseudoepistolae sub nomine Henrici Noris per dolum publicatae. De iis opusculis haec leguntur in notis manuscriptis celeberrimi Antonii Magliabecchi quae sunt in Bibl. Vaticana, in Cod. Vat. Borg. 50, f. 113, nempe quod praedicta opuscula sint "assolutamente del P. Noris" et quod de eodem "non ve ne sono assolutamente se non i sopradetti, i quali sono tutti suoi, e stampati qua (nempe Florentiae), benchè alcuni apparisca che sieno impressi altrove. Ne furono però stampati pochissimi esemplari per dispensar subito".

8. Ad Antonium Magliabecchium Florent. V. I. D. in Notas Ioannis Carnerii ad Inscriptiones Epistolarum Synodalium 90 et 92 inter Augustinianas, censura Fr. Henrici Noris Veron. August. Sereniss. Magni Hetruriae ducis Theol. et in Pisana Acad. Historiae Eccles. Professoris. Florentiae ex typ. Hippoliti de Nave, 1674 in 4, ac reimpressa Lovanii et Patavii.

9. Somnia quinquaginta Fr. Macedo in itenerario S. Augustini post Baptismum Mediolano Romam ad Ioan. Mabillon. Edita sub Pseudon. Fulgentii Fossei, Lugduni, Bat. 1681, in 4, pp. 66.

10-11. Historica dissertatio de uno ex Trinitate in carne passo. Accedunt Historiae Pelagianae Henrici Noris Augustiniani ab anonymi scrupulis Vindiciae. Romae, Franc. de Rubeis et Franc. M. Acsamitek, 1695 in fol. Prodiit etiam Venetiis an. 1696, in 4.

12. Apologia monachorum Scythiae ab anonymi scrupulis vindicata.

13. Responsio ad appendicem auctoris scrupulorum;

14. Iansenianis erroris calumnia sublata. Prodierunt haec ultimae quinque dissertationes Romae, an. 1696 simul compactae, et Lovanii an. 1702 una cum historia Pelagiana, sicut Vìndiciae Augustinianae quibus Sancti Doctoris scripta adversus Pelagionos ac Semipelagionos asseruntur. Patavii, an. 1708 in fol.

15. Duplex dissertatio de duobus nummis Diocletiani et Licinii. Florentiae, Navesii, 1675, vol. in 4. Item Patavii 1676 in fol. cum auctario chronologico de Votis decennalibus imperatorum ac Taesarum.

16. Cenotaphia Pisana Caii et Lucii Caesarum, dissertationibus illustrata; Coloniae Obsequentis Iuliae Pisanae origo, vetusti magistratus et Sacerdotum collegia; Caesaris utriusque vita, gesta et annuae eorumdem inferiae exponuntur, ac aurea utriusque Cenotaphii Latinitas demonstratur, parergon de annis Regni Herodis, de praesidibus Syriae ac Romanis in Asia provinciis. Venetiis. Balleonius, 1681 cum icon. ac tab. Item Pisis, Giovanelli, 1764, vol. 2 in 4. In cod. 882 (271) Bibl. Communalis Veronensis cc. 47 asservantur eiusdem Norisii Observationes in Cenotaphia Pisana.

17. Epistola consularis in qua collegia LXX consolum ab anno christ. epochae XXIX imp. Tiberi Augusti decimo quinto usque ad annum CCXXIX imp. Alexandri Severi octavum in vulgatis fastis... descripta corriguntur, supplentur ac illustrantur. Bononiae, 1683 in 4.

18. Epistola consularis secunda. Ms. in cod. 881, Bibl. Comm. Veron. aucthogr. cc. 211.

19. Annus et epochae Syro-Macedonum in vetustis urbium Syriae, Nummis praesertim Mediceis expositae: additis fastis consularibus Anonymi omnium optimis, e codice Ms. Bibliothecae Caesarae, cum dissertatione de Cyclo Paschali Ravennate annorum XCV. Florentiae, typis Ser. M. D. 1689, in fol. cum figuris, et ibidem an. 1691 in 4. In Bibl. Comm. Veronensi in Cod. 850 (1460) [pag. 26] chart. cc. 160 asservatur ms. auth. eiusdem Henrici Noris: Libro che tratta delle divisioni dell'anno e delle epoche che secondo li Macedoni et altre successive Nazioni Asiatiche antiche, con la dichiaratione delli progressi, stati e mutationi loro, terminato in Fiorenza l'anno 1687 regnante il Ser.mo Gran Duca Cosmo III. (Cfr. Biadego, Catal. dei Mss. della Bib. Com. di Verona, 1892, p. 407). Ex hoc libro videtur primam intentionem Norisii fuisse Opus praec. italice edendi.

20. De cruce stationali. Romae, 1694, in 8 cum quinque tabulis.

21. Istoria delle Investiture delle dignità ecclesiastiche, con dugento e quattro lettere dello stesso autore in materie diverse e di erudizione. (Edita post Auctoris mortem). Mantova, 1741 in fol. Hoc ingens volumen efformat Tomum V eiusdem Norisii omnium operarum quae collecta prodierunt Veronae, an. 1729-1732, Tom. IV in fol. Ex iis Tomus II continet opera theologica, seu historiam Pelagianam cum aliis scriptis, quae ad eam referuntur; Tom. II opera chronologica; Tom. III varia; Tomo IV continentur eius vita, a nostrate P. Hieronymo Augustino Zazzeri conscripta, et opera posthuma (de quibus scriptis posthumis Cfr. I, de Savans XLVII, 167-180) ut Historia Donatistarum ex eius schedis excerpta, in ordinem digesta et suppleta cum appendice; de sportularum origine et usu tum apud Romanos, tum apud christianos antiquos, de agapitis et salmujariis; de tractoriis; de sanctitate Siricii papae (Romae 1688) ep. IX, etc. Haec omnia prodierunt opera et studio fratrum Petri et Hieronymi Ballerini. Opera vero omnia Theologica a laudatis P. et H. Ballerini illustrata novo ordine digesta a P. I. L. Berti Erem. S. Aug. prodierunt etiam Bassani, 1769-1776, 3 vol. in fol., sicut in thesauro Theologico Venetiis, 1762, Vol. 13 in 4.

22. Lettere familiari del Cardinale F. Enrico de Noris al P. M.ro Fr. Diodato Nuzzi Agostiniano auctographae n. 124. Adduntur quatuor Epistolae eruditae, propria quoque Norisii manu ad Patres Thomam Bouges et Guillelmum Bonjour Augustinianos datae. Extant in Bibl. Angelica Romae in cod. 911 (R. 3-22) in 4, ff. 252, quarum maximam partem vulgavit, satis mendose et animo ostili; Leo G. Pelissier, in Studi e documenti di Storia e diritto, to. XI, Romae, typis Vaticanis, 1890 p. 45 et seorsim sub tit: Le Cardinal Henri de Noris et sa corrispondance. Aliae duo epistolae eiusdem Noris, I.a ad Guillelmi Bonjour d. Romae 10 mart. 1693 super celebratione Paschatis, et altera ad Thomam Bouges, missa Tolosam d. Romae 3 dec. 1692, de quibusdum antiquitatibus hebraicis, sunt in cod. 49, ff. 361 et 366 eiusdem Bibl. Angelicae. Florentiae in Bibl. Nationali, Cod. II, IV, 559 (Magl. Cl. VIII n. 294), in 4, saec. XVII, ff. 277 asservantur aliae eiusdem Norisii Epistolae ad Antonium Magliabecchi, d. a die 25 febr. 1673 ad diem 12 iunii 1700 (nonnullae absque die inscriptionis), cc. 1-261, nec non ad P. Pompeum Ant. Gandolfi una simul cum Magliabecchi, ad P. Paulum Mariani, ad dominum Mezzabarba, ad P. Antonium Pacini et ad P. Christianum Lupo (cc. 262-277). Viennae in Austria in Bibl. Palatina, n. 6492 (Fon. 309) ch. XVII, ff. 322, asservantur mss. Lettere originali del P. Enrico Noris di poi Cardinale al conte Francesco Mezzabarba-Birago, Milanese, la maggior parte in proposito del suo Occone accresciuto con altre cose, quarum epistolarum italicarum prima data est: Firenze, 8 Gennaio 1680 et ultima: Roma, 26 Maggio 1693.

Aliae quoque Litterae eiusdem Norisii ad eumdem Magliabecchium ab an. 1673, ad an. 1695 sunt in Cod. II, IV, 560 (Magl. Cl. VIII, n. 1346) in 4, saec. XVII, ff. 55 [pag. 27] eiusdem Bibl. Nationali Florentiae. Litterae 78 autographae ciusdem Norisii ad Dominicum Iosephum Magnavacca a die 8 jan. 1680 ad diem 30 dec. 1702 extant in Bibl. Universitatis Bononiensis, cod. 1419 (2421, cc. 156; aliae eiusdem litterae sunt in Bibl. Universitatis Pisanae, cod. 94; et aliae 40 ad Abatem Raphaelem Fabretti, d. a die 16 dec. 1681 ad diem 28 febr. 1690 extant Pisauri in Bibl. Oliveriana, Cod. 428, cc. 149-220; F. 128 asservatur etiam: Lettera di F. Tomasso Simeone da Monteleone Agostiniano al Card. Henr. Noris da Bologna 29 sett. 1685 sicut inter. cc. 1-21 habentur litterae et reponsa praedicti Fabretti. Tandem per quantum scio, una epistola eiusdem Norisii ad Franciscum Semini asservatur in Bibl. Comm. Cortonensi, Cod. 574 (674).

23. Eiusdem Noris quaedam Adversaria, praesertim philosophica, satis ordinata, Romae conscripta an. 1652 asservatur Romae in Bibl. Angelica in cod. 1020, ff. 106; cod. 179, f. 85; cod. 183, quo ff. 1- 102 habentur. a) Metodo per ritrovare i Noviluni e Pleniluni per via della Ottoeteride descritta. b) Scriptum ad Cycli defectum corrigendum et veram Lunae aetatem designandam. c) Tabula Longitudinis et Latitudinis Urbium insigniorum, cum horis ac minutis addendis aut subtrahendis a meridiano Lutetiae et alia astronomica. Alia Adversaria notae et vota sunt in cod. 184 eiusdem Bibl.: Parenesis ad Virum Cl. Joannem Harduinum in Cod. 891, ff. 124-151, et alia quae sunt in Bibl. Vaticana.

(Praeter recensiti Cfr. etiam Franc. Bianchini, T. I, p. 129: Vite degli Arcadi Illustri scriptae ac editae a Crescimbeni; Angel. Fabroni, Vitae virorum illustr. Ital., T. VI, p. 8; Maffei in sua Verona illustrata; Ossinger in sua Bibl. Aug., p. 631; Alia Norisii Vita quae servatur Florentiae in Biblioth. Nation. in Cod. II, X, 36, et in Bibl. Ricardiana in cod. R. II, adest: Relazione della morte del Cardinale Noris; Ballerini (fratres Petr. et Hieronymus) Vita Norisii praemissa eiusdem Norisii operibus, Veronae 1729-1741; Cardella Laur., Memorie storiche dei Cardinali della Santa Romana Chiesa, Roma, 1793, T. VIII, pp. 46-50; Cipolla Carol., Appunti sul Card. Enrico Nonis: due mss. Corsiniani in "Nuovo Archivio Veneto", n. s. 7, 1904; Ceracchini, Fasti Teologali dell'Università Fiorentina, Firenze, 1738, Fedeli Car. Noris e Maffi in Conferenze e Prose varie, Siena, 1911; Museum Mazzucchellianum, seu numismata virorum doctrina praestantium quae apud Io. M. Mazzucchellium servantur, Venetiis, 1763; Kochler F. D., Rècréation numismatique, 13.e partie, p. 265; Wiggers G. F., Darstellung des Augustinismus, Berlin, 1821-33 in 2.a parte continet historiam controversiarum quae agitatae fuerunt circa Norisianum opus; "historia Pelagiana"; Riccardi, Bibl. Matematica italiana, Modena, 1870, col. 203; omnes Nostrates et omnes aliis scriptores illius temporis et posteriores).

de Novaria Fr. Ioannes, Sacrae Theologiae Magister, vixit saec. XV. A nostrate Pamphilo, Herrera et aliis inter Beatos Augustinianos recensetur. "Vir satis doctus (ait Iac. Philippus Bergomensis) et in divinarum sensibus subtilissima exercitatione limatus, quem pro merito virtutum laudare et extollere tenemur, cum nostra Religionis iam diu a patrum institutis collapsae, una cum Ioanne Rocho Papiensi et Georgio viro optimo primus reformator extiterit, nobisque sacrae Religionis habitum dederit". Id autem quomodo acciderit, ipse Bergomensis, alio in loco his verbis enarrat: "Ipse apud Bergomum, ortus nostri civitatem, ob doctrinae praestatiam et morum consummatissimorum amplitudinem magno fuit in praetio. [pag. 28] Vir quidem magni consilii, et prudentiae, plurimum decoratus. Qui suo consilio, suaque constantia, Ioanni Rocho praedicto Religionis instauratori plurimus fuit auxilio. Eidem namque secundo anno in praelatione conventus Cremae succedens, magnum incrementum dedit. Indeque a Bergomatibus nostris, propter ipsius vitae integritatem, ad instaurationem sui conventus in anno salutis 1441 evocatus, conventum illum tum verae Religionis observantia, et tum exquisitissimis, pulcherrimisque aedificiis brevi temporis spatio pulcherrimum reddidit; in quo innumerabiles pene adolescentes Christi servitio mancipavit. Quos inter et me indignum in anno salutis nostrae 1451 prima die maii aggregavit. Obiit autem peroptissimus pater merito memoratu dignus post longas gravesque infermitates, eo in conventu Bergomi in anno Domini 1466 septembris mense ibique cum magna veneratione sepultus". Haec Bergomensis; verum ex Registris Ordinis, et actis Congregationis Lombardiae, pecularia quaedam addenda. An. 1422 die 9 februarii a B. Augustino Romano Generali mittitur studens in Conventum et studium Paduanum: a M. Gerardo de Arimino an. 1431, die 4 novembris fit Lector in primo loco in conventu Ariminensi, et an. 1434 die 11 maii fit Lector in tertio loco in studio conventus Patavini. Interfuit an. 1449, iam in sacra theologia Magister, capitulo fratrum regularis observantiae Italiae, fuitque unus ex designatis a M. Iuliano de Salem, Priore Generali, ut Definitorio adessent, et ordinarent, et instituerent modum regiminis observantiarum in tota Italia. In nova Congregatione Lombardiae sexies Definitorem et Capitulorum presidem egit usque ad an. 1464, et Priorem conventus Mediolanensis Incoronatae an. 1454; conventus Cremensis anno 1456, et Vicarii Generalis munere functus est bis, electus primo in capitulo Mediolanensi an. 1450, et secundo in alio capitulo Mediolanensi an. 1457. Cremae curam etiam habuit monialium nostrarum. An. 1466 die 4 septembris Bergomi in coelum evolavit, nobis relinquens: Supplementum Chronicorum, quod memorat Possevinus. De eo Pamphilus, f.. 80; Herrera, a quo haec accepimus, T. I, p. 386; Elssius, p. 358; Torelli, T. VII, p. 14, n. 16 et p. 152, n. 3, et Ossinger, p. 634.

Nuccorini Fr. Raphäel, Ioannis filius Lucensis, ex Vicarius Generalis Congregationis Lombardiae, et an. 1690 Prior patrii conventus ad S. Augustinum, vir fuit vera pietate insignis atque ab eius calamo habetur: Divi Ioannis a S. Facundo Ord. Erem. S. August. Vita ac elogium Fr. Raphäel Nuccorini Lucensis eiusdem Instituti professor inter solemnia Apotheosis eius devotionis ergo scribebat an. 1690. Hoc elogium editum fuit in La Coronatione della Miracolosissima Imagine di Maria Vergine detta del Sasso nella Chiesa di S. Agostino di Lucca. In Lucca per i Marescandoli, 1693.

de Nursia Fr. Dionysius, Doctor Parisiensis, de quo optime scripsit P. Mag. Saturninus Lopez in Analectis Augustinianis, Vol. XIV, p. 357, cuiusque asserta ad verbum refero. Is Archiepiscopus Messanensis creatus fuit ab Urbano Papa V anno 1363, die 20 martii, ut constat ex Bulla provisionis, quae asservatur in Regesto eiusdem Pontifìcis, Av. 6, fol. 146 (Arch. Vat.). Scriptores Ordinis, a B. Alfonso de Orozco ad P. G. de Santiago Vela, quibus adiiciendi sunt alienigeni Roccus Pirrus (teste P. Herrera). Ecclesiae Messanensis, Part. II, T. I, not. 1; Gamps, Series Episcoporum, p. 950 et Eubel, Hierarchia Catholica Medii Aevi, T. I, p. 337 nominis similitudine forsan decepti, eum dicunt de Murcia [pag. 29] et Hispanum faciunt. Herrera ipsum dicit Conventus Toletani filium, Ossinger vero Conventus Murciensis cuius antiquior notitia ad an. 1541 refertur (vel ad an. 1511 si fides adhibenda sit P. Hier. Romam, qui hoc anno eum asserit erectum). Error omnium dictorum scriptorum est manifestus. Vocabolum Nursia ita claris ac distinctis characteribus in Registro Pontificali scriptum fuit et remanet, quod nullimode cum alio confundi queit. Testis est mihi Reverendissimus D. Angelus Mercati, Tabularii Vaticani praefectus dignissimus, qui, a me requisitus, ipsum utique Nursia indubie legendum censuit. Caeterum, praecipua quae de Magistro Dionysio de Murcia a praedictis scriptoribus referuntur, omnino concordant cum his quae de Magistro Dionysio de Nursia in Registro Ordinis Dd. I. sunt scripta, ubi pluries est recordatus. Sic, ex gr..., ut ex documentis ab eodem P. Saturnino ibidem allatis apparet, an. 1359 auctoritate quasi generalitia pollebat in Conventibus Neapolitanis S. Augustini et S. Iohannis de Carboneto. Anno eodem, ad servitium iam erat Regum Siciliae, ut legitur in eodem Registro, p. 225: "An. 1359, ottob. 6 - Cesene - Concessimus fri. Dionysio de Nursia, sacre pagine professori, licentiam ad nos veniendi, ubicumque nos esse contigerit, et duos etiam fratres mittendi; equitandi, eumdique pro servitiis Regis et Regine ac eos visitandi et alios Dominos in Neapolim, cum sibi videbitur oportum; eundique ad Provinciam Vallis Spoleti (cuius erat filius) - Anno 1357 nomine P. Generalis, Capitulo Provinciali, Fulginii celebrato, praefuit - In eodem Reg. Dd. 1, p. 345 eidem concessa fuit licentia "ad Romanam Curiam accedendi ac etiam ad stupas et balnea, pro sanitate corporis recuperanda". Archiepiscopatui Messanensi praefectus, an. 1364 ait Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I. p. 111) a Friderico de Aragonia, Siciliae Rege, bonorum restitutionem impetravit, quae turbarum tempore Messanensi Ecclesiae a Comite Henrico Rubeo, aliisque Optimatibus Messanensibus usurpatae fuerant. Eodem tempore nuncius fuit Urbani V et Reginae Ioannae ad Fridericum Regem pro pace componenda, qua legatione diurnum atque cruentum bellum ex vesperis siculis exortum, quod eis et ultra fretum Mamertinum inter Gallos et Aragonios saeviebat, nostratis praesertim Dionysii industria atque dexteritate extinctum fuit. Humanis rebus valedixit circa an. 1380 a Siciliae proceribus vir venerabilis et magnae auctoritatis nuncupatus, et a B. Alfonso de Orozco in Chronico Ordinis, fol. 54: "scriptor celebris, pastor bonus, et largus eleemosinarius". Scripsit:

1. Commentaria super Libros Sententiarum lib. 4.

2. Sermones notabiles ad Clerum et Popolum.

(Cfr. Gratianus, Anastasis cit., p. 64; Gandolfo, Dissertatio cit., p. 112; Ossinger; Attardi, p. 141 et alii quamplurimi, qui omnes, ut diximus, eum faciunt Hispanum de Murcia, quando revera fuit Italus de Nursia, filius Provinciae Vallis Spoletanae, ut a P. M. Saturnino Lopez ostensum est).

Nuti Fr. Franciscus, Ioannis filius, dictus venerabilis, fuit de Senis, magnae sanctitatis et virtutum exemplar. Is unus fuit ex duodecim illis Ilicetanis nostris fratribus, qui Scopetinorum Canonicorum Congregationem Senis fundarunt, quique Monasterium Ilicetanum, eidem Congregationi incorporare cupiebant. Sed huic novitati strenue contradixerunt, ut ait Landuccius in sua Sylva Ilicetana, p. 24, Patres coenobii S. Augustini Senarum, viribus suffulti Reipublicae, erant enim ea aetate illi Patres potentes sermone, et opere, et genere inter nobiliores, quare [pag. 30] coguntur Canonici redire... Ex illis septem redierunt ad pristinum institutum, inter quos extitit noster Franciscus Ioannis de Nutis, qui in monasteriis praefatae Ilicetanae Congregationis sanctissime vixit usque ad diem 18 Octobr. an. 1451, qua ipse ad meliorem vitam migravit. Huic itaque a nostrate Gandolpho, p. 123 tribuitur quaedam in Psalterium Davidicum expositio, quam Angelus Roccha in sua Bibliotheca Theologica, Romae 1592, p. 145 scriptam fuisse affirmat ab Augustiniano Religioso, nomine Francisci de Senis.

Nuzzi Fr. Adeodatus, de Altomuro in Ducatu Bariensi (scribit noster accuratus Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 27-29) 14 annos natus in patria Augustinianum habitum induit ac postea, anno scilicet 1672 die 11 martii, Lycium ad tyrocinium missus fuit. In sacris disciplinis ita profecit, ut magistralem lauream per consuetos scholasticos gradus, an. 1693, accipere promeruerit. Cum evasisset etiam celebris verbi Dei praeco in praecipuis Italiae urbibus, ac praesertim Romae an. 1699 cum magno auditorum plausu quadragesimales conciones habuit. Eodem anno in comitiis generalibus Bononiae habitis electus fuit Italiae Assistens, et anno 1702 die 15 febr. Angelicae Bibliothecae Praefectus. Deinde in coetum cooptatur Consultorum S. Officii, quo in munere maximam sibi apud Cardinales et Summum Pontificem famam comparavit, cum antea, nimirum anno 1705 in comitiis generalibus Romae celebratis totius Erem. Ordinis primatum obtinuisset. Sexennio sui officii laudabiliter expleto ad vitam privatam remeavit; ast Clemens Pp. XI, cui Adeodati doctrina atque virtutes innotuerant, an. 1718 illum in Episcopum Andriae elegit, et ipse pro animi demissione atque humilate, talem onorem recusavit. Sed duos post annos cum Generalis electus Mag. Franciscus Maria Querni, solitudinis amore Ordinis gubernaculum sponte demisisset, iterum illud Pontificis iusu Adeodatus recepit, quod tamen sex tantum menses retinuit; nam vir zelo, pietate, prudentia et humanitate spectabilis, die 7 decembris eiusdem anni Romae mortalis vitae cursum confecit annos habens 63, menses 7 et dies 19. Scripsit quae sequuntur:

1. Varia manuscripta praesertim adversus Regalistarum placita in Gallia studio P. Mag. Adeodati Nuzzi Bihiothecae Angelicae Praefecti quae asservantur in cod. 190 (B. 7, 19) ff. 295 praedictae Angelicae Bibliothecae.

2. a) Adeodati Nuzzi, ex Generalis Ordinis S. P. Aug. et Qualificatoris Congreg. S. Officii, Qualificationes XVIII ad eamdem Congregationem a. 1717 ad 1719. b) Observationes super diversis propositionibus de gratia et voluntate Dei salvandi omnes. c) Breves observationes in opusculum cui tit.: Angelus Cupetioli, Disputatio theologica de auctoritate D. Augustini, Patavii, 1729, in 8; d) Revelationes diversorum dubiorum et animadversiones variae super diversis scriptis praesertim in materia Bullae Unigenitus, et ab ea appellantium. Extant in eadem Bibl. Cod. 281 (C. 6. 7) ff. 233.

3. Nuzzi Adeodati opuscula varia, i. e.: a) Refutatio Disputationis theologicae Angeli Cupetioli de Auctoritate S. Augustini; b) Notae Biograficae de Franc. Antonio de Abbatibus Oliveriis, Fr. Fortunato Scacchi, Fulgentio Gallucci, Ambrosio Landucci, Ioan. Vincentio Spinula, Ledru, Eusanio; Epitaphia pro iisdem, et Sacristarum series qui post Angelum Roccham floruerunt, quae omnia, saltem in parte, traduntur impressae inter praedicti Rocchae opera T. I, p. 355 et segg.; c) Resolutio dubii super indulgentiis et privilegiis, d. 10 iunii 1718; d) Propositioni considerabili, osservazioni e censure del libro int. I dogmi della Chiesa Romana difesi da F. Giacinto Tonti etc. contro 1'impugnazioni di [pag. 31] Giacomo Picenino ect. In Padova 1713. Appresso Giovanni Corona. Haec omnia extant in eadem Bibl. cod. 484 (D. 7. 10), ff. 556.

4. Epistolae quamplurimae, quae extant in eadem Bibl. in codd. 311, et 484, ac in Archivio Ordinis in quo habentur etiam sui Generalatus Regesta et alia.

Octavius Maria a S. Iosepho, vide: Pediconi.

de Offida Fr. Lucas, quem Pamphilus, f. 73 sub an. 1419, inter theologos praestantissimos enumerat, sed nulla de eius Episcopatu facta mentione, fuit etiam philosophus egregius prout ipsius scripta testantur. Die 30 Aprilis an. 1420, iam in S. Theologia Magister, a Priore Generali instituitur Vicarius Generalis, ut ipse et alii, qui ei volebant adhaerere, Conventum Lucanum provinciae Pisarum sub regula Beatissimi P. N. Augustini, et eius mandatorum observantia, prout ad id perficiendum anelabant reformaret. Sed evanuit concepta coenobii reductio; piis enim incaeptis nunquam defuere, qui obsisterent, et fecerunt, ut prius essent extincta quam nata. Lucas frustrato reformationis Lucanae desiderio, Monasterio Bononiensi praeficitur, sed eo non acceptante, vel dimittente, per eius renunciationem M. Christophorus Bononiensis die 10 augusti eiusdem an. 1420, praefati coenobii praesul confìrmatur. Rursus Lucas conventui S. Stephani Venetiarum Prior datur, idque munus obibat eodem anno, die 24 octobris. Deinde, an. 1422, die 13 iunii, Regens coenobii Neapolitani designatur. Anno 1429 die 26 ianuarii, ut vult Lanteri, sed 2 kal. februarii, ut ex actis concistorialibus refert Herrera, ob egregia illius merita a Martino V, ob translationem Andreae ad Ecclesiam Megarensem Adiacensis Episcopus inauguratus fuit. Interfuit Romae translationi corporis S. Matris Monicae an. 1430, una cum aliis Augustinianis Episcopis, ut apparet ex sermone papae Martini V, de translatione B. Matris Monicae. Mortalem cursum complevit anno 1438. Reliquit mss.:

1. Commentaria super quatuor libros Sententiarum.

2. Lectiones varias super Aristotilem.

(Cfr. Iöcher, T. II, col. 2559; Herrera, T II, p. 14; Gandolfo, p. 247; Torelli, T. VI, p. 459, n. 17; Ossinger, p. 638; Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 14; Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 290).

de Oglio sive melius Dell'Oglio Fr. Bartholomaeus, Genuensis, S. Theol. Magister, Congregationis Lombardiae, floruit saec. XVIII, multis, inquit Ossinger, animi et corporis dotibus insignis, ac mirabili eloquentia praeditus. Praelo tamen unum tantum subiiecit sermonem habitum Venetiis anno 1731 ad S. Marcum in praesentia Serenissimi Venetiarum Ducis, in Dominica Palmarum, cui tit: Le Ignominie di Christo glorificato da suoi trionfi. Venezia, 1731 in 4.

(Cfr. Mazzucchelli, Scritt. d'It., Vol. I, part. I p. 190; Ossinger, Bibl. Aug., p. 17; Lanteri, Postr. saec. Sex Reg. A., T. III, p. 131. A nonnullis dicitur de Aglio).

Oliva Fr. Alexander, S. R. E. Cardinalis ortus est in oppido vulgo Coboccolino, a nonnullis per errorem Bocchiolino vocato, prope Saxoferatum in extremo limite [pag. 32] Provinciae Anconitanae, ex humilibus, honestisque parentibus Alerentio et Ioanna anno 1407. Puer trium annorum cum in agro flores colligeret fortuito in puteum lapsus aquis praefocatur, ast a quadam muliere, cui nomen erat Diambra, illuc ereptus, vitam mirabiliter recuperavit. Nam ubi pia mater puerum extinctum audivit peringenti dolore perculsa validis clamoribus et ululatibus adstantium corda et aerem dilacerans ad infortunii locum cito citius cucurrit, abreptumque exanimem natum ad propinquam ecclesiam festino detulit, ibique multis cum lacrymis Deiparam obtestari coepit, votum vovens, si dignaretur sibi filium redivivum restituere, se Augustinianae Religioni tunica induendum illum tradituram. Exaudivit clementissima afflictorum Consolatrix preces ancillae suae, ac post novem circiter horarum intercapedinem puer halitum recipiens recuperatae vitae signa dare coepit. Biennio expectato, quinquennem aut paulo maiorem pii parentes ut votum exolverent, Augustinianae Saxoferrati familiae illum tradiderunt an. 1413, ibidem proficiens aetate, multo magis profecit doctrina atque virtute. Quamvis autem litteris addiscendis sedulam operam navaret, ardentiori tamen studio in sanctimoniam quam in doctrinam ferebatur, usque a teneris unguiculis dicere solitus: "Difficilius, sed laudabilius esse hominem fieri bonum quam doctum; utilioremque sibi et aliis esse moribus praestantem quam doctrina excellentem". Decem annos natus Perusiam ad S. Augustini missus fuit, ibique suo tempore solemnia vota nuncupavit. Studiorum causa postea se contulit Ariminum, deinde Bononiam ac tandem Romam, ubi mansit annis octo et ubi an. 1431 fit cursor. Duos post annos Perusiam reversus est obtinens an. 1433 Lectoris gradum, an. 1436 Baccalaureatus, inde Regentis, et an. 1437 magistralem lauream. Multis annis philosophiam Perusiae publice docuit, et ex diuturno 20 annorum in eadem civitate incolatu Perusinus appellatus. Ob notam omnibus singularis doctrinae ac sanctimoniae laudem cum aetatis suae annos triginta et duos tantum haberet, plenis suffragiis in Perusino coenobio Marchiae Anconitanae anno 1439 Provincialis electus fuit, quod officium magno cum regularis disciplinae emolumento gessit non tamen ad integrum expletum triennium, nam duobus post annis bb Eugenio IV, licet invitus, Romam accersitus fuit Procuratoris generalis partes agere. Verum quia rigidioris disciplinae amore captus ad Perusinam Congregationem transierat, paulo post recens accepto se magistratu abdicans, ad Umbriae sylvas in quodam Eremitorio absconditam cum Christo in Deo vitam ducere se recepit. Duobus tamen post mensibus suasu Cardinalis Tarentini et ipsius Eugenii IV iussu e suis latebris egredi coactus Perusiam rediit, illiusque coenobii an. 1449 prioratum adeptus est, ac eodem anno fuit praesens, uti definitor, Capitulo de Monte Speculo, in quo approbatae fuere Italiae Congregationes, et ipse sese adscripsit Congregationi Perusinae cui praefuit uti Vicarius Generalis an. 1452, 1456 et 1458. Eodem tempore electus fuit Vicarius Generalis pro tota Italia et ad eius instantiam Nicolaus V, anno VI sui Pontificatus, concessit conventui nostro Perusino S. Augustini Abatiam Sancti Salvatoris in Pariete Assisiensi, antiquitus, fratrum Cruciferorum. Animarum zelo succensus, non autem turpis lucri, vel aurae popularis amore captus, concionandi provinciam suscipit, ac exemplo magis quam verbo praedicans, quadam sui generis, ac propemodum divina suaviloquentia durissima quaeque pectora prius demulcens, eadem postea ignitis Dei timoris jaculis innumeras dispersas oves ad coelestis Pastoris ovile per totam Italiam reduxit. Praecipuis peninsulae urbibus [pag. 33] ac praesertim Pistorii, Neapoli, Senis, Florentiae, Bononiae, Ferrariae, Mantuae atque Venetiis sal Evangelicae praedicationis mira dexteritate aspersit, ac tantum ubique stuporem excitavit, ut ab omnibus tamquam christianae eloquentiae miraculum celebraretur. Post obitum Rev.mi P. Mag. Gen. Iu1iani Falciglia an. 1458 a Pio II constitutus fuit totius Ordinis Vicarius Gen. et anno insequenti die 13 Maji in comitiis generalibus Prior gen. electus. Idem Pontifex Senis degens illum absentem ac nil minus prae humilitate exoptantem die 5 Martii an. 1460, universa Italia plaudente, creavit S. R. E. Prisbyterum Cardinalem titulo S. Susannae. "Incredibile fuit (verba sunt Ciacconii), quantum et monachi sui Ordinis, et omnes Senenses, et cuncti ferme Itali hoc factum laudavere. Multae civitates ei dona miserunt, et civem suum esse voluerunt. Pontifex argentum misit, quo dignitatem sustineret, et Curiales et Aulici magnificis eum muneribus donavere". Scribit idem Ciacconius "quod eodem anno, quo inter Cardinales accitus est, ab ipso Pio Camerinensem obtinuit Pontificatum, quem, licet absens, sanctissimae rexit". Idipsum plane constat ex quadam littera (Cfr. Torelli, Secoli Agost. T. VII p. 126) Petri Pauli de S. Anatholia Canonici Camerinsensis "Rev.mi in Christo Patris, et D. Alexandri miseratione divina tit. S. Susannae S. R. E. Presbyt. Card. de Saxoferrato, Episcopatus Cameninen. ex concessione Sedis Apostolicae, perpetui Administratoris et Commendatarii". Videtur tamen episcopali caractere insignitus non fuisse. Habuit etiam commendam S. Blasii in pago Perusino. Vir singulare mansuetudine, ac perinsigni animi comitate praeditus, adeo mirifica dissidentes componendi dexteritate pollebat, ut merito diceretur, et esset: Angelus pacis. Nam saepe saepius quae inter principes et populos exardebat, discordiae facem extinxit. Pistorienses incolas an. 1455 a certa et cruenta clade fraterna suo verbo liberavit; cum Senis degeret, civilem internecionem ac caedem compescuit, ac Florentinorum tumultus sedavit. Perusiae saepe et praesertim an. 1460, uti S. Sedis Legatus, auctor concordiae civibus fuit; unde Perusini, grati animi ergo, die 31 Augusti anni insequentis tum ipsum purpuratum cum eiusdem fratres eorumque filios et discendentes ad civitatis honores admiserunt. Eodem fere tempore, gravibus obortis dissidiis inter Anconitanos et Aesinos, apud ipsos Alexander noster advolavit, eosdem in pace componens. Dum haec sapienter ac prudenter perageret, evenit per id tempus quod nobilis vir Thomas Despotus Amoreae venerandam reliquiam, S. Caput Beatissimi Andreae Apostoli, Anconam detulisset. Volens igitur Summus Pontifex Pius II illud cum debita solemnitate in honorem Dei ad Urbem deferri, ne quid ad summam celebritatem videretur deesse, de Ven. S. R. E. Cardinalium consilio, kalendis Ianuariis 1461, Cardinalem Saxoferratensem, Apostolicae Sedis Legatum ad id constituit; qui summa reverentia, cum processionibus et canticis, innumero populo comitante, S. reliquiam Romam detulit anno insequenti. Die 2 Octobris 1462, dicitur devotionis causa, Bononiam pervenit, et in conventu S. Benedicti Montis Oliveti pernoctavit, dieque postero sermonem ad fratres habuit. Romam iterum accitus, viribus fractus Tibure sese recepit, sperans sanitatem recuperaturus; at ibi ad superos evolavit die 21 augusti 1463, aetatis suae 56. Corpus eius Romam delatum in ecclesia S. P. Augustini tumulatum fuit prope cappellam S. Catharinae Virg. et Mart. cum hoc epitaphio: "Alexandro Olivae saxoferratensi / theologo clariss. / eremitarum beati Augustini / ab infantia spei maximae alumno / qui cum esset sui ordinis generalis / ob singularem [pag. 34] doctrinam / et vitae sanctimoniam Cardinalis a Pio II ignorans / creatus est / Vixit annos LV, obiit anno / salutis MCDLXIII. XII. Kal. septembr.". Duo hic notanda sunt: primum sarcophagus continens eiusdem Olivae corpus cum relativo epitaphio nunc reperitur in eodem templo, at inter sacrarium et turrim campanariam; secundo: error ipsius epithaphii ubi legitur: Vixit annos LV, quando revera vixit an. LVI ut expresse affirmatur a Io. Antonio Campano in eiusdem Cardinalis funere oratione (Cfr. 'Campani, Opera omnia, Venetiis 1495, f. CXII et seq.) dicens illum obiisse "aetatis suae sexto et quinquagesimo, quem numerum mathematici absolutissimum et perfectissimum esse voluerunt".

Morti proximus cum ipsi circumstantes eum rogarent ne timeret, respondit: quid ego timeam, qui ad nuptias eo? Quia enim semper in vita mortem meditatus est (nam in domestico scrinio mortui figuram, ipsum repraesentantem habebat, quam saepius considerans, ut tentationes deprimeret, dicebat: Alexander quid post haec?) in morte mortem non horruit. "Eius vitae integritas (scripsit eius contemporaneus et confrater P. Philipus Bergomensis in Supplemento Chronicaram Lib. 15) adeo ubique sanctitatis speculum extitit, atque omnifariam virtutum fragrantiam exhalavit, ut omnes futurum Summum Pontificem indubitato sperarent nisi ab immatura morte praeoccupatus fuisset". "Hic et sanctimonia (dictavit P. Ambrosius Choriolanus qui eum novit, in Defensorio Ordinis, Romae 1481) et doctrina clarus in agendis circumspectus: in disputando acutus: in praedicando elegantissimus fuit. Multa quidem procul dubio composuit: ut mihi etiam constat: sed ab infidis servitoribus ac emulis in eius morte fuerunt occupata". Extrema vitae tanti viri idem Summus Pontifex ita eleganter descripsit: "Medio tempore Alexander, Cardinalis S. Susannae, non sine summo Pontificis moerore, febre correptus, extinguitur, cuius vitae sanctimonia, cum per omnem vitam emicuisset, tum maxime in obitu claruit: qui, et si dies quamplures agonizavit, numquam tamen intermisit de fìde catholica disputare, symbolum exponere, abstrusos scripturarum sensus aperire, dubiaque resolvere, hortari astantes ad evangelicam vitam; ad coelestis patriae desiderium erigere: contemnenda esse hujus promissa saeculi, quae velis, nolisve, relinquere oportet: in ea patria thesaurizandum, cuius gaudia fine carent. Cum rogaretur testamentum facere: animam, inquit, meam Deo relinquo; Pio pontifici corpus et haec quae vocantur saeculi bona; ipsi familiae curam sepulturae meae committo. Deinde, quasi dormiens, expiravit ingens sacri collegii decus, in quo vitae fulgor, cum doctrinae luce contendit. Potuerant sine damno multi homines periisse: in hoc grave vulnus accepit ecclesia... Pius exequias cardinale dignas, amico peregit, et familiae curas suscepit (Cfr. Aen. Silv. Piccolomini, Commentaria pag. 329)". A nonnullis postea sanctus, a permultis beatus nuncupatus fuit. Quae scripsit citantur saepius a nostro Thoma de Talamello et a Francisco Sequijros Episcopo Cassanensi in suo libro Eurythmiae Pontificialis impr. Coimbricae 1683, p. 6, et sunt:

1. De Christi ortu Sermones 100.

2. De Caena cum Apostolis facta.

3. De peccato in Spiritum Sanctum.

4. Orationes elegantes Lib. I.

5. Sermone, overo predicatione che fece... adì 2 d'octobre 1462 nel monastero di S. Benedetto in Bologna editus a Medardo Morici in erudito opusculo: Il Cardinale Alessandro Oliva predicatore quattrocentista, Firenze, Società Tipografica Fiorentina, 1899, pp. 38-54 ex cod. A 495 (129.a 144.b) [pag. 35] Bibl. Richardianae deprontus. Morici pp. 1-38 accuratam vitam Olivae contexuit. De eodem Oliva etiam scripserunt O. Panvinius, Epitome etc., Venetiis, 1557, p. 322; H. Garimbertus, Vite di alcuni Papi et di tutti i Cardinali passati, Vinegia, 1567, pp. 364; Ciacconius in Vita Pii II ad an. 1458, T. II, col. 1040; C. Gesnerus, Bibliotheca etc., Tiguri, 1574, vol. II, p. 25; Ios. Pamphilus, Chronica Ordinis, Romae, 1581 f. 835; N. Crusenius, Monasticon Aug., Monachii, 1623 p. 174; Th. Gratianus, Anastasis August., Antuerpiae, 1613, p. 13; A. Sanderus, Elogia Card., Lovanii, 1626, p. 393; Th. Herrera, Alphabetum August., Madriti 1644, p. 14; D. A. Gandolphus, Dissertatio histor. de 200 August. script., Romae 1704, p. 44 et in Additione al dispaccio historico, Mondovi 1695, p. 29; Arpe, Le memorie dell' Ordine Agost., Bologna 1699, p. 59; Rainaldi, Annales, Coloniae Agrip., 1693, T. XIX p. 47; Moreri, Dictionaire histor., 1718, T. IV; Giacint. Vincioli, Memorie historico-critiche di Perugia, Foligno 1730, p. 175; Philip. de Montibus, Elogia S. R. E. Card., Romae 1751, p. 71; Moroni, Dizionario ecc., Venezia 1848, Vol. 48, p. 296; Torelli, Secoli Agostiniani, Bologna 1682, Vol. VI et VII, p. 126 et seq.; Philip. Nic. Basanti, Compendio della vita del Beato Alessandro Oliva Card. Agost., ms. in Cod. Bibliothecae Angelicae, Romae, Cod. 238, (C. 3. 22.); Landuccius, Sacra Ilicetana Sylva, Senis 1653, p. 113; Lanteri, Eremi Sacrae August., Romae 1874, Pars I, p. 51 et seq. a quo fere ad litteram haec hausimus; et in Postrema Saec. Sex Reiigionis August., T. II, p. 11; Ludovicus Pastor, Storia dei Papi, Trento 1891, Vol. 2, p. 201 et seq.; Tiraboschi, Storia della Lett. Ital., Vol. VI, part. I, p. 252 et alii quamplurimi.

Oliva Fr. Nicolaus de Prato in Hetruria, religiosa adfiliatione Senensis nuncupatus, cum pueriles annos singulari morum probitate transegisset, Augustiniano Ordini nomen dedit, in quo statim sui ingenii praestantiam ostendit. Magistrali S. Theologiae laurea insignitus, variisque subinde Ordinis muneribus rite perfunctus, an. 1667 fìt Procurator Generalis, et 1673 in comitiis generalibus Romae habitis totius Augustinianae Religionis primatum obtinuit. Inter caetera beneficia suo Senensi coenobio collata, perinsignem ibidem bibliothecam fundavit. Ante expletum Generalatus sexennium, anno scilicet 1677, die 22 novembris per praesentationem Magni Ducis ab Innocentio XI ad Cortonensem Episcopatum promotus fuit. Ab E.mo Card. Palutio Altieri, Ordinis Protectore, in templo S. Augustini consecratus die 30 eiusdem mensis, Cortonam iturus Roma discessit die 18 decembris eiusdem anni. Administravit illam Dioecesim cum praeclarae virtutis laude usque ad an. 1684, quo moriens suis ovibus die 13 martii sui desiderium reliquit. Ex Ughel., T. I, col. 632 in addit. Coleti, et ex Ord. Reg. ad annum diemque supradictos. Ita Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 75. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Commentaria in Bullarium Ordinis Erem. S. Augustini, disquisitionibus tam historicis quam moralibus contexta. Extant in Bibl. Publica Senensi in cod. G. V. 41 in fol., pp. 494 saec. XVII.

2. Summa Theologiae scholasticae iuxta doctrinam Aegidii de processione temporali et visibili Spiritus Sancti, et de divinis nominibus a XIV ad XXV Distinctionem Primi Sententiarum. Rev.mi P. Mag. Nicolai Olivae Senen. Generalis. Extat Romae in Bibl. Angelica in cod. 1190 (S. 5. 17), in 8, ff. 296, saec. XVII.

3. Decreta, Capitali Generalis 1673 [pag. 36] celaebrati pro Tolosana Provincia super concordato alias facto cum Generali Tolosano Conventu sub die 4 septembr. 1669. Extant in eadem bibl. in cod. 230, fol. 44 impressa.

4. Supplex eius ad Pontificem libellus italice ad onerum missarum reductionem obtinendam, cum decreto Laurentii Card. Imperialis d. 20 oct. 1673. In eodem codice ff. 109-113 impressus.

5. Eiusdem Decreta super voto paupertatis, d. Romae, 12 febr. 1677. Extant in eadem Bibl. in Cod. 896, ff. 122-127.

6. Eius Generalatus Litter. Regesta, Dd. 110 et seq. in Archivo Ordinis.

(Cfr. etiam Analecta August., Vol. XI, passim sed praesertim pp. 273 - 299).

Olivi Fr. Iulius Foelix, Pistoriensis, S. Theol. Mag. a Rev.mo P. Generali Adeodato Nuzzi an. 1711, die 25 Aprilis facultatem obtinuit librum imprimendi, cui tit: Pratica di varii esercizi di Spirito ecc. (Cfr. Reg. eiusdem Generalis ad annum).

Olmi sive Lulmius Fr. Paulus, Bergomensis, Congregationis Lombardiae grande decus, et illustre ornamentum, in libris antiquorum patrum versatus, disciplinaque iuris Pontificii eruditissimus, ex canonico templi cathedralis Bergomensis et canonum professore, an. 1449 valedicens saeculo, nolens diligere mundum, et ea quae sunt in mundo, D. Augustini Eremiticam professionem, et Lombardiae nascentem Congregationem elegit, in qua se et omnia sua Domino consecravit. Non stetit Paulus tota die in foro otiosus: conductus enim denarii mercede proposita feliciter et utiliter tum scribendo, tum praedicando et gubernando in vinea domini laboravit. Plura edidit opuscula et libellos quosdam, ut Pamphilus ait, divino sale conditos. Electione suae Congregationis fuit an. 1452 et 1453 Praedicator convenctus Cremonensis, et an. 1469 sodalitatis eiusdem Generalis Concionator. Visitatorem egit ab an. 1458 usque ad annum 1482 decies; Vicarium Generalem Congregationis ab an. 1465 usque ad an. 1483 septies; Synodorum Praesidentem annis 1473 et 1483; Priorem coenobiorum, Derthonensis annis 1453, 1455 et 1457; Brixiae anno 1459; Bergomi annis 1462 et 1482; Mediolanensis an. 1464; Alexandriae an. 1468; Ianuensis an. 1472, 1477 et 1479, et eodem an. 1472 a Sixto IV tradente Congregationi Lombardiae conventum S. Mariae de Populo de Urbe die 23 decembris, Paulus fuit institutus loci Prior. Vidi in hujus coenobii bibliotheca Stimulum amonis ms. in cuius fine haec habentur: "Libellus iste devotissimus competit loco et Monasterio B. Virginis de Populo Romae, emptus per me Fr. Paulum de Bergamo Priorem, pretio ducati unius Papalis an. 1473", eumdemque regebat conventum an. 1474. Caeterum ab an. 1483, in quo electus fuit in Vicarium Generalem, acta illius Congregationis ulterius non meminere. Supervixit tamen, si fidem damus Pamphilo, usque ad an. 1494, in quo die 12 iunii cum esset Prior Cremonensis, septuagenario maior, nexu carnis solutus est. Magna sane illius hominis merita, quae numquam eum sciverunt esse otiosum, sed tot muneribus et toties fungi coegerunt; nec defuit scribendo locus, cum vix regendae sodalitati nova reformatione florenti omne tempus sufficere posse videretur. Husque huc pluries relatus accuratissimus noster Herrera, T. II, p. 282. Quae autem Paulus Bergomensis scripsit, sunt sequentia:

1. Libellus de Apologia religionis fratrum heremitarum ordinis sancti Augustini contra falso impugnantes, ad Reverendissimum dominum Guillelmum de Estoutevilla divina miseratione episcopum Cardinalem Rothomagensem et Sanctissimi domini nostri Sixti [pag. 37] pape IIII Camerarium dignissimum sacrique Ordinis heremitarum Divi Augustini protectorem benefactoremque singularissimum. In fine: Impressum Romae in domo nobilis viri Francisci de Cinquinis, apud Sanctam Mariam de Populo. Anno d.ni 1479 die 18 mensis Iulii in 4, ff. 72 binis colum. II, 45; Hain n. 10328, et Hain-Copinger 16086 Libellus de Apologia terminat fol. 43 et sequitur:

2. Historia sancte Monice sanctissimi doctoris Augustini matris pientissime (excerpta ex Confessionibus S. Augustini). fol. 55 sequitur: De translatione sancte Monice. Quomodo ex Ostiis tiberinis maxima cum celebratione cleri et populi ac signorum miraculorum dignitate Romana translata est Martini V pontificis decreto. Item in Cod. 1208 Bibl. Angelicae. Fol. 60 habentur;

3. Bonifaci et Pauli Summorum Pontificum decreta in Regula B. Augustini fratribus et sororibus de penitentia iuxta eorum vivendi ritum modificandam. (In Bibl. Angelica Urbis asservatur sub tit. T. 12, 14).

4. Vita et miracula B. Mariae (Magdalenae) de Albericis de Corno. Romae 1484 in 4. (Cfr. Hain, Repertorium, n. 16087) et apud Bollandianos curante Papebrochio, T. III, maii 13, pp. 253-55; nec non in De Floribus eremiticis cum Apologia Ordinis, Romae, 1604, ut testatur Emmanuel Leal.

5. Summa de ecclesiastica potestate clarisimi Sacre Theologie Doctoris fratris Augustini de Ancona, sacri ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini cura et studio Fr. Pauli Lulmei bergomensis eiusdem Ordinis, prioris monasterii S. Mariae de populo in Urbe, praeeunte eiusdem Lulmei epistola data Ambrosio Coriolano dicti Ordinis priori generali. Impressa Romae in domo Nobilis viri Francisci de Cinquinis apud S. Mariam de populo. Anno domini MCCCCLXXVIIII, Die XX Decembris in 4, cc. 318, car. goth. 2 coll., II, 50 (Cfr. Hain 962); et iterum reimpressa Venetiis an. 1487.

6. Viridarium sponsarum Christi italice.

7. De laudibus praesentis vitae per Dialogum lib. I.

8. De vita et miraculis B. Mariae de Genua lib. I.

9. De vita et miraculis B. Helenae de Utino lib. I.

10. De spirituali ascensu ad Deum lib. I ad Christophorum Maurocenum Veneti Ducem. Haec omnia edita esse asserunt Forestus et Calvus, facile, puto, ibidem apud eumdem Cinquinum.

(Cfr. omnes nostrates, praesertim Gandolphus p. 285; Ossinger p. 522; Calvi, Hist. della Congr. di Lombardia, p. 93, nec non Apostolus Zeno, Dissert., Voss. T. II, p. 47 et Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906) col. 1067).

Omodei Fr. Ambrosius, qui vel ab insigni eius pietate, vel a cognationis vocabulo ab omnibus ita appellatus, floruit saec. XV. Mature relictis saeculi pompis, Divique S. P. Augustini familiam ingressus, Florentino S. Spiritus coenobio, divinis semper obsequiis sacrisque literis fuit addictus, et in legis Domini meditatione die noctuque intentus. Composuit Declamationes egregias ad populum ieiunii tempore, quas Sermones quadragesimales vocavit. Incipiunt: "Nolite fieri" et in Bibliotheca aedium S. Spiritus olim asservabantur. Clarus vixit an. 1456.

(Cfr. Poccianti, Catal. Scriptorum Florent., Florentiae, 1589 in 8).

Omodei Fr. Augustinus Derthonensis, S. Theol. Mag. floruit saec. XVIII, et in Cap. gen. Romae an. 1786 celebrato, tertio loco propositus fuit pro munere Procuratoris Generalis Ordinis; sed cum officium obtinuisset Mag. Dominicus Piccini, Bononiensis, [pag. 38] ipsi collata fuerunt Ex. Assistentis Italiae privilegia. Ex eo habetur typis datus: Panegirico in lode di S. Agata Prot. di Catania (sine impr. nota) in 4.

Ongaroni Fr. Franciscus, Papiensis S. Theol. Mag., fere totum vitae cursum in coenobio S. Petri in coelo aureo, ab anno videlicet 1750, in quo inibi promotus fuit ad studium, ad an. 1785, quo mortem oppetiit, laudabiliter transegit. Nam fuit inibi Bacc. studiorum Regens, an. 1769 S. Theol. Mag. an. 1770 procurator ad lites constitutus, et an. 1781 Conventus bibliothecarius ac tabularius electus. Die 11 maii 1782 interfuit recognitioni corporis S. Severini Boetii in ea basilica reconditi. Scripsit: De moribus et religione Constantini M. De Iuliani Imp. religione et gestis deque templi Ierosolimitani instauratione ab eodem Iuliano attentata et divinitus impedita. S. l. an. 1778, 1 vol. in 4, tres, scilicet, dissertationes in unum compactae. (De eo Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 347; et Maiocchi Rod. Casacca Naz., Codex Dipl. Ord. E. S. Aug. Papiae, Vol. V, pp. 232-278).

Onofri Fr. Andreas, Genuensis, S. Theol. Mag. interfuit Cap. Gen. anno 1739 Romae habito tamquam Definitor Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam et in eo electus fuit Procurator Gen. in quo munere reelectus fuit in Cap. Gen. an. 1745. In Capitulo vero gen. an. 1753 Bononiae celebrato retulit pro Ordinis supremo munere 58 vota favorabilia, sed eiectus evasit R.mus P. Franciscus Xaverius Vazquez, Peruanus, qui 87 obtinuit vota favorabilia. P. Andreae tamen concessa fuere ex Priorum Generalium privilegia. Reliquit mss.:

1. Suae Procurationis Acta quae asservantur in Arch. Ordinis.

2. Dubiorum expositio et resolutiones in S. R. C. factae die 3 iunnii (1749?) Adduntur documentorum causa, questiones et resolutiones. Cod. Vat. Lat. 10616, saec. XVII-XVIII inter ff. 87-95. (Cfr. Lanteri, Erem. Sacrae Aug., T. II, p 236).

Oratius Christophorus a S. Stephano, Augustinianus excalceatus, floruit saec. XVIII et fuit Prior conventus S. Nicolai de Tolentino Romae. Edidit: Regola del gran Patriarca S. Agostino, Vescovo d'Ippona, volganizzata. Roma, 1728 in 8.

Oregio Fr. Augustinus, ex catalogis bibliopolae antiquarii Silvii Bocca, Ord. Erem. S. Augustini, de quo nihil aliud scimus quod floruerit prima medietate saec. XVII, et quod ediderit opera, quorum tit.:

1. De Deo uno tractatus primus. Romae 1629, vol. 1, in 4.

2. De sacrosancto incarnationis mysterio. Romae 1633, vol. 1, in 4.

Orengo Fr. Ioseph, in saec. Leonardus, S. Theol. Lector, in Portus Mauritii municipio mense Augusti 1820 ortus, atque Genestani Augustinianam Religionem ingressus, inibi die 16 martii 1840 solemnem suam professionem emisit. Postea in conventu S. Augustini de Urbe, studiorum P. Nicolao Cretoni moderatore, philosophica atque theologica studia impense coluit. Docuit inde nostros alumnos, ut studiorum Regens, in conventu S. Mariae de Popolo Urbis, eoque relicto, conventui Cornetano praeficitur. Anno 1874, ob religiosorum suppressionem in patriam reversus, ibique mansit usque ad obitum, qui ei supervenit mense martii an. 1891. Edidit: Vita del B. Alfonso d'Orozco, sacerdote Agostiniano della Provincia di Castiglia. [pag. 39] Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1880, in 8, pp. 200, et alia.

Orsacchi Fr. Laurentius, de Empolia, volgo Empoli, Sacrae Theol. Magister, claruit multiplici eruditione, nec non singulari vitae rigore atque multiplici rerum agendarum dexteritate. Studiis laudabiliter peractis primum in S. Iacobi Bononiae, deinde in S. Augustini de Urbe coenobiis fuit studiorum Regens. An. 1614 in gen. capitulo, Romae habito, Laurentius noster, cum esset studii Romani moderator, in festo S. Monicae facunde docteque ad populum concionatus est; atque in eo Procurator Generalis fuit electus, id munus relinquens in cap. gen. an. 1620 celebrato, in quo de Prioris Generalis electione loculentam habuit orationem. Dein Provincialis Pisarum Provinciae fuit electus; iterumque in gen. capitulo an. 1625 die 13 iunii ad munus Proc. Generalis fuit adscitus, cum in praecedentibus comitiis an. 1620 instaret, et decretum obtinuisset, quo Procuratores Ordinis absoluti iisdem exemptionibus loco et iure ferendi suffragium in comitiis generalibus potirentur, quibus Assistentis officio functi potiebantur. Mansit in officio Procuratoris usque ad diem 4 novembris 1630, quo a Summo Pont. per Breve illud munus assignatum fuit Mag. Hippolyto Finalensi. Fuit insuper S. Romanae inquisitionis Qualificator, atque e vivis sublatus fuit Empoliae die 9 novembris anno 1632. Opera eius sunt:

1. Affectuosa Colloquia animae ad membra et vulnera Christi, cum addictione nonnullorum soliloquiorum. Bononiae, 1609.

2. Mons Sion vel de oratione mentali. Bononiae, 1616 in 8.

3. Moralia in Passionem D. N. Iesu Christi. Tomi duo, prior impressus Ravennae anno 1620, alter ibidem an. 1625.

4. Lectulus Salomonis: id est: de praecipuis doloribus et gaudiis B. Mariae Virg., in duas partes divisus et Ravennae impressus anno 1624.

5. Bullarium Ordinis Erem. S. Augustini, in quo plures constitut. Apost. ab originalibus et Transumptis authenticis ab Innoc. III ad Urbanum VIII ad eumdem Ordinem spetantes collectae a P. M. Laur. Empoli e. o. Proc. Gen. Adiiciuntur Cataloghi Priorum Generalium, Capitulorum Generalium, Procuratorum et Assistentium Generalium nec non Praefectorum sacrarii Pontificii. Romae typis Camerae Apostolicae, 1629 in fol.

6. Compendium Bullarum Pontificiarum ad eumdem Ordinem spectantium. Typ. Camerae Apost. 1629 in 4.

7. Corona duodecim Apostolorum, sive de Symbolo fidei. Bononiae, 1629, in 4.

8. Septimana Spiritualis. Impressa.

9. Sacri Praeconis licentia, id est: de humanioribus literis a catholico concionatore in concionibus suis adhibendis.

10. Hortus praedicantium, id est: morales adnotationes et paraphrases in Evangelia et Epistolas Quadragesimae.

11. Thalamus coelestis sponsi id est: de adventu Domini in carne suscipiendi a fidelibus in mystico animae thalamo.

12. Marianum decus: sive: epithetorum, laudum, et encomiorum quibus SS. Patres et Ecclesiae Doctores Deiparam V. Mariam honestarunt, enarratio et explicatio. Ravennae an. 1640 typ, editum.

13. Plantus B.mae Virg. Mariae ad exercitandam nostram devotionem.

14. Optimum epuli condimentum: sive, perutilis memoria et meditatio mortis, cum caeteris quoque novissimis. Ravennae, 1648.

15. Speculum morale Sanctorum: id est: Sermones ac morales considerationes sopra centum Vitas Sanctorum iuxta menses per anni circulum. Ravennae, an. 1645 et 1647 Tomi duo atque alia. [pag. 40]

(Cfr. Herrera, T. II, p. 25 et in Addit. mss. ad vol. 2.m sui Alph. Aug., quae asservantur Matriti in Archivio Nationali; Ossinger, Bibl. August., p. 314; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 327; Lopez in Monast. August. Additamentis, p. 260 et 517, et alii).

Orsini Fr. Ioseph, Romanus, Sacrae Theol. Bacc., Augustinianae Congregationis Perusinae egregius alumnus, an. 1671 erat in nostro coenobio Firmano cursor atque studii magister; an. 1672 Lector metaphisicae Patavii et an. 1679 interfuit, iam S. Theol. Bacc., comitiis generalibus Romae habitis, in quibus die dominico 9 aprilis concionem ad Patres atque ad populum habuit, Crucifixum esse librum demostrans, in quo omnium virtutum genera Christiani addiscere possunt. An. 1685 Conventui S. Matthaei de Urbe praeerat, et in cap. gen. Romae celebrato optima atque pergrata eloquentia concionem habuit panegyricam in laudem SS. Philippi et Iacobi. Deinceps, ut Vicarius suae Romanae Congregationis, interfuit cap. gen. 1699. Diu vixit, atque posteris mandavit ea quae sequuntur:

1. Fedelissima Istoria di S. Maria Liberatrice di Viterbo, 1675.

2. Racconto di Boldrino Paneri da Panicale illustre guerriero, raccolto da diversi autori e da un breve ristretto delle sue glorie. Roma, 1700 per Paolo Moneta in 12. Extat in Bibl. Angelica, sicut et sequens.

3. Vita del B. Agostino Novello da Tarano in Sabina Agostiniano del P. Fr. Giuseppe Orsini del medesimo Ordine. Ex Vicario Generale. In Roma per Paolo Moneta, 1707 in 12.

4. Manuale Clericorum in quo volumina Decretalium, Extravagantium et Clementinarum collecta enumerantur, omnesque materiae juris canonici in V libros partitae remanent definitae iuxta compilationem factam a S. Raymundo, auctore Fr. Iosepho Ursini Ordinis Erem. S. Augustini Congregationis Perusinae Ex Vic. Gener. Magnum opus quod asservatur ms. in Archivio Ordinis in cod. Cc. 76, saec. XVIII ineunte, ff. 627, in folio pergrande una cum indice.

Ottardo Fr. Clemens, floruit saec. XVII incipiente atque edidit: Preces dovotissimae ad B. Virginem in quatuor magnis devotionis officiis distributas: quae tamen absque SS. Rituum Congregionis approbatione, suorumque Superiorum licentia impressae, per Decretum Sacrae Indicis Congregationis sub die 17 decembris 1613 editae notantur.

(Cfr. Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 289).

Pace-Forno Fr. Cajetanus, Melitensis Episcopus ac Rodiensis Archiepisc. natus est die 5 iunii an. 1809 ex honestis parentibus D. Francisco advocato Coronae, et D. Lucia de Baronibus Forno Panormitana, in insula vulgo Gozo prope Melitam. Anno 1824 augustiniano Ordini nomen dedit in conventu Notabilis, ibique solemnia vota nuncupavit die 24 augusti 1825. Studiorum curriculum in Melita incoeptum Neapoli complevit, et Lectoris gradum adeptus, Romam vocatus fuit ac statim Cornetum mittitur, ubi an. 1836 in cathedrali Ecclesia omnium plausu concionavit: studiorum Regens an. 1838 constitutus Pulcinii et Aquilae Augustinianam iuventutem docuit, ac postea educandorum [pag. 41] institutioni operam dedit. Magistrali laurea redimitus in suam Provinciam rediit ac an. 1847 in comitiis Generalibus, Romae habitis, electus fuit Prior Provincialis. Illius praesertim studio atque industriae debetur coenobii S. Augustini Valletae ampliatio, atque ibidem scholarum gratuitarum institutio cum magno totius emolumento, omniumque cordatorum hominum plausu. Anno 1857 die 25 septembris electus fuit a Pio Pp. IX, Episcopus Ebron, et coadjutor Melitensis cum futura successione. Et eodem anno Melitensi Episcopo, ac Rhodiensi Archiepiscopo, Publio de Comitibus Sant sponte addicanti, in utraque dignitate, die 3 decembris, successit. Dioecesis regimen adeptus alterum pro Clericis instituendis Florianae Seminarium erexit, in quo consuetis novas cathedras adiunxit atque apostolicum indultum obtinuit ut in eodem, post completum S. Theologiae cursus, doctoralis laurea alumnis conferri possit. Ecclesiam paroecialem oppidi Mustae prope Notabilem consecravit, primum lapidem posuit pro aedificanda alia parochiali ecclesia, in quodam Valletae suburbio, vulgo Hamrum, cui S. Cajetani nomen dedit, et cuius molitioni suis sumptibus liberaliter subvenit. In nostra Notabilis ecclesia altare majus marmareum erexit: e marmore item extruxit frontem sacelli SS. Matris de Bono Consilio in nostra Vallettae ecclesia et in cathedrali presbyterio; pluraque alia templa pro sacri cultus decore promovendo copiosis sumptibus ditavit. Interfuit Concilio Vaticano, in quo etiam cum omnium plausu peroravit; erat enim sacra eloquentia atque theologica doctrina praestans. Nec illi defuere externi honores; fuit enim Episcopus solio Pontificio Assistens, Patritius Romanus, et Eques Ordinis Francisci I. An. 1874 valetudinis reparandae causa Neapolim navigavit unde postea, medicorum consilio, Stabias profectus, ibidem Eccl. Sacramentis munitus e vivis excessit die 22 Iulii. Audito illius obitu Melitensis Popolus et Gubernium extraordinaria doloris ac luctus signa dederunt, quod ostendit illum omnium benevolentiam sibi comparasse. Ita Lanteri in Erem. Sacr. Aug., Vol. I, p. 109-110. Edidit:

1. Epistolam Pastoralem ad Reverendissum Capitulum, Universum Clerum Cunctos Fideles Dioecesis Melitensis. Vallettae, 1857, in fol.

2. Lettera Pastorale al Capitolo, al Clero ed al Popolo di Malta, Valletta, 1870, in fol.

Paci Fr. Ioannes, Ripae ortus saec. XV ineunte ex honesta familia. Adhuc iuvenis vehementer coluit pietatem, litteras, scientias ac artes pulchras; induitque cucullam Augustinianam. Vixit Bononiae amatusque fuit a concivibus propter eius candorem prudentia et in pauperes charitatem. Per duodecim annos praefuit monasterio S. Iacobi. Peritissimus fuit in Architectura et prospectum Ecclesiae B. M. Virginis in Via Galliera, nec non porticus vulgo dictas Via S. Donato repetunt suum auctorem nostratem Paci et eius effigies una cum effigie principis Iohannis Bentivoglio sub immagine B. M. Virginis, quae est in dicta porticu, clare attestant quantum apud concives ipse reputaretur. Legitur ibi sequens inscriptio in marmore sculpta: Ioannes Bentivolius, iunior, eques illustris ac Bononiensis Status Princeps Virgiliusque Malvitius curarunt ut haec porticus publica impensa instauraretur. Iohanne Ripano Theologo ipsi templo et operi praesidente anno MCCCCLXXVII, X Octobris.

Fuit etiam insignis theologus et apud Universitatem Bononiensem accepit titulum doctoris dignissimi. Edidit nostratis Aegidii Romani librum De Corpore Christi. (Cfr. Torelli, Sec. Ag., T. VI n. 25 in anno 1432 et T. VII, p. 319, ad an. 1481; nec non [pag. 42] Salvatorem Mupi, Guida della Città di Bologna, 1868; Garzoni, De rebus Ripanis in libro 3.o et eius elogium conscriptum a Romualdo Veccia, Ripatransone, 1877).

 

Pacini Fr. Antonius, Ravennas, S. Theol. Mag., postquam in praecipuis Ordinis subselliis, ac praesertim in Romandiolae provincia moderanda magnam rerum agendarum dexteritatem ostendisset, primum Commissarius Apostolicus per totum Lusitanae Regnum constitutus fuit, ac postea anno scilicet 1685 Proc. Gen. renuntiatus. Demum an. 1693 universo Augustiniano Ordini praeficitur, quem rexit usque ad an. 1699. Dicitur in Regesto 4 Generalis Nicolai Serani p. 87 ad an. 1702 vir meritorum et dierum plenus, deque Sacro Ordine nostro satis meritus, doctrina, ac matura in rebus agendis prudentia plurimum commendabilis. Obiit Ravennae die 20 iunii an. 1702 aetatis suae 79. Ex eius studio habentur:

1. Decreta edita pro Provincia Lusitaniae dum erat inibi Visitator Apostolicus. Extant Romae in Bibl. Angelica, Cod. 230 inter ff. 1-4.

2. Acta et Decreta Capituli Generalis Romae celebrati anno 1693 edita in Analectis August., Vol. XII, pp. 83-94.

3. Eius Litterarum Regesta Dd. 133-138 in Archivio Ordinis asservata. (Cfr. Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I., p. 320 et Fr. Io. Bapt. Cotta in opuscolo: Virtù operosa riconosciuta nell'elezione del P. Maestro Antonio Pacini, Bononiae, 1693, p. 70).

Pagi sive de Pagis Fr. Mathaeus, nobilis Mediolanensis, S. Theol. Mag. et sui aevi excellens concionator, obiit die 1 aprilis an. 1354, ut habetur, ait noster Herrera in suo Alphabeto Aug., T. II, p. 90, in Calendario defunctorum coenobii Mediolanensis, anno 1380 incepto per Lectorem Franciscum Francis. Eiusdem Fr. Matthaei Conciones, in charta pergamena exaratae, olim asservabantur in Bibliotheca eiusdem ad S. Marcum coenobii Mediolanensis. Nunc autem ubi reperiri possint, nescimus.

(Cfr. Argelati, Bibl. Mediolan., T. I, part. I, col. 1019; Picinelli, p. 429; Elssius, p. 477; Torelli, T. VI, p. 3, n. 7, et Ossinger, Bibl. Aug., p. 650).

Pagini Fr. Gaspar, Romanus, S. Theol. Mag., in variis suae Religionis Academiis sacram theologiam summa cum laude professus est. Verbi Dei declamator quoque eximius evasit. In Urbis Areopago cathedram Sacrae Scripturae anno 1606 consecutus fuit. An. 1614 in capitulo gener. hoc anno Romae habito ad studium Florentinum regendum pro an. 1616 destinatus fuit. Interfuit an. 1625, cum Romanae Provinciae praeesset, capitulo gener. in Urbe celebrato, atque in eo Iudicis causarum munere functus fuit. Nescimus quo anno obierit. Corrigendus videtur Prosper Mandosius, Bibl. Romana, Romae, 1682, T. I, p. 35, qui illum vocat Paganum, dum in actis Capitulorum Generalium Paginus vocetur. Item dicendum est de omnibus qui Mandosium sequuti fuerint. Reliquit: Concionum celeberrimum volumen.

(Cfr. etiam Christ. Iöcher, T. III, col. 1177; Ossinger, p. 650 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 155).

Pagliarini Fr. Ignatius, Picenus, floruit saec. XVIII; fuit theologus non spernendi nominis, atque typis subjiecit: Augustinianum de gratia Christi Systema ab iniquissima Baii et Iansenii haereseos insimulatione vindicatum. Ravennae Typis Landi, 1763. [pag. 43]

de Palatiolo Fr. Bartholomaeus, Beatus nuncupatus, cuius vitam, teste Pamphilo, scripsit P. Basilius de Ripa Brixiensis circa annum 1502, Paulo de S. Genesio Episcopo Helenopolitano dicatam, quamque compendiose descripsit P. Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 551. Vir fuit mire sanctitatis et Congregationis nostrae Lombardiae vere decus. In ea enim ab an. 1455 usque ad an. 1500 Vicarius Generalis quater extitit, Definitor quatuor vices, Praeses capituli semel, et an. 1492 Prior electus fuit conventus S. Mariae de Populo Urbis. Repetita toties electio Bartholomaei (ait Herrera, T. I, p. 99), et ipsum commendat et suam Congregationem. Illum quia toties a tantis viris eligi meruerit, et hanc, quia tam sanctum praesulem, maioribus etiam numeribus dignum, toties elegit. Brixiae spiritum Deo reddidit die 3 octobris an. 1502 aetatis suae 76. Post obitum plura patrasse miracula memoriae proditum est. Reliquit copiosum Martyrologium impressum, an. 1487, in quo plurimorum Beatorum ac Venerabilium Ordinis nostri merita commemorantur. Extat in Bibl. Angelica sub hoc signo H. 14-31, in cuius fine haec leguntur: Martyrologium nuper impressioni adhibitum: cuiusque religionis patres integerrimi nobis in lucem delatum est. Nec dubium a R. fratre Bartholomaeo de Palazolo ordinis heremitarum divi Augustini observantium accuratissima emendatum. Itaque impressum cura et impensis nobilium Ioannis Antonii de birretis ac Francisci de ghirardenghis sociorum. Papiae MCCCCLXXXVII. Idibus Martiis, in 4.

Palci Fr. Io. Guidus, Hetruscus, S. Theol. Mag., qui cap. gen. Bononiae anno 1753 celebrato interfuit tamquam Discretus Provinciae Senarum et in eo eiusdem Provinciae Prior Provincialis electus evasit, scripsit atque edidit: Compendio dell'Istoria della B. M. V. del Buon Consiglio con novena preparatoria alla Festa della medesima. Typ. Impr. an. 1757.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 422).

Palermo Fr. Iosephus, primas vitales auras traxit Semellii in Sicilia anno 1801. Parentes ejus frugi honestique conjuges multa benevolentia Augustinianam Familiam prosequebantur; quapropter huic unico ipsorum nato ob Tolentinatis Thaumaturgi venerationem Nicolai nomen imposuerunt. Grandiusculus effectus in patrio Jesuitarum collegio litteris addiscendis addictus fuit, qua in palestra ita egregie se gessit ut et ingenii praestantia et morum probitate inter caeteros condiscipulos praeluceret. Expertus autem optimam hujus adolescentis indolem, speique certae innitens illum in magnum Augustiniani Ordinis bonum evasurum concivis ejus P. Mag. Josephus Mistretta tunc Assistens, ac postea Generalis, persuasit parentibus ut suum Nicolaum Augustinianae Religioni donarent. Re itaque rite composita optimae spei juvenis cum septeno deno esset annorum cum praefato P. Mag. Josepho Mistretta anno 1818 Romam venit, ibique eremitarum cucullum indutus tyrocinium egit sub nostrate V. Stephano Bellesini, Nicolai cum Josephi nomine commutato. Post solemnia vota de more nuncupata studiorum curriculum Corneti, Viterbii, Perusiae, et Romae confecit, atque ubique mentis acumine, studendi alacritate, discendi ardore, atque profectus magnitudine nemini secundus habitus fuit. Suo tempore Regentis gradum et munus adeptus Augustinianam juventutem docuit Neapoli et Romae, ac postea hoc exoneratua officio factus fuit Ordinis secretarius atque exinde ad omnia et singula ejusdem [pag. 44] Ordinis praecipua munera raro exemplo gradatim pervenit; fuit enim Angelicae Bibliothecae Praefectus, Assistens, Procurator generalis, ac demum supremus Ordinis Moderator post Angeluccii obitum a Summo Pontiflce Pio IX electus, atque postea in Capitulo generali licet invitus ac reluctans a Patribus confirmatus. Super hoc igitur fastigium positus dignissimum se rectorem in omnibus exhibuit; erat enim homo numerorum omnium, nimirum; in rebus gerendis summa dexteritate praeditus, in difficillimis negotiis extricandis solertissimus, in consiliis ineundis sagax, in deliberandis consultus, in exequendis constans, in moribus corrigendis suaviter severus, regularis observantiae provehendae sollicitus, Eremitanae Familiae honoris promovendi studiosus, ad beneficia pronus, ad laborem impiger, ad vigilantiam jugiter intentus, ac demum, ne sim infinitus, ad agendum cum proceribus exquisita cultura atque urbanissima comitate ornatus. Ipsamet ingenua illius frontis serenitas, ipsemet oculis depictus animi candor, ipsa melliflui eloquii suavitas ipse labiis jugiter insidens lenis risus, ipsa tandem suffusa genis jucunda hilaritas arcanum quoddam ad omnium animos illi devinciendos illicium praeseferebant; quapropter nil profecto mirum si tot internae externaeque ejus dotes procerum, praelatorum, cardinalium, regum, ac ipsius etiam Summi Pontificis benevolentiam illi conciliarunt. Verum hactenus Iosephum nostrum nonnisi spectavimus quam intra Augustinianae Eremi confinia strenuitatem suam exerentem, operae igitur pretium est ut illum aliquantulum contemplemur etiam foras splendoris sui radios emittentem. Nam in primis fuit egregius concionator pergami eloquentia clarus atque non solum ad conciones compto gestu, canora voce, atque idonea modorum venustate pronunciandas aptissimus, verum etiam, quod non ita commune est, ad eas docte, erudite, eleganterque elaborandas peritissimus. Noverunt conspicua quaedam sacra Italiae rostra, novit Roma, novit Neapolis, novit ipsa regia aula parthenopeja, novit demum ipsa vaticana sixtina aedicula, ubi aliquando suae aureae eloquentiae venas aperuit. Fuit etiam socius celeberrimae romanae academiae Religionis Catholicae, atque illius dissertationes cum universali omnium plausu in eadem ab ipso recitatae apud publicam ephemeridem vulgo Civiltà Cattolica nuncupatam illustri praeconio commendantur. Item fuit consultor Congregationum S. Officii et Sacrorum Rituum, ejusque hisce de rebus prolatae sententiae ob judicii subtilitatem atque rationum pondus veluti oracula a caeteris habebantur. Tanti viri fama, quae inter romanas academias atque sacras Congregationes, percrebuerat ad aures pervenit immortalis. Pontificis Pii IX qui propterea illum anno 1848 inter paucos recensuit selectos theologos, qui peculiarem Gongregationem conflarunt pro dogmate immaculatae Deiparae conceptionis discutiendo, ejusque labores hac super re summa eruditione elucubrati ab E.mis Cardinalibus et Episcopis in vaticano Sixti IV sacello congregatis ingenti admiratione atque incredibili favore excepti fuerunt. Contigit autem sub idem tempus, anno scilicet 1854 ut rev.mus noster P. Mag. Castellani repentino atque inopinato letho extinctus Porphyriensem infulam, atque Apostolici Sacrarii praefecturam vacuam reliquerit; quamobrem laudatus Summus Pontifex non alium quam Palermo tunc universi Ordinis Moderatorem in utrumque ejus locum sufficere voluit, praecipiens interea ut Augustinianae Religionis sceptrum simul retineret. Huic jussioni Pontificis, invitus licet ac reluctans, annuit tamen infulatus noster, assiduis nihilominus interea praecibus ab eo postulans ut jam nimium suis humeris grave regiminis pondus ad sanctissimos pedes [pag. 45] deponere sibi liceret. Repetitis efflagitationibus cessit tandem Pontifex, ac propterea anno 1855 a Porphyriensi Episcopo ad Firmanum Priorem P. Mag. Paulum Micallef Melitensem Eremitanae Familiae gubernaculum transtulit. Verum, o vanas nostras spes, o inanes hominum contentiones! admodum parum potuit excellentissimus Antistes peroptato otio frui. Nam cum anno insequenti 1856 mense Septembri in Siciliam ad suos invisendos navigasset, ibidem postquam in Mazarensi Dioecesi plus duo puerorum millia paucis diebus sacro chrismate deliniisset, levi quadam febri correptus fuit, qua tamen contempta, eo quia instabant jam dies, quibus pro officii sui munere eum Romae adesse aportebat, contra medicorum consilium Panormum versus itineri se commisit, quo ut pervenit vehementiori febris accessu lecto se componere cogitur, inde postea per summum nostri Ordinis infortunium non amplius quidem Romam, sed et contra ad alterius vitae regionem iter prosecuturus. Pius aegrotus vitae terminum sibi imminere praesentiens, Ecclesiae Sacramenta petiit, iisque summa religione receptis, paulo post, heu nimium cito! nobilissimam animam efflavit, quarto nimirum calendas Novembris, cum aetas illius septenos octies nondum convertisset solis anfractus. Laudatus fuit publica oratione funebri (typis edita) a nostratibus PP. Mag. Beniamino Larena, et Nicolao Ciottoni, ac illius successores nostrates PP. Mag. Franciscus Marinelli Episcopus Porphyriensis, et Paulus Micallef Ordinis Generalis in nostra romana S. P. Augustini ecclesia, cujus decentius exornandae ipse inceptor et auspex fuit modestum quidem, sed elegans marmoreum monumentum suis expensis illi erigi curarunt.

(Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., Romae, 1860, Vol. III, pag. 294, et in Eremi Sacr., Part. I, p. 240). Eius vero scripta sunt:

1. De religione theses, Romae 1823, typis Lini Contedini, in 8, pp. 28.

2. Il Socialismo recato alla pratica è il più terribile flagello dell'umanità. Dissertatio recitata in Academia de Religione Catholica die 4 Augusti 1853 et in actibus ipsius Academiae inserta. Vide: La Civiltà Cattolica, 1853, An. IV, Ser. II, Vol. 4, pag. 98 et seq.

3. Lettera e ristretto del voto sull'Immacolato Concepimento di Maria SS.ma. Dissertatio inserta in opere: La solenne definizione del Dogma dell'Immacolato Concepimento di Maria SS.ma. Atti e documenti pubblicati da Mons. Vincenzo Sardi, Roma Tip. Vat. 1904, Vol. I, pp. 128-157 in folio.

4. Voto sul quesito, se dall'esame degli antichi Eulogi o contemporanei o di poco posteriori al secolo III, siano greci, orientali o latini e degli altri Eulogi susseguenti fino a noi si ricavi la pia sentenza della Chiesa intorno all'Immacolato Concepimento di Maria SS.ma ex sacra Liturgia depromptum. (Vide ibidem pp. 590-607).

5. Risposta del P. Giuseppe Palermo al Votum reservatum del P. Ferrari O. P. (Vide ibidem p. 904).

6. Votum pro sententia Immaculatae B. M. V. Conceptionis ab Apostolica Sede Dogmatice definienda auctore Iosepho Palermo O. E. S. A. (Vide ibidem Vol. II, Romae 1905 in Appendice I, pp. 315-394).

Palmieri Fr. Aurelius, Savonae die 4 maii an. 1870 ortus, et an. 1927 in Urbe, ab Ordine, a quo apostataverat, expulsus, ictu apopletico percussus, miserrime interiit. Et ehu! quam eius lapsum eluximus gravius quam ulla mater unicum filium. Etiam nunc, illum memorando non sustineo quin a lacrymis temperem. Illius enim confrater et amicus eram. Neapoli, in nostra domo, vulgo [pag. 46] Villa Neno Driscool ab an. 1885, per quinque circiter annos educatus, e nostra Congregatione S. Ioannis ad Carbonariam, in qua cooptatus fuerat, ad Augustinianos ab Assumptione Parisios transivit, ac peracto suo tyrocinio in quadam Galliarum civitate, ad orientales partes mittitur. Dein Constantinopoli, Athenis et aliis in locis suam fecit moram, et die 29 iulii 1893 ad Sacrum Presbyteratus ordinem evectus est. Anno vero 1902 apud nos rediit, novitiatumque iterum Neapoli perfecit, et die 5 iunii 1903 Augustiniam professus est regulam. Vixit postea instabilis ut erat, Romae, Cracoviae, Lublini, in Impenio Borussico, et tandem in America Septentrionali. Tergeste, dum iter per eam perageret, circa mores videtur naufragium fecisse, et in America Septentrionali, speciatim tempore belli, multum favore gubernii adlaboravit, cum linguas fere omnes Europeas maxime calleret. Vir magno ingenio praeditus, omnigena eruditione praefulgens, studio et operositate indefessus, philosophus, theologus, historicus magni nominis, poterat utique et Ordinem et Ecclesiam maximis ornare beneficiis; sed ehu proh dolor! parva eius humilitas, nimius amor sui, et quaedam effrenata lucrifaciendi libido eum perdidit; et si integram servavit fidem, non ita mores. Sexcenta et amplius Opera, dissertationes, opuscula, articuli vel opellae diversis in ephemeridibus tum gallicis, tum Anglicis et tum italicis circa varia argumenta edidit, praesertin in Oriens Christianus, et in Bessarione, in quibus multa ad quaestiones et historiam Onientalis Ecclesiae spectantia, summa eruditione referta, typis mandavit. Haec interim sunt quae in nostra ephemenide "La Madre del B. Consiglio" et in nostris Analectis recensita reperiuntur:

1. In Memoria del P. Agostino d'Aiutolo Agostiniano nel trigesimo della sua morte. Discorso. Napoli, Gargiulo, 1903.

2. De Monasteriis ac Sodalibus O. E. S. A. in Insula Cypro in Analectis Augustin. Vol. I, (1905-6), pp. 93-6-118-124.

3. La Chiesa Russa, le sue odierne condizioni e il suo riformismo dottrinale. Firenze, Libr. Ed. Fiorentina 1908, pp. XV 758, in 8.

4. Discorso sulla Madonna del Buon Consiglio. Maria ed i bisogni del cuore umano.

5. S. Giovanni Crisostomo nella letteratura Russa. Estratto dal vol. unico stampato a cura del Comitato per i festeggiamenti del XV Centenario di S. Giovanni Crisostomo. Roma Tip. Poliglotta della S. Congr. di Propaganda Fide, 1908.

6. De Tendentiis catholicis in theologia Russica.

7. La Bosnie-Herzégovine (Storia del cristianesimo in queste due provincie) in Dictionaire de Theologie catholique, Paris 1904, fasc. XIII, col. 1035-1049, fasc. XVIII (1906) et fasc. XIX, in quo quidem Dictionario quamplurima ipse scripsit et edidit.

8. La predicazione del Cristianesimo nell'isola di Cipro, Roma, 1904.

9. I Vicari patriarcali di Costantinopoli, Roma, 1904, pp. 75.

10. L'Abbaye de Grottaferrata et son IX centenaire, Pietroburgo, 1904 (estratto dal Vizantiiski Vremennik dell'Accademia delle Scienze).

11. I fratelli di Gesù secondo uno scrittore russo. Miscellanea di storia e cultura ecclesiastica. Anno VI, n. 3, Marzo, 1906.

12. Costantino Pobiedonostzev e la sua dimissione da Procuratore Generale del Santo Sinodo - Bessarione. Serie II, Vol. IX, Nov.- Dic. 1905.

13. Il ristabilimento del Patriarcato in Russia e le polemiche della stampa russa ortodossa - Bessarione, Serie II, vol. X, fasc. 88, Gen.-Febbr. 1906.

14. Il vecchio Cattolicismo e la Chiesa Russa - Studi Religiosi. 1906, Marzo-Aprile, an. VI, fasc. II, pp. 190-218. [pag. 47]

15. A proposito dell'economia agricola nell'impero Bizzantino - Rivista Storico-Critica delle Scienze teologiche. Roma, 1906, anno II, Aprile, n. 4.

16. Recensioni di riviste greche-russe. Rivista internazionale di scienze sociali e discipline ausiliari. Roma, 1906 an. XIV vol. XL.

17. Chronique litteraire arménienne, greque, russe, roumaine, bulgare; recension de l'ouvrage d'E. Likowoki, Die Ruthenisch -römische Kirchenvereiniguag. Revue d'Histoire Ecclesiastique, Lovanio, an. VII (1906) n. 2.

18. Un document inédit sur la rebaptisation des Latins chez les Grecs. Revue Bénédictine, Maredsons, 1906, n. 2, pp. 215-231.

19. Cronaca dell'Unione delle Chiese Orientali - Tra le Riviste Greche e Russe in Bessarione, Serie II, Vol. X (1906).

20. La mente e l'opera di Ermanno Schell, in Studi Religiosi, Firenze, 1906, fasc. III.

21. Un ufficio greco in onore dell'imperatore Niceforo Foca, in Rassegna Gregoriana, maggio 1906, an. V, n. 5.

22. La setta dei Mariaviti in Bologna. Rivista Storico-Critica delle Scienze teologiche, Roma, 1906, fasc. 6.

23. La societé archèologique Chrétienne d'Athenes: son histoire, son organisation et ses travaux. In Vizantiisskii Vremennik, T. XII, Pietroburgo, 1906.

24. Les fêtes du neuvième centenaire de Grottaferrata et l'Exposition d' art italo-byzantin. Ibidem, pp. 545-570.

25. Decouvertes byzantines - Le Père Ioseph Cozza - Luzzi - Giuseppe Botti. Ibidem, pp. 570-583.

26. Il prossimo Sinodo Generale della Chiesa Russa, in Rivista inter. di scienze sociali e disciplina Ausiliare Roma, 1906, an. XII, Vol. XII, pp. 161-187.

27. La Risurrezione del Patriarcato Russo. Ibidem, Roma 1906, an. XIV, pp. 481-514.

28. Die Georgische kirche und die Russificationspolitik im Kaukasus. (La chiesa Giorgiana e la politica di Russificazione nel Caucaso) in Historisch politische Blätter. Monaco di Baviera (1907), T. 89, p. 81-103.

29. La riforma della liturgia Russa in Rassegna Gregoriana, 1907, an. VI.

30. La stampa e la vita del Raskol russo in Bessarione, Roma, 1906.

31. I nomi di Dio nella Teologia Coranica. Ibidem. Anno X, pp. 89-310.

32. La poesia delle Tombe presso i Greci moderni. Ibidem, p. 191-310.

33. La teologia cattolica in Germania in Studi Religiosi. Firenze, 1906 anno VI, pp. 420-468.

34. Academia ecclesiastica Kazanensis et polemica christiano- islamica in Slavorum Litterae Theologicae, Praga 1906, an. II, pp. 251-256.

35. Il Monachismo e la riforma dell'episcopato Russo in Rivista Inter. di scienze sociali ecc., Roma 1906, an. XIV, vol. XLII, p 161-198.

36. Dosideo Patriarca Greco di Gerusalemme (1641-1707). Contributo alla Storia Greco-Ortodossa nel secolo XVII. Firenze, Libreria Editrice Fiorentina 1909, pp. 96.

37. Il Progresso dommatico nel concetto Cattolico. Firenze, Libreria editrice 1910, in 8.

38. Theologia dogmatica orthodossa (ecclesiae graeco-russicae) ad lumen catholicae doctrinae examinata et discussa. Libreria Editrice Fiorentina, T. I. Prolegomena, 1911. Edidit postea T. II. Opus magnum ingenti eruditione refertum.

39. Nomenclator Litterarius Theologiae Orthodoxae Russicae ac Graecae Recentioris, Vol. I, Pragae, 1910. Sumptibus Academiae Velehradensis Typis Veritatis, pp. 158. [pag. 48]

40. La Sacratissima Ostia che si venera in Offida. Storia e Documenti. Roma, Typ. E. de Gregori 1913, pp. VI-141.

41. Two Masters of the Byzantine Mysticism. Dionisius the Areopagite and Maximus the Confessor. In Commentario The American Catholic Quarterly Review. April 1916.

42. The Religions Ideal of the Slavophils, in The Dublin Review, 1916, pp. 266-288.

43. Catholic Unity and Protestant Disunion in The Catholic World, May, 1916, pp. 196-207.

44. The united Rutheniam Church of Galicia under Russian Rule. Ibidem, Iune, 1916 pp. 343-360.

45. The validity of Anglicam Ordinations in modern Russian Theology (1840-1866). Dissertatio evulgata in The American Catholic Quarterly Review. April 1916, vol. XLI, n 162, pp. 194-211.

46. Alexandrian Misticism and Mistics of Christian Virginity. Ibidem. Iuly, 1916, n. 168, pp. 390-406.

47. Cataloque of the writingo of Aurelius Palmieri O. S. A. D. D. Part. I, Boston, 1916, pp. 29. Centum sexaginta et unum numerantur libri et dissertationes in hac prima Parte Catalogi. Partem II non vidimus. Qui vult ergo de illo et de eius operibus ultra sese certiorem facere adeat ad hos catalogos ac ad ephemerides apud quas illius elucubrationes editae fuerunt, vel apud Institutum Orientale, in Via Nazionale Romae erectum, cui suam bibliothecam reliquit. Parcamus sepulto, et oramus ut illius bonus Deus misereatur.

Palmieri Fr. Nicolaus, Siculus, anno 1436 in publica Senensi universitate logicae professor, orator, philosophus ac theologus illustris, fidei catholicae defensor et haereticorum expugnator acerrimus, qui annos 28 summa cum laude in agro Dominico laboravit, variaque suae doctrinae monumenta in lucem emisit. Cum esset sacellanus ac familiaris Card. Alberti Florentini die 11 ianuarii an. 1440 ab Eugenio IV Cathacii in Calabria Episcopus inauguratus fuit. Verum post aliquot annos illam sedem sponte dimisit, et die 2 iulii 1445 ad unitas dioec. Hortae et Civitatis Castellanae translatus fuit. Hanc mortalem vitam cum aeterna commutavit Romae an. 1467, aetatis suae 65, et in templo S. Augustini illius corpus humo mandatum fuit, et eius imago toreumate repraesentata cum inscriptione narrante quae supra. (Cfr. Schrader, Monument Ital., p. 125; Forcella, Iscr. delle Chiese di Roma, T. V (1874) p 13; Herrera, Alphab. Aug., T. II, p. 187; Elssius, p. 517; Ughelli, T. I, col. 601; Attardi, Il Monachismo in Sicilia, p. 69; Lanteri, Erem. S. Aug., Part. I, p. 67, et Postr. Saec. sex R. A., T. II, p. 186. Scripsit: De menticantibus Ordinibus tractatum, asservatum in Cod. Vat. Lat. 4158. (Cfr. L. Oliger, Ein unbekaunter Traktat gegam die Mendikantem von Nikolaus Palmierius O. S. A Bischoffs von Orte nei Franziz-Kanislhe Studien III (1916) p. 77-92).

Pambianco Fr. Philippus, S. Theol. Mag., Costacciari in Umbria die 2 iulii 1878 natus, die 6 nov. 1894 habitu Augustiniano Carpineti indutus, ac inibi die 7 nov. 1895 professus, S. Presbyteratus Ordinem die 25 decembris 1901 suscepit. Sua curriculorum studia perfecit tum Viterbii cum Romae. Lector renuntiatus, nostros alumnos per aliquot tempus docuit. Inde in Narniae civitate nominatus Parochus illius nostrae Ecclesiae nonnullis annis inibi commoratus est; Americam Septentrionalem inde petivit, et Philadelphiae in conventu S. Mariae a B. Consilio suam cum zelo praestitit operam usque [pag. 49] dum ad Conventum SS.mi Rosarii in civitate S. Laurentii (v. Lawrence, Mass.) non fuit translatus, quo nunc vivit ad bonum Italorum illic commorantium totus intentus. Bono gaudet ingenio, studia impense persequitur, morum integritate praestans, benevolentiam atque existimationem apud omnes sibi conciliavit. Scripsit atque edidit:

1. Il Giubileo. Significato, storia, beneficii. Anno Santo, 1925. Latin Printing Co. 1029 Sout St. Philadeiphia Penna, in 16 pp. 77.

2. Cattolicismo e Civiltà Italica. Agli Italiani d'Italia e fuori d'Italia. Ibidem, 1926, in 12, pp. 281.

3. Monita Sancti Augustini Doctoris Ecclesiae usui Sacerdotum, Clericorum ac Christifidelium per singulos anni dies distributa. Romae typis Poliglottis Vaticanis, 1931 in 32, pp. 183.

Pambianco Fr. Philippus, (ADDITAMENTA, pag. 78) de quo egimus in V. III, pag. 48 edidit perelegans opusculum continens: Monita Sancti Augustini, Doctoris Ecclesiae, usui Sacerdotum, Clericorum ac Christi fidelium per singulas anni dies distributa. Typis Polyglottis Vaticanis, 1931, pp. 184.

Panceri Fr. Ioan. Bartholomaeus a S. Claudia, Mediolanensis, vir magnae eruditionis, alumnus Congregationis Discal. Italiae, in Mediolanensi monasterio SS. Cosmae et Damiani Augustiniano habitu indutus, ibi solemnem professionem nuncupavit, et tam ipsum coenobium quam totam suam Congregationem illustravit saec. XVII et initio saec. XVIII; nam erat, inquit Ossinger, p. 654, in rebus historicis ad miraculum excultus perspicacis ingenii acumine clarus, dicendi facultate praecellens, cum poetice, tum soluta oratione dissertus. Praefuit suae Provinciae atque an. 1674, 1692 et 1701 extitit Romae definitor generalis et per Germaniam Commissarius Apostolicus. Obiit Romae in eoenobio Iesu et Mariae an. 1719; iuxta autem H. Hurter, in suo Nomencl. Lit., T. IV (1910) col. 908, ubi perperam illum vocat Franciscum, supremum diem clausit die 18 iunii 1711. Opera eius sunt:

1. Litterae Apostolicae, decreta et alia hujusmodi pro Congregatione FF. Erem. Ex calceatorum Italiae et Germaniae Ordinis S. Augustini, a primo suae institutionis anno 1592 usque ad an. Iubilei 1675, Romae, 1676 in fol.

2. Rinforzo dello spirito religioso con dieci giornate di ozio santo, appreso nella scuola del gran P. S. Agostino. Milano, presso Francesco Vigone, 1697 in 8, et an. 1699.

3. Lustri storiali de' Scalzi Agostiniani d'Italia e Germania. Milano, per il Vigone, 1700 in fol.

4. Cronica generale di tutta la riforma degli Agostiniani Scalzi, non solo in Italia, ma ancora nelle Spagne e nella Francia. Vol. 5, quae mss., ut coetera opera quae sequuntur, extabant Mediolani in coenobio SS. Cosmae et Damiani.

5. Chronismum rerum Mediolanensium ex probatis historicis ab anno urbis conditae 2277 ad annum Christi 1492. Vol. 22 in fol.

6. Rerum Mediolanensium Insubres et alii scriptores, eorumque tempora, circa quae floruerunt usque ad annum 1692.

7. De vita et baptismo S. P. Augustini, et Ordinis Eremitici institutione.

8. De Basilica et duobus monasteriis S. Petri in coelo aureo Papiae, ac de inventione corporis S. P. Augustini.

9. Quaresimale Ambrosiano con sermoni del S. Rosario.

Panvinii in Romano nostro studio, in qua an. 1551 renuntiatus fuit Lector, socius, teste Ferdinando Ughello, T. I, col. 1241, n. 54, 10. Discorsi sulla novena di Natale.

11. Varie cantate spirituali.

12. Discorsi per principio di governo, di visite regolari, per professioni religiose ecc.

13. Discorsi sopra la regola di S. Agostino, e varie cose predicabili tratte dalle opere del S. P. Agostino. Vol. 12.

14. Notizie ricavate dalle scritture del Monastero di S. Martino di Monza delle Monache di S. Agostino riguardanti il detto monastero. (1693). Sunt Mediolani in Bibl. Braitense in cod. 8. [pag. 50] (Cfr. Argelati, Bibl. Script. Mediol., T. II, part. I, col. 1024 et Tani, Commentaria cit. p 113-115 ex nostrate Ossinger in sua Bibl. Aug. pp. 654-55).

de Pandino Fr. Timotheus, Cremonensis, Congregationis Lombardiae, quem Ludovicus Civitellius in Historia Cremonensi, fol. 361, sub an. 1569 eximium theologum appellat, eodem actus spiritu, qua Theophilus Gallinone, in concionibus, quas ad populum habuit durante quadragesima in ecclesia Cathedrali, sic populo persuasit opem mendicantium Cremonensium ut ad illorum refrigerium et subventionem Hospitale Dulciis in vico S. Apollinaris situm, sub titulo Divi Alexii fuerit erectum, eisque ad habitandum concessum, electique viri probi ex ipsa civitate, singulis annis mutandi, ut de eorum congruis elementis providerent. Quod opus, ut addit Civitellius, mox ampliatum valde ex elemosynis piorum redditumque magnificum. Sed Civitellius confundere videtur Timotheus iste cum Theophilo de Trivilio de familia Gallinoni, cui omnes nostrates historici tribuunt idem opus. Ab anno 1550 ad annum 1562 pluries Timotheus in eadem Congregatione Lombardiae fuit Definitor, pluriesque Prior, videlicet predicto an. 1550 conventus Civitatis Castelli, anno 1555 Prior Regii, an. 1560 Congregationis Visitator, an. 1558 Prior et Definitor Cremonae, atque an. 1562 eadem munera Ferrariae exercuit. Ex hoc anno in actis illius Congreg. nulla amplius illius fit mentio. Ex Herrera, T. II, p. 460 sui Alphabeti Aug. Reliquit: Volumina quatuor Concionum pro Quadragesima, quae tamen typis in lucem non prodierunt. (Cfr. Arisi, Cremona Litt., T. II, p. 319; Torelli, Sec. Agost., T. VIII, p. 530, et Ossinger, p. 655).

Pandolfo Fr. Bernardus, Neapolitanus, S. Theol. Mag. et Congregationis nostrae S. Ioan. ad Carbonariam alumnus qui, ut Discretus suae Congregationis, interfuit Cap. Generali an. 1636 Romae celebrato, in lucem emisit: Vita, morte e miracoli del B. Giovanni di Dio fondatore della Religione de' PP. Fate Bene Fratelli, composta in lingua spagnuola dal P. Fr. Antonio de Govea, dell' Ordine Erem. di S. Agostino tradotta nell'Italiano da Fr. Bernardo, Sacerdote dello stesso Ordine. Madrid per Tomasso Gionta, 1624 in 4.

Panfilo Fr. Ioseph, Veronensis, sui concivis celeberrimi Onuphrii tam generis nobilitate, quam omnigena doctrina, et de antiquitate optime meritus, vir fuit in historia et lectione antiquorum Patrum, atque notitia bibliothecarum, ac arte musica insignis. Octo post annos, cum jam esset in S. Theol. Magister, patrii conventus in Veneto gen. capitulo Prior nominatur, et anno 1568 a S. Pio V, Aegidio de Valentibus Episcopo Nepesino et Sutrino defuncto, Praefectus constituitur Sacrarii Apostolici et Scholae cantorum Capellae Pontificiae. Anno vero 1570 die 7 febr. Signiae in Latio Episcopus inauguratur. Sacristae minus exercuit sub praefato Pio V et Gregorio XIII, et an. 1574 ad suam Signinam Ecclesiam, quietis amore ut ait Elssius, p. 114, sese recepit, ubi anno 1579 die 26 aprilis synodum coegit, cuius etiam statuta typis evulgavit. Tandem naturae satisfecit in patria sua an. 1581 atque penes nostrates in templo S. Euphemiae humatus fuit. Ex eius laboribus extant:

1. D. Aegidii Columnae... Theoremata de corpore Christi opus mare eruditum, planeque necessarium: nunc denuo longe quam [pag. 51] antea, opere fratris Iosephi Veronensis cum emendatius, tum diligentius excussum. Cui supra priorum editionum accessit rerum ac verborum toto opere memorabilium copiosissimus index. Romae, Bladus, 1554 in fol.

2. D. Aegidii Romani... De regimine principum libri III. Romae, Bladus, 1556 in fol. Auspiciis et iussu Rev.mi P. Fr. Christophori Patavini totius Ord. Fr. Erem. S. Aug. Prioris Generalis, Fr. Iosephus Pamphilus Veronensis opus restituens... impensa Fr. Io. Antoni P. Patavini summa diligentia edi curavit.

3. Chronica Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini. Romae, ex Typ. Ferrari, 1581 in 4.

4. De multarum et gravissimarum in Ecclesia ceremoniarum origine liber. Asservatur ms. in Sacrario Apost. Vaticano.

5. De benedictione Agnus Dei, ms. Eidem Pamphilo hic liber et sequentes tribuuntur a Codice coaevo Vat. Lat. R. II. 62, f. 144.

6. De canonibus Apostolorum et Epistolis aliquorum primorum Romanorum Pontificum, ms.

7. De Sacris ritibus apud veteres Pontifices in conficiendis et administrandis Baptimatis, Chrismatis et Sanctae Eucharistiae sacramentis, libri III, mss.

8. De stationibus apud antiquos christianos liber 1, ms.

9. De Eulogiis et conviviolis seu dilectationibus quas prisci Christiani Agapes appellabant libr. II, ms.

10. De exorcistis et antiquo ritu torquendi et expellendi demones lib. 1.

11. Commentaria Romanorum Pontificum ms.

(Cfr. Pamphilus ipse in sua Chronica, f. 132. v.; Herrera, Alphabetum Aug, T. I, p 443; Ossinger, p. 653; Rocca in Chronhistoria Ap. Sacr, p. 343: Maffei, Ver. Ill. Part. II, p. 421; Tiraboschi, St. della Lett. Vol. VII, Part. I, (Modena. 1757) p. 330; Lanteri, Prostr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 326, et in Erem. S. Aug. Part. I, p. 166).

Panizzoni Fr. Augustinus, alumnus Congreg. Lombardiae; vixit saec. XVI et fuit Lector ac in theologicis disciplinis satis excultus. Ipsius cura et diligentia in lucem prodiit opus nostri Aegidi Romani in Artem veterem, nempe de universalibus praedicamentis, postpraedicamentis et perihermenias Bergomi, 1591, typis Venturae in 4.

(Cfr. Ossinger, p. 655).

Pannocchieschi Fr. Andromacus, ex Comitibus Ilicii, Senensis, inter Eremitas S. P. Augustini, avitae abrenuntians nobilitati ac Senis in conventu S. Martini habitum suscipiens an. 1567 cooptatus est, suam professionem emittens in conventu Iliceti anno insequenti. Huius viri eximias laudes, virtutes et merita longum esset referre. Sat itaque eum dixisse animarum aucupem, seu venatorem; Oratoria enim Divi Bernardi Senis inter Martinianas aedes, Crucifìxi Florentiae intra Stephanianas, et Divi Sebastiani Prati intra Annianas non tam lapidibus quam operibus excitavit. Obiit Romae an. 1595 et in monasterio S. Mathaei in Merulana sepelitur. Reliquit Epistolas quamplurimas quae undique redolent sanctitatem et quae in bibliotheca monasterii S. Martini Senis asservabantur.

(Cfr. Landucci, Silva Ilicetana, Senis apud Bonettos, 1653 p. 131).

Panormita Fr. Dominicus Antonius, Siculus, vir doctus et in munere praedicandi non inelegans, cuius ex historia Ravennate meminit noster Herrera, T. I, p. 201, Ioan. Baptistam Rubeum illustrissimi Carmelitarum Ordinis Generalem, Romae defunctum et in tempio S. Martini in Montibus tumulatum, [pag. 52] pro rostris laudavit an. 1578 iussu Thaddaei Perusini viri clarissimi, Erem. Augustinianorum praefecti generalis. Ex eius ingenio igitur habetur: Oratio in funere... P. I. B. Rubei Carmelitarum generalis praefecti, Venetiis, 1579, in 4. (Cfr. Ossinger, p. 296).

Panormita Fr. Paulus, Ord. S. Aug. vixit saec. XVI ineunte. Discipulum fuisse videtur Mag. Secundi Contareni de Venetiis, nam an. 1491 ipse erat in Conventu Venetiarum cursor theologiae, dum Secundus erat inibi studiorum Magister Regens. Dicitur ab Ossinger p. 656 vir honestate praestans ac doctus. Una cum praedicto Contareno emendavit ac edidit opera quorum tit.:

1. Super libros de anima. Quaestiones de sensu agente et de sensibilibus communibus ac de intellectu Cajetani Thienensis.

2. Item: De substantia Orbis Ioannis de Gandavo. Emend. Secundus Contarenus et Paulus Panormita Ord. Erem. S. Aug. Venetiis, Typ. Greg. de Gregoriis, 1505 ff. 115 in fol. (Cfr. Panzer, VIII, 422 et 699 nec non Rosenthal in suo Cat. XCII, n. 34).

Pantani Fr. Antonius, honesto genere ortus Prati anno 1686, familiae nostrae nomen dedit viginti tres annos natus, scilicet reparatae salutis 1709, et inter alumnos perantiqui, elegantissimi et pulcherrimi Conventus S. Spiritus Florentiae adscitus. Coluit vero ingenium tanta studiorum assiduitate ut praeconceptam quoque de eo spem longissime superaverit. Exactis enim studiorum curriculis perfunctusque Regentis munere in Brachianensi, Viterbiensi et Anconitano gymnasiis insigniorem lauream, quam Magisterium dicimus, a Fulgentio Bellelli Augustinensis Ordinis moderatore, viroque doctissimo, anno 1730 Recineti consecutus ac Florentiam reversus inter Doctores Universitatis Florentinae, quam Theologorum Collegium appellant, plaudentibus omnibus cooptatus fuit. Rexit vero non semel magna prudentia et sedulitate commemoratum Florentinum coenobium, ac universam Pisanam provinciam; atque triginta annorum spatio cum singulari animarum profectu in permultis et conspicuis Italiae locis sacras habuit conciones, ceteraque omnia religiosissimi et optimi viri munera accuratissime explevit. Cum vero ita a natura comparatus esset, ut solitudine plurimum delectaretur, ad animum exhilarandum, perfectis iam Theologicis studiis, et sacris concionibus ad limam redactis sacrae poesi sese applicuit, celebriores Italos ac praesertim etruscos solerter et accurate imitatus. Scripsit itaque hoc in genere octo volumina, majori ex parte rythmis quos a verborum sono et Carminis brevitate Sonetti Italica lingua dicuntur, genus rythmorum difficillimum et venustissimum. Edidit et soluta oratione complura horumque nonnulla in lucem prodiere. Dedit quoque operam, ut Theodorae Coelestis Sororis suae, quae cum magna Sanctitatis fama decessit Florentiae die 7 Ianuarii anno 1733 in Florentino S. Ursulae monasterio ubi S. Francisci Regulam professa fuerat. Tractatus Ascetici, variique Sermones atque epistolae in tria volumina distribuerentur; cunctaque eiusdem sanctimonialis scripta perlegit recensuit, illustravit addita eiusdem Theodarae vita. Vixit igitur Antonius noster morum suavitate, studiorum cultura, probitate vitae, ac virtutum splendore omnibus acceptissimus usque annum 1750, et ea, quae sequuntur, exaravit, quorum tit.:

1. Quaestiones selectae in universam Theologiam. ms.

2. Quadragesimale Italica Lingua. ms.

3. In vetus ac novum Testamentum, carmina quae Sonetti dicuntur 105, ms. [pag. 53]

4. In Sanctorum solemnitates, versus seu carmina eiusdem generis 72. rns.

5. Complura alia in viros doctos et res ab eis gesta.

6. Itidem alia num. 133 varias perceptiones ad morum regulam pertinentes ex sacris litteris, Patribus, Philosophis, et aliis depromptas continentia. ms.

7. Carminum Italicorum ad civilem honestamque vitam instituendam. Volumen aliud, in quo Proverbia Salomonis versa explicata, aliaque plura comprehendutur. ms.

8. Miscellanea cum rythmis aliis 106 de vario argumento aut sacro aut morali conscriptis. Ms.

9. Hymni quotquot in Ecclesia leguntur, Sequentiae, Cantica, Symbolum Athanasianum atque S. P. Augustini sermones permulti, etrusco carmine expositi. Ms.

10. Oratoris Ecclesiastici Institutiones, versibus ternariis patria item Lingua descriptae. Ms.

11. Vita Theodorae sororis suae Sanctimonialis in Florentino S. Ursulae Monast. Ms.

12. Vita D. N. Iesu Christi ex Evangeliorum libris diligenter collecta. Ms.

13. Vita S. Annae Genitricis Beatissimae Mariae Virginis. Ms.

His omnibus ad praelum paratis accesserunt Opuscula aliqua in Lucem emissa in patrio idiomate, videlicet:

14. Regole per camminare nella via della cristiana perfezione.

15. Brevi notizie della Città di Prato si nel Temporale come nello Spirituale.

Haec ex quodam ms. in Archivio Ordinis asservato in quo dicitur ea omnia adservari in nostro S. Spiritus coenobio Florentino.

Pantucci Fr. Terentius, Picenus, S. Theol. Lector, atque in Melitensi Seminario phisicae et metheseos professor vixit saec. XIX, et in eadem insula typis edidit libellum sub hoc tit.: Sulla questioni correnti ecc. Malta, 1862. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 364).

Panvinio Fr. Onuphrius e generosae et antiquae familiae stirpe, Veronae, die 23 Februarii 1530, generatus, parentes habuit Onuphrium Panvinio et Bartholomaeam Campagna, qui in baptismo eorum nato Iacobi imposuere nomen. Patre an. 1536 orbatus et sub Rev. Hieronymi Panvini, eius avunculi, tutela benigne susceptus, Ioan. Baptista Marchesino et Ambrosio Veronensi Augustinianis ac doctissimo Daniele Aliense institutoribus, in patria humaniores litteras didicit. Erat autem in puero, praeter docilitatem ingenii, summa suavitas oris ac vocis, ut non solum celeriter acciperet quae tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret. Duodecimum aetatis non excedens annum S. P. Augustini instituti vestes, Veronae, in coenobio Sanctae Euphemiae assumpsit, et ab hac aetate (ut ipse idem in Antiquitatibus Veronensibus, lib. VIII, pag. 136 fatetur) historicorum volumina evolvere atque historias conscribere exorsus, ad tantam famae celebritatem in hac palestra pervenit, quantum universalis omnium consensus testatur, atque tot, tantaque, tantique pretii volumina de rebus ut plurimum antea latentibus in lucem emisit, ut iure mirentur omnes qua ratione admodum iuvenis tam multa, non quidem scribere sed vel etiam tantummodo legere potuerit. Quapropter Iacobus Gaddus, nobilis Florentinus, haec de tam portentoso viro exaravit: "Non multis annis opera tot Onuphrius scripsit, ut nihil legere potuisse, tot aliena legit, ut nihil scribere videatur". Perspecta igitur incomparabilis pueri excellentia, Hieronymus Seripandus, aequissimus ingeniorum aestimator, dum anno 1545 [pag. 54] Veronae per aliquot dies moraretur, illum statim ad studium Neapolitanum misit ac postea, anno videlicet 1549, Romam arcessivit, ibidem procul dubio tum Ordini, tum universae litterariae reipublicae utiliorem futurum. Et revera impensissime studia sua tenens a Christophoro Patavino, qui in officio generalatus an. 1551 Hieronymum Seripandum suffecit, prius ad Cursoratum, die 25 Decembris 1552 ad Lectoratus gradum, ac demum, insequenti anno, ad studentium Magistrum in Romano nostratum Athenaeo promotus fuit. Parum tamen hoc in munere mansit, nam paulo post in Florentinum S. Spiritus coenobium ad erudiendam Augustinianam pubem destinatus fuit: videtur tamen id exsecutioni demandatum non fuisse, nam ex Ordinis regestis constat illum paulo post Romae degentem a praefato Generali Christophoro Patavino die 20 Augusti 1553 veniam impetrasse manendi in Urbe extra claustrum, ut commodius historicis monumentis colligendis operam dare posset. Et revera Panvini genius eum ad anteactorum abdita rimanda potius, quam ad speculativas scientias terendas impellebat. Quae quidem studia non solum diuturna longaque lectione comprehendi, sed etiam multorum clarissimorumque virorum congressibus, colloquiis, percunctationibusque perfici possunt. Contemporaneis apparuit itaque veluti scientiae operositatisque miraculum, omnesque studio suo incitabat: quo in numero fuerunt Angelus Massarellus, iurisperitissimus Antonius Augustinus, Octavius Pantagatus, Annibal Carus, Benedictus Aegius, Achilles Maffei, Gabriel Faernus, Gentilis Delfinus, Bartholomaeus Marliani, Vettori, Lippomanus, Octavius Buccapaduli aliique quamplurimi doctissimi viri, quos consuetudine sua sic sibi devinxit ut nemo iis perpetuo fuerit carior. Cognita interim tanti viri doctrina eiusque circa litterarios labores indefessa sedulitate Cardinalis Marcellus Cervinus, qui postea ad Summum Pontificatum ascendit, illum ad se vocavit, atque applicuit ad suam familiaritatem et amicitiam a morum similitudine coniugatam, illiusque ingenium ad res sacras pertractandas, hucusque namque Panvinius eruditioni profanae totum se dederat, convertit. Quod quidem ipse religiosus testatus est in Pontificum Vitis (Coloniae, 1568, p. 430), quum de haereseos compescendae disciplinaeque ecclesiasticae reformandae illius integerrimi Purpurati firmissimo proposito loqueretur his verbis: "Sanctissimam hanc eius mentem, ego, non aliis referentibus, sed ex familiaribus sermonibus inter nos habitis, dum Cardinalis esset, optime novi: me enim multum dilexisse visus est. Amicitias namque quas iam inde usque ab adolescentia coluit, constanter usque et ad ipsum pontificatum maximum retinuit". Et p. 344: "Ante annos circiter XIV, hortatu Marcelli Cardinalis S. Crucis, quem postea summum pontificem vidimus, cui ego me tunc temporis in clientelam totum dederam, beati et sanctissimi illius viri virtutes admiratus ab historiis profanis conscribendis ad ecclesiasticas res usque ad ea tempora, a paucis tentatas aut omnino neglectas, tractandas et explicandas animum converti". Ex hac amicitia Panvinius in spem maximam adducebatur, et profecto Marcellus illum extulisset, nisi ipsemet, 22 diebus post ab exaltatione suscepti pontificatus, iubente libitina, vitam relinquere coactus fuisset. Acceptissimus etiam fuit Cardinalibus Morono, Sirleto, Antoniano aliisque S. R. Ecclesiae Principibus, nec non Etruriae Duci Cosimo Mediceo, Philippo II Hispaniarum Regi, Ferdinando I et Maximiliano II Romanorum imperatoribus, atque Summis Pontificibus Paulo IV et Pio IV, apud quos summo semper in pretio fuit, ac ab ipsis variis muneribus locupletatus. At super omnes eum adamavit Cardinalis [pag. 55] Alexander Farnesius, quocum per XIIII circiter annos in contubernio familiarissime vixit, quique nihil nisi ingenio perfectum, virtuteque absolutum approbare consueverat. Interim studiorum causa varias regiones et civitates Italiae atque Germaniae peragravit, ita ut magna veterum monumentorum copia instructus, eius opera aggrediretur alacri animo ac absolute perficeret. Tot labores praemio dignissimos R.mus Ordinis Generalis remunerari cupiens, ut aliqua ex parte ostenderetur quanti etiam apud Ordinem ob eius virtutes tenebatur, illum, die 21 Augusti 1557, in Sacrae Theologiae Magistrum promovit ac ab E.mo Cardinali Farnesio Doctoris insignia recepit. Duos post annos Venetiis cum moraretur "Onuphrius Panvinius, (scribebat ad Antonium Augustinum Paulus Manutius), ille antiquitatis heluo, spectatae iuvenis industriae, et ingenio, ut probitate praestans, hic est, eritque, ut video, in aliquot menses. Imprimit suos Fastos cum commentariis, et interim adornat alia: saepe litigat cum Sigonio nostro: sed utriusque bonitas, mutuus amor, excellens ad cognoscendam veritatem iudicium, facit, ut inter eos facile conveniat" (Cfr. P. Manutii Epistolarum lib. II, Epist. 4, Venetiis, 1560). Magna quoque pars et praecipua extitit gloriosae illius Pontificiae Vaticanae Academiae "ex qua olim (ut ait Rocabertus in Biblioth. Max. Pont., T. XVII, in praefactione) Principes, Reges, Cardinales et Pontifices prodierunt, quae non mediocris tanti viri extitit, praecipue cum exteri venirent ad invisendum potius Panvinium, quam praetiosissima illius verae Pontificiae Bibliothecae mss., sicut olim historicum Livium exteri invisebant, prae magnificentissima Romana civitate". Et revera admiratio in eum erat omnino universalis. Et Truckes Cardinalis Augustanus, Iacobus Fugger, Antonius Perez, Alphonsus Chacon, Andreas Schnamback, Gerez, Antonius Augustinus, Sigonius, Hieronymus Ruscelli, Andreas et Bernardinus Loredan, Hieronymus Taleti aliique quamplurimi viri doctissimi eum permaxime commendabant. Eruditissimus Ubertus Goltzius non dubitabat Panvinium appellare "persona virtuosa, e dotta, candida e leale"; Taleti suas historias edere nolebat antequam ab ipso Panvinio lectae fuissent "tenendo il giudizio suo di maggior portata che del resto de' scrittori de' nostri tempi"; Latinus Latini Viterbiensis historicas atque chronologicas coniecturas Panvinianas diligenter considerans, non absurdas, non leves, sed maxime consentaneas atque probabiles censeri affìrmabat, et Balutius in conscribendis Vitis Pontificum non facile ob opinionibus Panvinianis discedebat, quando illi testimonia non suppetitabant adversus ea, quae ab illo tractabantur. Putabat enim deberi magnam viro doctissimo reverentiam. Merito igitur a Iusto Lipsio appellabatur "verus pater principalis historiae, et fastorum"; ab Henrico Spontano "Antiquitatis indagator solertissimus, et scriptor accuratissimus"; a Famiano Nardino "monstrum eruditionis"; a Iac. Augustino Tuano "vir ad omnes, et Romanas et Ecclesiasticas antiquitates e tenebris eruendas natus, quod praeclare eius, et ad omnem aeternitatem victura monumenta testantur", ac demum, ne sim prolixus, ab Archeologiae Christianae patriarcha Ioanne Baptista De Rossi in classico opere Roma Sotterranea, Cap. III, p. 9: "Egli (Videlicet Panvinius) che nel breve giro di solo 38 anni, quanti ne visse, ai contemporanei parve un vero miracolo di scienza e di incredibile operosità dopo ideato ed in parte composto il corpo gigantesco delle romane antichità, le quali volle abbracciare in cento libri, primo di tutti si volse alle cristiane. La morte immaturissima gli ruppe in mano la trama del gran lavoro in che l'ampia sua mente l'ingolfava: ma rimase il vasto apparato di documenti e di [pag. 56] studi per la storia ecclesiastica, il quale aperse la via al Baronio ed accese la sacra fiamma, dipoi mai più spenta, della scienza antiquaria cristiana". Haec et similia elogia passim invenies apud scriptores tum veteres tum recentiores de rebus sive ecclesiasticis sive profanis tractantes, qui uno ore Panvinium nostrum inter summa italica ingenia reponunt. Et nihilominus brevis admodum fuit eius vita, nam cum eius benefactorem in Siciliam proficiscentem, eo sequeretur; tempore, quo aliis reconditae eruditionis voluminibus condendis sedulo incumbebat, Panormi in lethalem febrim incididit, ex qua, magnum sui desiderium, atque ingentem moerorem omnibus eruditis relinquens paulo post decubuit, VII videlicet idus Aprilis anni 1568. Et ita vitam suam finivit talis optimus vir (ut scripsit Iosephus Scaliger in opere de emendatione temporum, Lutetiae Par. 1583, p. 248) in cuius obitu omnes numeri historiae collacrymarunt", ad nihil conducens cura assidua Hieronymi Mercurialis, arte medica clarissimi, qui, una cum Ellio Patriarca Ierosolimitano, Latino Latini et Ioanne Baptista Alberti Panvinio adsistentibus, eum assidue curavit. Eius corpus tumulatum fuit in Ecclesia S. P. Augustini dictae civitatis, et an. 1785 sequenti inscriptione honoratum: "Onuphrio Panvinio / Veronensi / Ex Eremitani Sancti Augustini familia / Multijuga Tum Sacra Tum Profana / Qua Praestitit Eruditione / Inter Praecipua / Aevi Sui Reique Litterariae Publicae / Ornamenta / Utique Adnumerando / Qui Anno MDLXVIII Urbem Panormum Venit I Ut Quas In Lucem Proffere / Animo Conceperat / Siculas Antiquitates / Perlustraret Non Incuriose / Et Mors Ex Transverso Incurrens / Tantum Bonum Litteris / Tantumque Gloriae Accensionem / Siciliae Invidit / Decessit VII Idus Aprilis Natus Non Plus XXXIX / Franciscus Daniel / Ferdinandi R. Historicus / Ad Instaurandam Viri Doctissimi Memoriam / Tumulum Iuxta Requietorium / Aere Suo / Ponendum Curavit / An MDCCLXXXV. / At Romae prius, non multos post annos ab eius interitu in templo S. Augustini marmoreo sepulcro cum eius imagine ahenea condecoratus fuit, quod amici honoris causa posuere. Nunc autem eius effigies est ibidem in marmore sculpta, quae quidem ipsum repraesentat uti viventem, sicuti et illa quae a Titiano Vecellio depicta quaeque in Columnensium Pinacotheca Romae etiam nunc asservatur. Et profecto tantus vir, qui cum Varrone inter antiquiores et cum recentioribus De Rossi et Mommsenio confertur, politissima Titiani arte honorari decebat. Ille enim septem supra sexaginta, diffusa, erudita laboriosaque exaravit volumina: ex quibus plura typis tum italicis, tum germanicis incredibili omnium commendatione, excussa sunt: quaedam sive absoluta sive imperfecta latent in bibliothecis: quaedam vel male perierunt vel alieno nomine falso incognita circumferuntur. Nunc autem en eorum catalogus:

1. Magistratuum aliquot Pop. Romani A Romulo Rege Primo Usq. ad Imp. Caec. Carolum V Austrium Pium Fel. Perpetuum Augustum Fastorum Libri Sex. Cod. Vat. Lat. 3451 chart. in fol. (450 x 310) autogr. ff. 166. Hi libri non sunt sex, quomodo hic asseritur, sed quinque nam sextus est originalis, quo usus est Iacobus Strada in eorum editione, Venetiis 1557, in qua opus non excussum sed laceratum fuit. Editio princeps, ab ipso Panvinio curata, prodiit pariter Venetiis ex officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium 1558. Codex habet in fastigio "M. L. 200, 263, 266. Fasti di F. Onofrio Panvinio scritti di mano sua. Fulv. Urs.".

2. In quinque Fastorum libros. Commentarii. Venetiis. Ex Officina Erasmiana Vincentii Valgrisii, 1558. [pag. 57]

3. Commentariorum in Fastos Consulares Appendix (quae continet):

M. Verry Flacci consularia et triumphalia fragmenta.

M. Aurelii Cassiodori Chronicon.

Prosperi Aquitanici Chronicon.

Incerti auctoris ex Cuspiniano Chronicon.

Marcelli comitis V. C. Chronicon. Venetiis, ex Officina Erasmiana apud Vincentium Valgrisium 1558. In Cod. Vat. Ottob. 2188 habetur: "Index Consolum quorum nomina memorantur in Panvinio, Norisio et Cuspiniano". Fastorum libri una cum Commentariis prodierunt etiam Romae an. 1560 cum operibus Bartholomaei Marliani, in fol.; Venetiis 1573, in fol., et Heidelberg 1588.

4. De antiquis Romanorum nominibus liber. Venetiis, ex Officina Erasmiana apud Vincentium Valgrisium, 1558, in fol., et Heidelbergi, 1588, in fol., una cum Ludis saecularibus, et etiam cum Fastis.

5. Reipublicae Romanae Commentariorum libri tres. Venetiis, ex Officina Erasmiana apud Vinc. Valgrisium, 1558, in 8.; Francofurti apud H. Andream Vecchelium, 1597, in fol. Et primus liber etiam Parisiis apud Gillios, 1587, in 8.; Francofurti ad Menum in Ioannis Boisardi, Antiquitatum Romanarum opere, an. 1627, in fol. et in Thesauro Graeviano, tom. III.

6. Romanorum Principum et eorum quorum maxima in Italia imperia fuerunt. Libri IIII, cum Caes. Maiest. gratia et privilegio. Basileae, per Henricum Petrum. Anno 1558, in fol.

7. Ornatissimi Triumphi uti L. Paulus de Rege Macedonum Perseo capto. P. Africanus Aemilianus de Cartagenensibus excissis. C. N. Pompeus Magnus ex oriente. Iulius, Augustus, Vespasianus, Traianus, et alii Imperatores Romani triumpharunt. Ex antiquissimis lapidum, nummorum et librorum monumentis accuratissima descriptio Onuphrii Panvinii inventoris opera et aeneis formeis Antuerpiae primum; nunc autem Romae anno salutis MDLXV Pio V Papa, cum privilegiis Pontificis, Caesaris, Regum et Reipublicae Venetae et Ducum. Typ. Iacobi de Rubeis, in fol. Editio Antuerpiensis, in forma oblonga, prodiit an. 1556, item Venetiis, 1586, in fol.; Parisiis, 1601, pariter in fol., et Romae apud Godefredum Schacchi, 1618 in fol.

8. De Triumpho Romanorum Commentarius cum privilegiis. Venetiis, apud Michaelem Tramezinum, in fol. regali, 1573. Item apud eumdem impressorem italice anno 157; Parisiis, apud Aegidium Corbinum, 1575, in 8; sub signo Aurorae, 1600, in fol.; Heilmestadii, an. 1674, cum annotationibus Ioachimi Io. Maderi, in 4; insertus etiam in Thesauro Graeviano et in Romanis antiquitatibus Cronovii, T. IX.

9. De Comitiis Imperatoriis liber in qua praeter caetera septem Imperii Electorum origo demonstrata est atque communis, quae adhuc obtinuit fama, refutata. Cum Caes. Maiest. gratia et privilegio. Basileae, per Henricum Petrum, an. 1558, in 8; Hannov. 1613, in collectione Imperatorum scriptorum, et separatim Argentorati, 1613, in 8, cum Friderici Ortelderii annotationibus. In Arch. Vat., nunc in Bibl. Vat., in β 23 Polit. adest huius libri archetipus.

10. De Comitiis et potestate Imperatoriis Libri III. Cod. Biblioth. Caes. Viennensis 9052 chart., in fol., saec. XVI, ff. 381. In eadem Bibliotheca sub n. 9358 habetur autographus horum librorum, quos edendos susceperat famosus Petrus Lambecius, ut ipse testatur in catalogo librorum a se editorum impress. Vindobonae, 1672, T. 4, p. 63. In Arch. Vat., nunc vero in Bibl. Vat., in β 25. Politicorum reperitur tertium exemplar bene exaratum.

11. De Comitiis Imperatoris Libri V. Cod. Vat. Lat. 6108 in fol., in parte autogr., pp. 904. [pag. 58] Liber IV in hoc codice est imperfectus et liber V deest, sed eum reperies in alio Cod. Vat. Lat. 6109 inter ff. 1-73. Opus absolutum invenitur in Bibl. Monacensi in Cod. 153. 2, saec. XVI, ff. 467 cui titulus: De iure, potestate, officio et comitiis Imperatoris Libri V. In Cod. Miscelaneo Bibl. Vat. β 25, pag. 352 et sequentes habetur De Imperatoris electione et coronatione, ritus varii post institutionem 7 electorum inducti ex Panvinii libro 3 de Comitiis, et pag. 409 et seq. ex eiusdem operis excerpta habentur sub hoc titulo: Donationes et Privilegia Imperatorum pro Ecclesia Romana a Rodulfo I ad Ferdinandum. An. 1562.

12. Gentis Sabellae Monumenta. Reperitur hoc opus in Arch. Sforza-Cesarini, AA. XXI; in Bibl. Romana Casanatense in D. III. 35, et editum cum notis Henrici Celani in Ephemeride Documenti di Storia e Diritto, an. XII, 1891.

13. De Gente Cintia Lib. II. Nescio ubi mss. reperiantur.

14. De Gente Nobili Matthaeia Lib. I. Reperitur in Regia Bibl. Universitatis Patavinae in Cod. Miscel. 263 inter pp. 193-220; huius libri excerpta reperiuntur in Cod. Vat. Lat. 4910.

15. De Gente Fabia et Maxima Libri II. Codex Vat. Lat. 6168, chart., in fol., inter ff. 166-225; aliud exemplar est in Bibl. Regia Universitatis Patavinae in praecitato cod. 263 inter pp. 221-247. Huius operis pars altera edita fuit ab E.mo Cardinale Mai in suo Spicilegio Romano, T. IX, p. 548 et seq.

16. De Gente Fregepania. Libri IIII. Sunt in Bibl. Barberiniana in XXXIII. 1. Cod chart., in fol., saec. XVI, ff. 149. Alterum exemplar, in parte autographum est in cit. codice 263 bibliothecae Universitatis Patavinae et tertium in Angelica Bibl. sub sign. 77 (A. 7. 16). Praelaudatus Henricus Celani edidit Venetiis, an. 1893, II et III.um cap., lib. III.

17. Antiquitatum Veronensium Commentariorum. Libri VIII. Sunt in Biblioth. Angelica in cod. 64 (A. 7. 3.) chart., in fol.. saec. XVI, in parte autogr. et in Bibl. Ambrosiana Mediolanensi in Cod. R. 102. Ex his excerptum editum fuit opusculum: De Urbis Veronae viris doctrina et bellica virtute illustribus, Veronae, typis Angeli Tauri, 1821, in 4. Totus labor vero prodiit Patavii an. 1647, typis Pauli Frambotti, in fol., sed permultis erroribus scatens, et correctius ibidem an. 1668.

18. De Feriis. Libri III. Sunt in Cod. Vat. Lat. 3393, chart., in fol., autographo inter ff. 276-396, at non distincti. Fulvius Ursinus huic codici apposuit signum et titulum seq.: M. L. 82. Un volume de Ludis Circensibus et scenicis. Ful. Urs. Onuphrii Panvinii auctographum. In Cod. 1238, Biblioth. Regiae Universitatis Patavinae ex his libris habetur quoddam excerptum sub hoc titulo: Kalendarii veteris Rom. in marmore descripti explicatio XX Novembris 1591. Quamvis ex hac apposita litteris die aliter appareat, tamen certum est auctorem ex opere Panvinii hausisse de verbo ad verbum.

19. De Sacris Epulis. Lib. I. In Codicibus Vat. Lat. 6777, 6783 et in codice Ambrosiano P. 244 sup. reperiuntur materies sive schedae permultae at satis confusae, ad hanc rem spectantes, sicuti et ad sequens opus.

20. De Sacrificiis et Divinatione. Lib. III.

21. De Ludis Circensibus. Libri II. Sunt in citato cod. Vat. Lat. 3393 inter ff. l-33, sed non distincti. Prodierunt Antuerpiae, an. 1596; Venetiis, cum notis Ioannis Argoli et cum additamentis in iisdem notis Nicolai Pinelli, Florentini. Apud Ioannem Baptistam Ciottum, Senensem, anno 1600, in fol.; Parisiis, apud Claudium Morellum, 1601, in 8, una cum libro de Triumphis, Patavii apud Paulum Frambottum, an. 1642, in fol. regali; [pag. 59] Leyden, ex typographia Vander, anno 1676, in fol.; et in Thesauro Cronovii. Tom. VII et IX, nec non in Romanorum antiquitatum thesauro, Alberti Henrici de Sallengre, Tom. II, typis Gosse, an. 1716-19, in fol.

22. De Ludis scenicis sive de theatralibus. Libri III. Sunt in codice Vat. Lat. 3393 inter ff. 154-276, sed non distincti; et inter ff. 137-154 reperitur Tertulliani De spectaculis liber, pluries editus.

23. De Munere Gladiatorio. Libri III. Reperiuntur, at non absoluti, in eodem codice Vat. Lat. 3393 inter ff. 112-137.

24. De Agonibus. Libri II. Inveniuntur, etiam non absoluti, in cit. cod. 3393 inter ff. 97-112. Septem ultima opera a num. 18 usque huc recensita constituere debebant opus unum pergrande cui titulus: De antiqua Romanorum religione sive superstitione.

25. De Ludis saecularibus. Liber, editus una cum Fastis Venetiis an. 1558, in fol., Heidelberg, 1588, in fol., in Miscellaneis Italicis, Gaudentii Roberti, Tom. I, et in Thesauro Graeviano, Tom. IX. In Cod. Vat. Lat. 6787, chart., Panvinii autographo, permultae schedae de hoc libro inveniuntur sicuti et De Ludis Circensibus de civitate Romana, inscriptiones graeciae et latinae.

26. De Sybillis et Carminibus Sybillinis. Liber. Venetiis 1558 et 1567, Heidelberg 1558, in fol.; Parisiis, apud Societatem typographicam 1607, in 8, et an. 1599, necnon ad calcem Danielis Clasenii de Oraculis Gentilium, Heilmest., 1673, in 4.

27. Antiquitatum Romanarum, Libri Centum, Quinque tomis distincti. Opus non absolutum, et est in cod. Vat. Lat. 6783, chart., in fol., in parte autogr., ff. 422. Eruditissima praefatio edita fuit ab E.mo Card. Mai in suo Spicilegio Romano, Tom. VIII, p. 653 et seq. Libri 4 hujus operis asservantur in Bibl. Naz. Neapolitana, Cod. V. E. 11. Quarto volumine huius operis in duodecim libros distributo, veteres inscriptiones claudi debebant, quae etiam nunc asservantur in Vaticana Bibliotheca, ita inscriptae:

28. Inscriptiones variae antiquae partim ms., partim impressae in schedulis, et per materias dispositae. Cod. Vat. Lat. 6035 et 6036, in fol. primus ff. 147 et alter ff. 116, qui incipit: Collegia Pontificis, dum e contra primus: Deorum Dearumque.

29. Chronicon universale. Extat in codice Vat. Lat. 6785, in fol., chart., autogr., ff. 245.

30. De coloribus. Liber. Ubinam latet?

31. Historiae latinae Scriptores iuxta ordinem Historiarum quae ab iisdem conscriptae sunt cum eorumdem quadrigentis vitis. Cod. 1583 Bibl. Angelicae, saec. XVI, et Cod. Vat. 6776, in fol., chart. saec. XVI, ff. 175. Scriptorum vitae sunt inter ff. 1-15 et 127-154. Inter ff. 15-127 et 154-175 invenitur inscriptionum antiquarum aliorumque veterum monumentorum collectio altera.

32. Un ritratto et dichiarazione come sta hora il mondo universo habitabile et cognito etc. opus maximum. Ubinam sit, nescimus.

33. Iacobi Volaterani, Petri Pauli Gualteri Arretini, Ioannis Burcardi, Paridis Grassi, Blasi Baroni Martinelli Magistrorum Caeremoniarum Diaria ad usum Ioannis Iacobi Fuggeri ab Onuphrio Panvinio Ord. erem. S. Augustini collecta et ordinata. Extant in Bibliotheca Regia Monacensi inter codices Lat. saec. XVI, nn. 133-145, in fol., ff. 40-90.

34. Epistolae Onuphrii Panvinii et aliorum. Sunt in codicibus Vat. Lat. 6412, 6277 et 5393, necnon in cod. D. 501, in fol. Bibl. Ambrosianae. H. Ronchini in Atti e Memorie delle RR. Deput. di storia patria per le province Modenese e Parmense, vol. VI, an. 1872, pag. 287 et seq. edidit XII dictarum epistolarum ab ipso in Arch. Parmensi inventarum. [pag. 60]

35. Augustiniani Ordinis Chronicon per annorum seriem digestum, a S. Patre nostro Augustino ad annum MDL et creationem Iulii Papae III liber, excussus est Romae apud Antonium Bladum. Est in Bibliotheca Angelica sub signo Z. 14. 10.

36. Romani Pontifices et Cardinales S. R. E. ab eisdem a Leone IX ad Paulum Papam IIII per quingentos posteriores a Christi Natali annos creati, Venetiis, apud Michaelem Tramexinum, an. 1557. In Bibl. Vat., olim in Arch. Vat. Politicorum XI. 37, in 4., servatur archetipus huius editionis, dum in cod. XXXIV, 7 Bibl. Barberiniae servatur exemplar, furtim Panvinio a Iacobo Strada sublatum et editum Venetiis, 1557. In fronte huius codicis legitur: "Ex manuscripto codice, quem Onuphrii Panvinii manu exaratum credimus, prodiit eiusdem Panvinii folio editus liber Venetiis cui titulus: Epitome Pontificum Romanorum, etc. in quo addita fuere insignia Pontificum et Cardinalium ex Musaeo Iacobi Stradae, anno Domini, 1557. M. M. S.". In Biblioth. Casanatense sub sign. D. V. 25. asservatur exemplar eiusdem operis editionis Tramexini ab eruditissimo Holstenio crebris adnotationibus exornatum. Prodiit etiam Venetiis, 1567, in 4., ibidem, 1573, in fol.; Lovanii 1572, in fol.; Coloniae, 1574, in fol.; Coloniae, 1624, in 4 et alibi.

37. Histonia B. Platinae De Vitis Pontificum Rom. a D. N. Iesu Christo usque ad Paulum II Venetum, Papam, longe quam antea emendatior doctissimarumque annotationum Onuphrii Panvinii accessione nunc illustrior reddita. Cui eiusdem Onuphrii accurata atque fideli opera, reliquorum quoque Pontificum Vitae usque ad Pium V Pontificem Max. nunc recens adiunctae sunt. Coloniae, apud Maternum Cholinum, 1568, in fol. In cod. Vat. Lat. 6114 exemplar huius operis reperitur crebris adnotationibus Panvinii manu exornatis, et in cod. Ambrosiano H. 198, Inf. Vita Pelagii, II, simili modo adnotata. Prodiit etiam Lovanii 1572, in fol.; Coloniae 1574, in fol.; ibidem, 1611, 1626 in 4., et italice versum, Venetiis, 1564, 1608, 1613, 1622, 1685, 1744 semper in 4.

38. Pontificum Romanorum Chronicon. Hoc opus habuit easdem fere editiones quas habuere Vitae Pontificum Platinae cum additamentis et adnotationibus Panvinianis. In Arch. Vat. Politicorum XI. 30, inter ff. 385-415 adest operis originale.

39. XXVII Pontificum Maximorum Elogia et imagines accuratissime ad vivum aeneis typeis delineatae, Romae, Ant. Lafrerii formis, 1568, in fol., et Antuerpiae, 1572, pariter in fol. In Biblioth. Divio-Benignana, cod. 255 asservatur operis originale.

40. Chronicon Ecclesiasticum. A. C. Iulii Caesaris Dictatoris Imperio usque ad Imp. Caesarem Maximilianum II Austrium pium, felicem, perpetuum Augustum. Coloniae, apud Maternum Cholinum, an. 1568, in fol.; Lovanii 1572, apud Io. Boccardum etiam in fol. Huius editionis quoddam exemplar est in Bibliotheca Angelica sub sign. A. A. 16. 9* crebris adnotationibus ac eruditissima continuatione ad aliud saeculum exornatum, et in Bibl. Ambrosiana in G. 244. Sup. originale. Prodiit etiam italice, Venetiis, apud Abundium Menafolium, 1674, in 4.

41. Quinque Sanctarum Sedium Patriarchalium Pontifices quorum apud veteres auctores memoria extat. Est in Bibl. Vat. olim in Arch. Vat. in cod. Miscell. Politicorum XI, 36, in fol.

42. De Summorum Pontificum vitis a D. N. I. Christo ad Leonem Papam III inclusive. Hae Vitae asservabantur in Arch. Vat. duobus magnis contentae voluminibus Politicorum, XI, 31 et XI, 32. Nunc autem sunt in Bibl. Vat. et hi duo codices in dorso signantur: "Vitae Sum. Pontif." et constituunt [pag. 61] exemplar alterius codicis eiusdem Arch. Vat., XI, 36, magna ex parte autogr., cui titulus, manu recensiori inscriptus: Onuphrii Panvinii De Pontif. et Card. et de Patriarch. Archiep. Episcop. et Abbatibus. Hic labor est diversus ab eo qui sequitur.

43. Vitae Pontificum seu Historia Ecclesiastica a Domino Nostro Iesu Christo ad Pium V. Continetur haec historia sex magnis voluminibus inter codices 155-160, 2 Biblioth. Regiae Monacensis, ex Biblioth. Fuggeriana illic assecutos, ita in catalogo illius Bill. descriptos: Pontificum Romanorum imagines a D. N. Iesu Christo ad Pium V (partim pictae, partim ligno aerive incisae) eurumdem et Cardinalium insignia (calamo facta) cum singulorum historia, epitaphiis, etc. collecta ab Onuphrio Panvinio. Vol. VI additatus, et ff. 105-198 inest catalogus Pontificum et Cardinalium quorum insignia descripta sunt. Item reperitur in Biblioth. Vat. inter codices Lat. 6102-6105, in 4. Tomis in fol. distributos, ff. 1482. Tom. I comprehendit Pontificum vitas a D. N. Iesu Christo usque ad Zosimum I an. CDXIX; II. a Bonifacio I, ad Pelagium II, an. DXC; III. a S. Gregorio Magno ad Leonem III, an. DCCCXIIII; IV. a Benedicto IX, apud Panvinium VIII an. MXXXII ad Pium V, an. MDLXVI. Secundus et tertius Tom. possessi fuere a P. Chacon sive Ciaconio Ord. Praed., qui multa subripuit Panvinio in suo opere De Vitis Pontificum. Alii duo codices Vat. Lat. videlicet 6106 ff. 300 et 6113 ff. 280, maxima parte autographi, continent idem opus quinque priorum Ecclesiae saeculorum, et principium operis continetur etiam in alio cod. Vat. Lat. 6775; at opus, sin perfectum, tamen absolutum reperitur in Arch. Vat. inter codices Politicorum, XI, 33; XI, 39 et XI, 30, cuius titulus: Onuphrii Panvinii Veronensis Fratris Eremitae Augustiniani Sacrae Theologiae Professoris Romanorum Pontificum et Cardinalium S. R. E. quorum memoria extat Vitarum. Hi codices, nunc in Bibl. Vatic., sunt in fol. et I non num. habet spissitatem centimetrorum 70; II. constat ff. 875 et III. ff. 415. Notandum vero quod Cardinalium vitae in his codicibus quamplurimae desint; reperiuntur tamen in cod. Bibl. Barberinae XXXIV, 56 in fol. autographo ff. 267 ubi continentur Cardinalium vitae ab Alexandro II ad Clementem VII; in altero cod. eiusdem Bibl., XXXIII, 44 ff. 144 chart. in fol. asservantur etiam Vitae Cardinalium et nonnullorum Pontificum ab Innoc. VII ad Martinum V; et in terzio cod. XXXIV 55, ff. 174, in fol., auctogr. comprehenduntur. Pontificum, Pseudopontificum, imperatorum, Regum, Ducum, Magistratum, Cardinalium, Patriarcarum et Episcoporum nomina, cognomina, patria, vitae, insignia, numismata impressa et calamo vel penicillo exarata, amministrationes, tituli etc. De Historia Ecclesiastica ad Philippum II Austrium divi Caroli V Augusti filium ingens vol. Extat quoque in Biblioth. Escorialensi in Hispania in cod. f. I. 16, chart. in fol. saec. XVI, ff. 413. Praefatio inc.: "Qui maiorum res praeclare gestas monumentis litterarum tradere...". Alii autem codices certe inveniuntur et aliis in Bibliothecis.

44. XXV Pontificum Romanorum, VI Imperatorum, aliquot praeclari nominis Sacerdotum, Virorum et Foeminarum clariss. Epistolae CCXL Sinodales, Dogmaticae, Decretales et Familiares Recondita Doctrina refertae in Conciliorum Tomeis omissae Onuphrii Panvini fratris Erem. August. argumentis et eius opera in lucem editae. Nunquam typis prodiere et extant in Cod. Vat. Lat. 5638, atque in altero Cod. Vat. Lat. 6206, ff. 219-230 adest eorum elencus.

45. Registrum Gregorii Papae VII. Libri X, Onuphrii Panvinii Veronensis opera emendatum. Extat in cod. Vat. Lat. 5638 in fol. [pag. 62] ipsius Panvinii auctogr., ff. 386, qui habet super dorsum scriptum Registr. Gregorii Pp. VII. Et Aliorum Pontificum. Affert adnotatiunculas manu Panvinii exaratas; item in Cod. Vat. Octoboniano n. 300, in fol., ff. 218 etiam cum adnotationibus; item in altero Cod. Vat. Octob. 764, duobus tomis, in fol., ff. 530: hi duo codices pertinebant ad Bibl. Card. Ioan. Angeli Altemps, et in eis continetur etiam Vita ipsius Pontificis Gregorii Pp. VII, ab Onuphrio Panvinio conscripta. "La cita (ita Moreri, Bibliografia cit. Vol. II, p. 152) il Maffei nella Verona Illustr. Part. II, p. 189, ove dice esser divisa in V libri, in cui valorosamente dissipate avea tante imposture scagliate nella maniera la più obbrobriosa e ributtante contro questo Santissimo Pontefice, che tanto onore fa alla Toscana, ove ebbe i suoi natali".

46. De Primatu Petri ad Marcellum Cervinum Card. Hoc opusculum asservatur in Cod. Vat. Lat. 6883 inter ff. 1-53, et inter ff. 64-90 exemplar alterum habetur cum hoc titulo: De Primatu Petri et Sedis Apostolicae urbis Romae Dignitate atque Praestantia Liber. Inc.: "Quum abs te Reverendissime Praesul". Expl.: "Onuphrius Panvinius Veronensis Fr. Eremita Augustinanus scripsit Romae K. Novembris MDLIII". Codex continet etiam inter ff. 94-162: Instrumenta Antiqua Ecclesiae S. Gregorii de urbe, seu notas instrumentorum, et inter ff. 109-211 Epistolam Onuphrii super historiis ac historiarum scriptoribus, et alia scitu digna ab ipso Panvinio collecta.

47. De Primatu Petri et Apostolicae Sedis Potestate libri tres contra Centuriarum auctores. Extant in Cod. Vat. Lat. 6773 in fol., in parte auctogr., ff. 433, in quo tamen continentur tantummodo priores duo libri et quamplurimae schedae libri tertii. In principio codicis animadvertitur: "Notandum quod fuit impressus solummodo liber I, isque divisus in tres partes, camplectentes capita primi libri". Et revera hic prodiit Veronae cura et studio Latini Latini ex typographia Marci Ant. Lanfrancii an. 1589 in 4; item Veronae an. 1591 in 4; in Ioannis Thomae Rocaberti Bibliotheca Maxima Pontificia, T. XVII an. 1690, pp. 536-645, et in Thesauro Zachariae, T. VII, pp. 1001-1187. Liber secundus asservatur etiam in Cod. Vat. Oct. 2344, ff. 531; in Cod. Vat. Lat. 6774, ff. 212, et in cod. 1251 Bibl. Angelicae ff. 370. In Codd. β 115 et K. 5, olim in archivio Vat., nunc in Bibl. Vat. Latina, una cum prioribus duobus libris, confusim asservantur etiam quamplurima folia libri III. In quodam chirographo Clementis Pp. VIII, edito in Il Bibliofilo, an. III, marzo 1882, n. 3, ita legitur: "Monsignor Cesi nostro Tesoriere generale, imprestarete al Cardinale Santa Severina l'infrascritti libri di frate Onofrio che sono nella nostra guardarobba per la revisione di essi dalla Congregazione che tale è la mente nostra: Onuphrii Panvinii De Primatu (Petri) in fol. solutis N. 54 continens libr. 1.m, 2.m et 3.m manuscript. cum quibusdam annotationibus et censuris super eodem... Dat. mense octobr. 1592". Hic Pontifex animum intendebat, ut videtur, ad totum hoc opus typis in lucem edendum.

48. De Varia Romani Pontificis Creatione Libri X. Reperitur hoc opus, vera notitiarum ecclesiasticarum fodina, in sex magnis voluminibus in fol. in Regia Bibl. Monacensi inter Codd. 147-152, 2. ff. 2131 constantes, ad usum Ioannis Iacobi Fuger. Alia exemplaria, sed incompleta sunt in Bibl. Vaticana; in Cod. Vat. Lat. 6777, ff. 217 ita inscripto: "6855 Onuph. Panv. etc. Prima materia De Varia Romani Pontifìcis Creatione vel Liber I, II, III, IV, VIII, IX et X. Exemplaria autem librorum IV et sequentium sunt in Cod. inscr. 6107. Item in X auctor comprendi vult conclavia hic assuta (sic) Iulii 3, Marcelli 2 [pag. 63] Pauli 4 et Pii 4"; in Cod. Vat. Lat. 6107, hic memorato, qui constans ex tribus voluminibus, ff. 604, continet IV, V, VI et VII librum; Cod. Vat. Lat. 6779 in 4 ff. 257 continet primam hujus operis materiam, praesertim gestorum Romanorum Pontificum a Clemente II ad Alexandrum III; Cod. Vat. Lat. 6778 in fol., ff. 623 continet librum III et IV; Cod. 83 (A. 7. 22) Biblioth. Angelicae Urbis, ff. 297, continet eiusdem operis tres primos libros, sicut et Cod. 293 (C. 6. 19), ff. 282 eiusdem Bibl. Angelicae; Cod. 19 Aulae 2.ae. C. v. 13 Biblioth. Archiepisc. Bononiensis, ff. 459 conclavia continet a Pio Pp. II ad Pium V. Nonnulli libri eiusdem operis reperiuntur etiam in cod.. 2080/282 et 236/1357 Bibl. Victorii Emmanuelis Urbis, olim biblioth. Sessorianae. Quamplurima Conclavia ab eodem Onuphrio descripta reperiuntur adhuc in Codd. β 174 et K. 35 Policorum olim in Archivo Vat., nunc in Vaticana Bibl., atque in codd 41. 76. et XXXIII, 124 Bibl. Vat. Barberinianae et alia in aliis bibliothecis.

49. De varia creatione Romani Pontificis Epitoma, Libri X. Codices in quibus inveniuntur: Vat. Lat. 6111; Vat. Lat. 6107 inter ff. 496-604; Vat. Lat. 3554; Vat. Barb. XXXIII. 7; Vat. Barb. XXXIII. 124; Cod. II. V. 38 Bibl. Nation. Florentiae, dicat. Card. Alexandro Farnesio, Venetiis Kal. iunii 1559; Cod. II, III, 391 eiusdem Bibl. dicat. Card. Carolo Borromaeo, et est copia cod. Vat. Lat. 6107; Cod. 236 Bibl. Victorii Emmanuelis Urbis; Codd. 934 et 4244 Bibl. Reg. Parisiensis; cod. 154. 2 Regiae Monacensis et alii codices sunt in aliis Biblioth.

50. Librorum decem de modo eligendi Pontifices compendium. Extat in codd. sequentibus: Vat. Reg. 1915; Vat. Urb. Lat. 845; I. 1. 27 Vat. Chis.; 5153 Reg. Parisiens., et D. 357 Ambr. Mediolani.

51. Vetusti aliquot Rituales libri vulgo Ordines Romani, De officio Missae vel caeremoniales appellati, ex sanctis Patribus antiquaeis et Bibliotheca Romani Pontificis Vaticana per Onuphrium Panvinium collecti. Asservantur in cod. Vat. Lat. 4973; Vat. Lat. 6112; Vat. Chisiano 1008; Vat. Barber. XV. I.; Reg. Parisien. 939, et Reg. Monacen. 132. Editi fuerunt, at mendose a Melchiore Hittorpio, Romae an. 1591, et a Mabillonio in suo Museo Italico, Lutetiae Paris. an. 1689.

52. Interpretatio multarum vocum ecclesiasticarum, quae obscurae vel barbarae videntur. Reperitur haec opella in praecitatis codicibus n. 51 indigitatis, et saepe saepius edita una cum vitis Romanorum Pontificum Platinae a Panvinio glossatis et continuatis.

53. De Stationibus Urbis Romae. Haec opella edita fuit Coloniae an. 1568; Lovanii an. 1572, et iterum Coloniae ann. 1574, 1600, 1611, 1626. Reperitur etiam ms. in cod. Vat. Lat. 6112 et 4973; in cod. XV. I. Bibl. Vat. Barberinianae; in cod. 939 Bibl. Regiae Paris. et in cod. 132 Bibl. Regiae Monacensis.

54. De Baptismate Pascali et Origine ac Ritu consecrandi Agnus Dei liber, ex commentariis Onuphrii Panvinii etc. in historiam ecclesiasticam excerptus. Romae, apud Ant. Bladum 1560, et cum corollariis Iosephi M. Suaresii Avenionen. Romae, 1630 in 16, atque ibidem an. 1656 in 8. Duo exemplaria sunt in cod. Vat. Lat. 7829, et in cod. Vat. Barber. XXII. 9.

55. De Baptismatis et Confirmationis Sacramentis. Hoc opus extat in Cod. Vat. Lat. 6786 inter ff. 215-353.

56. De Sacrorum Cleri Ordinum Origine Tractatus... ad Rev. Card. S. Crucis Marcellum Cervinum. Invenitur in Cod. Vat. Lat. 6883 inter ff. 99-162. Excerptum hujus tractatus edidit Angelus Mai in Spicil. Rom., T. IX, p. 512 et seqq. [pag. 64]

57. De Cardinalium Origine. Hic tractatus est in Cod. Vat. Lat. 6111 inter ff. 174-210, et fuit editus a praelaudato Card. Angelo Mai in memorato Spicil. Romano, T. IX, p 469 et seqq. Reperitur etiam in cod. 96 Bibl. Regiae Parisien. et in codd. G. 41 inf. et H. 161 inf. Bibl. Ambrosianae.

58. De ritu sepeliendi mortuos apud veteres christianos et eorumdem coemeteriis liber. Coloniae, apud Maternum Colinum, 1568 una cum Chronico Eccl.; Lovanii simul cum Pont. Vitis, 1572; iterum Coloniae 1574; Romae 1581, et in lingua Gallica an. 1613. Archetipus extat in Cod. Vat. Lat. 6786. Liber eruditus et dignus qui laudatur. In recensione operis dictissimi De Rossi La Roma sotterranea Cristiana, quae prostat in Civiltà Cattol. (1865, fasc. I, p. 109), legimus: "Il primo che più di proposito rivolgesse l'ingegno alle antichità cristiane in Roma fu Onofrio Panvinio, il quale appunto da queste pigliò le mosse di un'opera gigantesca di archeologia universale, che avea in animo di compiere. Se si considera la condizione dei tempi tanto immaturi per questa scienza e molto più la giovane età dello scrittore... parrà prodigio ciò che egli tentò e ciò che fece".

59. De Vice-cancellario excerpta ex libro de Cardinalium origine. Opus a me prima vice editum in Appendice mei libri: Onofrio Panvinio e le sue opere, Roma, 1899, desumptum ex codd. Ambrosianis H. 161 inf. et G. 41 inf. collatumque cum cod. Bibl. Chisianae H. II. 24.

60. De annatis. Haec opella extat in cod. 19 Politicorum in Bibl. Vat., olim in Archivo Vat.

61. De ecclesiis Urbis Romae sanctioribusque Basilicis quas septem ecclesias vulgo vocant, Liber. Romae apud Haeredes Ant. Bladi Impress. Camerales, 1570; Coloniae, 1584 in 8 et italice per eosdem haeredes Bladi, an. 1570 in 8, opera M. Ant. Lanfranchi.

62. De Ecclesiis Urbis Romae Liber editus ab Angelo Mai in suo Spicilegio Romano, T. IX, p. 141 et seq. ex cod. Vat. Lat. 6781.

63. De Episcopatibus, Titulis, et Diaconiis Cardinalium ad Alexandrum Farnesium Diaconum Cardinalem et Sanctae Sedis Apostolicae Cancellarium. Venetiis apud Michaelem Tramezinum, 1557 una cum Vitis Rom. Pont. et S. R. Cardinalium, et Parisiis, 1609 in 4.

64. De Sacrosancta Basilica, Baptisterio et Patriarchio Lateranensi Libri quatuor. Sunt in cod. Vat. Lat. 6110; in Cod. Vat. Barber. XXXII. 194; in Cod. 263 Bibl. Patavinae, et in Cod. 12914 Bibl. Univ. Parisien. una cum sequenti opere.

65. De rebus antiquis memorabilibus et prestantia Basilicae S. Petri Apostolorum Principis Vaticanae Libri VIII. Hoc opus servatur ms. etiam in Archivio Basilicae S. Petri in Vaticano in Cod. G. 10, ff. 396 et in cod. N. 1 eiusdem Archivii; item in cod. 1157 (G. III. 74) Bibl. Vat. Chisianae in fol. cum annotationibus Lucae Holstenii; in codd. Vat. Lat. 7010, 6237, 6115 et 678 et in cod. f. 1. 17 Bibl. Excorialensis in Hispania.

66. Basilicae, Tituli, Diaconiae, Ecclesiae, Xenodochia, Oratoria, Monasteria, Episcopia, Palatia varia Urbis Romae Onuphrii Panvini Schedae. Reperiuntur in Codd. Vat. Lat. 6780, 6781, et 9546.

67. Iconografia delle Catacombe e delle basiliche di Roma. Asservatur in Codd. Vat. Lat. 5407-9.

68. De bibliotheca Viticana liber, quem ex Panvinii mss. edidit I. B. Cardona, Terragonae, 1587 in 4.

De his omnibus cfr. citatum opus: Onofrio Panvinio e le sue opere pel P. David Perini Agostiniano. Roma, typ. Poliglotta, 1899; [pag. 65] et eumdem Perini in Analectis August., Vol. IV, pp. 356-363 et 380-383.

Paoletti Fr. Augustinus de Monte Ilcino, S. Theol. Mag., celeberrimus concionator, vixit saec. XVII. Tantum ipse valebat, ait de eo Ossinger in sua Bibl. Augustiniana p. 662, dissertae linguae beneficio, ac varia scientiarum suppellectili, ut vix non omnes sui temporis concionatores antecelleret. Interfuit capitulo gen. Romae an. 1649 celebrato, atque die 23 maii solemni festo Pentecostes in Ecclesia D. Augustini eloquentissime ad populum concionatus est, praefectusque in eo fuit Senarum suae provinciae. Angelicus Aprosius noster haec in sua Biblioth. Aprosiana, Bologna, 1673, p. 304, de illo habet: "Agostino Paoletti nato in Buon Convento, e preso l'habito in Montalcino, fu nel 1626 in Siena condiscepolo di Fra Angelico, sotto la disciplina di M. Fr. Ottavio Martini d'Oneglia, ed amendue furono amici fino al tempo che egli morì nel principio dell'anno cadente 1671. Fu d'ingegnio molto sottile nelle speculazioni, e se fosse stato Reggente, si sarebbe portato meglio di alcuni che si affibiano la giornea: ma avendo li Superiori necessità di soggetti, che servissero alla predicazione, conosciutolo molto a proposito, ad applicarsi a quella l'esortarono: ed in essa s'esercitò fino a 70 anni, non passando più oltre, non permessoli da quella che a nessuno perdona. Questo ben so dire che nel fare gli atti del Magistero si portò meglio d'alcuno, che era stato dieci anni Reggente, conforme ebbe a dire M. Fr. Celestino Bruni da Venosa, che come assistente d'Italia fu uno degli esaminatori". Edidit:

1. Discorsi predicabili di tutte le Domeniche e feste fra l'anno. Venetia, 1645 in 4. Item, Verona, 1656 in 4.

2. Discorsi predicabili di tutte le Domeniche e feste correnti dalla prima Domenica dell'Avvento fino a Quaresima. Venezia per il Combi, 1646 in 4. Item Discorsi predicabili dalla Domenica in Albis, fino all'Avvento, in Milano per il Monza, 1665 in 4; et ibidem 1689 in 4.

Omnes praedicti discursus ex italica in latinam linguam translati, Coloniae editi fuerunt hisce titulis: a) Discursus praedicabiles sive Viridarium sacrarum concionum in Dominicas et festa a Dominica prima Adventus usque ad Dominicam Quadragesimae. Coloniae, 1677 in 4. b) Discursus praedicabiles, sive Viridarium sacrarum concionum a Dominica in Albis usque ad Dominicam Adventus. Coloniae 1677 in 4; et ibidem in Platea Lata, 1724 in 4. Interpres horum sermonum fuit R. P. Gratianus a S. Elia.

3. Santuario con cinque copiosissime tavole: de' Santi che si lodano: de' soggetti che si trattano: de gli autori che si citano: de' luoghi della Sacra Scrittura, e delle cose più notabili. Milano per il Monza, 1659 in 4. Item, in Venetia, Francesco Storti, 1659 in 4. Hoc opus in latinum versum fuit ac editum sub hoc tit: Sanctuarium, id est, Sermones Panegirici Sanctorum omnium. Coloniae, Typ. Hermanni Densen, 1677.

4. Quaresimale. Milano, Stamp. Arcivesc. ad istanza di Franc. Magnaga, 1651 in 4; item: In Venetia, 1660 in 4; et iterum, "purgato ed in più luoghi emendato, con quattro tavole de' soggetti che si trattano in ciascuna predica; delle materie più notabili; de' luoghi di scrittura, e de gli Autori che vi sono citati". In Milano, appresso il Monza, 1662, in 8. Etiam hoc opus, in linguam latinam versum, editum fuit sub titulo: Quadragesimale, sive discursus praedicabiles in omnes totius Quadragesimae Dominicas et Ferias. Coloniae, Typ. Hermanni Densen, 1662 et 1677. [pag. 66]

Paoli Fr. Christophorus, vide de Bononia Fr. Christophorus, Vol. I, p. 140. Hic notandum est quod circa eius paternitatem in opere, quod Decachordon appellatur, a nonnullis negatam, Antonius Bumaldus C. B. C. in suo opere: Minervalia Bonon. Civium Adademata, seu Bibliothecae Bononien. brevis Catalogus, Bononiae 1641, p. 51, eidem absolute tribuerit.

Papalardi Fr. Io. Laurentius, Gravinensis, S. Theol. Mag., an. 1753 interfuit cap. gen. Bononiae habito ut discretus suae Apuleae Provinciae, et an. 1762 erat Romae ad S. Aug. Studiorum Regens. Fuit insuper in Verulano Seminario Theologiae Professor, ac Neapoli videtur decessisse, dum illic theologicas disciplinas legeret. Ex eius ingenio habentur:

1. Theses theologicae de praecipuis capitibus Augustiniani systematis vindicandis. Romae, 1762, typ. Franzeri.

2. Atheorum hypotheseos expositio et summaria refutatio. Neapoli, 1767, vol. I in 8.

3. Refutatio hipotheseon Pelagianorum, semipelagianorum, Arminianorum et anabaptistarum. Impressa.

4. Fanaticorum et pseudo-mysticorum hypotheseos refutatio. Impressa.

5. Apologetica concertatio de doctrina morum quatuor SS. Ecclesiae patrum Ambrosii, Augustini, Io. Chrysostomi et Gregorii Magni. Impressa.

(Cfr. Hurter, Nomencl. Litt., (Oeniponte, 1895) T. III. col. 56, ex nostrate Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 352, qui male illum dicit Neapolitanum).

de Papia Fr. Augustinus, floruit labente saec. XV, ipse enim, ut in Registris Ordinis, die 3 iulii 1485 creatus fuit Baccalaureus et locatus in nostro Patavino studio post alios qui ibi erant, cum gratiis consuetis, et ut inibi posset facere suos actus usque ad examen inclusive; atque videtur non multo post ipsum lauream Magistralem consecuutum fuisse, nam 10 Augusti 1488 licentiam obtinuit ut ire posset ad quamcumque observantiam vellet et in quocunque conventu. Videtur ipsum selegisse Florentinum conventum ad S. Gallum; anno enim 1495 in ecclesia S. Laurentii praedicavit. Tandem an. 1517 missus fuit in Aprutii Provinciam Vicarius. Florentiae in Bibl. Riccardiana, Cod. misc. 1186. C. Vol. III, f. 22, illius asservatur: Predica fatta in S. Lorenzo di Firenze (7 april. 1495) Del tempo di dare quotidianamente agli esercizi spirituali. (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit. Vol. V, p. 399-400, 406 et Morpurgo, I manoscritti della R. Bibl. Ricc. p. 244).

Para Fr. Io. Antonius, ex oppido Verucchio, vixit saec. XVII, atque edidit: Vita del glorioso B. Gregorio da Verucchio dell'Ordine Erem. di S. Agostino, scritta dal R. P. Bacc.re Fr. Giov. Antonio Para di Verucchio del medesimo Ordine, l'anno 1625 alli 8 di Decembre. Ms. asservatus in Archivo Postulationis Ordinis in 4, pp. 136.

Parentozza Fr. Bartolomaeus, de Viterbio, de quo Seripandus, sed verius Panvinius in Ordinis Chronicon, haec habet: "Magister Fr. Bartholomaeus de Viterbio Augustini Anconitani discipulus his temporibus suis loculentissimis scriptis, (sed ignoratur de qua materia) Ordinem nostrum illustravit". Florebat circa annum 1334. Hunc laudat etiam Ciacconius. Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., Vol. I, 203.

Parisi Fr. Liborius Domitius, natus est Plutiae in Sicilia anno 1758. Augustinianum habitum [pag. 67] induit in coenobio Castri Ioannis, atque studiis addictus mirum in ecclesiasticis disciplinis profectum fecit, evasitque in primis insignis verbi Dei praeco. Sedulam etiam operam navavit scientiis physicis atque astronomicis, quarum peritia magnum sibi nomen comparavit. Nec minus claruit pietate, fertur enim quod Panormi cum degeret singulis diebus ecclesias visitabat, in quibus SS. Sacramenti expositio 40 horarum habebatur. Vitam posuit an. 1828 aetatis suae 70. Ab eo typis mandata extat:

1. In Apocalipsim B. Ioannis Apostoli brevis facta Paraphrasis, claraque mysteriorum omnium expositio, Scripturae et Patrum roborata testimoniis, expositorumque placitis. Panormi ex Typographia Galleaniana publica facultate, 1795, in 16. Sumptuum defectu inedita ab eodem relicta fuerunt mss.

2. Historia Universalis iam praelo parata et

3. Opus quoddam de astronomia. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 300 a quo haec accepimus et Hurter, Nomencl. Litt. (Oeniponte, 1895) T. III., col. 819).

Parmensis Fr. Mauritius, vide: De Tertiis Fr. Mauritius, Vol. II, p. 32.

Parodi Fr. Desiderius, Genuensis, S. Theol. Mag, dicitur ab Herrera, T. I, pag. 201 "scientia theologica et iure pontificio celebris". Scimus illum studia sua ab an. 1491 ad an. 1493, ut cursorem, Ticini ad S. Petri in coelo aureo perfecisse (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom., cit. Vol. II, pp. 302-319) et an. 1497, iam in S. Theolog. Magistrum edidisse tractatum, cui tit.: De ludis quae fiunt in monte Sancti Georgii Genuensis ad instantiam nobilis cuiusdam sui amici, et paulo post alterum, quo docetur: Quomodo homo cum Deo vivere possit, primus incipiens: "Non possum non dolere vehementer mi dilecte", secundus vero: "Omnis homo qui illam ineffabilem vitam". Cfr. Codex Vat. Chis. R. II, 62, f. 138). "Hi libri, ait Pamphilus f. 104 sub an. 1511, una cum tractatu de Cambiis Ioannis Baptistae Signorii Genuensis, in gratiam suorum concivium conscripto, Genuae in monasterio nostro S. Augustini asservantur". Sed nunc ubi reperiuntur? Eorum auctorem videtur postea missum fuisse in Hispaniam, nam an. 1519 ipse ut Provincialis Provinciae Castellae interfuit Capitulo gen., hoc anno, Venetiis celebrato (Cfr Analecta Aug., Vol. IX, p. 32). Tandem in Registris Generalium eius fit memoria adhuc an. 1523. Illum laudant etiam Gratianus, p. 60; Elssius, p. 162; Schiaffinus in Historia Genuen.; Oldoinus in Athen. Ligustico, p. 152, qui affirmat opera Parodi, suo tempore, adhuc asservari ms. Genuae in coenobio sui Ordinis; Ossinger p. 664, et Lanteri, T. II, p. 175.

Paschasius a S. Francisco, vide: Conti Fr. Paschasius Vol. I. p. 281.

Paschasius a S. Michaele, Calaber, vir fuit in Regno Neapolitano inter concionatores sui aevi facile princeps: obiit anno 1746, eiusque extant: Sermones panegyrici, typis editi. Ita ex Tani, Comment., cit. p. 132.

Pasini Fr. Raphäel, Venetus, S. Theol. Magister, item forsan ac Raphäel Basini, de quo T. I, p. 96, cuius carmina tum latina cum italica sunt in cod. 1214 Bibl. Angelicae; nam mihi videtur transcrittorem horum carminum in auctoris cognomine mutavisse litteram B. pro P. Quomodocumque sit iste Pasinius vixit saec. XVI labente et saec. XVII ineunte, et ut Provincialis suae Provinciae Marchiae Tarvisinae interfuit Capitulo gen. an. 1602 Recineti celebrato. Apud vero [pag. 68] Bolland. Aug. T. V Ant. 1743, p. 643, d. 31 aug. ubi de S. Petro Confessore, haec habentur: "Porro exactior vita noscitur esse illa, quam scripsit P. Raphael Pasini Venetus, Ordinis S. Augustini, habitans in Frosinone anno 1624, in viginti quatuor Capita distinctam cum fìguris totidem eleganti calamo et arte elaboratis, et Olivanti Cecconio Trebensi oppidano dedicatam, quae nunc conservatur in archivio ecclesiae simul cum originali, quod hic postea trascribitur...". Sequens opus etiam ipse conscripsit, videlicet: Iconum S. P. Augustini, aliorumque Sanctorum ac venerabilium Patrum Eremitarum, quibus medici, poeticique flores ex hortis eremitanis decerpti asperguntur. Libri tres. Auctore R. P. F. Raphaele Pasino, Veneto Eremita. Opus dicatur Urbano Pp. VIII et asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1267, in fol. ff. 397, saec. XVII, figuris calamo diligenter delineatis, et integras paginas occupantibus, singulis foliis refertus. Datum fuit Romae an. 1629 et post eius carmina latina A. habentur etiam aliorum eruditorum carmina.

(Cfr. Narducci, Catalogus Codd. Mss. cit. p. 533).

Passi Fr. Ioannes Augustinus, nobilis Bergomensis, natus an. 1449, in patrio S. Augustini coenobio nomen dedit an. 1464. Vir fuit honoris Dei, ecclesiarum decoris, atque ecclesiasticae libertatis amantissimus. Propter eius virtutes in sua Insubrica Congregatione, in Capitolo Bergomense an. 1488 fit Visitator Generalis; in Capitulo Ferrariensi an. 1494 Definitor Generalis; anno 1498 Vicarii Generalis socius cum esset etiam prior conventus Florentini, ac an. 1501 Vicarius Generalis, quibus in muneribus pluries reelectus fuit. Claruit etiam theologicae doctrinae laude. Obiit Bergomi an. 1513, scripsit sequentia quorum tit.:

1. De Deo uno, et trino quaest. selectae iuxta principia Gregorii de Arimino ad P. Gratianum Fulginatem Generalem.

2. Ecclesiasticae traditiones variis qaestionibus illustratae.

3. De cultu, et veneratione Ecclesiarum libr. II.

4. Consilia diversa.

5. Commentaria per quaestiones et dubia in quatuor libros Sententiarum.

6. Parva Logica pro Tyronum iilustratione. De his nonnulla vidit P. Calvi in Bibliotheca S. Augustini Bergomi.

(Cfr. Calvi, Delle Memorie Storiche della Congr. Oss. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., p. 175; et in Scena Letteraria degli Scrittori Bergamaschi, Bergamo, 1664 p 213; Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. August., T. III. p. 393; Ossinger, p. 666).

Passaretti Fr. Fulgentius Neapolitanus, Congregationis S. Io. ad Carbonariam alumnus, floruit saec. XVII, atque vir fuit magnae eruditionis. Reliquit varia manuscripta, praesertim ad historiam praefatae Congregationis nostrae spectantia, quae nimirum sunt:

1. Tractatus contra lusores, divisus in duos libros.

2. Expositio super regulam S. P. Augustini.

3. Expositio super admonitiones a S. Thoma Villanovano relictas.

4. Epistolae multae familiares.

5. Liber cui tit.: Chronhistoria Carbonaria tres complectens partes, in quarum prima disseruit de principio fundationis S. Ioan. de Carbonaria; in secunda de fundatione omnium conventuum dictae Congregationis; in tertia recenset viros sanctitate et doctrina illustres, qui in hac Congregatione floruerunt.

6. Bullarium Congregationis Carbonariae. [pag. 69] In hoc continentur multae Bullae et privilegia tam a Summis Pontificibus, quam a Regibus et aliis Magnatibus huic Congregationi concessa.

7. Tractatus pro examine Con fessorum, per modum Dialogi inter Episcopum et Sacerdotem respondentem.

8. Liber intitulatus: Miscellanea Passaretti. In hoc libro multa annotantur curiose et memoria digna. Incepit etiam Bibliothecam Eremitarum, sed non assolvit.

(Cfr. Toppi, Bibl. Neapol., p. 360; Ossinger, Bibl. Aug., p. 666, et Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 183).

Pastori Fr. Ludovicus, sive Aloysius, Picenus, S. Theol. Mag., floruit saec. XVIII labente, atque edidit: Memorie storiche della Terra di Montalparo del Presidato di Montalto. Fermo 1792, vol. in fol. et in Tom. XVII Antiq. Picen. Iosephi Colucci, circa medium eiusdem voluminis. (Cfr. Bibliografia di Ascoli edita a Gabrielli in Bollettino di Storia Patria, asservatus in Bibl. Vallicelliana).

Patavinus Fr. Albertus, a Lanteri, Postrema Saec. Sex, T. II, pag. 10 et ad aliis nostris scriptoribus, Beatus vocatus, quem immerito Antonius Sabellicus Patribus Franciscanis attribuit, doctor Parisiensis aurumque eloquentiae flumen, Patavii "ortus est, ut scribit noster Valerius Bosi in litteris nuncupatoriis Rev.mo D. Laurentio Lampedio tt. Sanctae Anastasiae S. R. Card. praemissis editioni an. 1523 Evangeliorum Quadragesimalium eiusdem Alberti, anno Virginei partus MCCLXXXII nono Kalendas februarii. Anno vero salutifere incarnationis MCCLXXXXIII, existente Magistro Egidio Romano, priori generali, vocatus ac ellectus a Summo Opifice ad sibi serviendum in sacra religione fratrum eremitarum sancti Augustini, divinis semper intentus eloquiis, ita praestantissimus auditor praedicti Egidii romani evaserit quod eximius parisiensis accademie theologus Augustinianeque vinee fertilissimus palmes extitit, verbo et exemplo non mediocrem afferens frugem in agro militantis ecclesie". Qua de re iure meritoque "Studiorum columna, ac summus Reipublicae Christianae splendor" fuit appellatus. Talis ac tanta fuit eiusdem praedicationum fama, quod "cito evolaret usque ad aures summi Pont. Bonifacii VIII; qui vehementer incensus cupiditate illum audiendi, hunc Italiae Chrysostomum Romam ad concionandum accersivit, quem cum pluries ipse suis auribus audiisset, reipsa expertus est merito minora esse encomia, quae de illo utique divulgabantur. Refert Curtius, hunc Albertum aptorum gestuum usum, ex quo tantum roboris pronuntiationi eccedit, atque Petrus de Alva (T. I., Biblioth. Marianae, p. 610) valde laudabilem consuetudinem salutandi Deiparam Salutatione Angelica ante concionum exordium, primum omnium in Ecclesiarum pergama invexisse. Demum postquam praecipuas Italiae urbes aureo divinae eloquentiae flumine irrigasset, in horreum coelestis Patrisfamiliae congregasset, iterum in Galliam remeavit, ibique dum Parisiis mira prorsus industria ingenti discipulorum multitudini sententiarum Magistrum explanaret, ac praeter iam editos novis summnae eruditionis libris edendis naviter incumberet, debitum naturae in patria persolvit anno 1328 die 3 aprilis. Alii cum Lanteri, 1. et p. cit. tenent illum obiisse an. 1323 (Cfr. Du Boulay, Hist. Universitatis Parisiensis, Parisiis, 1668, T. IV, p. 949, et Herrera. Alphabetum August., T. I, p. 53). Ut ut sit, immature mortuus est in florentiori aetatis [pag. 70] incremento. Civitas Patavina, " ob eius singularem doctrinam, ac sanctitatem (ait in sua Chronica Coriolanus) in Communitatis Palatio marmoreum simulacrum aureis dicatum litteris habere meruit". Michael Savonarola, in suo Commentariolo de laudibus Patavii in Rerum Ital. Script. Lud. Muratori, T. XXIV, col. 1154, hoc de nostrate Alberto exaravit elogium: "Hic, inspirante Spiritu Sancto, ita luculenter veteres aperiendo scripturas, divinam evangelicam voluntatem manifestavit, ut sapientibus visum sit, nil melius ab humano ingenio dici potuisse, tanta est eorum evangeliorum clara et elegans expositio". Sequentia igitur de eo extant:

1. Dominichale eximii doctoris Magistri Alberti de Padua ordinis heremitarum sancti Augustini per totum annum, cuius codex scriptus sub an. 1390 erat in nostra Patavina (Cfr. Tomasini, p. 72). Item Rubricatus sub die 12 an. 1445 in conventu S. Savini per fratrem Antonium de dicto conventu, hora sexta asservatur in Cod. Bibl. Nation. Florentinae II. IV. 50, (olim Magl. CL. XXXII n. 3) saec. XV, chart. in fol. parvo inter ff. 73-240. Editiones: Expositio Evangeliorum Domenicalium et festivorum... In fine: Liber praedicationum super evangeliis dominicalibus et precipuis festivitatibus Sanctorum Stephani, Iohannis, Innocentium, Epiphanie, Purificactionis, Annuntiationis, Augustini et ceterorum. Venetiis impressum per magistros Adam de Retuuil et Andream de Corona, finit anno 1476, 8 Kal. Ianuarii, in 4, ff. 250. Est in Bibl. Angelica sub sig. cc. 21. 25. Idem opus: cum concordantia quatuor evangelistarum de passione domini. Ulmae, Ioh. Zeiner, 1480, ff. 377, in fol. (377 x 384), Goth. 41 II (Cfr. Hain n. 574 et Proctor n. 2523). Iterum: Taurini in aedibus Antonii Raneti, 1529, industria et correctione P. L. Augustini M. Perachini Taurinensis Congregationis Lombardiae. Deinde: Parisiis 1540; ibidem apud Girault, 1544 et 1586, in 8.

2. Alberti de Padua expositio super evangelia Quadragesimalia. Reperitur ms. in Bibl. Burdicalensi (de Bordeaux) in cod. 44, saec. XV, ff. 234 et in cod. 307. Inc. (f. 1.): In Christi nomine, quod dudum mihi propositum..." (ff. 227-234) Tabula quae finit: Explicit tabula Alberti de opere quadragesimali, scripta per manus fratris Thome Gaysele, Lectoris, consummata in festo S. Thome de Aquino, sub anno M.CCCC.XXIII, littera dominicali A. D. Deo gratias redde, Gaysele et Petro Barrarii baccalario. Amen". Idem opus : Clarissimi atque eruditissimi viri Alberti Patavini Ordinis Erem. Divi Aug. doctoris Parisien. sacri eloquii preconis famosissimi: evangeliorum quadragesimalium opus aureum nunq. als. impressum. (editor P. Fr. Valerius Bononiensis, Ord. Erem. S. Aug. sacre pagine lector). In fine: Venetiis per Iacobum pentium de Leucho, 1523, in 8, 2 coll., goth., ff. 407. Deinde: Taurini in aedibus Petri Pauli Porri, 1527, 1 vol., in 4, apud Bibliopolam Bocca, Catal. 274, n. 17. Iterum Parisiis apud Ambrosium Girault, 1544 in 8, est in Angelica sub d. 2. 20 et Venetiis per Marc. Antonium Zalterium, 1584 in 8, T. 2, item in Angelica sub d. 2. 21. (Hoc opus scriptum fuit ab Alberto an. 1315 in coenobio S. Stefani Venetiarum, dum esset ibi concionator, vel Regens studiorum, ut ex ms. olim asservato in nostra Bononiae. Alii duo codices membranacei hujus operis erant in nostra Patavina ut ex Tomasini, Biblioth. Patavinae privatae.

3. Sermones de Sanctis separatim editi fuere, Venetiis, 1584; et Sermones in festis Nativ. et Purif. B. Virg. in Bibliotheca Virginea Petri de Alva (Cfr. Hurter S. J., Theologia Cath. Medii Aevii, Oeniponte, 1899, p. 400). Sermones de tempore, de sanctis et quadragesimales, Parisiis, 1544 [pag. 71] in fol. (Cfr. Graesse, Tresor de livres rares, Dresde, 1859, T. I, p. 57). Roskovány, De Immac. B. Virg. Concept., T. I, p. 209, citat eiusdem opus: Super 'Missus est' et Canticum B. V. 'Magnificat' Commentaria. Fr. Alberti de Padua Sermones mss. asservari in Biblioth. Equitum Hierosolymit. Argentinae testatur noster Schier in cod. Bibl. Angelicae n. 353, p. 215, in qua de Alberto etiam scribit quod edidisset:

4. Commentaria in quatuor libros Magistri sententiarum et opus hoc asservari Patavii apud nostrates. (Cfr. et Portenarii Della Felicità di Padova, ibidem, 1623, p. 453). Similiter Iac. Philippus Thomassinus, p. 343.

5. Commentaria in Pentateuchum, incondita Sacrarum Authoritatum faragine, ait Sixtus Senensis lib. IV, vel, ut scribit Gandolfo, p. 39-41: Expositio super Pentateuchum, videlicet: Genesim, Leviticum, Deutoronomium, Exodum et Numeros. Patavii olim in nostra Biblioth., membr. Vet. (Cfr. I PhiI. Tomasini, Biblioth. Patav. Privatae, p. 72).

6. Collactiones Biblicae. Ibidem fol. membr. Vet. (Item cfr. eumdem Tomassini, p. 72).

7. Postilla super Evangelia Quadragesimae. Ibidem miniata fol. in membr.

8. In omnes Epistolas D. Pauli lib. 14.

9. In quatuor Evangelistas lib. 4.

10. Sermones de Tempore et ad clerum libr. 2. Venetiis, 1584, aliaque. Ultima haec Opera Patavii non amplius adsunt, ut ex Indice Thomasini, p. 71 et seq. Haec ex Gandolfo l. c.; sed alii bibliographi adiungunt:

11. De veritate christianae religionis lib. 1.

12. Libri de praedestinatione et reprobatione.

13. Commentaria de paradiso terrestri.

(Cfr. Gesner-Simler, Bibliotheca, 1574, p. 18; Pamphilus p. 45; Lemire, Auctarium de script. eccles., p. 80; Le Long, Bibliotheca Sacra, Parisiis, 1723, T. II, p. 600; Comnenus Papadopoli, Historia gymnasii Patavini, Venetiis, 1726, T. II, p. 154; Wharton, Appendix ad historiam Litt. Guilel. Cave, Oxford, 1743, p. 20; Tiraboschi, Storia della Letteratura Ital., 1833, T. II, p. 280; Ossinger, p. 668-670; Vedova, Biografia degli scritt. Padovani, Padova, 1836, T. II, p. 344; Hurter, Nomenclator Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 494).

Patavinus Fr. Albertus, Novellus vulgo nuncupatus ut a praecedenti Alberto Patavino secernatur, natus est Hebraeus, atque inter Hebraeos educatus; sed postea ad Catholicam Fidem conversus, et nostrum Eremitarum Institutum amplexatus, evasit adeo fervens Hebraeorum reprehensor et severus censor ut tota Italia illum Hebraeorum flagellum appellaret. Ex Analectis August., T. VII, p. 188, 283, 367, constat interim illum anno 1470 Lectorem renuntiatum fuisse; anno 1482, iam in S. Theol. Mag., in capitulo general. Perusino constitutum esse in Priorem conventus Patavini pro quarto anno, nempe pro an. 1486, et eo in munere confirmatum die 14 iulii 1490. Doctrina claruit usque ad annum 1494. Quae scripsit et noscuntur sunt sequentia:

1. Liber, cuius in calce leguntur: Expliciunt dubia Magistri Caetani super sententiis Mag. Strodae Rodulphi, scripta per Fr. Albertum de Padua Ordinis Erem. Sanctissimi Patris Augustini, quae explevi sub anno M.CCCC.LXV, XVIII die Mensis Iulii, in qua ipse Mag. Caietanus hona XIII emisit spiritum, et ego explevi in eadem hora XVI in vigilia Sanctae Margaritae, fol. chart. et extabat in nostra Patavina (Cfr. Tomasini, Biblioth., cit. p. 72) ubi asservabatur etiam eiusdem tractatus adversus Haebreos sub tit.:

2. De Messiae adventu circa annum 1492 scriptus. [pag. 72]

(Cfr. Pamphilus, Chronicon cit. f. 94; Elssius, p. 23-24; Torelli, T. VII, p. 432; Fabricius-Mansi, Biblioth. Lat. Florentie, 1858, p. 46; Ossinger, p. 670; Lanteri, T. II, p. 10).

Patavinus Fr. Bartholomaeus Sacrae Theol. Mag., ut Provincialis suae Provinciae Tarvisinae, an. 1482 interfuit capitulo generali Perusii celebrato, et in eo constitutus fuit pro secundo anno studiorum patrii conventus Regens et pro tertio anno eiusdem Prior. Hic videtur esse (scribit noster Herrera in suo Alphabeto Aug. T. I, p. 113) qui anno 1479 in defensionem Eremiticae Religionis quaedam edidit, et an. 1480 erat Provincialis Marchiae Tarvisinae. Contra eum Eusebius Conradus Mediolanensis, ex illustrissimo Canonicorum Reguliarum Ordine, librum evulgavit an. 1475 die 23 decembris, minus dignum viro Religioso et Augustini filio. Sed his contentionibus id mali innatum, ut feri nemo rem suam asque aliorum offensione defendat. Multos scripsit libros de quibus isti feruntur:

1. Commentaria in quatuor evangelia, teste nostrate Angelo Rocca.

2. Liber in omnes D. Pauli epistolas;

3. Postilla super Evangelia Quadragesimae;

4. Quaedam in defensionem Ordinis Erem. S. Aug.; quae omnia, teste Iacobo Philippo Tomassino, mss. olim extabant in nostra Patavii. (Cfr. Elssius, p. 116, Torelli, T. VII, p. 202, n. 21; Fabricius in sua Bibl. Latina mediae et infirmae aetatis, (Florentiae, 1858) T. I, p. 168; Ossinger, p. 671, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 172).

Patavinus Fr. Bellinus, theologus pius et doctus, floruit saec. XV. Anno 1464 iam erat religiosus ac philosophiae studens; eo enim tempore scripsit sequens opus: Quaestiones Ioannis de Ianduno in libros de Anima miniatae fol. magno ch. scriptae per fratrem Bellinum de Padua 1464. An. 1465 Lector renuntiatus ac in patrio coenobio inter Lectores constitutus quarto loco (Analecta August., Vol. VII, p. 116); inde, die 4 iunii 1470, Baccalaureus declaratus constituitur in conventu Ferrariensi (Ibidem p. 188). Sub die 22 octobris 1471 in Registris Generalis Guillelmi Becchii fol. 165, haec de illo leguntur: "Dedimus licentiam fr. Bellino de Padua Bachalario, ut post festum Epiphaniae statim possit intrare examen et insignia magistralia recipere et omnia facere inclusive". An. 1475 erat Patavii Prior; et an. 1489 mense maii electus est Prior Provincialis suae provinciae. Uti Definitor eiusdem interfuit Capitulo Generali an. 1497 Romae celebrato, in quo Prior Generalis unanimiter electus evasit Marianus de Genestano. Insignis Heremitarum Patavina Bibliotheca plurimis egregiis manuscriptis, etiam membranaceis ornata, eiusdem Bellini industria erecta fuit. De illo Scardeonius, libro de antiquitatibus Patavinis loquens, inseruit: "Paulo Zabarellae ferme par floruit Bellinus insignis theologus, cuius non modicae laudis fuit editio et correctio Martyrologii, quod olim cum pro sua caritate in choris tantum et in conventibus publice legeretur, nunc hujus opera factum, ut ab omnibus legatur: et propterea merito eius nomen non tantum in illa prima editione et amplius voluminum inscriptum est; sed postea quoque quoties huiusmodi opus imprimitur, non nisi sub Bellini Eremitani theologi Patavini correctoris nomine publicatur. Itaque hujusmodi pia martyrum memoria cum nomine hujus immortalitate a posteris ubique celebrabitur". Eum Pamphilus, fol. 111, inter celebres scriptores Augustinianos sub an. 1533 collocavit, sed, ut refert Herrera, T. I, p. 113, ad immarcescibilem [pag. 73] sanctorum coronam, Bellinus jam ab an. 1514 laetus properaverat, nobis relinquens:

1. Quaestiones Ioannis de Ianduno in libr. de anima scriptae per Fr. Bellinum de Padua an. 1464, miniatae fol. magno chart. Ita I. Fhil. Tomassini, Bibl. Patavinae, p. 78. Olim erant in nostra Patavina Bibl.

2. Martyrologium correctum et illustratum. Inscriptio, sen titulus primae editionis ita sonat: Martyrologium secundum morem Romanum. Et his clauditur verbis: "finit Martyrologium accuratissime emendatum per Magistrum Bellium (lege: Bellinum) de Padua Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini, nec non addictionibus Patrum aliarum Religionum copiosus effectum. Impressum Venetiis iussu et impensis nobilis viri Lucae Antonii Giunta Florentini, arte autem Ioannis Emerici de Spira, 1498 idibus octobris. Fuit iterum reimpressum Venetiis 1509, 1517, 1522 apud Giuntas in 4, et an. 1564; item Parisiis an. 1521 et 1536 pariter in 4. Insuper a Bellino extat:

3. Opus de laudibus Martyrum, Venetiis praelo datum. Eius emendatio Martyrologii Romani ms. asservatur in Biblioth. Chisiana, nunc in Vaticana, Cod. 816 B membr. in 4. Exemplar editionis an. 1488 est in Bibl. Angelica Romae sub signo H. 10. 25.

(Cfr. Iöcher, T. I, col. 939; Torelli, T. VIII, p. 5, n. 8; Gandolfo, p. 95; et Ossinger, p. 119; Herrera, T. I, p. 113; Portenari, Della Felicità dì Padova, p. 455, et alii).

Patavinus Fr. Christophorus, dignus fuit Seripandi in supremo Ordinis magistratu successor; claruit enim multa doctrina, singularique morum probitate, atque in gubernando prudentia, ut illius opera testantur. Is an. 1528 Magister Theologus creatus, an. 1530 constitutus fuit Regens Bononiensis, et an. 1540 Regens Patavii. An. 1542 erat Provincialis Marchiae Tarvisinae, et an. 1544 totius Ordinis Proc. Generalis, atque in Capitulo Generali an. 1547 in eodem munere confirmatus. Electus fuit Prior Generalis Bononiae an. 1551 die 17 maii, et confirmatur Arimini die 28 maii an. 1555, Venetiis 13 eiusdem mensis an. 1559, Mediolani die 20 item maii 1564, ac tandem Patavii die 5 iunii 1568. Diuturno 18 annorum spatio, verba sunt P. Lanteri (Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 306), quo Eremitanae Familiae praefuit, multa in illam beneficia contulit, nam abusus qui paulatim irrepserant, abolevit, regularem disciplinam restituit, missisque in varias Augustinianae Eremi partes selectis optimisque viris, aliquot Provincias atque congregationes reformavit. Sui Generalatus tempore interfuit Concilio Tridentino, in quo nedum orationem habuit, verum etiam tanta prudentia, doctrina, atque vitae honestate se praeditum ostendit, ut illum Patres cum paucis aliis librorum damnatorum indici conficiendo delegarint. Postea vero praeclara ipsius merita summam apud S. Pium V Pontificem Max. gratiam atque existimationem illi conciliarunt; quamobrem omnes cum ipsa quoque Romana Curia eum cito ad Cardinalatum evectum iri arbitrabantur. Verum celerion mors fuit ad illi mortalem vitam eripiendam, quam Pontifex ad galerum imponendum. Nam, ut fere ad litteram Elssium trascribam, piissimus antistes ardentissimis verbis, et lacrymarum copia universum Ordinem Christo commendans, in S. Crucis amplexu non sive evidentibus sanctitatis indiciis. Romae spiritum Deo reddidit die 4 februarii an. 1569, aetatis suae 69. Tumulatus fuit in templo S. Augustini. Patres Patavini, illi gratitudinis pignore, hoc supra sacristiae ianuam elogium apposuere: "Christophorum Patavinum, magni nominis philosophum ac theologum, Augustinianae [pag. 74] Religionis per annos duo deviginti Gubernatorem generalem, Summis Pontificibus charissimum, in Concilio Tridentino de Republica Christiana optimo meritum, ad omnium Augustinianorum commodum, dignitatemque tuendam divinitus datum, hic conventus parenti suo dignissimo immortaliter deditus, immortali colit veneratione. Obiit anno salutis MDLXIX. Vixit annos LXVIIII. De eo loquuntur Pamphilus, f. 118-128; Torelli, T. VIII, p. 330 et seqq.; Gratianus, p. 56; Curtius, p. 141; Herrera, T. I, p. 147; Elssius, p. 114; Ossinger, p. 672; et Lanteri, T. II, p. 250, a quibus recensentur eius opera quae sunt:

1. Expositio in Epistolam D. Pauli ad Galatas. Extabat ms. an. 1540 in nostra Biblioth. Patavina. Ita Ossinger, 1. c. et Tomassini, Bibl. Patavinae, p. 76.

2. Expositio in Epistolas D. Pauli ad Corintios. Item ms. ibidem.

3. Tractatus de SS.mae Eucharistiae Sacramento. In cod. 425 Bibl. Angelicae Urbis, saec. XVII, in 4, in quo adsunt etiam alii sequentes tractatus: a) Tractatus de Sacrificio Missae; b) Tractatus de poenitentia et de extrema unctione; c) de baptismo et de matrimonio, qui ultimus tractatus, cum plurimis aliis votis Concilio Tridentino praesentatis, asservatur etiam in cod. 1279 saec. XVI eiusdem Bibl.; d) de sacramento confirmationis et Ordinis; e) Tractatus de residentia Episcoporum, de voto continentiae, de Simonia; f) de auctoritate Summi Pontificis; de modo conficiendi cathalogos librorum et de libris taxandis vel interdicendis ab Ecclesia et de reformatione indicis librorum editi a Paulo IV nec non votum, an libri haereticorum haeresim non continentes sint abolendi? quae omnia et alia sunt in praefato codice Bibliothecae Angelicae n. 425. (Cfr. eius descriptio apud Narduccianum Catalogum cit., p. 201-2).

4. Diversae scripturae in materia de gratia et iustificatione, incipiendo a Concilio Tridentino contra Lutherum et Calvinum. Sunt in cod. 895, saec. XVII, ff. 249-266. Aliae scripturae, quibus titulus: Rev.mi P. Mag. Christophori Patavini Ord. Erem. S. Aug. Gen. Vigilantissimi Tractatus de iustificatione et etiam Materia de Iustificatione, sunt in cit. cod. 425, in cod. 894 et 895 eiusdem Angelicae Bibl., et in cod. N. A. 122 Bibl. Vaticanae-Barberinae, nec non in cod. XXVIII, A. 50, Biblioth. Nationalis Neapol., cuius tit: Farrago corum quae in Concilio Tridenti, et Bononiae tractata sunt sub Paulo III Pont. Max. ab Hieronymo Seripando congesta, fol. 327 et seqq. in quibus habetur: Frater Christophorus Patavinus Ordinis Eremitarum S. Augustini Ordinis Procurator, Theologorum minimus, Materia de Iustificatione, forsan auctogr. Alia eiusdem vota, in Concilio Tridentino praesentata, sunt in cod. N. A. 3074 Bibl. Vat. Barber. f. 42 et seq., et in Cod. N. A. 3078 eiusdem Bibl., f. 3 et seq.

5. Loci aliquot memorabiles ex Decretalium seu Epistolarum Innocentii Papae III Tomo primo per R.mum P. Mag. Christophorum Patavinum, Heremitanae Religionis Generalem, inter legendum selecti, et per eumdem alphabetico ordine dispositi.

6. Tabula notabilium gestorum, quae in libro Epistolarum Gregorii Pp. VII continentur per alphabetum reducta. Binae haec opellae sunt in cod. 290 Bibl. Angelicae.

7. Registrum Litterarum sui Generalatus, asservatur in Archivio Ordinis. Nonnullae eius Epistolae sunt in cod. 119 eiusdem Bibl. Angelicae, ff. 85, 305, 332, in Cod. 762, f. 10, nec non in cod. XLVII, Aa, 47 Bibl. Nation. Neapolitanae.

8. Canones Verbi Dei concionatoribus Ordinis Fratrum Erem. S. Augustini praescripti a Rev.mo P. Magistro Christophoro Patavino eiusdem Ordinis Priore Generali. Videntur [pag. 75] impressi Romae typ. Antonii Bladii et in fine habetur "d. XXIX Ian. MDLVIII" in 4, pp. 16 cum Ordinis stemmate. Reperiuntur in Bibl. Angelica.

9. Decreta Patrum Ord. Erem. S. Augustini in Generalibus Comitiis Mediolani celebratis, sub Rev.mo Patre eiusdem Ordinis Generali Magistro Christoforo Patavo ex originali suo in melius emendata. Anno Domini MDLXIIII, die XXI, Maij. Mediolani Io. Baptista de Ponte excudebat apud Dovanam in 4, pp. 12 cum figura S. P. Augustini in frontespicio. In Bibl. Angelica.

10. Decreta Patrum Ordinis Erem. Divi Augustini in generalibus Comitiis Patavii celebratis, sub Rev.mo P. eiusdem Ordinis Generali Magistro Christophoro Patavino tempore Pontificatus Sanctissimi D. N. Pii divina Provvidentia Papae V anno III. Anno Domini MDLXVIII. Venetiis, ex officina Stellae Iordani Ziletti, MDLXVIII. Extant Romae in Bibl. Angelica, et non innotuerunt Rev.mo P. Mag. Eustasio Esteban, qui acta Capitulorum Generalium Generalis Christophori Patavini edidit in Analectis Augustinianis, Vol. IX, pp. 358-430 et Vol. X pp. 8-31. Inibi legitur Rev.mi P. Thaddaei Perusini epistola ad universum Ordinem in eiusdem P. Christophori obitu data sub die 5 febr. 1569, quae est vere dignissimum tanti Antistitis funebre monumentum.

Patavinus Fr. Evangelista de familia Bosio, de quo T. I, p. 145, post eiusdem obitum, in Cap. Gen. an. 1602 Recineti celebrato, definitum fuit circa eius opera ob eo manuscripta relicta, quae sequuntur: "Ne Vener. Patris Magistri Patavini Evangelistae, fel. mem. manuscripta accuratissime a tanto viro elocubrata delitescant, a Rev.mo Patre Priore Generali originalia procurentur et quantocius impressioni mandentur". (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 293). Sed hoc mandatum videtur suum effectum non sortitum fuisse.

[Ma cfr. Analecta Aug. XXXVIII (1975) p. 331, dove sembra che, prima della morte, abbia stampato il commento al I Sentemtiarum]

Patavinus Fr. Gregorius S. Theol. Mag., an. 1539 interfuit capitulo gen. Neapoli habito ut Discretus suae Tarvisinae Provinciae; an. 1543 cap. gen. Romano, ut Definitor Provinciae Sardiniae; an. 1547 cap. gen. Recinetensi ut Definitor Prov. Terrae Sanctae, in quo quidem capitulo electus fuit et revisor litterarum et Provincialis suae Tarvisinae Provinciae. An. 1545 Episcopi Catanensis Socius cum Generali Seripando ad Synodum Tridentinam iter egit. An. 1548 munus Vicesacristae ei oblatum respuit, nisi cum iura daretur futurae successionis. Bononiae in comitiis generalibus an. 1551 totius Ordinis Generalis Procurator electus, et a Generali Christophoro Patavino ad Concilium Tridentinum ituro, in provinciis Italiae et Siciliae et in generalibus conventibus, excepto Romano, Vicarius Generalis eodem anno die 12 augusti constitutus. Fuit, Scardeonio in Historia Patavina, celeberrimus concionator, et Portenario in felicitate Urbis Paduae, publicus in Sapientia Romana Theologiae Professor, et Pamphilo in Chronica August., clarus in Concilio Tridentino tempore Pauli III, et quorumdam orationum editor. Anno 1553 aemulorum fortassis invidia ad Inquisitionis tribunal de haeresi accusatus, sed a Patribus Purpuratis illius Congregationis innocens declaratus. Nihilominus, cum in munere Procuratoris Generalis vix quadriennio permansisset et in capitulo Gen. Ariminensi an. 1555 in eius loco alius suffectus esset, Pius Pp. IV illum aliquo honore donare voluisse eruitur ex eius Breve diei 1 augusti eiusdem anni edito in Analectis August., Vol. X, p. 17, sed die 27 eiusdem mensis et anni, Romae decessit et in templo S. Augustini sepultus fuit. Ex eius operositate recensentur: [pag. 76]

1. Orationes tum Romae coram SS.mo et Cardinalium Senatu tum in Concilio Tridentino et alibi habitae.

2. Magistri Gregorii Patavini Ord. Erem. S. Augustini Sententia de Justitia Christi et nostra, item de certitudine gratiae praesentis, et Opusculum, quod inc.: "Cum in primo" quod asservatur ms. in Bibl. Vat. Lat. Cod. 6147 inter ff. 156-162.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 311-12; Elssius, p. 249; Torelli, T. VIII, 291; Ossinger, p. 672; et Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte II, p. 231).

Patavinus Fr. Hieronymus, De Sanctis familia, vir magnae probitatis atque eruditionis. Fuit Doctor Patavinus et Episcopus Argolicensis. Florebat circa an. 1505, seripsitque: Orationes elegantes et Sermones de diversis rebus, quas mss. reliquit.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 178).

Patavinus Fr. Iacobus, S. Theol. Mag. an. 1547 erat Studens Bononiae, an. 1551 Studii Magister ad S. Augustini de Urbe, et eodem anno die 17 augusti, nescimus an sponte vel missus, de improviso ivit Neapoli ad Generalem Seripandum, qui illum sibi ut secretarium particularem adscivit, eumque in sua Legatione ad Carolum V caesarem comitatus est. Ab eo discessit die 21 novembris 1554 et in suo diario ipse Seripandus, sub hac die, haec de illo notat: "Non sine gravi molestia illum a me dimitto, Patavium cogitantem, hominem mei cupidissimum et singulari quodam erga me benevolentiae affectu carissimum, qui sex fere annis magno mihi usui in litteraria scriptione praesertim fuerat, et in omnibus studiis honestis, pro manu quasi dextera" (Cfr. Calenzio, Documenti inediti sul Concilio di Trento, Roma, 1874, p. 220). A. Lanteri, Addit. ad Crusenii Monast., Matriti, 1890, p. 734, dicitur de familia Caponato et eximius verbi Dei praeco. Fuit saepe Prior et Provincialis, et in epitaphio dicitur vir de clero Patavino et urbe universa, ac praesertim de Santimonialibus optime meritus. Obiit Patavii die 25 iun. an. 1606, aetatis suae 88. Olim in nostra Bibl. Patavina, iuxta Tomasini, p. 76 asservabatur: Itinerarium Fr. Hieronymi Seripandi Archiepiscopi Salernitani Ord. Eremit. in legatione Regni Neapolitani apud Caesar. Carolum IIII (corrige V) a fratre Iacobo Patavino eius secretario scriptum etrusco idiomate, chart. in 4.

Patavinus Fr. Leoninus, Ordinis Erem. S. Paginae professor, floruit saec. XIV et astitit Capitulo generali Venetiis an. 1332 celebrato tamquam Definitor suae Provinciae Marchiae Tarvisinae, in quo cap. confirmata fuerunt pacta et conventionem inita inter Canonicos Regulares et Fratres Eremitas Ord. S. Aug. in ecclesia S. Petri in caelo aureo Ticini commorantes et corpori S. P. Augustini inibi honores et officia praestantes Edidit opus, cui tit.: Logica Magistri Leonini de Padua Ordinis Erem. S. Paginae Professoris. Qui liber erat poratus ad usum Bonsemplantis et Bonaventurae de Padua fratrum etc. miniatus elegantissime. Ita I. Phil. Tomasini, Biblioth. Patavinae Privatae, p. 78, in quibus refertur catalogus etiam olim nostrae Bibl. Patavinae.

Patavinus Fr. Ludovicus, de familia Arigono, S. Theol. Mag., floruit saec. XVI. An. 1551 interfuit capitulo generali Bononiae celebrato, dum Ticini esset Regens Studiorum, et in eo capitulo VIII idus maii in nostra S. Iacobi ecclesia vehemens et acer in dicendo praedicavit. Exinde missus fuit [pag. 77] Senas illius studii Regens. Lector creatus fuerat an. 1543 in patrio Eremitarum coenobio, et an. 1547 e conventu Florentino missus fuit Tarvisium cum facultate suscipiendi insignia magistralia. Inde an. 1559 reversus est Patavium ut studiorum Regens. Mihi videtur illum non diu supervixisse. I. Phil. Tomasini, p. 71 operis cit. refert quod olim in nostra Bibl. Patavina asservati extitissent: Discorsi Predicabili di fra Lodovico Arigono Padovano Ordinis Eremitarum. Volumi 4, certe mss.

(De illo cfr. Analecta Aug., Vol. IX, pp. 138, 161, 374, 387, 413).

Patavinus Fr. Matthaeus, theologus Parisiensis, cuius meminere cum laude Pamphilus f. 56 sub an. 1348, Angelus Portenarius in Felicitate Patavina, libr. IX, cap. 27, p. 453, Herrera T. II, p. 87 et Bernardinus Scardeonius de Antiquitate urbis Patavii, lib. II, class. 7, fuit Clementi VI charus et magnae apud eum auctoritatis propter egregiam doctrinam et raram eloquentiam. Et revera hic summus Pontifex II kal. iulii 1350. (Reg. Vat. Comm. Clementis VI, an. 9 n. 201, fol. 19b, ep. 890) Guillelmo de Cremona Episcopo Novariensi eiusd. nostri Ordinis iniunxit ut Matthaeum, Paduae ad magisterium promoveret, et privilegiis fratrum Parisiis magistratorum gauderet. Cortusius (apud Muratori, Rer. Ital. Script., T. XII, p. 933; v. Colle, Storia dello studio di Padova, IV, 109) asserit Guillelmum die 12 sept. Matthaeo magisterium contulisse. Cfr. etiam Gloria, Monumenti dell'Univ. di Padova, T. I, Padova 1888) p. 83 et seqq. et 546, qui tamen p. 548 paene omnes theologos Ordinis Eremit. S. Aug., indifferenter, Praedicatoribus ascribit. Ita Denifle, Chart. Univers. Parisiensis, T. II, p. 659, qui affirmat Matthaeum obiisse an. 1368. Reliquit Sermones multos variosque, qui olim in nostra Veronensi Biblioth. asservabantur, ut ex antiquo librorum indice cognosci posse Pamphilus attestatur.

Pattari Fr. Franciscus, Tarvisinus, S. Theol. Bacc. quaedam edidit an. 1610 ut refert in Historia Tarvisina Barth. Burchelatus. Ita Herrera, T. I, p. 252, sed quae Franciscus ediderit, invenire non potuimus.

Paulinus a Iesu, Augustinianus excalceatus Provinciae Genuensis, anno 1745 a Congregatione de Propaganda Fide ad Missiones Chinensium fuit destinatus. Nescimus quantam habuit partem in sequentis itineris compilatione. Illud per se tantum indigitatur, et est sequens: Viaggio da Venezia alla China fatto l'anno 1745 e seguenti, da me P. F. Giov. Pietro da Mantova, Minore Riformato dell'alma Provincia di Venezia, spedito dalla S. Congr. di Propaganda insieme con il R. P. Paolino di Gesù, Agostiniano Scalzo della Prov. dì Genova destinato a Pekino. Hoc. opusculum ita inscriptum legebatur in Catalogo Bibliothecae Phillippicae, id est of Sir, Thomas Phillipps sub n. 529, quando haec Bibliotheca fuit Londini vendita.

[PAULUS PISARIENSIS, morto prima del 25 maggio 1602, latinista e letterato. Scrisse: Del ben parlare e Della vera nobiltà humana. Cfr. Analec. Aug., XXXVIII (1975) p. 331]

Paulus a S. Ioanne Evangelista, Tuscaniae natus, studio strictioris observantiae et vitae integritate floruit saec. XVII in nostra Excalceatorum Congregatione; atque an. 1619 in ea extitit conventuum Siciliae Provicarius Generalis, et postea Visitator. Concionator et theologiae Lector, in caeremoniis sacris praesertim excelluit. Romae obiit in coenobio S. Antonii an. 1624, et scripsit: Caeremoniale Ecclesiasticum ad usum Fratrum Eremitarum S. Augustini. Romae, per Ludovicum Grignanum, 1638 in 4, quod postea reimpressum fuit sub hoc tituio: Caeremoniale Ecclesiasticum, iuxta Ritum Romanum, usumque [pag. 78] FF. Eremit. Discalceatorum Ord. S. P. Augustini Congreg. Italiae et Germaniae, in quinque libros distributum a quondam R. P. Paulo a S. Io. Evangelista eiusdem Congregationis Visitatore Generali compositum et ordinatum. Nunc vero Definitoris generalis an. 1703 eiusdem Congr. decreto, in ampliorem, et clariorem formam redactum, et expositum a PP. Vincentio a S. Francisco, et Dionysio a S. Nicolao in conventu Iesu Mariae de Urbe. Romae, typ. Anton. de Rubeis, 1704, in 4. Asservatur in Bibl. Casanatense, c. 11. 22.

(Cfr. Tani, Comment. cit., p. 132, et Bibl. Casanatensis Catal., T. II, Part. I, p. 7).

Pediconi Fr. Octavius Maria a S. Ioseph, Tusculanus in saeculo Paulus Franciscus, merito Congregationis Augustinensium discalceatorum Italiae inclitum decus dictus, lucem aspexit ubi jucunda et amoenior ad vitae solatium est coeli temperies, iisque diffluens deliciis quibus ipse tanto fuit a natura instructus ingenio, nihil ut non facile intellexerit scientiaque comprehenderit. Plura scripsit typisque mandavit, quibus immortalem gloriam sibi comparavit. In his legendis conscientiae macula lavantur, mentes ab erroris veneno prohibentur. Honores, dignitates vel amplissimas, sibique ultro delatas infra se duxit. Timor Domini ipse erat thesaurus eius, ipse honor et dignitas. Pedibus claudicabat minime vero mente ingeniique vi: quam sibi praedixerat die et hora ad immarcescibilem gloriae coronam, nempe die 24 novembris an. 1707, Romae in coenobio S. Nicolai, migravit. Eius opera sunt:

1. Repertorium morale utriusque fori, Praeneste, typ. de Barberinis an. 1701 in 12, et an. 1707 Graecii in 8.

2. Eiusdem Repertorii continuatio, Graecii, 1708 in 8.

3. lnterrogationes brevesque responsiones ad casus conscientiae pertinentes. Romae, 1700, in 8; idem Fulginiae, 1700 in 12, ac iterum Romae, 1702 et 1706 in 12; itemque Venetiis 1733 et 1750 in 4.

4. Tercenta et decem dubia facili methodo explanata. Venetiis, 1704 in 12, ac iterum ibidem an. 1705 in 4.

5. De canone sacrorum librorum constituto a Sanctis Patribus in magno Niceno Concilio, Romae 1742, in 4.

6. Opera omnia in quibus bis mille, trecenta et decem Dubia moralia per modum interrogationum et responsionum discussa additis centum aliis Quaesitis, nec non Propositionibus hucusque a diversis Summis Pontificibus damnatis una cum Instructione pro casibus quorum absolutio seu dispensatio a S. A. Poenitentiaria impetratur. Romae, 1702 et 1708, vol. 2 in 8; idem Venetiis, 1711 in 4; itemque Venetiis, typ. Balleonii, 1726 in 4 et ibidem, 1736, 2 vol. in 4.

(Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 128; Lanteri, Postr. Saec. sex R. A., T. III, p. 442; Ossinger, p. 485, et Hurter, Nomencl. Litt., T. II, p. 881).

Pellegrini Fr. Augustinus, Villanae prope Pisciam die 8 ian. 1885 primas ausit auras, et die 10 sept. 1903 votis religionis nostro Ordini in Haetruriae Provincia sese addixit; atque die 16 iulii 1908 sacerdotio auctus fuit. Solertem navavit operam tum in pluribus conventibus Provinciarum Hetruriae et Picenae, tum ut miles Sanitarius tempore immanis belli. Die 7 Septembris 1928 in nosocomio Pisciensi, quo ipsemet recipi postulaverat, datis vere pietatis signis, phtisi consumptus piissime occubuit. Edidit:

1. Delle salubri acque di Monte Catini dal sec. XIII al sec. XIX, articuli novem editi in ephemeride Florentina "La Nazione" a mense iunii ad mensem Octobris 1913. [pag. 79]

2. La raccolta degli Atti del Concilio di Firenze di Angelo Maria Bandini. Estratto dal Bessarione, rivista di studi Orientali. Roma, Tip. Istituto Pio IX 1913, pp. 34.

3. Il bicentenario reale di Casa Savoia e 1'antichità de' suoi titoli. In praememorata ephemeride "La Nazione" an. LV, n. 38, p. 3. Item I Freddi Storici, Ibid. an. LVI, n. 23, p. 3.

4. Metodo didattico basato su veri e giusti criteri pedagogici, per render chiaro, facile ed attraente il Catechismo. Pesaro, tip. della Buona Stampa, 1914.

5. I vestiti delle donne nel 1300. Ibidem Firenze 12, 13, 14 Aprile 1914.

6. Chiese officiate dai Frati Minori a Fano in "Memorie Francescane Fanesi", Fano, Xilografia G. Pasquini, 1926. (Cfr. Analecta August. Vol. V, pp. 236, 287, 335).

7. Agostiniani in Fano (1163-1925) in "Spunti antichi e recenti di Storia Agostiniana", Fano, Tip. Sonciniana 1926. (Cfr. Analecta August. Vol. XII, p. 344, et Bollettino Storico Agost., Anno IV, p 185).

Penna Fr. Ioan. Baptista, nobilis Perusinus, S. Theol. Mag. et in Romano Archigymnasio S. Scripturae professor, vir doctrina ac probitate insignis, an. 1661 interfuit cap. gen. Romano ut Discretus suae Provinciae et an. 1663 die 9 aprilis, fere sexagenarius, inauguratus fuit Episcopus Vigiliarum in Terra Barii. Dicitur ab Ossinger, p. 681: "praeclarus theologus, et sacrarum litterarum indagator accuratus". Vitam cum morte commutavit, non sine sanctitatis opinione, die 2 iulii an. 1664, et apud nostrates Vigiliarum tumulatus fuit ante altare D. Thomae, quod ipse erexerat. Suo omisso nomine praelo tradidit:

1. Vita di S. Tomaso da Villanova. Roma, 1658, per Angelo Bernabò in 4.

2. Conciones D. Thomae a Villanova cum eiusdem vita, elogiis etc. nomine suo apposito, Romae, typ. Angeli Bernabò, 1659 in fol.

3. Censura contra propositiones Iansenii et Summa brevis de Gratia, tradita a Mag. Io. Bapt. Perusino, Card. (Iulio) Romae pro instructione. Asservantur Romae in Bibl. Angelica, cod. 893 inter ff. 99-122.

(Cfr. Sarnelli Pomp. in memoriis Epp.Vigiliarum Neapoli, 1662, in 4; Gandolfi, Dissertatio hist., p. 196; Moroni, Dizionario, Vol. 79, p. 90; Lanteri, Erem. Sacr. Aug., Part. I p. 191, et in Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 394; et Ossinger, p. 681).

Pera Fr. Aloysius, illius P. Benigni Pera, qui quamplurima verae sanctitatis nobis reliquit exempla, non indignus tanti Patris nepos, ortum habuit in oppido v. Camugliano prope Lucam die 19 iulii 1879. A puero inter nostrates in conventu S. Mariae ad Silvam apud Burgum ad Bovianum, ubi patrui sub umbra totam suam educationem religiosam ac intellectualem suscepit, habitu Augustiniano fuit indutus die 10 iunii anno 1894, ac Regulam S. P. Augustini, expleto Carpineti tyrocinio, die 21 iulii 1895 professus est. Die autem 2 febr. 1903 Presbyter consecratur et cum veram pietatem cum disciplinis philosophicis, theologicis ac rerum naturalium scientiis summopere colit, nihil aliud de illo dici oportet nisi quod a plurimis annis Pisis ad S. Nicolai, sit Prior conventus et parrochus vere exemplaris, non quaerens quae sua sunt sed quae Iesu Christi animarum salutem. Boni Patris modestia me excusatum habeat si de illo haec profero. Scripsit atque edidit:

1. La creazione simultanea e virtuale secondo S. Agostino. Ipotesi risolutive dei problemi cosmogonici e psichici fondate sulla concezione Agostiniana della Creazione. Volume I. I problemi Cosmogonici, con lettera [pag. 80] dell'E.mo Card. Maffi all'Autore. Firenze, Scuola Tip. Artigianelli, 1928, in 12, pp. 109. Vol. II. I problemi biologici, Firenze, Libreria editrice Fiorentina, 1929 in 12, pp. XX-82. Vol. III. L'atomo virtuale. Punto d'irradiamento di tutta la fisica cosmica e d'incontro tra scienza e fede circa l'origine e la formazione dell'universo. Ibidem, anno 1933 in 12, pp. 280.

2. Gli enimmi dell'Elettrone e dei Corpi Radioattivi proposti ad una facile spiegazione. Firenze, Libreria Editrice Fiorentina, Scuola Tip. Artigianelli, 1932 in 16, pp. 38.

Perochinus Fr. Augustinus Maria, Taurinensis, socius Vicarii Generalis Congretionis Lombardiae, an. 1527 et 1529, Taurini in aedibus Petri Pauli Porri Chalcotipi, in 4. Domenicale et Quadragesimale Alberti Patavini Augustiniani Eremitae, Doctoris Parisien. Praeconum omnium, suo tempore, facile principis e Bibliothecarum tenebris eruta in lucem protulit. (Cfr. Herrera, T. I. p. 58 et Ossinger, p. 681).

Peri Fr. Benignus de Genua vocatus ab Herrera: "Congregationis Lombardiae columna firmissima et observantiae regularis fortissimum propugnaculum", ampliorem elogiorum cumulum obtinuit a piissimo viro, ipsi coaevo, B. Alexandro Oliva S. R. E. Cardinali, qui in actorum Ordinis codicibus nunquam finem fecit praeclaras eius virtutes celebrandi. Is itaque de domo Peri Genuae natus, cum jam inde a puero indita quadam virtutis indole ad pietatem flecteretur, ubi primum ad adolescientiam pervenit, in coenobio S. Petri de Arena prope Ianuam Congregationis Lombardiae an. 1442 Augustinianis Eremitis socium sese adiunxit. Exinde autem tantum in doctrina atque pietate profectum fecit, ut tum vir sanctus, tum insignis concionator evaserit. Quoniam autem regularis observantiae promovendae ubique, et semper studiosissimum se ostendit, idcirco fere nunquam penes suam Congregationem officiis vacavit. Nam decies Visitatoris, quindecies Definitoris, duodecies Praesidis, atque novies, ab an. videlicet 1458 ad an. 1490, Vicarii Generalis munera egregie obivit. Plurima flagravit gratia atque benevolentia apud Principes et Summos Pontifices, a quibus propterea multa suae Congregationi beneficia impetravit. Sancto fine quievit anno 1497 tot meritorum plenus, ut beati nomen promeruerit. Varia etiam sui ingenii monumenta posteris reliquit, videlicet:

1. Commentaria in Cantica Canticorum, an. 1486 dicavitque Mag. Ioanni Baptistae Signorio, Procuratori Generali: mss. Genuae stabant.

2. Primordia Congregationis Lombardiae in quibus agit: a) De ortu, humilitate, et innocentia Congregationis; b) De regulis, caeremoniis, augmentoque Congregationis et impugnationibus in ea; c) De Beatis Patribus ac Fratribus bene defunctis. Hoc opusculum est editum et asservatur in archivo Ordinis.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 113; Pamphilus f. 100; Ossinger, p. 685; Calvi, Delle Mem. Ist. della Congr. Os. di Lomb. dell' Ord. Er. di S. Agostino, Milano 1669, p. 80 ubi invenitur etiam eius effigies; Lanteri, Postr. Saec. Sex. Relig. Aug., T. II. p. 55 et in Addit. ad Crusenii Monasticon, p. 489; Hurter, Nomencl. Litt., Oeniponte (1906) T. II, col. 1032a).

Perini Fr. David Aurelius, S. Theol. Bacc., ex Augusto et Maria Dominica Pigatti honestis coniugibus, Genestani in Provincia Romana primam aspexit lucem [pag. 81] die 23 nov. 1868. Neapoli in conventu S. Mariae a Bono Consilio Augustinianum habitum die 20 Aprilis 1885 suscepit; die vero 10 iunii 1886 Romae ad S. Monicae collegium suam emisit votorum professionem. Mense novembris an. 1888 militiae adscriptus atque Mediolanum missus, inibi mansit usque ad mensem iulii 1891, quo dimissus fuit, sese in conventu S. Mariae in Silva apud Burgum ad Bovianum iterum sacro habitu vestiens, relicta studia iterum suscipiens, et duos post annos die videlicet 22 septembris 1893 Pisciae in Hetruria ab Episcopo Benigni praesbiter effectus est. Statim Romam ad S. P. Augustini mittitur vice-parrochi officio inibi functurus. Fuit interim Romanae Augustinianae Provinciae secretarius, Lector renuntiatus atque inter socios Acaderniae Archeologiae Christianae adlectus. Anno 1900 ad S. Monicae Collegium vocatus, Ordinis vicesecretarius nominatus fuit, quod officium impense exercuit usque ad an. 1913, quo in capitulo provinciali Genestani habito Prior Provincialis fuit renuntiatus. Triennio transacto et in eo munere unanimis votis confìrmatus, id officium retinuit toto immanis Europei belli tempore. Fuit etiam Academiae Arcadum socius, per plures annos Ephemeridis La Madre del Buon Consiglio nelle Famiglie Cristiane director, in qua quaedam prasertim poetica scripsit, in Ordine Generalis Definitor, membrum ad revisendas Ordinis Constitutiones, Prior conventus S. Thomae a Villanova in Castro Gandulpho, Director Piae Unionis ac Prior in patrio conventu Genestanensi, in quo nunc degit. Scripsit quae sequuntur:

1. Onofrio Panvinio e le sue opere. Roma, Tip. Poliglotta della S. Cong. di Propaganda Fide, 1889, in 8, pp. 304.

2. Pio manualetto di preghiere per la visita delle quattro Basiliche dell'Anno Santo. Giacinto Marietti editore, 1900.

3. Vita di S. Rita da Cascia dell'Ord. Erem. di S. Agostino narrata in compendio con una novena e triduo. Roma Tip. Salvatoriana, 1901.

4. Studio Bio-Bibliografico sul Card. Agostino Ciasca, Roma, tip. Artigianelli di S. Giuseppe, 1903, pp. 257 in 8.

5. Panegirico di S. Agostino Dottor Massimo della Chiesa. Roma, Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, 1904.

6. Panegirico del Taumaturgo S. Nicola da Tolentino. Ibid. 1904.

7. Manuale ad uso dei Terziarii e Cinturati dell'Ordine Eremitano di S. Agostino. Foma, Tip. Artigianelli di S. Giuseppe 1904, in 16, pp. 292.

8. Catalogo dei codici mss. ed oggetti portati dall'Oriente nel 1879 dal P. Agostino Ciasca Agostiniano (Dal Bessarione, Rivista di Studi Orientali). Roma Tip. del Cav. V. Salviucci, 1906.

9. De Fr. Guillelmo Bonjour eiusque operibus in Analectis Augustinianis, Vol. II (1907-8) pag. 351 et seq.

10. Storia del B. Niccolò da Tolentino -Testo inedito di lingua di Frate Remigio da Firenze Erem. di S. Agostino, in Rivista di Scienze Storiche. An. V (edita inabsoluta) Typ. Desclée e C. Roma, 1908-9.

11. Il Trecentista Fr. Girolamo da Siena Agost. e sue rime inedite testo di lingua. Roma, Tip. Pont. nell'Ist. Pio IX, 1909.

12. Augustiniani Scriptores (Tom. I, fasc. I, Littera A.). Ibidem, 1911 in 8.

13. Il B. Bonaventura Baduario Peraga dell'Ordine Erem. di S. Agostino Card. del Tit. di S. Cecilia. Roma, Ibidem, 1912.

14. Oratio funebris habita in Comitiis Generalibus PP. Erem. S. P. Augustini Romae celebratis anno MCMXIII. Romae, Ibidem, 1913.

15. De hodierno statu investigationum factarum pro nova Bullarii Ordinis editione perficienda. In Analectis Aug., Vol. V, p. 324 et seq. [pag. 82]

16. Un Emulo dì Fr. Girolamo Savonarola: Fr. Mariano da Genazzano, Roma, Tip. dell'Unione editrice 1917.

17. Genazzano e suo Territorio. Studi e ricerche dalle Origini al 1565, con due Appendici. Roma, Officina Tip. Ausonia, 1924.

18. La fanciullezza di Gesù, Poema inedito del secolo XIV di Fr. Felice da Massa O. S. A. Firenze, Libreria edit. Fiorentina, 1926, pp. 150.

19. Bibliographia Augustiniana cum notis Biographicis. Scriptores Italici. Vol. III, una cum praesenti. Typis Florentinis Librariae Editricis.

20. In Bollettino Storico Agostiniano. Edit. in Firenze, an. I. pp. 73-78 et 101-105 in lucem quoque dedit: a) Chi fu il S. Ugolino di Franco Sacchetti; b) Trecentisti Agostiniani: 1. Fra Agostino dalla Scarperia, ibidem pp. 167-174; An. II, pp. 17-19: 41-46; 2. Fra Felice da Massa Marittima. Ibidem, Anno II, pp. 71-78; 148-154; 3. Fr. Ricciardo da Cortona. Ibidem an. III, p. 23; 4. Fr. Antonio da S. Elpidio. Ibidem pp. 36-51 et alia quaedam.

Perino Fr. Paschalis, Bergomas, alumnus nostrae Congregationis Lombardiae, anno 1512 ad meliorem vitam transivit. Erat vir valde doctus et pius ac multarum virtutum titulis illustris, praecipue cultui B. Mariae Virg. singulariter deditus, in cuius honorem scripsit opus: De miraculis gloriossimae Genitricis Dei ad devotorum consolationem et fidelium aedificationem. An. 1509. (Cfr. Calvi in sua Scena Letteraria; Maracci in Appendice ad Bibl. Marianam, p. 84, et Ossinger, p 686).

Perotto Fr. Gabriel, Ophidanus, creatus fuit S. Theol. Mag. in capitulo generali an. 1587 Romae habito, et in capitulo gen. Recinetensi an. 1602 nominatus fuit Prior conventus Pisaurensis. (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, pp. 146 et 292). Gabriel iste iuxta Herrera, T. I. p. 312, anno 1583, quaedam edidit; sed quae? Nescimus).

Perreri Fr. Raphäel, iuxta Della Chiesa Catal. cit. p. 183, ortum habuit in oppido Ciriè Provinciae Taurinensis, ac proinde male a Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. III, p. 429, dictus Saxo. Vixit saec. XVI et fuit alumnus Provinciae Turingiae et Saxoniae, in qua extitit et S. Theol. Lector et alicuius conventus Prior; inibi verisimiliter ad succurrendos fratres et illam Provinciam pereuntem missus a Rev.mo P. Generali Ordinis. Perrerius iste, ait Ossinger, p. 686, egregius erat ecclesiastes et in disciplinis theologicis haud vulgarem acquisivit aestimationem. Quaedam elucubravit, quae ita referuntur:

1. Oratio habita in laudem Divi P. Augustini in quodam capitolo generali habita.

2. Opus theologicum (non dicitur de quo agebatur).

3. Raccolta delle Indulgenze della S. Cintura.

4. Libellus de pane benedicto S. Nicolai. (Cfr. et C. Hutter, Scriptores Ord. Erem. S. Aug. Germani etc. in Rivista August., Vol. IX (Valladolid, 1885), p. 364).

de Persico Fr. Ioannes, Cremonensis, non assignato aevo, inter Scriptores Augustinianos ab Antonio Possevino in Appendice T. III sui Sacri Apparatus recensetur. Ita noster Herrera, Alphab. Aug., T. I, p. 465; sed iuxta Ossinger, p. 686, Ioannes iste fuit philosophus, theologus, historicus, [pag. 83] et vixit saec. XIV. Asseruit etiam eius opera, mss. asservari in nostra Cremonensi, et en quae memorantur:

1. Comment. in D. Thomam;

2. In librum D. Thomae de fallaciis;

3. Liber contra iudaeos et rebelles Ecclesiae;

4. Expositiones super Biblia;

5. Postilla super Evangelia totius anni. (Cfr. Pamphilus, f. 319; Elssius, p. 358; Arisius, Cremona Litt., T. II, p. 377; Iöcher, in Universali Lexico eruditorum, T. III, col. 1406).

Perugia Fr. Carolus Maria, Mediolanensis, S. Theol. Mag. an. 1667 erat cursor et studii magister in conventu Patavino, pro cuius honore, sub assistentia celeberrimi Henrici Noris Veronensis, in capitulo generali Romae eodem anno celebrato die 22 maii post vesperas publicas theologicas theses defendit. Ipse an. 1645 iam fuerat Papiae logicus. Provinciae Lombardiae maxima cum laude, theologicis disciplinis in nostris gymnasiis per plures annos traditis, habenas tenuit. Inde a Vicario generali Apostolico Dominico Valvassori in socium sui gubernii fuit adscitus, ac electus a sua Provincia Definitor pro capitulo generali romano an. 1679 celebrando, inibi die 11 maii concionem habuit "Religionem Augustinianam caetum esse ostendes, sanctorum splendoribus veluti syderibus inoculatum micantissimis et beneficis influxibus orbem christianum fovens ac vivificans. Mirum autem fuit quam mirifico ordine, quam compta elocutione ac rhetorico artificio nobiliorum Ordinis nostri heroum egregia facinora recensuerit". Propter quae et eius alias nobilissimas dotes in ipso capitulo Ordinis Segretarius electus evasit. Ut Definitor Provinciae Sardinae interfuit postea capitulo gener. an. 1685 celebrato in quo Segretarii officium resignavit, cuius tamen acta, quae edita sunt in Analectis Augustinianis, Vol. XII, pp. 6-58, Praesidentis eiusdem cap. rogatu ipse transcripsit, ac Provinciae Mediolanensi iterum praefectus est. An. 1699 erat denuo in hoc officio constitutus, sed die 2 iunii insequentis anni valde senex e vivis discessit. Dicitur ab Ossinger, p. 687, "vir sacris profanisque litteris ornatus, et magna in negotiis pertractandis dexteritate praeditus". Eius opera, quae recensentur ab eodem Ossinger ex Argelato, sunt sequentia:

1. Summulae theologiae, ms. in 4.

2. Tomus unus Epistolarum, quas ut Secretarius Ordinis lingua italica ad Provincias Italiae dedit, ms. in 4.

3. Tomi V Epistolarum, latino idiomate Provinciis Germaniae, Galliae et Hispaniae scripturarum perdurante eodem officio. Mss. in 4. Extant in Archivo Ordinis.

Perusini Fr. Io. Baptistae, (ADDITAMENTA, pag. 78) Cod. 894 Bibl. August. n. 7, 8.

de Perusio Fr. Andreas, floruit saec. XIV ineunte. An. 1316 iam erat lector et electus fuit Definitor Provinciae Romanae, ad quod munus fuit iterum electus an. 1323; quo anno in capitulo celebrato Maleani, mense maio ordinatum fuit, quod ipse pro lectura Bibbiae Parisiis haberet a Romana Provincia, cuius erat filius, triginta florenos, et an. 1325 florenos quinquaginta pro lectura sententiarum, ex quibus illo anno recipere debebat quindecim. Quod ipse legere deberet Sententias Parisiis statutum fuerat anno superiore in capitulo generali Montepesulano. Lectura sententiarum inibi tunc perdurabat triennium, ac proinde Fr. Andreas nonnisi absoluto cursu scholastico an. 1327 ad Magisterium praesentari potuit: ad magisterium itaque fuit praesentatus an. 1327, si litterae Ioannis XXII die 7 iulii eiusdem anni Cancellario Parisien. datae, id praecipientes, effectum eodem anno sortitae sunt, de quo non videtur ambigendum [pag. 84] (Cfr. Denifle et Chatelain, Charthul. Un. Paris, Vol. II, p. 314). Interfuit capitulo generali Parisiensi an. 1329 celebrato et die 26 maii an. 1330 Parisiis obtinuit, ut baccalaurei nostri Ordinis possent legere sententias, quin prius Parisiis cursum philosophicum tenerentur legere. (Cfr. Denifle et Chatelain ibidem p. 339). Deinde in Italiam rediit et inter eos fuit, qui eodem an. 1330 contra edictum Ludovici Bavari scripserunt (cfr. Fabricius-Mansi, T. I, p. 91). Capitulis suae provinciae an. 1331, 1332 et 1333 interfuit, quorum primo Prioris Generalis nomime etiam praefuit. Obtinuit hoc tempore pro sua provincia a Ioanne XXII facultatem fundandi monasteria Castri-Rigonis et Castri Corciani. Eodem anno 1333 in Galliam reversus, Avenione, mense septembris, rogatu Pontificis una cum aliis magistris, inter quos recensetur etiam famosissimus noster Bernardus Oliverii, suam sententiam dedit super quibusdam articulis magistri Durandi et Thomae Valleis, atque eodem anno die 30 Octobris ad Episcopatum Coronensem evectus fuit: pariter anno 1335 cum aliis theologis quaestionem de visione beatifica examinavit. Tandem, an. 1345 cum Avenione resideret, die 5 maii commissionem a Pontifice habuit conferendi nostrati Nicolao de Interamna lauream magistralem in S. Theologia, et probabiliter Avenione anno sequenti extremum diem clausit. Ita fere ad litteram R.mus P. Eustasius Esteban in Analectis August., Vol. V, p. 207-8.

de Perusio Fr. Antonius, cuius Sermones ms. extabant in nostra Bibliotheca Cremonae videtur floruisse saec. XV, uti testatus est Possevinus in Appendice T. III sui Apparatus Sacri. Herrera T. I, p. 12 ex chronicis Coriolani illum reponet inter Ordinis Beatos. Vermiglioli vero (Biogr. degli Scritt. Perugini, T. II (1829), p. 200 de illo in nota haec habet: "E forse quel frate Antonio, di cui abbiamo qualche notizia raccolta dal P. Giapesi nelle sue Memorie mss. del Convento di S. Agostino di Perugia, e suppone essere quel medesimo di cui parlando il Possevino, lo chiama grande scrittore, e come tale è nominato eziandio da Angelo Rocca. Aggiunge il P. Giapesi, che altri pone la sua morte nel 1481 e che il suo corpo riposa in Perugia; ed ignorandosi per noi le opere sue, ci basti di averlo qui nominato".

Perusinus Fr. Aurelius, ex Vermiglioli, Bibliografia degli Scrittori Perugini, T. II, (1829) p. 1902-3, scimus tantum quod Aurelius iste fuerit augustinianus, quodque vixerit saec. XVI, et quod Rev. P. Fr. Aegidio de Saxoferrato, eiusdem nostri Ordinis alumno, sequens opus dicavit, cui tit.: Sermoni de Morti et sposi novamente composti a comun benefitio de' tutti venerabili in Cristo Sacerdoti etc. In Perugia per Hieronimo del Bianchino dal Leone et Ottaviano Pitta Compagni, 1554 in 8 parvo.

Perusinus Fr. Gregorius, S. Theol. Mag., insignis praedicator, erat Provincialis Spoletanus an. 1488 et Visitator Generalis an. 1497. Missus in Siciliam a Generali Mariano, plurimum declamando profecit, eiusque intuitu cives Mazarenses Ordini Augustiniano circa an. 1510 novae coloniae receptaculum obtulerunt. Extant in Bibliotheca conventus Perusini mss. hujus Gregorii Commentarii in lib. 3 Magistri Sententiarum. (Ita Herrera, T. I, p. 311, et ex eo Elssius, p. 249; Ossinger, p. 687 et Hurter, Nom. Lit. T. II, (1906) col. 1110).

de Perusio Fr. Iacobus, S. T. Magister, a Clemente VI die 18 Aprilis an. 1352 ad Episcopatum Tarracinae in Campania Romana evectus fuit. Annis fere decem ecclesiam sibi commissam sapienter administravit, ac demum mense ianuario an. 1362, ad [pag. 85] aeternam requiem pertransiit. Ab Oldoino in Athenaeo Augusto, p. 158 inter sacros scriptores recensetur. Scripsit enim:

1. Opus theologicum in quatuor libros sententiarum.

2. "Observavi quoque, ita ait Gandolfo, p. 197, in nostra Bibliotheca Perusina eiusdem expositionem super Threnos, seu lamentationes Ieremiae, et super sententias partim in membrana et partim in chartam descriptam; in medio apparet Episcopus Augustianus cum birretto in capite, scilicet in habitu domestico, et librum apertum in manu gerens cum aliquibus verbis, quae omni adhibita diligentia etiam ab oculato et eloquenti Magistro studii Ferdinando Gavardi, quid exponant, haurire non potuimus. Suspicor vero esse compositum opus ab Episcopo Iacobo nostro, tamen est pene a vetustate consumptum.

(Illum nominant Ughellus in Italia Sacra, T. I, col. 1297; Torelli; Herrera T. I, p. 426; Elssius, p. 309; Ossinger, p. 688; et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 393, et Erem. Sacrae August., T. I, p. 170; Hurter, Nom. Lit. (1906) T. II, col. 623).

Perusinus Fr. Innocentius, S. Theol. Mag. vixit saec. XVI. Inter praestantes sui aevi viros, numerabatur, qui suis litteris latine exaratis publicaeque luci commissis an. 1606, typis patris Angelo Roccae Apostolici Sacrari praefecto et Episcopo Tagastensi nuncupavit.

(Cfr. Ossinger, Bibl. Aug., p. 688).

Perusinus Fr. Isodorus, S. Theol. Mag. fuit egregius theologus, atque Perusini coenobii Prior, ibidem extremum claudens diem an. 1669. Ex eius studio italice exarata habetur Vita S. Tomae a Villanova, typis impressa.

(Cfr. Ossinger, Bibl. Aug., p. 688 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 169).

Perusinus Fr. Octavianus, de familia Ferretti, S. Theol. Magister creatus tuit die 5 febr. an. 1638, Romae suo periculo cum laude facto. Interfuit Capitulo gener. romano an. 1649, ac in eo sub eius praesidio Fr. Stephanus Duprè, etiam Perusinus et in Patavino Gymnasio studientium magister, conclusiones pro eodem Gymnasio sustinuit atque defendit. Insuper in eodem capitulo Umbriae Provincialis eligitur. De eo nihil aliud scimus, praeter quod scripserit quae sequuntur, quorum tit.:

1. Cursus Philosophiae ad mentem Card. Columnae Rom. octo libri Phys. De Caelo et de mundo. De ortu et interitu et animat. sive: Disputationes in universam naturalem Aristotelis philosophiam, ad mentem fundatissimi Doctoris nostri Aegidii. Item continet in libros de generatione et corructione, Metheororum, et de anima.

2. Brevis tractatus in Metaphysicam. Haec omnia continentur in Cod. Bibl. Angelicae Urbis n. 1524, saec. XVII, chart. in 4, ff. 237-42, et fol. 1 legitur: "Auctor istius Meth.e fuit Rev. Fr. Octavianus Perusinus Augustinianus, ad usum fratris Vincentii Terucci; Conv.tus S. Aug.ni Senarum alumnus. (Cfr. Analecta Aug., Vol. XI p. 13, 21, et Narducci, Catal. Codd. Mss. Bibl. Angelicae, Romae 1892, n. 656).

Perusinus Fr. Thaddaeus, vide: Guidelli Fr. Thaddaeus.

de Perusio Fr. X. Iusta Bibliographum Mazzatinti, Cataloghi etc. Vol. V, p. 142, in Bibl. Communali Perusina extat codex N. 515 (G. 104 chart., saec. XV, ff. 400, scriptura neglecta, cum assibus compactus, proveniens ex quondam nostra Bibliotheca conventus S. Augustini illius civitatis, continens: Prediche e panegirici. [pag. 86] Inc. "De flagellis. Audivi vocem... quello che non voleva... et fol. 391. b. legitur: "Reverendo in Christo patri sacre theologie Magistro Herculano ordinis Heremitarum tamquam patri honorabilem in Peroscia nello convento di Sancto Augustino". Nunc quaeritur hi sermones cuius sunt? Respondeo: Fortasse horum auctor, est ille Fr. Antonius de Perusio, de quo antea, cuius sermones stabant in nostra Bibl. Cremonensi. Sed haec est tantum mea suspicio, cum mihi desint probationes ad hoc certe asserendum. Ille certe vixit in nostro conventu de Perusio eodem tempere, quo Magister Herculanus, cui dicantur hi sermones. Is enim, ut constat ex actis nostrorum Generalium, an. 1465, iam in S. Theol. Mag., electus fuit pro primo anno Conventus Perusini Prior. Deinc an. 1468, die 6 martii a Priore Gen. Guillelmo Becchi constitutus fuit Vicarius Gen. et Visitator provinciarum Terrae Laboris et Apuliae. An. 1470 erat Romae Studentium examinator, et eiusdem P. Generalis Socius, id est, Procurator Generalis; e sub die 12 Augusti 1470, dum Prior Generalis Aquilae morabatur. in Registris ita notatur: "Fecimus visitatorem universalem, vicarium nostrum Generalem magistrum Herculanum de Perusio, cui concessimus omnem nostram auctoritatem". Circa finem an. 1478 videtur illum ex hac vita excessisse. (Cfr. Analecta August., Vol. VII, pp. 115, 184, 205, 263).

Petralia a Salem Fr. Abb. Siculus, Nostri Sacri Ordinis spectabilis alumnus, vixit saec. XVIII, ac typis mandavit: Theses theologicas. Panormi, 1740 in 4.

Petrelli Fr. Dionysius, Sigillensis, S. Theol. Mag. excellens philosophus atque theologus, an. 1526 in capitulo gener. Tarvisino Baccalaureus declaratus, an. 1539, cum esset Mag. Regens Bononiae tamquam Discretus suae Vallis Spoletanae provinciae, interfuit capitulo gener. Neapoli habito, et an. 1543 tamquam Definitor capitolo gener. Romano. Anno insequenti munus Regentis studii Patavini, anno 1547 Studii coenobii Perusini, anno 1548 S. Scripturae expositoris, et anno 1557 publici theologiae professoris exercuit. An. 1560 praeceptor extitit Monachorum S. Salvatoris et an. 1568 Monachorum Montis Oliveti. Demum Perusiae anno 1575 die 9 decembris, aetatis suae 99, in conventu S. Augustini mortalis esse desiit, et in ecclesia nostra sepultus. Hic a Gregorio XIII Pont. Max. ad Congregationem Theologorum Romam vocatus, eius Summi Pont. ore audire meruit: "Sigillo bene sigillasti tua dicta et vota". Ab eo extant:

1. In Logicam, Philosophiam ac Theologiam Tractatus.

2. Annotationes doctae et accuratae in opera Aegidii Romani, quem egregie imitatus est.

3. Super Orationem Dominicam tractatus.

4. Super Salutationem Angelicam tractatus.

5. Orationes. Nostrum Sigellensem laudarunt Pamphilus f. 131; Elssius, p 170; Herrera, T. I, p. 201; Iöcker, T. III, col. 1439; Maraccius in Bibl. Mariana, p. 31; Iacobilli in Bibl. Umbriae, p. 94; Hurter, Nomencl. Lit., T. III, (1907) col. 6, et Ossinger, p. 689.

Petrelli Fr. Fulgentius, Sigillensis, ex Rocho Antonio et Iarma Mancini natus. Sub generali Petrochino, an. 14 agens, Eremitano Ordini adscriptus fuit, nomine Baptismi retento. In humanioribus litteris, scribit Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 316, ita profecit, ut publicus earumdem professor evaserit, quas prius in patria, ac postea Gualdi cum magno discipulorum profectu, suique laude docuit. Ita egregia memoria pollebat, [pag. 87] ut totam S. Scripturam memoriter sciret vulgo propterea Biblia nuncupatus. Annos sexdecim penes nostrates Regentis munus obivit, nimirum: Caesaenae, Genuae, Veronae, Tarvisii, Andriae, Pisis, et Florentiae. Bis fuit Sigilli Prior, Definitor et Discretus in capitulis generalibus, semel Umbriae Provincialis, electus Nursiae in capitulo an. 1640, in quo munere ita se gessit, ut Generalis illius praedecessor aliquando de illo verba faciens dixerit: "Utinam provinciales omnes essent ut Provincialis Umbriae". Cum etiam eloquentiae sacrae peritia praestaret tum in praecipuis Italiae cathedralibus, tum in nobilioribus nostri Ordinis sugestis intra et extra quadragesimale tempus saepissime cum plausu concionabatur. Caesaenae atque Tarvisii, non modo S. Inquisitionis, verum etiam Curiarum Episcopalium consultor fuit, quippequi nedum theologicas disciplinas, sed ius quoque canonicum et civile probe callebat. An. 1645 die 3 iulii eligitur totius Ordinis Prior Generalis ob merita, ut ait Ossinger, pag. 689, et virtutum praestantiam, pietatem nimirum, mansuetudinem, et prudentiam. Obiit Venetiis die 16 maii 1648. Edidit opera quae sunt:

1. Oratio in exequiis R.mi P. Magistri Thaddaei Perusini, quondam Religionis Augustinianae Antistiti benemeriti. Romae habita 1606. Romae, 1606 in 8. (Cfr. Vermiglioli, Bibliograf. Stor. Perugina, T. II, p. 223).

2. Nonnulae quaestiones sub titolo: Tentationes Fulgentianae.

3. Hyppoliti Thesaurus, ad Card. Hyppolitum Aldobrandinum.

4. Lectura (italice) casuum conscentiae centum lectionibus exposita scholastico more digesta, in IV tomos distincta. Eugubii, 1627 apud M. Ant. Triangolum ad Urbanum VIII.

5. Mulier in qua varia ex eiusdem Hexagrammaticis nominis Mulier referantur mysteria e SS. Scriptura, matre Ecclesia et Doctoribus hausta, de eadem Domina Christipara Maria, ab eius sacerrima Conceptione usque ad Assumptionem. Perusiae Augustae, apud Angelum Bertolum typographum Episcopalem an. 1639, in 8.

6. De intercessione B. Deiparae Mariae Virginis qua salvari gravissimos peccatores eidem devotos probatur. Romae apud Franciscum Monetam, Tomus primus, in fol. (Cfr. Catal. 45 bibliopolae Romani Aureli). Tomus secundus impressus fuit sub nomine Camilli Petrelli auctoris nepotis. (Cfr. Bullam Innocentii Pp. X diei 15 iulii 1647). Petrellus edidit quoque alia opuscula, videlicet: de auxiliis divinae gratiae; de horis canonicis; de electione Apodexis; Orationes quamplurimas, et Decreta generalia pro Provinciis Italiae dum esset Ordinis Generalis.

(Cfr. etiam Maracci, Biblioth. Mariana, V. I, p. 459; Iöcker in Lexico Univers. Erud., T. III, col. 1440; Iacobilli, Catal. Script. Prov. Umbriae, p. 107; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 56 et Hurter, Nomencl. Litt., cit. T. III (1907) col. 947).

Petrelli Fr. Nazarenus, S. Theol. Mag., patria Mogliano Firmanae Dioec., ortum habuit die 15 nov. 1892 ac Augustinianum habitum induit die 17 nov. 1908. Tyrocinio peracto, et post annum professione emissa, studiorum curriculis cum laude emensis, Sacrum Presbyteratus Ordinem die 19 iunii an. 1916 suscepit, atque Lector inde efficitur. Cum bonos mores calleat, et pietate, prudentia, moderatione, aliisque virtutibus sit praeditus nec non scientia theologica bene imbutus, ad educandam nostram pubem mature a Superioribus destinatus fuit, quod officium etiam nunc cum laude et omnium satisfactione Tolentini exercet. Bonus Deus illum sospitet. Ex eius sedulitate et cura editus fuit: Annus Mystico-Augustinianus [pag. 88] (cum praefatione Fr. Nicolai Concetti) Taurini-Romae ex officina libraria Marietti, 1932, Vol. II, in 32, pp. XX-436, 438.

Petretti Fr. Bernardinus, Sardo, floruit saec. XVIII ineunte et in coenobio S. Mariae a Bono Consilio Genastani de familia constitutus, cuius in eodem conventor extat: Antiphonarium cum Graduale Sanctorum Ord. Erem. S. P. Augustini Episcopi et Confessoris ac Eccl. Doctoris eximii a Fr. Bernardino Petretti, Sardo eiusdem Ordinis, scriptum an. Domini 1719, in fol. magno, pp. 218.

Petrocchini Fr. Gregorius, S. R. E. Cardinalis, Montelpari in Piceno honestis parentibus ortus, cum a iuventute Eremitano S. P. Augustini Ordini nomen dedisset, evasit in primis celebris concionator. An. 1557 erat studens Bononiae, anno 1561 Mediolani cursor, anno 1574 coenobii Firmani Regens, anno 1578 Cathedraticus Universitatis Maceratensis et anno 1580 monasterii Salernitani Prior. Fuit inde anno 1585 Provincialis Marchiae Anconitanae, et in Capitulo Romano post obitum M. Spiritus Vicentini, an. 1587 celebrato, praeter omnium expectationem, favente Sixto V eius protectore, Generalem Ordinis praefecturam obtinuit. Dicitur apud Ciacconium "vir lenis, comis humanus, benignus, adeoque grato et venerando aspectu, ut ex ipso tantum venerationis ac maiestatis secum ferret, quantum ex ingenti doctrina innocentiae vitae coniuncta". Cum interim in totius Eremitanae Familiae regimine, ac praesertim in Italicarum Provinciarum visitatione eximiae ipsius virtutes luculentius emicuissent, praefatus Summus Pontifex ut iret etiam ad visitanda Hispaniarum coenobia illum hortatus fuit, quem ad finem an. 1588 eum Commissarium Apostolicum constituit. In illam itaque peninsulam (verba sunt Lanteri, Eremi S. August., T. I, p. 140-42) Gregorius profectus, tanta ibidem industria, tantaque felicitate res Ordinis composuit, ut summam etiam apud Regem Philippum II existimationem sibi comparavit, qui propterea aliquot scutatorum millia in pensionem annuam illi assignavit. Eadem occasione praefuit Toleti comitiis provincialibus in coenobio S. Andreae habitis praefato anno 1588, ibique sua auctoritate approbavit celeberrimam nostratum Discalceatorum Congregationem, quam a Ven. Thoma a Iesu inceptam, vir non minus pietate quam doctrina, edidisque libris famosus Ludovicus Legionensis summopere promoverat. Sui generalatus tempore vir litterarum amator in Ordinis coenobiis novas bibliothecas extrui et collapsas instaurare curavit. Dum ex Hispania Romam revertebatur, universali omnium plausu, uti notat Moronius, a praefato Sixto V creatus fuit S. R. E. Presbyter Cardinalis titulo S. Augustini die 14 decembris 1589". Vogherae (ita Regest. Ord. sub Gen. Petrocchini) an. 1589 nocte Nativitatis Domini Generalis Petrocchinius accepit nuncium a Serenissimo Magno Hetruriae Duce fuisse Cardinalitia dignitate cohonestatum". Subditur: "Deum sumus deprecati, ut quemadmodum eximio hoc gradu nos ornare dignatus est, ita mentem nostram illuminare velit, quo actus nostros ad sui nominis gloriam, Ecclesiae utilitatem, et ad salutem animarum dirigere possimus". Fuit etiam Abbas commendatarius Abbatiae Caburrensis (di Cavour) in provincia Taurinensi. Iuxta Herrera, T. I, p. 34, an. 1591 Episcopus Balneoregensis creatus etiam fuit, et a Paulo V, qui eum praesertim diligebat ob ingenuam dicendi libertatem die 17 augusti 1611 Praenestinus Episcopus effectus, cum antea, an. scilicet 1608, titulum S. Mariae in Trastiberim illi contulisset. Interfuit conclavibus, in quibus electi fuerunt Urbanus VII, Gregorius XIV, et Paulus V. Suae patriae amatintissimus multa in illam bona contulit, [pag. 89] praesertim in templum S. Georgi. Fulsit omnibus virtutibus, demum Gregorius, plenus annorum, Romae die 19 maii 1612, aetatis suae an. 76, mensibus 3 et diebus 8, vitam cum morte commutavit. Iuxta Herrera fuit quorumdam opusculorum editor. Eius Regesta litterarum sui Generalatus, servantur in Archivo Ordinis. Laudatur ab omnibus nostratibus, sed praesertim a Ciacconio, in Vitis Pontificum, T. IV sub Sixto V, a Moronio, Vol. 52, p. 274, et a Petramellario in continuatione libri nostratis Panvinii De Summis Pontif. et Card. sub Clemente VIII, p. 459.

Petrosa Fr. Aegidius de Sciacca, vir doctrina, tum pietate, ac praesertim religione erga Deiparam sine labe conceptam spectabilis. Egregie colluit teologicas atque philosophicas facultates, necnon utrumque ius, elucubravit opus de iure canonico, quod manuscriptum reliquit. Iuristam egit atque examinatorem synodalem penes Panormitanum Archiepiscopum Cajetanum Mariam Cardinalem Tricona, fuitque apud Ordinem suae Congregationis S. Mariae de Nemore generalis vicarius. Pervenit usque ad decrepitam aetatem, obiitque Panormi in osculo Domini an. 1859. (Ita Ioseph. Lanteri in Oratione Funebri habita in comitiis generalibus, Romae an. 1865, p. 10).

Petrucci Fr. Otho, Senensis, S. Theol. Mag., in capitulo gener. Romano die 28 aprilis 1636 feria 2.a Rogatiorum concionem habuit cum esset Bacc. Interfuit quoque comitiis gener. Romae habitis an. 1667 ut Vicarius Generalis Congregationis S. Ioannis ad Carbonariam, et aliis comitiis etiam generalibus an. 1673 in quibus electus fuit Prior conventus S. Augustini de Urbe. Videtur obiisse valde senem. Scripsit, ut habetur in Bibl. Volante, Cinelli-Sancassani, T. IV, p. 60: Vera e Reale Istoria del Beato Bartolomeo dell'Isole di Canaria, nativo di Lisbona di Portogallo, dell'Ordine Eremit. di S Agost. scoperto per volere di Dio 1'Anno 1535, qual viene adorato e in gran venerazione tenuto da' Mori di Tagaos in Africa, per le molte grazie, che, per mezzo suo, da Dio ricevono, particolarmente in tempo di peste; con alcune divozioni, per preservarsi da quella: Messa in luce et in otto capitoli divisa dal R. P. Fr. Ottone Petrucci di Siena Baccelliere in Sacr. Teologia del Med. Ordzne. In Firenze per Simone Ciotti, 1630, in 4.

Piacentini Fr. Felix Maria de Bassano, vixit saec. XVIII ineunte, et alumnum videtur fuisse nostrae Congregationis Lombardiae, nam conventus S. Catherinae de Bassano ad illam Congregationem pertinebat. Ms. reliquit: Compendio istorico di quanto è successo di più notabile nella vita di Luigi XIV il grande, dalla sua nascita che fu l'anno 1638 fino all'anno 1706. (Cfr. Verci, Notizie de' Scrittori di Bassano, Vol. II, p. 18).

de Picighettone v. Pizzighettone, in agro Cremonensi, Fr. Augelus, alumnus Congregationis Augustinianae de Lombardia, vixit saec. XVI. An. 1541 Generalis Procurator eiusdem Congregationis eligitur, ac anno insequenti in eodem munere confìrmatur usque ad an. 1549, quo tempore fit etiam Visitator. Hunc illum esse puto, ait Arisius in Cremona Literata (Parmae, 1702, T. II, p. 162, quem Ant. Possevinus in Bibl. Selecta, libr. XV, cap. 6 inter auctores adnumerat, qui scripsere: De musica pratica et speculitiva sub hac nota: Fr. Angelus Picitonensis.

(Cfr. et Calvi, Mem. Istoriche, cit. pp. 262-279; et Ossinger, p. 694). [pag. 90]

Piccinardi Fr. Gabriel, Bononiensis, S. Theol. Mag. et Doctor, floruit saec. XVI, et eius habetur: Oratio de laudibus Illustriss. et Reverendiss. Card. Sanctorum quatuor Coronatorum. Bononiae, 1588 typ. Bossii in 4. (Cfr. Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 125).

Piccioni Fr. Costantinus, ex matris cognomine Veltroni, de Monte S. Sabini in Hetruria, cum esset S. Theol. Magister anno 1552, die 27 Aprilis inauguratus fuit Episcopus Scalarum in Principatu citeriori prope sinum Salernitanum, et cum annos 25 illam Ecclesiam rexisset, a Gregorio XIII ad Cortonensem translatus fuit die 25 februarii 1577. Synodum convocavit, atque ecclesiasticos ad meliorem frugem reduxit. Oculos huic luci clausit nonnisi resurrectionis die aperiendos anno 1585. Reliquit: Acta Synodi Cortonensis, quae in archivo illius Dioecesis asservantur. (Cfr. Ughellus, T. I, col. 630, n. 25; Herrera, T. p. 148; Moroni, Vol. 62, p. 52; Aug. Fortunius in Chronico S. Sabini, edit. Florentiae, 1583, p. 63; Elssius, p. 155; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 74, et Gratianus, p. 60).

Pichi Fr. Ioannes, Placentinus S. Theol., Bacc. floruit saec. XVIII; qui sub die 22 decembr. 1708 facultatem obtinuit a P. Generali Adeodato Nuzzi librum imprimendi, cui tit.: Sagro giornale delle Indulgenze concesse alli fratelli e sorelle della Compagnia della cintura della B. V. Maria di Consolazione. (Cfr. Eiusdem Generalis Regesta).

Pifferi Fr. Augustinus, S. Theol. Mag., Provinciae Romanae alumnus, Sub-sacrista, Sacramentis Ecclesiae munitus, peculiari benedictione Pontificis accepta, Romae die 23 augusti 1920 decessit. Acquipendii ortus est an. 1850, religiosum habitum suscepit anno 1865, anno insequenti vota emisit, et sacerdotio initiatus est an. 1872. Inde in nostro conventu Pergulensi per plures annos sustinuit Parochi officium, et ab an. 1895 ad suam Provinciam reversus, pluries fuit eiusdem Definitor, atque Sub-sacristae RR. PP. munere magno cum zelo perfunctus est. Edidit:

1. Raccolta delle preghiere, tridui e novene, che si praticano nella Cappella Paolina al Vaticano nel corso dell'anno. Roma, Tip. Poliglotta Vaticana, 1917, pp. 204.

2. Vademecum del Religioso Agostiniano. Siena, Stabilimento Tip. S. Bernardino, 1920, pp. 263 in 18. (Cfr. Analecta Aug., Vol. VIII, p. 233-34, Vol. VII, p. 94).

Pignone del Carretto Fr. Emmanuel, e Principibus Alexandriae in paterno Orioli feudo Dioec. Anglonensis in Regno Neapolitano die 17 Dec. an. 1721 ortus, et iam inde a pueritia in Conventu S. Ioannis ad Carbonariam rigidioris observantiae pie educatus iuvenis evasit mirae spectataeque probitatis, qui studio amplectantae Religionis incensus, spreta nobilissima prosapia, Eremitano Ordini in praedicto coenobio nomen dedit, in quo spectatissimam duxit vitam. In studiis adeo profecit, ut omnes sui aevi condiscipulos superaverit, ac proinde cum maxima sui ipsius laude et Ordinis decore Lectoris ac Regentis munere functus sit. Post studiorum palestram rite transactam, atque alios docendi provinciam iuxta morem expletam magistralis infulae hostimentum obtinuit. Integrum elucubraverat Philosophiae et Theologiae opus, quod tamen, licet a Nostratum praecibus fatigatus, humilitatis gratia, in lucem typis edere renuit; cuius vero limites excedere coactus fuit, cum scripsit in causa Ven. Servi Dei [pag. 91] Ioannis de Palafox Episcopi Angelopolis, et dum opusculum edidit adversus scholasticam opinionem de phisica Dei promotione ad actus naturales et de Statu Creaturae rationalis ante peccatum. A Supremo Antistite R.mo Francisco Xav. Vasquez die 15 Novembris 1765 ad eminentiores gradus Secretarii videlicet Ordinis, et anno 1771, die 25 Maii, Assistentis Generalis Italiae promotus, difficile dictu est, qua eruditione, dexteritate, vigilantia, prudentia utrumque exercuerit munus, sicut et qua rerum agendarum peritia se gesserit, dum vel coenobiorum visitator Generalis, vel Comitiorum Provincialium Praeses fuit renunciatus. Neapolim a Ferdinando IV, utriusque Siciliae rege vocatus ad dirigendum in spiritualibus atque instituendum in Aetica illius filium Franciscum, ipso confessario et praeceptore, regalis Princeps evasit iuvenis probatissimis moribus ac uberrima eruditione ornatus. Oblatum sibi Tarantinum Archiepiscatum constantissime recusavit, sed renuere nequit Episcopatum Suessae in Campania, ad quem approbatus fuit a Pio VI die 27 febr. et proclamatus 19 Martii an. 1792. In Episcopatu nihil ab Ordinis institutis recessit. Fuit errorum sui temporis, praesertim Iansenismi acerrimus oppugnator, erga miseros et pauperes pietate et charitate insignis, doctrina singularis, pastorali zelo vigilantissimus. Tandem laboribus fractus, caritate et infirmitate consumptus, meritisque cumulatus cum opinione Sanctitatis obdormivit in Domino die 27 septembris an. 1796, inter civium lacrymas, aetatis suae 75 et in Cathedrali Suessiana Ecclesia honorifice tumulatus fuit. Ita fere ex litteris R.mi Procuratoris Generalis Dominici Lippici sub die 30 Novembris 1796 Romae datis et a Lanteri, Erem. Sacr. Aug., T. I, p. 168, nec non in Postr. Saec. sex. Relig. Aug., T. III, p. 239. Item cfr. H. Hurter S. J., in Nomencl. Lit., T. III, p. 294. Opera eius itaque sunt:

1. Augustinus sui interpres in explicanda Dei gratia creaturae innocenti necessaria ad bene agendum Tractatus. Neapoli, Typ. Simoniana, 1786, 1 vol., in 8.

2. Ianseniani erroris calumnia a Ven. Episcopo de Palafox sublata. (Huic suum nomen non apposuit).

3. Quaestiones Theologicae Scholasticae. Codex ms. in 8, ff. 500 asservatus in Arch. Ord.

Pileri Fr. Vincentius a S. Gregorio, in saeculo Stephanus Antonius vocatus, in oppido S. Gregorii de Sassola, Tiburtinae Dioec. ortus, a puero nostrae Discalceatorum Congregationi nomen dedit. Narratur illum evasisse virum non minus pietate quam scientia clarum, Fundatorem coenobii S. Gregorii, cuius pluries fuit Prior, Romanae Prov. ter Praefecturam obtinuisse, nec non Visitatoris Germaniae munere functum fuisse. Anno 1671 electus fuit Definitor Gen., obiitque Romae in coenobio S. Nicolai die 15 martii 1685. Reliquit: Storia del paese di S. Gregorio, et innumera alia mss. Ita ex Commentariis laudati Tani, p. 139.

Pilla Soror Maria Felix, Tarvisii e parentibus comicis an. 1837 orta, fuit postea Bononiae Sanctimonialis Augustinensis, atque anno 1877 ibi evulgavit perelegans poema e libro exercitiorum S. Ignatii de Loyola desumptus sub titulo: Il Solitario di Monresa et alia.

Pinella Soror Valentina, Genuensis, Monialis Augustiniana in coenobio Hispalensi in Hispania, non minus scientiis quam pietate celebris, floruit prima medietate saec. XVII. Lingua hispanica ab ea typis demandatum fuit opus sub tit:

1. Libro de los alabanzas y excellencias de [pag. 92] la gloriosa Santa Ana compuesto por Doña Valentina Pinelo (ita suum cognomen accomodaverat stylo hispanico) Monja profesa en el Monasterio de S. Leandro de Sevilla, del Orden de S. Agustin. Hispali apud Clementem Hidalco 1601, in 4, pp. 24 +224.

2. Cancionero de los Santos de la Orden de S Agustin, id. est: Liber Carminum in omnia Ordinis Nostri Sanctorum ac Beatorum festa, qui liber, praelo paratus ut ipsa autrix in Prologo ad Laudes S. Annae testatur unquam fuit typis datum.

(Cfr. Ossinger, p. 696 et Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, Vol. II, p. 349).

Pino Fr. Maurus a S. Francisco, Mediolanensis, alias Franciscus Pinus, Discalceatus, S. Theol. Lector, concionator disertus, atque aliis optimis artibus excellens, carus fuit Imperatori Leopoldo, qui quotiescumque eum praedicantem audiebat, sua perfundebatur animi voluptate. In sua Congregatione anno 1710 eiusdem Procurator evasit, et an. 1713 Vicarius Generalis, magna cum laude hiis officiiis functus; at immatura morte correptus, pie obiit in coenobio S. M. Pulchri Visus eodem an. 1713, mense decembri, die 16, dum suae Congr. coenobiorum visitationes peragebat in asperis montibus Regni Neapolitani. Praelo mandavit:

1. Orazioni panegiriche dedicate all'Imperatore Leopoldo I. Roma, presso Giov. Antonio Komark, 1695 in 4.

2. Quaresimale Avventuale e discorsi claustrali, praelo, sed non typis excussa, atque mss. relicta in Bibliotheca sui conventus ad SS. Cosmam et Damianum Mediolani,

(Cfr. Argelati, Bibl. Scrip. Mediol., T. II, part. I, col. 1085; Ossinger, p. 696, et Tani, Comment. cit. p. 33 et 125).

de Pisauro Fr. Christophorus, S. Theol. Doctor, et peritia iuris pontificii ornatus, quibusdam tractatulis evulgatis memoriam sui immortalem sub anno 1460, apud nostrum Pamphilum, f. 84, reliquit. Fuit in Registris Ordinis an. 1451 Prior Ariminensis; anno 1452 et 1454 Capituli Provincialis Anconitani Praeses designatus, et an. 1459 quorumdam Conventuum Generalium Vicarius. Adhuc vivebat an. 1472. Noster Gandolphus, p. 108 inter alia de illo haec habet: Eius opera extantia in Bibl. nostra Pisauriensi sunt:

1. Tractatus admodum utilis de simonia.

2. Tractatus declarans arborem affinitatis et consanguinitatis.

3. Explanatio pulcherrima in Orationem Dominicam.

4. Liber Defìnitionum, in quo brevi explicatione propriam cuiusque rei vim declarat. Vecchietti in sua Bibl. Picena, Vol. II, p. 78-79, adiungit quod noster Christophorus fuerit etiam Explanator Dantis Alighierii. (Cfr. Herrera, T. I. p. 150; Gratianus, p. 57; Elssius, p. 145 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 174).

Pisaurensis Fr. Eugenius vide: Fabrini Fr. Eugenius, Vol. II, pag. 42. Hic adiungendum est quod iuxta Ossinger, p. 697 ipse evulgaverit etiam: Conciones Quadragesimales. Eiusdem Oratio ad Synodum Tridentinam reperitur edita etiam in actis ipsius Concilii, Lovanii, 1567, p. 181 et apud Philip. Labbeum, T. XIV, col. 1226 et seq.

de Pisauro Beatus Jacobus, ibidem ex ignota prosapia ortus, maturo tempore suae adolescentiae florem in media Augustiniana Eremo apud patrium coenobium plantavit; qui postea uberrimo Eremitanae perfectionis rore perfusus, suavissimum exhalavit sanctitatis odorem. A primis suae professionis annis adeo praeclara spectatae, probataeque virtutis, atque [pag. 93] ingentis in litteris profectus argumenta praebuit, ut ipsi magistri studentium munus in Perusino conventu demandatum fuerit, quod profecto munus nonnisi melioris notae religionis committi consuevit, quippe quod iuxta Ordinis Constitutiones moralis potissimum adolescentium institutionis curam adnexam habet. Hujus autem officii gestionem ipsemet testatus fuit ad calcem tomi primi Aegidiani in Mag. Sent. quem ab alpha usque ad omega calamo transcripserat, dicens: Explicit primus Sententiarum editus a domino Aegidio de Roma, quem scripsi, ac complevi ego Fr. Petrus Jacobus de Pisauro ejusdem Ordinis, dum essem Perusiae indignus magister studentium Anno Domini 1472 die vero tertia mensis Novemb. hora 24. Amen. In hoc autem amanuensis opere exercendo adeo indefessus fuit, ut praeter allatum haud certe exiguae molis volumen, etiam Biblia, atque Breviarum manu exararit, adeoque accuratus ut nullam omnino ex tam multis paginis aliqua litera notarit. Constat etiam illum insuper sacrae Theologiae Magistrum fuisse, et quidem multa doctrina exornatum, quam sibi oratione magis, quam studio comparaverat; siquidem Angelici Doctoris exemplo nonnisi post imploratam Dei opem ad scamnum litteris operam daturus accedebat. Suae tamen eruditionis amplitudinem nequaquam fastu aliquo ostentabat, sed e contra sedula humilitate abscondere satagebat. Regularis disciplinae studiosissimus, Regulam, atque Constitutiones Ordinis admussim observabat, cunctarum propterea monasticarum virtutum, ac praesertim obedientiae splendidissimum exemplar ipsis quoque provectioribus coenobitis effectus. Pisaurum postea reversus, solitudinem appetere coepit; quamobrem ad Vallis-Manentis eremitorium a praefata urbe paullo amplius milliarium distans, ubi S. Nicolaus Tolentinas celeberrimam habuit animarum piacularibus flammis addictarum visionem, Superiorum venia obtenta, se contulit, ibique splendidius reddidit suae sanctitatis speculum. Nam Tolentinate Thaumaturgo sibi in exemplum proposito, ita sedulo heroicarum ipsius virtutum vestigia sectari omni studio sategit, ut angelicam potius, quam humanam in illo recessu vitam ducere videretur. Tandem fulgidissimum hoc Augustinianae Religionis sidus ad suum occasum pervenit, ut ad sublimiora ascenderet micantioribus utique radiis refulgere in regione immortalitatis, anno 1496, aetatis suae prope 50. Jacet B. Petri Jacobi corpus in praefato Vallis-Manentis eremitorio adhuc integrum, et incorruptum, ibique pia Fidelium veneratione colitur. Huic religioso cultui ab immemorabili illi praestito tandem Pius Nonus Pontifex Maximus Apostolicae approbationis calculum adjecit. Vide Torellium, et Elssium, aliosque nostrates, necnon Ordinis Breviarum.

Ita ad verbum Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 145.

Pizzaccheri Fr. Augustinus Maria, Mutinensis, floruit saec. XVII labente. Edidit: Orazione funebre del Pontefice Innocenzo XI. Modena, Eredi Soliani, 1689, in 4.

(Cfr. Tiraboschi, Biblioteca Modenese, 1781, Vol. IV, p. 220).

de Placentia Fr. Amadeus, S. Theol. Doctor, dicitur floruisse saec. XV, sed id plane non constat. Fuit non minus eloquentia, quam aliis scientiis praestans, atque in lucem emisit orationem, cui tit.: Oratio Amedei Placentini Ordinis Eremitarum S. Augustini habita in Ecclesia Cathedrali Vercellensi in festo S. Eusebii Episc. et Martyris. Venetiis impressa an. 1473, vel an. 1543 et dicitur extare in Bibliotheca Ambrosiana reconditam ut scribit Salvator Vitalis, Sardus, Ord. Minorum in Suis Sardiniae Annalibus, Parte II impressa Mediolani typis Ioannis Petri Cardi in fol. p. 116. [pag. 94] (Cfr. Gandolphus, p. 48-49; Iöcher, Allgemeines Gelehnten-Lexicon (1750) T. I, col. 322, et Ossinger p. 697).

de Placentia Fr. Augustinus, S. Theol. Lector, vir in omni fere scientia imbutus, in philosophicis disciplinis potissimum excelluit. In Registris an. 1503 quaedam scripta dabat in lucem, quae nimirum sunt:

1. Destructio Arbonis Porphinianae.

2. Expositio cuiusdam Decretalis, cuius initium: Rev. et discreto viro D. Ioanni de Ungaria, Rectori Ecclesiae Varadicensis;

3. Tractatus nostri Augustini Anconitani de cognitione animae eiusque potentiis, dicatus Rev.mo P. Mag. Priori Generali Gratiano Fulginati. Bononiae ex officina de Benedictis.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 56; Ossinger, p. 698; et Elssius p. 102).

Plantulli Fr. Thomas, Neapolitanus, S. Theol. Bacc., ex Ossinger, p. 698, ita politiores callebat litteras, ut inter oratores sui temporis emineret, magnumque sibi in arte dicendi honorem acquisierit. An. 1721 in capitulo generali Romae celebrato secundus Definitor in sua Terrae Laboris Privincia evasit electus. Edidit: Il primo mobile con più cieli inferiori, stelle fitte e con ordine erranti, riscontrato ne' Santi Agostiniani. In Napoli, 1701 per Niccolò Abri in 4. Sunt sexdecim Orationes Panegyricae suorum temporum turgitate redolentes.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 193).

Plumazio Fr. Hieronymus, Veronensis, eximius verbi Dei praeco, tantam sibi in hujusmodi palestra existimationem comparavit ut celebriores Italiae et insularum adiacentium urbes illum certatim concionatorem exoptarent. Eo autem potissimum nomine populis acceptissimus erat quia praeter praecipuum eius studium atque curam christianae doctrinae praedicandae, mira praeditus erat misericordia in homines egenos atque inopes, quos elemosynis concionando collectis assidue sublevabat. Montes, ut vocant, collegia, et sodalitates multas instituit in singulis fere civitatibus Italiae ad hoc ut virgines pauperes nuptui traderentur, (ita Herrera, T. I, p. 354) exilis vilisque plebecula posceretur, et indigentes sine foenore mutuam pecuniam accipere possent. Venetiis obiit 1534. Ita Lanteri in Additam. ad Crusenii Monasticon, Matriti 1890, T. I, p. 582. Verum ex Cod. Vat. Chis. R. II, v. 62, f. 140 apprehendimus illum scripsisse atque divulgasse:

1. Adversus Lutheri dogmata librum unum.

2. Concionum librum unum.

Plumbinensis Fr. Aurelius, S. Theol. Mag., dicitur ab Ossinger, p. 699: "vir humanis litteris excultus et probitate vitae celebris". Studia sua perfecit Papiae ab anno scilicet 1583 ad an. 1587. Vix nominatus Lector, an. 1588 adscitus fuit a Monacis Benedectinis prope Mediolanum suorum alumnorum professor. Anno vero 1592, cum Senis, esset Regens, creatus fuit S. Theol. Magister, et an. 1598 confirmatus extitit Bononiae Studiorum Regens. Tandem an. 1608 interfuit Capitulo gen. Romano ut Vicarius Generalis Provinciae Stiriae et Carintiae et inibi electus Provincialis Prov. Senensis. Ex hoc tempore in Actis Capitulorum gen. illius non fit amplius mentio. Retineri ergo oportet illum eo tempore decessisse. Eius studio et cura habentur editae:

1. Figurae Bibliae nostratis Antonii de Rampegolis, 1598, Bononiae in 4. Insuper illius habetur quoque:

2. Oratio habita Romae Dominica III Adventus in Sacello Apostolico coram Clemente Pp VIII. Romae, 1603 in 4, pp. 7, et asservatur [pag. 95] in Bibl. Angelica sub signo O. 3. 10. Rosenthal in Cat. 106 n. 1030 habet: Romae 1602.

3. Quaedam eiusdem epistolae circa suam praedicationem ad P. Generalem d. 12 decembris 1607 et diebus seq. extant in cod. Vat. Lat. 9834, ff. 46-55.

(Cfr. Lanteri, Addit. ad Crusenii Monast., Matriti 1890, p. 725 et Herrera, T. I, p. 63).

Plumbinensis Fr. Ioan. Baptista de familia Bernori, de quo T. I, p. 119, vir fuit vere in omnibus eximius. De eo enim in actis Capituli Generalis Romae an. 1592 celebrati haec leguntur: "Vere ergo in Reipublicae nostrae negociis tractandis Pater iste (Io. Baptista Plumbinensis) veluti dexter oculus, aut altera manus est futurus, cum sit vitae et famae valde laudabilis, et praeter sufficientem atque peregregiam scientiarum eruditionem facundia etiam atque latini sermonis elegantia polleat, et unus ipse optime noscat non nostra solum, sed etiam Graeciae monumenta omnia; praeclareque teneat quae et ab Hebraeis, et a Caldeis et ab Arabiae linguae scriptoribus prodita fuere". (Cfr. Analecta August. Vol. X, p. 159).

Pocalana Fr. Ioannes de Persico, communiter Io. de Cremona nuncupatus, vixit saec. XIII, atque extitit Ordinis Eremitarum S. Augustini theologus facundissimus et sublimis philosophus, nec non Provinciae Romanae supremus moderator. Habentur ab eo:

1. Ioannis de Persico super dialectica Petri Hispani et in librum Thomae de Aquino, ferme ex eius Synchronis, de Fallatiis T. I, in 4. Opus visum ab Arisio in quondam nostra Bibliotheca S. Aug. Cremonae antiquo charactere exaratum in paginis haedinis, sicut et sequens:

2. Postillae in Evangelia, T. I, in 4. P. Philippus Elssius, Bruxellensis, in Encomiasticon Augustiniano, p. 359 autumat asservari in eodem Bibliotheca eiusdem Persici quae sequuntur, quaeque tamen ab Arisio non fuerunt visa, videlicet:

3. Historia Ecclesiastica ms.

4. Variae expositiones in Bibbia ms.

5. Contra Iudeos, atque rebelles Ecclesiae ms.

6. Commentaria Io. de Persico Cremon. August. in summolas logicales Ioannis XIX alias XXI Summi Pontificis quae a Lud. Iacobo a S. Carolo, Burgundo Ord. Carm. in Bibliotheca Pontificia, p. 137, asseritur etiam extetisse ms. Patavii in Bibl. Nicolai Trevisani.

(De eodem Arisius in Cremona Literata, Parmae, 1702, T. I, p. 128; Possevinus in Apparatu Sacro, T. I et T. III; M. Georgius Drandius in Bibliotheca Classica; Iosephus Pamphilus in Chronica Fr. Ord. Erem. S. Aug., Romae, 1581, p. 31; Capitula Antiqua Provinciae Romanae Asservata in Archivo Ordinis sub signatura Cc. 20 edita in Analectis Augustinianis, in quibus T. II, p. 226-227 legitur celebratum fuisse Capitulum Generale Ordinis Molariae an. 1275: "et factus fuit ibi provincialis prior Romane provinciae Frater Iohannes Pocolana, de Cremona de Provincia Lombardie" et uti talis eodem anno, mense Novembris interfuisse Capitulo Provinciali Centumcellis celebrato, ubi vocatur "senex"; Vossius, de Hist. Graecis et Latinis, libr. III, p. 708; Ossinger, in Bibliotheca Augustiniana, p. 273; Fabricius-Mansi in Bibliotheca Latina, Florentiae 1853, T. III, p. 399; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. August., T. III, p. 395).

Poggi Fr. Ioan. Baptista, Patritius Genuensis, vir fuit sacris profanisque litteris valde eruditus, multa pietate clarus, atque in primis salutis animarum procurandae admodum sollicitus, [pag. 96] nuncupatus propterea Beatus ac per antonomasiam praedicator et confessor. Adhuc adolescens Augustinianam de Lombardia Congregationem in coenobio S. Petri de Arena prope Genuam ingressus, in capitulo illius Congregationis Mutinae an. 1468 celebrato. Fr. Io. Baptista de Genua, iam praedicator et confessor, Augustini de Crema Vicarii Generalis socius designatur. A Iacobo de Aquila Generali die 11 februarii Prior instituitur loci S. Mariae de Gratiis, qui tunc apud plebem Theijcii ex Apostolico indulto construebatur; ibique aliquos e suis novitiis, nam et erat magister novitiorum constitutus, secum perducens, novae Ianuensis Congregationis S. Mariae de Consolatione primo fundamenta posuit. Haec ille egit an. 1471, et die 22 maii 1473 a Iacobo de Aquila Generali eius Congregatio confirmatur; sic enim eo die habetur in Registris: "Concessimus Fr. Ioanni Baptistae de Podio de Ianua et caeteris fratribus per eum congregatis infrascriptas gratias... Item concessimus et titulum Congregationis eis dedimus, ut dicta Congregatio debeat appellari et nominari Congregatio S. Mariae de Consolatione Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini de observantia de Pedemontibus et quod nulli alteri nisi Generali subiiciatur...". Et en celebris quondam illius Congregationis certa origo, quae solemniter an. 1482 in capitulo generali Perusino in Ordinem fuit recepta sequenti definitione: "Item attenta prompta, humili ac devota volumptate Ven. P. Fr. Io. Baptistae de Podio, Ianuensis, qua se, fratres, congregationem et conventus novem per eum erectos, et Domino famulantes sub regulari observantia auctoritate SS.mi Domini nostri et R.mi bone memorie Magistri Iacobi de Aquila olim generalis, obtulit, praesentavit, dedicavitque ac in perpetum policitus est oboedientiam et obsequium; idcirco ipsum fratrum Ioannem Baptistam, congregationis sancte Marie de Consolatione Vicarium, fratres et conventus in gremio nostre religionis suscipimus et amplectimur, ac praefate congregationi omnes et singulas gratias, privilegia et exemptiones concedimus, quibus cetere nostre religionis congregationes de observantia potiri et gaudere solent". (Cod. Cc. 37 Archivii Ordinis f. 152v. et in Analectis August. VoI. VI, p. 42). Deinde an. 1489, die 2 martii B. Anselmus de Montefalcone Generalis eidem Ioanni scribit: "an vellet acceptare pro sua congregatione locum, quem in Buzalla offerunt multi nobilium Spinolarum, Gubernator Buzalle, et Dominus Augustinus Gubernator Genue". Et die 11 martii monet: "ut si aliquis eum requireret portare caligas usque ad genua, sotulares et calepodia, permitteret eos portare, cum etiam regula B. Francisci concedat in necessitatibus in quibusdam locis illis uti". Fratres enim illius Congregationis, qui et Baptistini vocabantur excalceati ambulabant, pecuniam non accipiebant, gerebantque vitam asperam. Fuit inde iterum atque iterum Ioannes in Vicarium confirmatus atque pridie Kal. iunii 1507 in Domino obiit. Et nunc amplissimi viri merita eiusque Reformationis exordia ab alieno scriptore audiamus. Itaque Iustinianus Dominicanus, episcopus Nebiensis, nostri Poggii coaevus, haec in annalibus Genuensibus litteris mandavit: "Eo tempore (1472) floruit venerabilis Pater Fr. Baptista de Podio, Genuensis Ordinis D. Augustini de observantia, religiosus quidem et vitae integritate, et congruenti eruditione decoratus, ut ex multis dignis operibus perspicue intelligi potest; quandoquidem ut cupidus religiosae et reformatae vitae, sub titulo S. Mariae Consolationis instituit et fundavit dignam Congregationem fratrum de observantia S. Augustini soccos lignos gestantium, maiori abstinentia et paupertate quam aliae multae Congregationes... Induit praeterea multos viros probos habitu, ad suam Religionem allectos bono suae sanctitatis odore. [pag. 97] Erat valde humilis, suoque in sermone iucundus, et in Italia admodum salutifer in explicando verbo Dei, et in suis actionibus singulari refertus caritate, qua de causa apud viros insignes diffundebatur fama sua et bonus odor operum suorum". Fertur Ioannem Baptistam obiisse in mare et quod nautae nolentes eius corpus piscibus tradere, nam illum ut sanctum venerabantur, miserunt in vas quoddam ligneum, quod postea in alto mari magno splendore circumdatum a Plumbinensibus visum fuit, qui subito ad designatum locum naviculis pervenenientes, et cadaver invenientes, illud in suo oppido hononifice sepelierunt. Oldoinus in suo Athenaeo Ligustico, p. 87 haec de illo protulit: "Tantus vir opuscula plura, pia, devotaque in morte reliquit". Eius Conciones Quadragesimales, teste Raphaele Soprani, mss. Genuae in coenobio asservabantur.

(Cfr. omnes nostrates praesertim Gandolfo p. 201; Herrera, T. I, p. 390; et Ossinger, p. 699; et inter externos PP. Bollandistas ad diem 31 maii in praetermissis).

de Poirino Fr. Iacobus Philippus, vir fuit pietatis fervore, litterarum peritia, Augustinianae Religionis zelo, atque solitudinis amore clarus. Vixit saec. XV labente et XVI ineunte. Ducissae Sabaudiae Blancae de Monte Ferrato a confessionibus fuit et quamvis invitus suae Insubricae Congregationis anno 1522, uti Vic. Generalis, habenam suscepit, at in ipso munere et eodem anno moritur. Scripsit:

1. Felicità della vita solitaria, et suoi beati trattenimenti ms.

2. Examinatorium conscientiae. ms. Hoc opus ita finit: Iesu Magne tibi grates pensolvo libenti corde tuo praesens munere finit opus: Nec labor, o Lector, tibi sit percurrere scripta ut vivas anima corpore plura soles.

3. Epistola ad E.mum Ordinis Protectorem in Gubernatorem Faentinae civitatis electum. Fuit edita a Calvi.

(Cfr. Calvi, Delle Memorie Istor. cit. p. 227; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. August., T. II, p. 179; ac Ossinger, p. 702).

Polidori Fr. Gregorius de Piscia, de quo Ossinger, p. 702, "Fuit, inquit ille, vir eximiae venerationis, ingentis doctrinae, et maximae eruditionis, qui munus Historici perfecte implevit. Erat alumnus Provinciae Pisarum, et filius Conventus Pistoriensis". Fuit S. Theol. Mag., et tamquam Discretus suae Provinciae interfuit Capitulo generali an. 1614 Romae habito. Opera quae scripsit sunt haec:

1. De bello Angelorum tractatus, 1595.

2. Gregorianum, sive vita et gesta Sanctorum atque Pontificum, qui Gregorii nomine appellati sunt. Florentiae, apud Michelangelum Sermantellum 1598, et Lucae apud Octavium Guidobonum, 1622, in 8. Agit hoc in opere de gestis XV Sanctorum Pontificum Gregorii nomine, de XIII Gregoriis Episcopis et de uno Gregorio Presbytero.

3. Loca pleraque ex B. Pauli Apostoli epistola ad Galatas excerpta, quibus ad sua dogmata confirmanda abutuntur heretici, una cum eorumdem refutationibus. Lucae, apud Octavianum Guidobonum, 1625 in 4.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 312; Possevinus, in Apparatu Sacro, p. 592; Franc. M. Zacharia in Bibl. Pistoniensi, Augustae Taurin., 1752, p. 216; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 413; Hurter, Nomencl. Lit., Vol. III (1907) col. 543).

Polignano Fr. Ioseph, S. Theol. Mag. atque ex Assistens Generalis, in oppido v. Putignano in Bariensi Provinciae die 30 maii 1872 ortus, ac in nostra Cogregatione S. Ioannis ad Carbonariam, cuius pluries et valde cum eius profectu extitit Vicanius Generalis, [pag. 98] die 8 Decembris an. 1888 est regulam D. Augustini professus, primam litavit ostiam die 21 apr. 1895. Munera quamplurima in Ordine obivit. Nam est singulari pietate praeditus, atque virtutibus omnibus, quae honestum coenobitam decent, praefulget. Scripsit atque edidit: La Venerabile Suor Orsola Benincasa, Fondatrice delle Oblate Teatine e delle Romite dell'Immacolata. Breve compendio della vita. Napoli, Tip. Pontificia Michele d'Auria, 1916, pp. 61.

Portenari Fr. Angelus, Patavinus, S. Theol. Mag., Augustinianum Ordinem in patria amplexatus ibique prima sua studia perfecit; inde an. 1584 Ticinum missus ad S. Petri in Caelo Aureo fuit inibi Studii Magister et anno insequenti Lector creatus. Die vero 17 aug. 1587. extitit inibi Bacc. approbatus et an. 1592, cum esset Genuae studiorum Regens, in munere Prioris confirmatus evasit. Dein magna cum laude (ait noster Ossinger, p. 709) atque omnium plausu in patrio Athenaeo ab an. 1599 usque ad an. 1606 publicam philosophiae cathedram moderatus fuit, adeo ut aetas illa vix parem in disciplina philosophica tulerit. Huic scientiae insignem etiam eruditionem, variarumque litterarum cognitionem addidit. Vir de Historia Patavina optime meritus, decessit anno 1624. Scripsit:

1. Della felicità di Padova. Libri nove nelli quali... si raccontano gli antichi e moderni suoi pregi et honori, et in particolare si commemorano li Cittadini suoi illustri per Santità, Prefetture, lettere, armi etc. Padova, per Pietro Paolo Tozzi, 1623 in fol., pp. 582, cum figuris in frontispicio et in contestu, nec non cum duabus tabulis xilographicis.

2. Fr. Angeli Portenari Ord. Erem. S. August. Commentaria in libr. de generatione et de anima profitentis Philosophiam in Gymnasio publico Patavino, 1601 in fol. Iuxta I. Phil. Tomasini, p. 78 haec Comment. olim stabant in nostra Patavina.

3. Parafrasi della Poetica di Aristotele... ornata di annotazioni, e del Compendio della stessa Poetica ridotta in regole. (Cfr. ipse Portenari in suo opere della Felicità di Padova, p. 273; Crescimbeni, Commentarii, etc. T. V, p. 106; Argelati, Bibl. degli Volgarizzatori, Milano, 1767, T. I, p. 93).

4. Apologia della libertà delli Popoli Veneti antichi. In Padova, 1629, in 4. Insuper ipse Portenarius in cit. suo opere della Felicità Patavina p. 273, affirmat se scripsisse etiam sequentia:

5. Volume di orationi latine in diversi soggetti.

6. Un volume di orazioni volgari in varie materie.

7. Una pastorale intitolata: Le ferite felici.

8. Varie operette in versi latini.

9. Un trattato delle monete antiche Romane, Greche et Hebraiche.

10. Quaranta sermoni sopra 40 punti della passione di Christo.

11. Un trattato del Giubileo delle Indulgenze.

12. Il Concilio di Trento ridotto in luoghi communi.

(Praeter cit. cfr. etiam Herrera, T. I, p. 65; Elssius, p. 62; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T, II, p. 395, et Lopez, Add. ad Crusenii Monast., Vol. II, p. 113).

Porzi, de Porciis sive de Portiis B. Ioannes Rochus, nobilis Papiensis, filius Martini et Eleonorae, ab omnibus scriptoribus nostris Beatus nuncupatus, iuxta Herrera T. I, p. 383-6 (qui fusius et accuratius prae ceteris de illo scripsit) ortum habuit an. 1388 vel 1389; iuxta autem Ossinger, [pag. 99] p. 709, et alios an. 1391: "Vir fuit, ut Iac. Philippus Bergomensis eius coaevus, acri ingenio, et declamator sua aetate praecipuus, Ordinisque nostri in Lombardia instaurator et doctor emersit. Hic enim tamquam sui Ordinis ardentissimus amator, in hanc, quam nunc habemus observantiam, qua et nunc tantopere longo postliminio illustratur Italia, primus instaurator extitit. Quia cum esset omnium virtutum illustratus, ac multarum scientiarum eruditissimus pater; multa ad praedicatorum eruditionem composuit opuscula. Ipse itaque huic nostrae observantiae Lombardiae primus initium dedit, et conventum S. Augustini apud Cremam, nobilissimum oppidum, fundavit, atque alium apud Genuam, maritimam urbem, postquam ex Hierosolymis rediit, restituit. Tandem Generalis observantium factus, anno Domini 1461 aetatis suae 74 Mantuae levi morbo diem obivit". Haec Bergomensis; nos, scribit Herrera (l. c.), ex Registris Generalium, vitae eius seriem paulo extensius referamus. B. Augustinus Romanus Generalis die 28 decembris, an. 1419 Fr. Ioannem de Portiis de Papia Lectorem et Baccalaureum instituit in primum lectorem in studio Paduano; et ordinat illum ad lecturam sententiarum in conventu Papiensi post Bac. Fr. Antonium de Barno, ac die 30 novembris, anno 1420 illi indulget ut incorporetur Paduae ad lecturam Sententiarum, et ad Magisterium adipiscendum post Fr. Thomam de Teramo, eique facultatem faciens sub die 22 decembris anno 1421, ut in casu quo habere non possit Mag. Pasqualinum de Glugia, nuper ad Episcopatum promotum, sub quo peragat lecturam suam et caeteros actus consuetos, quacumque occasione vel causa, possit sibi eligere alium Magistrum, qui sibi insigna Magistralia conferat pro libito voluntatis. Die 21 ianuarii 1422, iam in S. Theol. Magister, fit Regens Conventus S. Augustini de Papia a complemento regentiae eiusdem anni, quam Magister Iacobus de Pomario gerebat, et die 28 eiusdem mensis illi confirmatur camera in eodem conventu, quae fuerat M. Bonifacii de Buttigellis, qui fuit Episcopus Laudensis. Die autem 3 iunii fit tertio loco Praeses Capituli Provinciae Lombardiae an. 1423 celebrandi, cum annum 34 vel 35 aetatis ageret, et die 9 octobris, renunciante M. Ioanne de Puteo de Alexandria, instituitur Prior in coenobio Papiensi, in quo regularis observantia tunc adamussim servabatur. Fuit inde ibidem modo Regens, modo Prior et iterum capituli suae provinciae nunc tertio et nunc secundo loco Praeses constitutus usque ad annum 1432, quo, die 13 octobris, simul cum M. Alexandro de Glugia institus est Patavini conventus Visitator Generalis, ac novem post menses eiusdem coenobii cum omni Generalis auctoritate fit gubernator, die 3 iulii 1433 Vicarius Generalis cum praecepto ibidem instituendi observantiam secundum S. P. Augustini regulam et statuta. Inde die 23 decembris an. 1434 missus fuit Veronam ad conventum S. Iuliani gubernandum, ac anno insequenti iterum Papiam dimissus ut illum conventum gubernaret cum auctoritate Vicarii Generalis. Anhelans ex imo pectore vitae monasticae perfectionem et status religiosi observantiam regularem, nostratem B. Georgium de Cremona in provehenda Insubricae Augustinianae Congregationis institutione plurimum adiuvit et praedicationibus, et opibus, et auctoritate, et sanctitatis exemplis. De mandato Iuliani de Salem Prioris Generalis praefuit, uti eius Vicarius, Patribus regularis observantiae Italiae die 10 maii 1449 in conventu Montis Speculi, Dioecesis Senensis capitulariter congregatis, a quibus nova eorum Congregatio firmiter statuta ac solidata fuit, atque in eam cooptari voluit. [pag. 100] Praefuit itaque eiusdem variis capitulis, pluries definitor in ea evasit, atque ab an. 1454 ad an. 1461 fere indesinenter eam ut Vicarius Generalis gubernavit. Tempore sui Vicariatus transacto in conventum Mantuanum S. Agnetis secessit, ibique meritis potius plenus quam annis, septuagenario maior, obiit die 13 aprilis, non an. 1461, ut Bergomensis, sed potius anno 1462 vel 1463, ut affirmat Herrera ex Hippolito Dunesmundo in Historia Mantuana, lib. VI, et aliis documentis. B. Ioannes vir fuit, ut ait B. Bartholomaeus de Palazzolo, Congregationis Lombardiae fulgidissimus sidus in Martyrologio Romano a se edito, plenus fìde, gratia Dei, virtutumque dives". Fuit insuper vir eloquentissimus, nam "praedicabat, refert praedictus Dunesmundus, cum ea acceptatione et fama in tota Italia, quod Ecclesiae concursus populi illum desiderantis audire non erant capaces; quare oportebat in publico foro disseminare verbum Dei, quod pluries miraculis expressis confirmavit, ut fecit Cremae, ubi proprium nomen reddidit immortale". Haec ex Herrera; ex Ossinger vero et aliis scimus illum mss. reliquisse:

1. Omilias in Evang. Adventus et Quadragesimae.

2. Comment. in 4 lib. Sententiarum.

3. Recollecta super sententiis D. Aegidii Columnae.

4. Vitam Sixti IV Pontificis.

5. Comment. super Epistolas D. Pauli.

Hurter Nom. Lit. II (1906) col. 923.

Poscietti Fr. Fridericus a S. Petro, Romanus, in baptismate Laurentius vocatus, cum decimum sextum aetatis annum egisset, in Augutinensium Discal. Italiae Congregatione solemnem votorum professionem die 29 Iunii 1725 emisit. Morum probitate, monastica observantia conspicuus, ad divina mysteria pro sacro explicanda suggesta semper intentus fuit. In aliquibus conventibus Prioris officio laudabiliter functus, magistri novitiorum. Definitoris Provincialis muneribus merito decoratus. Obiit Romae in Conventu S. Nicolai Tolentinatis die 1 septembris 1793, annorum 84, religionis 69. Edidit: Memorie Istoriche del sacro Tempio o sia Diaconia di San Giorgio in Velabro, dedicate al R.mo P. Maestro Stefano Agostino Bellesini Gen. di tutto l'Ordine Er. di S. Agostino dal P. Federico di S. Pietro Agostiniano Scalzo autore delle medesime. Roma, 1791, Tipografia Giunchi in 4.

(Cfr. Tani, Commentaria Episcoporum et Scriptorum Ord. Erem. Discalc. S. P. Augustini, Romae, 1881, p. 96 et Lanteri, Postr. Saec. Sex Religionis Augustinianae, Vol. III. p. 438).

de Praedabissis Fr. Ioannes, Papiensis, vixit secunda medietate saec. XVI. Studuit praesertim in patrio S. Augustini coenobio ac Genuae. Die 24 maii 1564, cum esset, Bacc., apostolica auctoritate creatus fuit S. Theol. Mag., et die 10 iulii 1566 facultatem obtinuit manendi apud fratres S. Hieronymi ad erudiendos eorum iuvenes. Vir fuit, ait Ossinger, p. 714, morum probitate, eruditiore et scientia philosophica clarus. Scripsit: In libros Physicorum Aristotelis Commentaria, quae ms. extabant in nostra Bibl. Patavii. (Cfr. I. Phil. Tomasini Catal. cit. p. 78).

de Prato Fr. Felix, genere Hebraeus, inter suos Rabbinus praestantissimus, post conversionem, ante annum 1506, ut putat Gandolphus, p. 120 et seqq., in patrio S. Annae Ilicetanae Congregationis coenobio nostrum Ordinem amplexatus, vel ut caeteri nostri scriptores ante an. 1518 in conventu divi Augustini Romae Eremiticae Familiae cooptatus, brevi ita peritus in Theologia evasit, [pag. 101] ut suo tempore inter omnes doctores facile eminuerit. Trium linguarum scientia ac solida eruditione ornatus, per multos annos Iudaeis Romae degentibus fidem Christi praedicavit, eorumque quamplurimos ad fidem convertit. Tam enim evidenter et tanta perspicuitate illos confundebat, ut hebraeorum flagellum passim nuncuparetur. A Gabriele Veneto, Priore Generale, an. 1522, tunc S. Theologiae Lector, ad Adrianum VI Summum Pontificem electum, et in Hispania commorantem mittitur, ut Gabrielis et Ordinis negotia cum Pontifice obiret. Legatione finita, "ob virtutem et eruditionem, sic ait Generalis, qua summis viris clarus habitus est" auctoritate Pontificia an. 1523 S. T. Magister ab eodem Generali est creatus. Anno vero 1526 et 1528 extitit suae Ilicetanae Congregationis generalis Procurator. Romae prope centenarium decessisse die 5 novembris an. 1559 et in templum S. Augustini sepultura iacere Pamphilus, p. 108 v. refert. Ego inclinor, Herrera scribit T. 1, p. 250, ut credam Felicem potius an. 1558 diem suum obiisse, quia in Registris die 15 decembris an. 1558 Conventus Romanus litteras expediebat contra quosdam de Corona Aragoniae, qui pensionem Ven. Mag. Felici Pratensi solvere tenebantur. Opera eius sunt:

1. Psalterium ex Hebraico latine redditum fere ad verbum, fratre Felice Ord. Erem. S. Augustini interprete, per Summum Pontificem Leonem X approbatum, 1515 die 5 septembris excussum Venetiis in aedibus Petri Liechtenstein, Coloniensis impressoris, impensis egregii viri D. Danielis Bambergae, regnante Leonardo Lauredano in 4, in rubro et nigro. Bulla Leonis X posita in libri principio inter alia haec habet verba: "Cum dilectus filius Felix Pratensis Ord. Erem. S. Augustini professor ad publicam omnium, praesertim eorum, qui sacrarum litterarum studiosi sunt, utilitatem, quanto maxime potuit labore et diligentia Psalterium ex Hebraeo in Latinum a se translatum...". Huic primae editioni Daniel Bambergius, cui Felix auctor fuit et adiutor Bibliorum Hebraicorum tam nitide et emendate excudendorum, testatur intra duarum hebdomadarum spatium versionem Psalterium ab illo absolutam fuisse: "Omnia testificor Felicis acumine nostri / Non plus ter quina facta latina die". Aliae editiones sunt: Hagenoe, Thomas Anshelmi Badensis, 1522 in 4 quae est in Regia Parisina; Basiliae, 1524 ut Gesnerus testatur; item ibidem 1526 in 16 uti affirmat Gandolfi; Lugduni, Gryphius, 1530 in 8; cum textu Hebraico et versionibus S. Hieronymi Sanctis Pagnini, Graeca LXX Interpretum et Vulgata Latina. Haec est in Bibl. Civica Viennensi. Praeterea in Pollingano Canonicorum Regularium monasterio existit tomus Rerum hebraicarum, scriptus manu Ioannis Eeckii 1521 atque in eo Septem Psalmi Poenitentiales cum versionibus LXX, Hieronymi et Felicis Pratensis cum annotationibus grammaticalibus. (Cfr. Parnassus Boicus, 1724).

2. Versio Iobi et aliorum librorum Biblicorum, quam Philippus Elssius memorat, nunquam puto lucem vidisse: quamquam constat in proposito habuisse totum Vet. Textamentum ex Hebraeo convertere, veniamque eius rei a Leone X petiisse, qui prius voluit ex Psalmorum versione de interpretis peritia iudicium fieri. Vide Humfredum Hody p. 461 operis eruditi de Bibliorum textibus Originalibus, versionibus Graecis et Latina vulgata. (Cfr. Fabricius -Mansi T. II, 567).

3. Epistola ad Fratrem Gasparem Ammonium. Asservatur ms. in Bibl. Gottwicensis Monasterii.

4. Biblia Rabbinica, Venetiis per Daniel Bamberger, anno mundi iuxta minorem [pag. 102] supputationem 278, id est anno Christi 1518. Tomi 4 in fol., in 2 voluminibus. Existunt in Bibliotheca Civica Viennensi. Prima haec est editio Bibliorum Rabbinicorum, quae ab adiunctis Rabbinorum Commentariis nomen habent. Dicavit ea Felix noster Leoni X Papae cum praefatione latina, plurimamque dedit operam, ut nitida fierent, quia Notas Masorethicas etiam adposuit in margine. Has tamen Elias Levites, qui sequenti horum Bibliorum apud Bambergum editioni praefuerat, reiecit, arguens Felicem nihil in Masora intellexisse. Verum Wolffius Bibliotheca Hebraica, Part. II, p. 366, hac super controversia monuit: "Facile apparet, omnis criminationis fontem ex agnito a Pratensi, qui gente Iudaeus erat, Christianismo profluxisse, ut ea quaeque vitio ponerentur, quae laudi erant vertenda. Recte enim is varietates, quae a Masora, quam Elias unice sequendum putabat, neglecta erant, ex aliis codicibus adnotabat. Etsi enim Elias obiiciat. Admoneo lectorem Bibliorum magnorum et minorum, Venetiis, anno 278 (hoc est Christi 1518) excussorum ne respiciat ad voces erroneas, expressas in margine ad formam Cheri et Chetib, neque ad Milel vel Malon, neque ad puncta vel accentus, aut ad aliud quid quia non facta sunt secundum ea, quae praescripsi (hoc est voces defìnitivas, et plenas non ita esse scriptas ut tradunt Masorethae) qui enim ea exposuit, nescivit distinguere inter dexteram et sinistram suam; non enim fuit Iudaeus, neque de Masora quidquam intellexit. Tantum scripsit illa, quia invenit variationes quasdam in exemplaribus suis. Sed nescivit quid verum vel falsum sit. Alteram lectionem in margine, alteram in Textu posuit etc. Sed hoc ipsum, quod malum ait Elias, his Biblis aestimationem apud posteros fecit. Neque perfunctorie opus tractavit, sed exemplaria plurima, ut ipse in Dedicatoriis ad Leonem X asserit, contulit, et alios, etiam Iudaeos in auxilium vocavit, ut non obscure innuit in annotatione Paralipomenum". Eadem est pro Felice nostro Io. Georgii Abicht in Disputatione de restituendis duobus versibus Ios. XXI, ubi tamen male hae Bibliae anno 1517 impressae dicuntur. (Cfr. Thesaur. Nov. Theol. Philolog., T. I, XIV et XV pp. 540 et 541). Legi meretur de nostro Felice etiam Woltonus in Bibliis Polyglot. Prolegom. 8. 17. Ita Xistus Schier in Cod. Angel. 353, pp. 235 et 274, et Ossinger, p. 716-717, qua catalogus reperitur auctorum qui de nostrate Felice locuti sunt. Deest, ut posterior, H. Hurter S. J., qui in suo Nomenclatore Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 1493 de Biblia hebraea a nostrate Felice edita, haec habet: "ipsi quoque debetur Biblia hebraea cum Masora et Targum seu paraphrasi chaldaica Olkelosi in Pentateuchum, hierosolymitana in eumdem, Ionathanis filii Uzielis in prophetas etc; item cum commentariis rabbinorum, quam sumptibus suis et solertia laudabili collatis pluribus exemplaribus vulgavit celeberrimus typographus Daniel Bambergus de literis hebraicis quam maxime meritus omnique laude dignus (1549), Venetiis 1518 T. 4 in f.; 1521; 1528; 1534; cum variis lectionibus variantibus, Venetiis 1518 in 4; 1521; 1525; 1533"

de Prato Fr. Iacobus dicitur fuisse de familia Useppi, ac temporibus suis fuit Theologus ac concionator famosus. A Pamphilo sub anno 1460 collocatus, plura fertur edidisse opuscula. In Registris die 23 septembris, iam biblicus, fit baccalaureus in conventu nostro Avenionensi, eique data fuit licentia quod posset legere sententias sub magistro Iacobo Vitalis et quod posset suscipere insignia magistralia sub eodem in anno 1467, et non ante, more florentinorum. Die autem 21 martii 1467 licentiatus fuit [pag. 103] ad magisterium una cum Gerardo Magni de Metis, dieque 30 maii 1471 Praeses capituli provinciae Pisarum tertio loco designatur. Anno 1484, die 25 novembnis Provincialis Pisarum fuerat vel erat adhuc; ac tandem die 23 novembris an. 1486 iam inter mortuos computabatur. Ab eo prostant:

1. Sermones super Epistolas Dominicales ad petitionem venerabilis viri Fr. Andreae Bergomensis. Super qualibet Epistola tres facit sermones, incipiens a prima Dominica Adventus.

2. Sermones super Evangelia Dominicalia, incipiens similiter a Dominica prima Adventus hoc modo: "Domine Lucifer noster, Dominus et Iudex..." (Illum laudant: Pamphilus f. 85; Herrera T. I, p. 473; Gratianus, p. 101; Elssius p. 305; Torelli T. VII, p. 354; Ossinger p. 716; et Bibliografia Pratensis (1844) p. 124).

Previterra Fr. Franciscus, Siculus, conventui Cataniae adscriptus, litteris tam sacris quam profanis, imprimis humanioribus eruditus floruit saec. XVII usque ad initium saec. XVIII perveniens: in pace enim quievit die 18 ianuarii an. 1702. Praeclaris in Ordine muneribus functus dicitur, quae tamen haec fuerint, apud auctores haud constat. Inter opera eius laudantur:

1. Manuale Antistitum. ms.

2. Vitae illustrium nonnullorum hominum.ms.

3. Tragediae. mss. Haec Ossinger in sua Bibl., p. 719 ex Mongitore in Bibl. Sicula et Jöcher in Lexico eruditorum, T. III, col. 1782.

Prignani Fr. Ioan. Baptista, Salernitanus, S. Theol. Magister, florebat an. 1491 iuxta Ossingerum in Bibl. August., p. 718, sed videtur illum vixisse saec. XVII. Reliquit ms. opus duobus tomis distributum, cui tit: De familiis Salerni. Reperitur hoc opus Romae in Bibl. Angelica, codd. 276 et 277, chart. in fol. saec. XVII, nitido et minutissimo charactere. Fuit Fr. Philippi Vicecomitis, Episc. Catanzarii, olim Ord. Erem. S. Aug. Generalis, qui an. l657 dono dedit Bibl. Angelicae 1.us tomus post indicem familiarum et tit.: P. M. Ioh. Baptistae Prignani, ord. S. Aug. Hist. delle famiglie di Salerno. Inc.: "post adprobationem P. Mag. Gabrielis Forchi, ord. S. Aug. d. Neapoli d. 21 oct. a. 1641 - Della famiglia Abenavola. Tra le famiglie nobili Normanne" 2.us tomus vero inc.: "Della famiglia Sangiorgio". 1.us tomus habet ff. 390, 2.us vero, ff. 316.

(Cfr. Narducci, Cat. cit. pp. 151-2).

Primavera Fr. Aurelius Augustinus, S. Theol. Mag., natus an. 1811; die 13 Oct. 1875 ictu apopletico, per annos ferme 37 in curis parochialibus fuit occupatus. Typis dedit: De Deo Creatore theses theologicas, quas publice vindicandas suscepit in templo S. Nicolai Tolentini an. 1832, cathedram tenente P. Fr. Nicolao Primavera, Studiorum Regente. Maceratae, ex typis Alexandri Mancini, an. 1832. Dicatae fuere Iosepho Ant. Crei tunc Provinciali Piceno.

Prisco Fr. Dominicus, (ADDITAMENTA, pag. 78) nostrae Neapolitanae Provinciae alumnus a sua professione die 14 Augusti 1915 emissa, edidit opellam: Chi è S. Agostino. Conferenza. Anno 1930, Aversa.

Procaccino Fr. Salvator, S. Theol. Lector, in oppido v. Barra apud Neapolim die 10 Aprilis 1883 ortus, die vero 1 novembris 1898 habitu augustiniano indutus, die 12 nov. 1899 professus, tandem die 14 aprilis 1906, studiorum curriculis, Viterbii et Romae magna cum laude persolutis, ad Presbyteratus Ordinem evectus fuit. Docuit inde cum non exiguo discipulorum profectu et periculo in universa philosophia laudabiliter peracto, Lector efficitur. Singulari ingenii praestantia excultus, satis eloquentia pergami affulgens, morum integritate praestans meruit ut ad altiora promoveretur. Fuit igitur [pag. 104] et Prior et bis Provincialis Neapolitanae Provinciae, ac proinde Ordo de illo benemeretur. Scripsit atque edidit: La peccatrice, la Maddalena e Maria, sorella di Lazzaro, sono la identica persona? Saggio. Estratto da "La Scuola Cattolica" di Milano. Fascicolo di Novembre 1913. Scuola Tip. Edit. Artigianelli, Monza, 1913, pp. 19.

Prosper a S. Iosepho, Genuensis, Augustinianus discalceatus, ab alio eiusdem nominis de familia Staureghi diversus, floruit secunda medietate saec. XVIII, atque edidit: Nella solenne coronazione del Ser. Marco Antonio Gentile, doge della Ser. Repubblica di Genova: Orazione detta nella metropolitana il 16 settembre MDCCLXXXI. Genova, stamperia degli eredi di Adamo Scionico, in fol., pp. 18. (Cfr. Manno Bibliogr. cit. (Genova) p. 131).

Prosper a S. Iosepho vide: Staureghi Fr. Prosper.

Prosper a S. Monica, Augustinianus Discalceatus, fuit vir piissimus atque de eo in tabulis conventus S. Nicolai Panormi haec scripta leguntur: "R. P. Prosper a S. Monica Panormitanus, cuius memoria in benedictione erit, spiritualibus exercitiis deditus, vixit sicuti ex libellis exercitiorum ac meditationum sua manu conscriptis, videri potest. Vir quidem non modicae aedificationis apud fratres fuit: et quamvis pro toto suae vitae decursu, timoratae ac valde scrupolosae conscientiae extitisset, quietius tandem et asque ullo scrupolo, devotissime mortuus, suae magnae religionis odorem in hoc conventu reliquit, die 15 aprilis 1658, aetatis suae 73, professionis 54". Haec ex Tani Comment., cit. p. 135.

Provenzali Fr. Marcellus, Bononiensis, nostrorum studiorum Regens, humilitate atque honestate clarus, floruit saec. XVII, atque edidit: Oraziome nelle esequie dell' Ill.mo e Reverendissimo Mons. Girolamo Valvassore da Milano, Vescovo di Pesaro, prima Gen. dell'Or. di S. Agostino, celebrate dagli Agostiniani di Chieti, dedicata al Rev.mo P. Maestro Fr. Domenico Valvassori Gen. del med. Ordine e fratello del defunto. In Napoli, per Novello de Bonis stampatore, 1685 in 4. Asservatur in Bibl. Angelica.

Pucci Fr. Ioannes ex oppido v. Onano an. 1827 ortum habuit. Aetatem 20 annorum agens eremiticum S. P. Augustini habitum Genestani induit, ac pietate morumque integritate conspicuus evasit. Munera ceu oeconomi, sacristae, prioris atque definitoris summa integritate obivit. Fuit etiam in caeremoniis valde versatus, atque pie sancteque, uti vixerat, in conventu S. P. Augustini Urbis die 4 Martii 1889 maligno morbo correptus est. Edidit: Notizie storiche sulla prodigiosa Imagine di Maria SS.ma Liberatrice che si venera in Viterbo nella Chiesa della SS. Trinità. Viterho, Tip. Monarchi, 1867.

Puccinelli Fr. Alexander, Lucensis, vir fuit praeclarus prudentia in agendis, commiseratione in pauperes, clementia erga omnes. Floruit saec. XIX fere semper in sua civitate. Vixit et in claustro et extra, coactus ob religiosorum suppressionem, apud suos. Opusculum edidit, cum esset in medicina praesertim omeopatica peritus, cui tit.: Trattato logico razionale scientifico per migliorare e guarire gli effetti di etisie di undici forme, compresa tra queste la tubercolosi. Lucca, Tip. Baroni, 1904, in 8. pp. 132. [pag. 105]

Pusinus Fr. Ambrosius, Picenus, floruit prima medietate sec. XVI, cuius habentur: Statuta communis et populi terre Serre Comitum Sfortiae (Serra de Conti) et districtus. Codex membr. saec. XVI, ff. 105, venitus a Bibliopola Bocca, Cat. V, n. 680, sexcentis libellis. Fol. 102 haec leguntur: "Explic. statuta Civitatis terre Comitum condita et finita per magistratus spectabilissimos Ser Sebastianum Gherardi etc. etc. scripta et completa per me fratrem Ambrosius Pusinus (sic) Ordinis Eremitarum Sancti Augustini anno 1524 Pont. D. N. Clementis Papae Septimi, Anno primo".

Pusterla Fr. Franciscus Maria, Bergomensis, ortum habuit an. 1622 ac Augustinianam tunicam induit an. 1636. In sua Insubrica Congregatione fuit S. Theol. Lector, quorumdum conventuum Prior et an. 1664 secretarius. Fuit etiam eximius concionator et an. 1674 Alexandriae magno praedicavit cum plausu. Sub pseudonymo Il Confuso patriae academiae v. Degli Eccitati nuncupatae extitit socius, et reliquit quaedam poetica ac praesertim:

1. Genethlia D. Martyris Catharinae Erem. Insubr. Mutinen. Tutilinae. Mutinae apud Bartolomaeum Salianum, 1646.

2. Lilium Epinicia D. Mart. Catharinae Augustinigeni obs. Musci Patronae. Mantuae apud Osannos, 1647.

3. Coelum Panathenea D. Mart. Catharinae Aug. obs. Athenei Patronae. Lucae apud Peregrinum Bidellium, 1648.

4. Vita di S. Giuliano Confessore. Bergamo per li Rossi, 1664.

(Cfr. Calvi Don., Scena letteraria degli Scritt. Bergamaschi, Bergamo, 1664, p. 27 et Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III., p. 188).

Quadrio Fr. Angelus M. a S. Philippo, Mediolanensis, Congregationis Augustinensium Discalceatorum alumnus, vir fuit philosophicis, mathematicis, et theologicis disciplinis maxime excultus sicut et arte oratoria atque poesi. Mediolani per novem circiter annos lectoris munere laudabiliter functus est. Quanto cum plausu et discipulorum profectu id egerit, quam insuper de sua virtute prope singulari spem portenderit, expremi satis non potest. An. 1703, tempore quadragesimae, dum Venetiis praedicationi incumberet, pientissime vitam clausit anno aetatis suae 33. Publici iuris fecit:

1. Vita della Ven. Donna Virginia Alardi, fondatrice del Monastero della Visitazione di Arona. Milano, Agnelli, 1693.

2. Storia di S. Calogero. Milano, Agnelli, 1694, in 4.

3. Panegirici. Milano per il Malatesta, 1699 tom. 2 in 4.

4. Quaresimale. Milano per il Vigone, 1704 in 4. Opus posth. et Venetiis, Recurti, 1715 in 4.

5. Orazioni panegiriche. Milano, 1708 in 4. Haec forsan est reimpressio.

6. Orazione accademica recitata nell'illustrissima accademia de' Faticosi eretta nell'insigne collegio di S. Antonio circa il principio del presente secolo. Cod. 558 misc. R. Biblioth. Universitatis Pisarum.

7. Orazioni e Poesie recitate nell'accademia dei Faticosi, cuius socius fuit, mss. Extabant in Biblioth. conventus SS. Cosmae et Damiani.

8. Vita di Suor Colomba Suardi. ms.

(Cfr. Argelati, Bibl. Med., T. I, Part. I. col. 1161; Ossinger, p. 725;

[pag. 106] Tani, Comment. cit. p. 65; et Lanteri, Prostr. Saec. Sex, T. III, p. 434).

Quaglino Fr. Petrus Paulus, Pedemontanus, atque in civitate Taurinensi Bibliothecarius, floruit saec. XVIII. Scripsit: Vittoria di Vittoria S. Giorgio posta in chiaro nella chiesa di S. Chiara (d'Ivrea) dal più oscuro delli oratori della città d'Ivrea. (Mss. Acc. Sc. Tor. scr. patrii, 3. 38, sec. XVIII, in 4). Ita Manno, Bibliogr., cit., Vol. VIII (1907), p. 302).

Quattrami Fr. Evangelista, latine cognomento Quadrammus, Eucubinus, S. Theol. Doctor, an. 1564 erat in obsequio illustr. Cardinalis Ferrariensis Aloysii Aretini, Herculis II et Renatae Ludovici XII Galliarum regis prolis, Ducum Ferrariae filii; deinde an. 1593 Duci Ferrariensi, et an. 1598 Duci Mantuano a Priore Generali servire permittitur; sed praestiti obsequi genus non exprimitur. Ob singularem eius doctrinam, et variarum scientiarum copiam valde illis acceptus erat. In sequenti opere dicitur "Simplicista et distillatore del Card. d' Este". Scripsit atque typis mandavit:

1. La vera dichiaratione di tutte le metafore, similitudini, et enimmi de gli antichi filosofi Alchimisti, tanto Caldei et Arabi, come Greci et Latini, usati da loro nella descrittione et compositione dell'oro potabile, elissire della vita, quinta essenza, et lapis filosofico, ove si mostra l'errore et ignoranza (per non dir l'inganno) de gl'Alchimisti moderni. Roma, Accolti, 1587, in 4. Perdoctum opus, quod est valde rarum.

2. Tractatus perutilis atque necessarius ad Theriacam, Mitridaticumque Antidotum componendam etc. cui sequitur:

3. Tractatus de his plantis quae non nascuntur in Italia. Ferrariae, Baldinus, 1597 in 4. Perdoctum atque rarum opus partim italice partim latine conscriptum.

4. Tractatus de praeservatione al curatione pestis Bostanico Cardinali Estensi nuncupatus. Ferrariae, 1598 in 4.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 215; Giacobilli, Catal. script. Umbriae, p. 99; Ossinger, p. 724, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 406).

Querni Fr. Franciscus Maria, totius Ord. Erem. S. P. Augustini ex Vicarius Generalis, Balneone in Dioecesi Sarzanensi (in Liguria) anno 1647 die 6 Octobris in lucem editus, a teneris annis eidem Instituto in Hetruria, inspirante Deo, nomen dedit, aggregatus monasterio Pratensi S. P. Augustini. Philosophiae, ac Theologiae studio laudabiliter emenso, a Priore totius Ordinis Generali Licaeo primum S. Martini Senarum, secundo S. Mariae Consolationis Genuae tunc extra muros, tertio S. Nicolai Pisarum praeficitur. Eo munere functus, quamquam ubertate doctrinae, et morum innocentia non uni praestaret, nihilominus lauream adeptus magistralem in Provinciam suam Pisanam remittitur, a qua deinceps in communem Praesulem electus, anno 1702 a R.mo P. Ord. gen. Mag. Nicolao Serrano proborum omnium amatore prorsus inopinato in Provinciae Senensis Rectorem Provincialem assumitur. Tamquam hujusmet Provinciae Definitor interfuit generalibus Ord. comitiis anno 1705 coactis Romae ubi propter insignem pietatem, probatamque in laudatis guberniis prudentiam, nil tale cogitans, Italiae Assistens renunciatur. Sex annis elapsis, in Romano generali Capitulo anno 1711 celebrato demandatam sibi Procuratoris generalis dignitatem, ut erat humillimus, reluctans suscepit. Dum praeclare, ac sancte id muneris obiret, a Clemente felicis recordationis XI qui sanam illius doctrinam et probitatem optime [pag. 107] noverat, et modo bonum, modo senem sanctum illum appellabat, anno 1717 Vicarius Apostolicus creatur, et in locum sufficitur M. Gen. Adeodati Summantici, anno circiter sexto regiminis sui interlabente ad S. Severi in Apulia Episcopatum evecti. Jam examinatus a Deo in camino humiliationis, dum in Urbe pro Pisano, cui praeerat, Collegio theologicis thesibus propugnandis assisteret, necessum fuit ut iterum ad exemplum patientiae tentatio illum probaret; nam etsi sobrie, pie, ac juste Religionem suam gubernasset, exorta tamen extemporanea quadam procella, quantumvis innocue, jactari compulsus est. Honorum culmina proinde perosus completo triennio et mense regiminis sui, quieti inhians honori pariter, et oneri voluntarie cessit, mirante Roma in hoc virtutis exemplo quod in Antistite suo Gregorio Nazianzeno nova Roma olim suspexerat. Continuo in Tusciam regressus, vigilias, contemplationes, corporis incommoda, actusque profundae humilitatis, obedientiae, charitatis, abstinentiae, reliquarumque virtutum in Pratensi ingeminans monasterio, vitam duxit perfectissimi ascetae. Anno jubilaei 1725 ab Eo, qui loquitur ad cor, in sylvam nostram Ilicetanam in agro Senensi vocatus, licet jam plenus dierum, austeritates non minuit, sed auxit. Arctiorem cellam, quam verrebat manibus suis, impetravit, ornamentis omnibus expoliatam, praeterquam una Jesu Christi e Cruce pendentis imagine. In ea reclusus carnem suam servituti subjiciebat, cubans insuper in lecto viliori, ac duriori. In praeparatione ad Missam, et gratiarum actione non minus temporis insumebat quam duas horas. Praeter jejunia Ord. solemnia tribus per hebdomadam diebus communibus obsoniis abstinebat, modico pane, unoque aut altero diluti aqua vini contentus cyatho. Studebat adeo temperantiae ut nec solitam portionem suam quaereret si forte architriclinus oblitus fuisset eam illi ad mensam deferre. Quinimmo interdum fere omni cibo temperabat, ut illorum, qui nemus illud incoluerant, priscorum Patrum Augustinensium horridam virtutem aemularetur. Praeterea sociorum antelucanas horas antevertens, nedum ad diurnam, sed etiam ad nocturnam psalmodiam recitandam primus chorum ingrediebatur, et postremus exibat. Zelo Dei aestuans, si quispiam Fratrum in persolvendis horariis precibus minus diligenter se gessisset, nata occasione eumdem benigne rogabat, ut ab hujusmodi negligentiis caveret in posterum. Demissior cultor humilitatis, non primas cathedras in choro, neque primos accubitus decori suo debitos quaerebat in mensa, sed utrobique locum amabat inferiorem. Testibus ocularibus admodum RR. PP. eximiisque sacrae Theologiae Mag. Hieronymo Zazzeri Aretino generali Italiae Assistente, et Angelo Artegiani Rocchensi totius Ord. Secretario, aliisque, parum fuit viro tanto se in urbe senarum ad pedes provolvere sapientissimi Fulgentii Bellelli totius Ord. Generalis, ejusque habitum deosculari. Nulla inflatus aura superbiae, vestes etiam coenobiarchae sui osculabatur quotiescumque domo exeundo sanctam peteret benedictionem, perinde ac ultimus laicorum. Cunctis diebus peregrinationis suae intellexit super egenum et pauperem, eis benefaciens, et exuens se tunica meliori, ut eorum tegeret nuditatem. Statuerat pius senex in ea sylva Ilicetana, quam paradisum vocabat, supremum diem claudere, sed PP. concellitarum suorum, et praesertim doctissimi viri P. Mag. Benedicti Gattini precibus fatigatus, demum rediit ad monasterium Pratense, ubi solitis orationibus et cruentis corporis castigationibus incumbens, ultra vires pressus languore stomachi, menstruaque vigilia, susceptis summa qua vixerat devotione Ecclesiae Sacramentis, annos natus 82, menses tres, et dies septem, non sine bonorum [pag. 108] moerore, et pauperum luctu efflavit animam die 13 januarii anni 1730. Ex nostro Joanne Baptista Cotta a Tenda in vita B. Antonii Turriani, ad litteram. Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 48. Extant in Archivo Ordinis eiusdem Querni Iitterarum Regesta et ut Procuratoris et ut Vicarii Generalis missarum.

Quintarelli Fr. Ioseph, S. Theol. Mag. Balneoregii die 25 Octobris 1836 hortum habuit riteque ab eius honestis parentibus institutus pueritiam una cum eius germano Bonaventura, qui postea Reatinum Episcopatum obtinuit, pueritiam transegit. Ad claustralem vitam vocatus, Genestani die 19 Martii 1855, Augustinianum habitum induit, novitiatumque sub magistro Augustino Semeria, viro sanctissimo, egit, emittens religiosam professionem die 20 Martii 1856. Studuit ad S. Mariae de Populo Urbis, quo Magistrum Regentem habuit R. P. Iosephum Gigante, qui R.mo P. Generali Paulo Micallef scribens, hoc de eo bonum dabat testimonium: "neminem commendare possum veluti bonae spei et expectationis iuvenem, nisi unum Quintarelli, qui in quotidianis methaphysicae lectionibus saepe satis mihi facit, et aemulationis stimulo percellitur. Eamdem cum eo studiorum semitam percurrit professus Lucidi, et ambo, Logica absoluta, Methaphysicae speciali dant operam... Fr. Ioseph M. Quintarelli cum sufficienti memoria, intelligentia, et peritia latinae linguae iungit mores quidem bonos, sed etiam aliquod pacto disciplina indigentes". (Ita in Relatione studiorum diei 28 Ian. 1858). Missus inde Perusiam, die 7 Augusti sacerdos effectus est. Studiorum curriculo absoluto, Lector fuit renuntiatus, mense videlicet Aprilis 1864, ac paulo post una cum P. Mag. Angelo Clerici, ad Indias Occidentales, in eam regionem, quam Chile dicunt, missus fuit. Circa 22 annos inibi moratus est, et nedum munia Magistri Novitiorum, Prioris, et Definitoris cum laude explevit, sed et temporum intemperies, famem, persecutiones, et incomoda multa fortiter sustulit. Die 5 Iuni 1878 S. Theol. Magister nominatus, die vero 16 Iunii 1885 nostri Limani Conventus in Peruvia Visitator Generalis renuntiatus est; quo functus munere, in Italiam redux an. 1886, primum fuit Brachiani Prior, deinde Romae in S. Monicae Collegio Professorum magister, ac eiusdem collegii moderator (an. 1887), ab an. 1895 ad an. 1901 Romanae Provinciae Prior Provincialis, et S. Augustini Prior, Assistens Italiae (1901) ac S. Monicae Vicarius Prior, et demum an. 1907 Assistens Provinciarum Hiberniae et Americae Septentrionalis, quo in munere paralysi progressiva correptus est. Tandem in Domino obiit die 28 Aprilis 1916. Scripsit atque vulgavit:

1. Nuestra Señora del Buen Consejo - Noticia Historica de su prodigiosa aparicion, traducida del Italiano al español. Tip. La Estralla de Chile, Santiago 1876, pluries impressa.

2. Vida de la B. Rita da Casia, traducida de Italiano al Español por los PP. Agustinos Josè M. Quintarelli y Ulloa, Santiago de Chile, Tip. de el Correo, 1878.

3. Novena en honor de S. Iosè Esposo de la SS. Virgen traducida del Italiano y arreglada segun el uso general en Chile. Ibidem eodem an.

4. Vida y milagros de S. Nicolas de Tolentino traducita al Español por los PP. Agustinos Quintarelli y Ulloa. Ibidem Tip. de Ramon Verela, 1880.

5. Vida de S. Clara de la Crux de Montefalco, traducida al Español por los PP. Augustinos Quintarelli y Ulloa. Ibidem anno 1882.

6. Decretos para el Convento de Agostinos de Lima (Perù) dados en la Visita General por el P. M. Iosè M. Quintarelli. Lima. Tip. Catolica, 1886. [pag. 109]

7. Degli Uomini illustri Bagnoresi dell'Ordine Agostiniano. Memorie. Roma, Tip. di F. Cuggiani, 1887.

8. Augustinus ad Sepulchrum Matris. Elegia, edita in Ephem. "L'Eco di S. Agostino", Napoli, Tip. Marchese, 1887, in 8.

9. Degli Uomini illustri Bagnoresi dell'Ordine Francescano e di altri Istituti. Memorie. Roma, Tip. di F. Cuggiani, 1890, in 16.

10. Un'Eco del sesto centenario della fandazione del Duomo di Orvieto, Roma, Tip. di F. Cuggiani, 1891, in 16.

11. Degli Uomini illustri Bagnoresi del clero secolare. Memorie. Roma, Tip. di F. Cuggiani, 1896, in 16.

12. Le glorie del Nome di Maria. Ragionamenti. Vol. I, Roma, Tip. di F. Cuggiani, 1904, in 16.

13. Le glorie del Nome di Maria. Ragionamenti. Vol. II, Roma, Tip. Artigianelli di S. Giuseppe, 1909, in 16.

(Cfr. Perini, Studio Bio-Bibliografico sul Card. A. Ciasca, Roma, 1903, p. 170, et Negrologium R.mi T. Rodriguez, edit. sub die 30 Aprilis 1916).

Quistelli Fr. Ambrosius, Patavinus, S. T. M., dicitur a Gandolfo, p. 59, divina humanaque scientia celeberrimus, in sugestis concionator clarissimus et Augustinianae Religionis suis lucidissimis virtutibus ornamentum. An. 1519, iam Sacrae theologiae magister, uti Provinciae Marchiae Tarvisinae Discretus, interfuit Capitulo generali Venetiis celebrato, et an. 1526, uti Definitor Provinciae Franciae Comitiis generalibus Tarvisinis. In capitulo generali Veronensi anno 1538 Procurator Generalis evasit, ast eius electio valde fuit adversata. In actis capitularibus Neapoli anno insequenti celebratis sub die 23 maii haec de illo leguntur: "Inter sacra Divino Spiritu, Procurator Religionis Ambrosius Patavinus, theologus insignis, conscendit pulpitum, ibique de salute, de dignitate et capite diligendo augustinianae familiae et egregie et copiose disseruit". An. 1542 erat Paduae Regens. Deinde eo munere dimisso, Romam a Card. Rodulpho, familiae augustinianae protectore, fuit vocatus, ut a secretis ac familiae suae praeceptor et institutor adesset. Eum nuncium in Germaniam Paulus III mittere cogitabat, sed podagrae doloribus acriter excruciatus, antequam discederetur, illum die 8 iulii 1549 oppressit mors. Extant eius:

1. Adversus Philosophos, qui asserunt divinam Scripturam nequaquam posse recepi, nisi ab his, qui bonam vitae partim in Aristotelis, et aliorum philosophorum lectione contriverint. Venetiis per Bernardinum Stagninum, 1536 in 8: et ibidem per Stephanum Sabiensem, 1537, in 8.

2. Expositiones ac quaestiones Menghi Blanchelli Faventini super summulas Pauli Veneti Ord. Erem. S. Aug. cum annotationibus Iacobii Ritii et M. de Medicis a Magistra Ambrosio de Padua recognita. Venetiis 1520 in fol. (Cfr. Bocca, Catal. 133).

3. Modus praedicandi Evangelium et Christum Crucifixum. Venetiis apud Stephanum Sabiensem, 1537 in 8: et denuo apud eumdem 1544 in 8.

4. Eiusdem in Petrum Lombardum Commentarii. Tomi IV eleganter scripti asservantur Romae in Biblioth. Chisiana, nunc in Vaticana, 1.a Pars in cod. 1093, 2.a in cod. 1094, 3.a in cod. 1095, et 4.a in cod. 1096 omnes in fol.

5. Opusculum Apologeticum, seu controversia inter Doctores de unica et tribus Magdalenis. Cod. 1097 in fol. Biblioth. Chisianae. (Ista quinque opera asservabantur mss. olim in [pag. 110] nostra Perusina, sed Prior imperitus an. 1664, facta Patribus propositione, ea aliaque insignia D. P. Augustini et Ven. Ioannis de Lana, Augustinique Romani volumina ut emeret libros impressos, alienavit. Ita Gandolfo l. c.). Nunc, ut vidimus, sunt in Biblotheca Chisiana Vaticana.

6. Lectiones in D. Pauli epistolas ms.

7. Commentarium super Aristotelem de generatione et corruptione ms.

8. Sermones varii ms.

9. Tractatus de veritate Alchymiae, ms.

(De eo locuntur omnes nostrates praesertim Herrera, T. I, p. 61 et Ossinger, p. 726-727, apud quem invenies catalogum eorum qui de Quistellio scripserunt).

Rabbi Fr. Carolus Constantius, Bononiensis, insignis fuit alumnus Congregationis de Insubria, cui nomen dedit an. 1694. Cum in variis Ordinis cathedris philosophiam atque theologiam professus fuisset, a superioribus petiit atque impetravit ut sibi in romano S. Priscae coenobio degere liceret. Ibidem ab omni munere atque dignitate abhorrens ut sic liberius praeoptatis studiis aperam navaret usque ad obitum permansit, qui contigit die 7 septembris an. 1746 aetatis suae 68. De illo haec habentur in Breviario ecclesiasticae historiae nostratis Io. Laurentii Berti, Bassani, 1838, T. II, p. 248 in nota: "Carolus Constantius Rabbi non solum in lucem edita, quae ad mathesim, ad poesim, ad Bononiensis Ecclesiae historiam, et ad Italicae eloquentiae ornatum attinent, sedulo elucubravit; verum etiam conscripsit Fastorum Consularium amplissima Commentaria, tradita post auctoris obitum Benedicto XIV". Scripta eius edita et inedita haec sunt:

1. Vita della B. Rita da Cascia.

2. De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate ipsarumque in ea usu. Faventiae, Archius, 1729 in 4.

3. Notae ad Carolum Sigonium de Episcopis Bononiae cum supplemento in editione operum Signonii T. III, curante Philippo Argelato, facta. Mediolani an. 1733 in fol.

4. Sinonimi ed aggiunti italiani, con in fine un trattato de' sinonimi, degli aggiunti e delle similitudini. Bergamo, Santini, 1744 in 8: quarta editio; in Venezia 1751, ibidem per Francesco Storti, 1756 in 4, edizione VI accresciuta di aggiunte postume dell'autore e di prosastica fraseologia del P. M. Alessandro Bandiera de' Servi di Maria; item in Venezia 1764, 2 tomi in 1 Vol., in 4; item in Parma, 1778, vol. 2; item in Venezia, 1817, Typ. Borghi, X ed. Veneta et alibi pluries.

5. In chronicon ecclesiasticum Onuphrii Panvinii notae historicae et chronologicae. ms.

6. In opusculum eiusdem auctoris de consulibus romanis notae. ms.

7. In opusculum eiusdem Panvinii de Baptismate Paschali notae uberes. ms. Quae omnia mss. Benedicto XIV tradita fuerunt, et postea Bononiae translata.

De eo vide Annales Litt. Italiae; Dictionanium hist. virorum illustrium ex Gallico in sermonem Ital. versum et edit. Bassani, 1796; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 136 et 230, atque Hurter, Nomencl. Lit., T. IV (1910) col. 1525 in nota.

Raggio Fr. Leonardus, patritius Genuensis, alumnus Congreg. S. Mariae de Consolatione, S. Theol. Magister, et in dicta nostratum [pag. 111] Congregatione prius Provincialis ac dein Vicarius Generalis, fuit insignis verbi Dei praeco. Florebat saec. XVII, et ms. reliquit: Conciones quadragesimales quae asservabantur olim in Bibl. Aprosiana. An. 1680 adhuc vitam agebat. (Cfr. Oldoini, Atheneum Ligusticum, p. 400 et Ossinger, Bibl. Aug., p. 731).

Rampelogo et etiam Rampegolus, de Rampegolis seu Rampazoli Fr. Antonius. Genuensis, vixit saeculo XIV exeunte et saec. XV incipiente. Eruitur ex Ordinis Registris illum an. 1389 Lectorem egisse Paduae et Bononiae; anno insequenti a Mag. Simone de Cremona Genuae Lectorem, et sequentibus annis a Magistro Generali studentium Regentem Neapoli constitutum fuisse. Teste Trithaemio, vir fuit in divinis scripturis eruditus et iuris canonici professor ac celeberrimus interpres, ingenio praestans, et clarus eloquio. Nomine Genuensis Reipublicae an. 1414 Concilio Constantiensi interfuit, ibique contra Hussitas strenue se gessit. Id affirmant Crusenius Part. III, c. XXIII sui Monastici, et Ghirardacci, Part. II Hist. Bononiensis; Herrera tamen T. I., p. 53 haec habet: "Id quidem valde credibile, si viri doctrinam et authoritatem spectemus; attamen quod non vidimus, nisi fundamentum habeamus, testari non possumus". Iacobus Philippus Bergornensis in suo Supplemento Chronicarum ad an. 1355 de Rampelogo scripsit: "Declamator sui saeculi famosissimus et celeberrimus, etiam ipse haec tempora (non certe an. 1355 in qua forsan nondum natus erat, sed annos transactos inter 1389 et 1415) praedicando et docendo, manendo et castigando clariora reddidit. Qui et christianis populis ad bene beateque vivendum verbo pariter et exemplo, quod vixit, incessanter viarn optime ostendit". Quo anno hanc mortalem vitam exuerit, incertum est. Opera ab eo conscripta sunt:

1. Tractatus de pugna sive de bello spirituali, editus a Fratre Antonio Rampalogis (sive potius Rampazoli) de Ianua de Ordine fratrum heremitar. S. Augustini, et Sermo in die cinerum: Dixit Iesus etc. Cod. 267 Bibl. Burdigalanensis, perg. in fol. saec. XV inter ff. 99v-132v. (Cfr. Aureau, Journal des Savants, 1883, p. 639-640.

2. Compendium figurarum moralium Bibliae, seu, concordantiae figurales uti eas appellat Zanettus (Latina et Italica d. Marci Biblioth., p. 65) quas ego collationes dicere mallim, ordine alphabetico dispositae, cum exemplis ex utroque foedere. Auctor dicat opus studentibus monasterii S. Augustini Neapolitani, cuius erat doctor et regens: concionator praeclarissimus sui temporis, concilio Costantiniensi an. 1415 interfuit. In Biblioth. S. Marci Venetiarum, cod. 54 classis V, membr. saec. XV, (a. 214. I, 140 (7. L. XCV) B. Ita Valentinelli, T. II, p. 178. Iuxta Soprani asservatur ms. etiam in Ambrosiana. Edit. (Argentorati c. 1483) in 4. Goth. s. l. a. et tip. n.).

3. Aliud Repertorium morale, ordine alphabeticum digestum ex Biblis, patribus, ex libris plerumque sacris et etiam quandoque profanis pro sacris concionibus componendis, anonymum continetur in septem codicibus eiusdem Biblioth., nempe ad S. Marci Venetiarum, et sunt codd. 55-59, 60-62 eiusdem classis V, existimo illud magnum opus, sive tria opera eiusdem argumenti ex ingenio et opera nostratis Rampelogi partem fuisse, ex hac nisus suspicione, videlicet, et quia ordo, materies, dictio ac stilus dicti operis perfecte consonant cum operibus eiusdem Rampelogi, et quia ex notis cuique appositis liquet opus habuisse fratrem Emericum de Bassano conventus Bitunti, ordinis fratrum eremitarum S. Augustini. [pag. 112]

4. Figurae Bibliorum editae per eximium Theologum Fr. Antonium Rampegolum de Ianua. Mediolani per Uldericum Scinzenzeler 1494 in 8; Parisiis, Typis Andreae Bocard. 1497 in 8. (Cfr. Copinger, n. 13688; Venetiis per Georgium Arrivabenis, 1496, ac per eumdem, 1500 (Cfr. Repertorium Hain, 13689); item ibidem per Caesarem Arrivanium, 1510 in 8; Parisiis per F. Regnault, 1506 in 8; postea Lugduni, Coloniae, Basileae, Bononiae et alibi pluries. In editione Lugdonensi Guillelmi Revilii, 1578, et 1585 in 8, adest epistola auctoris excusatoria male ablata in aliis editionibus. Post correctionem editae sunt Coloniae apud Heningium, 1609 in 8; ibidem 1618 in 16; Lugduni, 1615 in 16. In his etiam male relicta epistola ad suos studentes Neapolitanos. Tandem iuxta emendationem Fr. Io. M. Brixichellens. cura Dom. Gargiulo, Neapoli, 1848 in 8.

5. Aurea Biblia seu Repertorium aureum Bibliorum s. l. et a. (Aug. Vind. in Monasterio SS. Ulrici et Afrae circa an. 1474, char. Rom. ff. 116, II. 38 in fol. (Cfr. Hain-Compinger, 13678 et Proctor n. 1635. Praecedit p. 8, ms. Tabula in Repertorium bibliae aureum ordine alphabeti etc.; Nurimbergae, Frider. Crüssner, 1481, Goth., ff. 129, II. 36-37, in fol. (Hain, n. 13873 et Proctor, n. 2151; Argentorati apud Math. Scürer, 1509, Goth. ff. 122 in 4. (Panzer, VI, p. 47, n. 171, et Rosenthal, Cat. 106, n. 4750-52); Lugduni, 1561 in 16; Venetiis, 1581 in 8 et Bononiae, 1628 in 8. Hoc opus noster Gandolfi, p. 71, longe diversum putat esse a praecedenti Figurarum Bibliae, dum e contra Fabricius-Mansi T. I, p. 123 idem esse affirmant. Hanc quaestionem nos decidendam relinquimus aliis.

6. Dictionarium pauperum et speculum salvationis humanae prodierunt cum supra dicto bibliae aureae, Parisiis 1497 in 8 (Tip. Andreae Bocard).

7. Opus Casuum Conscientiae et ipsius Quadragesimale pulchris caracteribus manuscriptum vidit Herrera Genuae apud Magistrum Fulgentium Baldanum.

8. Sermonum volumina aliqua, quibus Concionatores uti consueverant, testantur Forestus, Pamphilus, et Ghirardaccius. Num sunt ea quae n. 3, ex Biblioth. S. Marci Venetiarum recensuimus? Notandum insuper puto: Editio Veneta Figurarum Bibliae apud Georgium de Arrivabenis, an. 1496 correcta et emendata fuit a Magistro Antonio Zerra Senense nostri eiusdem ordinis, his litteris nuncupatoriis: "Fr. Antonius Zerra Senensis Theologo clarissimo Magistro Paulo de Spoleto S. P. dicit. Evenit crebro, pater amplissime, ut imprimendis libris, aut correctorum nescientia, aut impressorum permodica attentione, eorum, qui in enodandis, enucleandisque sacrae historiae difficultatibus, non sine maximis ac diuturnis lucubrationibus, ut de se aliquid memoriae posteris relinquant, solerti studio non parvos subiere labores, famam imo et auctoritatem aliqualiter denigrari, et exinde parvi fieri conspiciamus, quod in praesentis Opusculi Auctorem, maxima eius et Religionis nostrae, qui plurimo fuit decori, ac ornamento, cum iniuria, luce clarius factum cum animadvertissem, maxima cum solertia, attentioneque illud pluries volvens, ac perlegens, mendas omnes, ac errores, et si quid superflui erat, pro ingeniori mei viribus abradens. quod deficeret, subnectens (id enim si priores eius inspexeris impressiones, facile cognoscens) ut impressioni iterum mandetur, curavi, quod et effeci etc.". Post editum Ex purgatorium Clementis VIII, iterum opus correctum fuit a nostrate Magistro Aurelio Plumbinensi, Bononiae Regente, ut asserit dictus Ghirardaccius, dicatumque suis Studentibus [pag. 113] Bononiensibus, sicut Rampegolus fecerat suis Neapolitanis". Ita Gandolfi, p. 69.

(Cfr. Etiam Herrera, T. I, p. 53; Torelli, T. VI, p. 276 n. 42, et p. 474 n. 5; et Ossinger p. 732-733 apud quem reperitur Catalogus eorum qui de Rampelogo scripserunt; eius Biblia Aurea veteris et novi testamenti, sive Repertorium Bibliae, aut Liber manualis introdutorius in Bibliae historias figurasque veteris et novi testamenti etc. idem opus esse affirmat etiam Hurter, Nomenclator Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 741 et eius editiones, quae dicuntur incunabula, fuse describuntur ab Hain in suo Repertorio cit. inter n. 13677-13690, reperitur etiam germanice; et idem Hain n. 13691 indicat eiusdem Rampelogi Quadragesimale, hoc modo... Repertorius Bibliae aureus et Quadragesimale. Neapoli 1496, f. notandum in fine est, in editione operis praedicti peracta Nurembergae per Fridericum Crusfner, an. 1481, auctoris nomen inscriptum fuisse: Ant. Rampigolis de Senis, et in cod. II, V. 137, membr. saec. XIIII Bibl. Nation. Florentinae in fine legitur: Expliciunt figurae Fratris Antonii Rampicholli de Gancia).

Rampini Fr. Innocentius, Dertonensis, S. Theol. Mag., vir egregiis animi dotibus decoratus, an. 1625 interfuit capitulo gener. Romae habito tamquam Discretus suae Insubricae provinciae, et in eo electus fuit Prior coenobii Genuensis. Duobus post annis perillustri Provinciae Lombardiae praeficitur, et in munere sibi demandato optime se gessit. Die 20 nov. an. 1628 in suis registris scribit Prior Generalis: "Magistrum Innocentium dertonensem Provincialem Lombardiae, commissarium facimus super spoliis bacc. fr. Theophili papiensis, quae versatur inter conventum papiensem et fratrem Christoforum de Varcio". (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex cit. Vol. V, p. 25) Aliqua scripsit, aiunt Herrera, T. I, p. 318; Torelli, T. IV, p. 726; Ossinger, p. 734; et Lanteri, T. II, p. 420, atque nostratis Ioannis Marquesii opus de origine fratrum Eremitarum ex hispanico in Italicum sermonem transtulit sub hoc titulo: Origine delli Frati Eremitani dell'Ordine di S. Agostino, e la sua vera instituzione avanti al gran Concilio Lateranense; tradotto della lingua spagnuola nell'italiana da Innocenzo Rampini del medesimo Ordine. Tortona, Viola, 1620 in fol. Extat quoque in Bibl. Ang. Urbis, cod. 1184 (S. 5. l1), chart. in 8, saec. XVII, ff. 72, ms. cui tit: Considerazioni sopra alcune propositioni, contenute nel libro del P. Fra Giov. Marquez, Eremita Agostiniano, intitolato Origine delli frati Eremitani etc. tradotto in Italiano et stampato in Tortona l'anno MDCXX. Inc.: "Prima propositione, che santo Agostino". Prodierat opus Ioan. Marquez, Salmanticae an. 1616.

Ranchiaschi Fr. Ioseph, Eugubinus, vixit turbulentissimis temporibus, religiosorum virorum maxime adversis, id est prima medietate saec. XIX. E claustro eiectus a Sancta Sede facultatem obtinuit manendi extra claustra. Sed antequam cucullam exuisset, typis evulgavit: Memorie di Nepi con brevi notizie di altre antiche città. Todi, 1845 in 12. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 358).

Rascioni Fr. Aloysius, Recanatensis, bonis moribus, Provinciae Picenae optimus administrator, Sacerdos in omnibus spectabilis, floruit prima medietate saec. XIX. Edidit: Disposizioni ed atti salutevoli avanti e poi 1'esame di coscienza, confessione e comunione. [pag. 114] Ancona, Tip. Sartori-Cherubini, 1847, in 16, pp. 30. (Cfr. Benedettucci, Bibl. Recanatese, p. 124).

Rasponi Fr. Aemilius, Ravennas, eximius Concionator, floruit prima medietate saec. XVII. Ex eius praeclaro opere habetur impressa: Vita B. Thomae a Villanova una cum eiusdem sermonibus. Ravennae an. 1627, typis Petri de Paulis, in 4. (Cfr. Herrera, T. I, p. 66; Ossinger, p. 734; atque Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 387).

Ravalli Fr. Ioan. Paulus, an. 1553 ad vitam ingressum fecit Ferrariae, ubi adhuc impubes ad philosophicas et mechanicas disciplinas sese totum dedit. Religionem Augustinianam in Congregatione Lombardiae intratus Theologiam etiam summopere coluit, ita ut per tres dies non dubitavit publice sustinere: Quaecumque de SS. Trinitate disputavit Aegidius Romanus esse veritati consona. A quibus non discrepare quae de eadem Gregorius Ariminensis, Thomas de Argentina et Alphonsus Toletanus litteris monumentisque mandarunt. Ferrariae Sacram Scripturam docuit, et multa instrumenta mechanica confecit. Fuit suae Congregationis Visitator, Definitor, Procurator ac demum, anno videlicet 1606, Vicarius Generalis. Tribus post annis decubuit et ad eius sepulturam imposita fuit haec inscriptio: Frater Ioannes Paulus Ravalius Ferrariensis post palmam inter litteratos, dignitateque fulgentes suae Congregationis assecutam, eiusdem Prior, hic (videlicet Ferrariae) omnium dolore apopleticus obiit die Sancti Andreae anno M.DC.IX aetatis annorum LVI. Typis mandavit:

1. Pinax. Humanae vitae descriptio, sive de tribus humanarum actionum rectoribus, iuxta Platonem, qui meditatione hac in tabulam cebetis explicantur etc. 1585.

2. Phoenix in Lactantij Firmiani carmina de Phoenice Rhapsodia.

(Cfr. Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congreg. di Lombardia, p. 413-415 ubi et eius effigiem refert; et Lanteri, Postrema Saecula Sex Religionis August., T. III, p. 396).

Ravennas Fr. Laurentius, S. Theol. Mag. anno 1614 erat Provincialis suae Provinciae Romandiolae atque interfuit capitulo generali Romae hoc anno celebrato, et anno 1620 electus fuit Prior capituli gen. etiam Romae habiti. Scripsit: Corona dei XII Apostoli di N. S. Giesù Cristo con facile, brieve e divoto modo di recitarla. Ravenna, de' Paoli e Giovannelli, stampatori Camerali, 1629 in 12.

(Cfr. Analecta Augustiniana, Vol. X, pp. 313 et 316, nec non Cinelli, Bibl. Volante, Firenze 1677, scanzia seconda, p. 74).

Reatinus Fr. Nicolaus, alumnus provinciae Umbriae atque Reatini coenobii, vixit saec. XVI labente et XVII ineunte. Fuit S. Theologiae Magister, in divinis magni nominis, ac concionator eloquens, disertusque. Concionari meruit igitur coram Pontifice Clemente VIII, ac plurimis in urbibus Italiae. Uti suae Umbriae Provinciae Discretus interfuit an. 1608 et an. 1630 capitulis generalibus Romae celebratis, et in capitulo an. 1636 electus evasit causarum iudex ac Ordinis Procurator Generalis, quod quidem munus singulari sollecitudine, fide et diligentia exercuit. Mense augusti tamen insequentis anni 1637 vitam cum morte commutavit, eique suffectus est eo in munere Mag. Aegidius Consonius Mediolanensis, maiori fastigio dignus. Ab eo extant: [pag. 115]

1. Oratio habita coram Clemente VIII, Cardinali Montelparo dicata, et anno 1605 typis mandata.

2. Conclusiones et disputationes in octo libros Physicorum Aristotelis. Inc.: "Conclusiones primi libri physici. Prima conclusio de rebus naturalibus". Exactius titulus est scquens: Compendium 3.um in 8 libr. Phys. Ar.lis cum aliquibus theologicis quaest.bus, quae continentur in hoc libro... quibus philosophicas conclusiones comprobare nititur.

3. Quaestiones theologicae de visione Dei, de Trinitate, de Angelis, de Creatione, de Incarnatione et de Sacramentis novae et veteris legis, adiecto indice totius codicis. Inc.: "Impossibile est in hac vita cognoscere quid sit Deus...". Haec duo postrema opera sunt Romae in Bibl. Angelica, cod. 1015 (R. 6. 30) chart. in 8. saec. XVII, pp. 292. Olim fr. Io. Bapt. de Reate, ex dono R. P. Io. a Turricella. Latuerunt Ossingerum, in Bibl. August., p. 737.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 197; Elssius, p. 516; Narducci, Catal. Codd. Mss. Biblioth. Angelicae (Romae 1892), p. 421, et Analecta Aug., Vol. X, pp. 302, 446, 454, et 464).

Recanatensis Fr. Aegidius, S. Theol. Mag., Provinciae Picenae alumnus, floruit eloquentia pergami prima medietate saec. XVI. Ut Definitor suae Provinciae an. 1526, cum esset Bacc., interfuit Capitulo gen. Tarvisii celebrato et an. 1543 capitulo gen. Romano, in quo dicitur S. Theol. Mag., ut Definitor Provinciae Angliae. Mss. reliquit: Due quaresimali, detto il primo e da dirsi il secondo in S. Pietro di Roma. (Dovrebbero trovarsi - ait Benedettucci in Bibl. Recanatese p. 23, a quo haec accepimus - nel Convento di S. Maria Nuova di Matelica, ove l'autore morì mentre attendeva a limare il secondo).

Recanatensis Fr. Autonius ex nobili familia Colombella, fuit S. Theol. Doctor Parisiensis. Illius fit mentio in Registris Prioris Generalis Bartholomaei Veneti (D. d. 2 f. 43), quando nempe die 7 iulii 1385 ab eo constitutus fuit Lector Conventualis in suo patrio conventu, et quando idem Generalis sub annis 1387-8 (Cfr. Analecta August., Vol. V, p. 91 et 93) illum certiorem fecit de acceptis pecuniis, quas ipse ad eum miserat nomine suae Anconitanae Provinciae, cuius erat Procurator. Dein an. 1433 in Synodo Basileensi procuratoris generalis Ordinis vices egit. A Nicolao V, die 15 maii Senogalliensis Episcopus creatus fuit, et non ab Eugenio IV an. 1438 ut habet Ughellus, T. II, col. 875. In mala tempora incidit noster Antonius. Nam cum Sigismundus Malatesta illius civitatis potiretur, atque nova urbi munimenta pararet, episcopale Palatium cum D. Paulini templo, ab alio nostri Ordinis Episcopo Philippi nomine utroque an. 1271 aedificato, demolire vellet, Antonius egregie tyranno restitit. Sed cum ille rebus secundis potentiaque elatus utrumque demolitus fuisset, Antonius ex dolore cum suo clero Senogalliam reliquit, exacratusque Malatestae tyrannidem, concessit Anconam. An. 1449 die 2 iulii ipse consecravit Ordinis nostri ecclesiam de Fabriano, et die 20 maii 1459 quammaxime Priori generali et Patribus Definitoribus commendavit ut licentiam concederent fratri Ioanni Hacht, Lectori, S. Bibliam et Sententias in nostro studio Lovaniensi legendi. Hanc mortalem vitam apud nostrates finivit Anconae centenario maior an. 1466. De illo loquuntur Herrera, T. I, p. 40; Torelli, T. VI, pp. 643, 772, 786, et T. VII, p. 112; Moroni, Vol. 66, p. 258; Cappelletti, T. III, p, 395;. Lanteri, Erem. Sacrae Aug., Part. I, 164; Analecta August., Vol. VII, p. 31. Ab eius ingenio et labore extant:

Etica, Monastica, Nicomachia, Stragelica [pag. 116] d'Aristotile recate in italiano dal Maestro Antonio da Recanati, Agostiniano e dedicate a Messer Pancrati Iustiniani di Venetia. Mss. asservantur Ferrariae in Bibl. Estense, cod. CCLXXIX (VIII. B. 2) membr. in fol. saec. XV; in principio, mutilo, habetur figura pulcherrime depicta repreesentans Magistrum Antonium cum discipulo Iustiniano. Inc. Prolog.: "Scrive Seneca in una pistola a Lucillo, questa essere l'ottima cosa che abbia la gentilezza che Ella incita e muove alle cose oneste...". Liber l.us constat ex 19 capitulis; 2.us ex 9; 3.us ex 16; 4.us ex 17; 5.us ex 19; 6.us ex 15; 7.us ex 18; 8.us ex 14; 9.us ex 10; et 10.us ex 16. Opus revera magnum ac pulcherrimum, quod in lucem typis prodire mereretur.

Recanatensis Fr. Bonifacius, Provinciae Picenae alumnus, floruit saec. XVII, atque publici juris fecit: Conclusiones theologicas quas defendit in capitulo generali an. 1602 Recineti habito, et quas quatuor viris a populo Recanatensi electis pro capituli assistentia dicavit.

(Cfr. Benedettucci, Biblioth. Recanatese, p. 15).

Recanatensis Fr. Felix, Provinciae Picenae alumnus, vivebat prima medietate saec. XVII, et doctrinae atque eruditionis suae excellentiam manifestavit per opus, quod praelo mandavit sub titulo: Vinea Augustiniana, in qua recensentur 65 Ordines sub Regula S. P. Augustini militantes. Perusiae, 1610.

(Cfr. Ossinger, p. 737, et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 406).

Receputo Fr. Ioan. Baptista, Romanus, S. Theol. Mag., ut habetur in Actis Capituli Gen. Romae an. 1645 habitis, vir fuit magni nominis in sua Romana Provincia. An. 1625 erat Bacc .et interfuit comitiis gener. Romae hoc anno Iubilei tamquam Discretus Provinciae Sardiniae, prout etiam adstitit sequenti capitulo ut Provincialis Romanae suae Provinciae an. 1630, et an. 1636 ut eiusdem Prov. Discretus, atque Prior S. Augustini de Urbe. Vir doctissimus reliquit quinque Volumina conceptuum praedicabilium italico sermone, quae mss. asservantur in Bibl. Angelica de Urbe, quaeque ita describuntur ab Henrico Narducci in Catalogo mss. dictae Bibliothecae, p. 497-98.

1. P. Ioannis Baptistae Romani, ut in veteri catalogo inscribitur, Sylvae conceptuum praedicabilium, italico sermone, tomus primus. Inc.: "Attioni varie mirabili di X.", Cod. 1209 (S. 6. 1) in 4. saec. XVII, pp. 560.

2. Eiusdem Sylvae, Tomus secundus, praevia tabula. Inc.: "Sopra Maria Vergine SS. miscellanea". Cod. 1210 (S. 6. 2.), in 4, eadem manu qua supra, pp. 580.

3. Eiusdem Sylvae. Tomus tertius. Inc.: "Arme potentiss.a dell'oratione". Cod. 1211 (S. 6. 3), in 4, eadem manu qua superiores duo, pp. 600.

4. Eiusdem Sylvae, tomus quartus, praevia tabula. Inc.: "Delle lagrime come. Non v'è moneta". Cod. 11212 (S. 6. 4) in 4, eadem manu qua superiores tres, pp. 614.

5. Eiusdem Sylvae, tomus quintus, praevia tabula. Inc..: "Introdutioni varie applicabili a materie et a Santi". Cod. 1213 (S. 6. 5) in 4, binis columnis, eadem manu qua superiores quatuor, pp. 662.

Refrigerius Fr. Iohannes Baptista, floruit saec. XV, cuius habetur: Vita S. Nicolai Tolentinatis tristichis italicis expressa. Praecedit: "Aepistola in laudem religionis fratrum heremitarum Ordinis Divi Augustini". F. 2: "Incomincia, la vita del glorioso Sancto Nicola da Tolentino: di [pag. 116] frati heremitani: del ordine de Sancto Augustino in terzarium". In fine: "Finis Datum et aeditum virole alghisii agri Brixiensis: apud munificentissimum Nicolaum de Cammara Comitem. Die XII maij M.CCCC. LXXXXV". Deinde: "Impressum Brixiae per Venerabilem D. praesbyterum Baptistam Farfegum. die XV decembris", 8 r. ch. c. a 29 1. (Cfr. Hain, Repertorium cit. n. 13721).

Regini Fr. Nicolaus, Picenae Provinciae filius, die 13 dec. 1927 in conventu Bononiensi, inopinato morbo correptus, placidissime obiit in Domino. Recineti die 13 martii 1874 ortus, decimum sextum aetatis annum agens, Carpineti n. s. habitum sumpsit et, tyrocinio laudabiliter exacto, die 6 aprilis 1891 votorum professionem emisit. Burgi ad Bovianum labore, sollertia, praecibusque ad Beatissimam Virginem fusis, studiorum salebras devicit. Sed virtutem doctrinis potiorem habuit. A XIII Kalend. Octobris an. 1896, quo rei primum divinae operatus est, ad extremum usque diem, virtutis morumque probitatis laude floruit, qua permoti superiores eum in Ven. Provinciae Definitorium adscrivere, et Tolentini, Castrifidardi, Amandulae domibus praefecerunt. Lucrari Deo animos, peculiari amore suam Provinciam prosequi, utilitati confratrum consulere ei semper in animo fuit. Scripsit atque edidit: Pio Manuale del divoto di S. Nicola da Tolentino. Roma, Ditta Tip. Gianandrea e C. 1910 in 16. (Cfr. Alalecta Aug., Vol. XII, p. 199, a quibus haec ad literam accepimus).

Regio Fr. Alphonsus, S. Theol. Mag. Urbeveteri ortus, Augustinianae Romanae Provinciae postea clarus alumnus, vir doctus ac vitae honestate insignis, an. 1587 Regens in Ariminense nostro studio interfuit comitiis gener. Romae celebratis tamquam Discretus Provinciae Lombardiae. Praefuit deinc suae Romanae Provinciae et capit. gener. Romano an. 1598 adstitit, sicut et alio gener. capitulo Recineti an. 1602 habito tamquam Discretus Provinciae Calabriae, et prout Definitor suae Romanae Provinciae generalibus comitiis Romanis an. 1608, in quibus constitutus fuit litterarum Revisor, atque in Provincialem Provinciae Siciliae electus. Post haec in actis Capitulorum Generalium non amplius apparet, ac videtur illum sese recepisse in patria Urbevetano coenobio, ubi vitam finivit. Edidit: Resolutiones casuum conscientiae habitae in clericorum Congregatione intra Episcopales Urbeveteris aedes. Romae, Typ. Zanetti, 1621 in. 4.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 66, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 119).

de Regio Ven. Prosper, Provinciae Romandiolae alumnus, S. T. Doctor Parisiensis, sanctitate et meritis clarus, an. 1318 iam erat, uti videtur, unus ex probatissimis et senioribus Ordinis magistris. In capitulo enim generali Arimini eo an. celebrato, decretum fuit: "Studentium in aliquo studio de Italia pro presenti anno sit examinator Ven. Magister Prosper de Regio. (Cfr. Analecta Aug. Vol. III, p. 225)". Ipsius notabilem humilitatem B. Iordanus de Saxonia, eiusdem eximius discipulus, hisce commendavit verbis: "Item exemplum experimentaliter cognovi de Venerabili viro in Ordine, scilicet M. Prospero de Regio, Sacrae theologiae professore, cuius studens fui olim Bononiae. Ipse enim hanc virtutem habuit, quod si aliquando verbum durum dixisset alicui fratri, quantumcumque parvum, ipse semper antequam dormiret, mittebat pro fratre illo, et sibi humiliter petebat indulgeri. [pag. 118] Quam etiam humilitatem mihi indigno saepe exibuit". Quoniam in opuscolo infra notando dicitur Ordinis Generalis, nec tamen in Generalium serie ipsius nomen reperitur, idcirco noster Herrera suspicatus est, ipsum in aliqua Generalatus vacatione tanquam Vicarium Generalem Ordinem gubernasse.

1. In quatuor sententiarum Commentaria scripsisse, ait Gandolfo, p. 306, a qua haec accepimus, testatur Angelus in Biblioth. Scholastica, et non obscure colligitur ex opusculo sequenti:

2. Compilatio opinionum ordinata per fratrem Prosperum de Regio, fratrum heremitarum ordinis S. Augustini, secundum quod materia quatuor librorum sententiarum requirit. Cod. 104, classis III, Biblioth. ad S. Marci Venetiarum, saec. XV, inter ff. 87-110. (Cfr. Valentinelli, Biblioth. Ms. ad S. Marci Venetiarum, T. II, p. 67). Opus postea impressum sub titulo Quaestio dignissima, et utilissima de sensibus interioribus Reverendissimi et eximii Doctoris M. Prosperi de Regio Ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini, eiusque Ordinis Generalis meritissimi, sumpta ex quaestionibus ab eo Parisiis disputatis supra prologum libri Magistri Sententiarum. Bononiae ex officina Iacobi de Benedictis, 1503 in 4, post opus: De cognitione animae Fr. Augustini de Ancona editum ab Augustino Placentino. Extare in Bibl. Estensi docet Tiraboschi, Bibliotheca Modenese, ubi de aliis opp. mss.; et iterum Caesenae an. 1626 promovente Mag. Angelo Vantio. (Cfr. et Frabricius-Mansi, l. c., T. V, p. 323).

3. Comment. in quatuor Evangelia. Ms.

(Cfr. Ossinger, p. 737-738, qui refert auctores, de nostrate Prospero scribentes).

Renogli Fr. Bonaventura a S. Rosalia, ortus est Mediolani anno 1665. In patria SS. Cosmae et Damiani coenobio Congregationis Augustinensium Discalceatorum an. 1683 mense Septembri solemni vota nuncupavit. Propter eximias eius virtutes atque animi ingeniique dotes nec non scentiarum culturam, variis profecto muneribus exornatus merito fuit, scilicet Magistri novitiorum, concionatoris, Prioris Provincialisque in mediolanensi provincia. Tandem cum prae sua modestia et humilitate ad summam nominis amplitudinem pervenisset, octuagenario major Cremonae obdormivit in Domino, anno 1745. Typis edidit: Anagrammi puri sillabici latini e volgari. Milano, 1740. Continet hic libellus decem millia anagrammata, quorum pleraque sunt in laudem Immaculatae Conceptionis: ex his 7500 sunt educta e verbis salutationis Angelicae.

(Cfr. Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p 976; Roskovany, T. III, p. 600 et Tani, Commentaria Episcoporum et Scriptorum, p. 79).

Renzi Fr. Gratianus de Mevania in Umbria, ab historicis commendatur ceu vir moribus et literis tam sacris quam profanis clarus. Ab eo scripta atque edita reperitur: Vita B. Bernardini Feltrensis Ord. Minor. Regular. observantiae. Venetiis, an. 1600.

(Cfr. Iacobilli, Bibl. Umbriae, p. 130 et Ossinger, Bibl. August., p. 739).

Ricca Fr. Iacobus, Ligur de Civetia, anno 1796 ex honestis parentibus natus, mature Augustiniano habitu se induit. Studuit Perusiae, ubi magistros habuit PP. Mauritium Semeria et Philippum Angelucci, qui de eo anno 1821 scribebat: Religiosam vitam ducens, ingenium quod possidet, assiduo studio augere nititur, summaque omnium laude in festo D. Catherinae 10 propositiones de Ecclesia eiusque Supremo Capite publice defendit. Duobus annis transactis [pag. 119] fit Lector, et mense Septembri 1826 examinatus fuit ad Collegium et Regentiam. Die vero 12 ianuarii 1831 laurea magistrali condecoratus fuit. Quae in vita sua fecit et munera quae obivit, sic perstringuntur a R.mo P. Generali Micallef in littera circulari diei 4 septembris 1861, cuius tenor sequens est: "Sicuti Domino placuit, sic factum est: sit nomen Domini benedictum. Haec patientis Iobi verba a nobis identidem ingeminanda ob expulsionem fratrum nostrorum a propriis conventibus, nunc ob etiam calamitatem veniunt repetenda. R.mus namque P. Mag. Iacobus Ricca, primus inter quatuor, qui in munere Urbis assistunt, non procul a Portu Mauritio in Liguria, qua infirmitatis causa perexerat, Sacramentis omnibus a se expetitis et devotione susceptis, die 29 augusti, et secunda infra octavam S. P. Augustini, cujus pietate tenebatur, asthmatico morbo correptus aetatis anno 65 supremum diem obiit. Hic a teneris annis Institutum nostrum amplexus, illico tum virtutum, tum ingenii non obscurum specimen praebere coepit. Nil mirum propterea, quod nostratibus estraneisque summopere acceptus, praecipuos honores tum in Religione tum estra fuerit consecutus. Bis enim Generalis Assistens, semel Procurator Ordinis electus est: extra vero S. R. Congregationis Consultor in Archigymnasio Romano per annos triginta S. Scripturae Professor, Clerique Romani Examinator fuit. In hisce muniis obeundis desteritate et sagacitate semper excelluit, et in S. Scriptura praesertim, cuius studio summopere exarsit. Praeter aliam enim scientiarum suppellectilem erat etiam "Hebraeo simul et Grajo Latioque venustus" eloquio. Confidimus itaque, postquam toties in hac epistola Omnipotentis Dei ad suas creaturas missa voluntatem Illius fuerat perscrutatus, nunc non amplius per speciem et in aenigmate, sed revelata facie in coelis illam contemplari etc. (Cfr. Reg. 259 p. 178). Post ipsius obitum pluries ab immortali Pontifice Pio IX coram nostratibus fuit honorificis verbis commendatus. Reliquit eruditam dissertationem super lib. I Fr. Xaverii Patritii e Soc. Iesu de interpretatione Scripturarum typis editam Ramae 1844 sed absque ulla indicatione. Est in Bibl. Angelica in Miscel. C. 5. 88 n. 15. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. III, pag. 350, et in Eremis Sacris, Tom. II, pag. 238).

Ricca Fr. Thomas, Genuensis, natus an. 1808, 1885, scripsit atque edidit: Theses de Verbo Incarnato quas vindicandas suscepit templo S. Marci Corneti an. 1835 cathedram moderante P. Fr. Augustino Vesco Studii praeside. Centumcellis, Typ. Strambi. an. 1835.

Riccetelli Fr. Sanctes, de Monte Regali, S. Theol. Mag., an. 1575 constitutus fuit Lector et praedicator in conventu Veronensi cum esset Bacc. et an. 1578 Regens Papiae. In capitulo generali an. 1592 habito electus fuit in Provincialem Provinciae Umbriae, atque an. 1598 interfuit comitiis generalibus Romae celebratis tamquam discretus Provinciae Sardiniae. A Lanteri T. III, p. 405 dicitur Assistens Gen., sed id non constat. Edidit:

1. Lettioni XXIV sopra il Miserere, Roma, 1603, in 8.

2. Compendio della vita del B. Andrea da Monreale. Hoc postremum opusculum asservatur in Bibl. Angelica.

Ricci Fr. Archangelus, Venetus, S. Theol. Mag., fuit concionator, poeta, ac theologus magni nominis. An. 1592 in capitulo gen. Romae habito, Veneto Coenobio ad S. Stephanum praeficitur, et an. 1598 in comitiis [pag. 120] gen. pariter Romae celebratis fit Prior conventus Patavini. An. 1605 adhuc inter vivos versabatur. "Ha scritto, ita Alberici Fulg. in suo Catalogo breve degli Scritti Veneti, (Bologna, 1605, p. 13) e dato in luce molti Poemi in varie occasioni et in diverse materie molto vaghi e belli. Ha parimenti pubblicate alcune Orationi latine, et altre volgari ancora, et tuttavia virtuosamente si affatica per dare un giorno a' posteri suoi diverse cose degne del suo bello ingegno et acuto intelletto". A. Quadrio, Storia e ragione d'ogni Poesia, Vol. II, p. 119, sequentia nostro Riccio assignantur poemata:

1. Canzone di Giov. Paolo Braccino (hoc est fictum nomen) al Card. Aldobrandino nipote e legato di Clemente VIII nel giorno che sua Sig.ria Ill.ma e Rev.ma prese possesso della città di Ferrara a nome di Sua Santità a dì 29 Gennaio l'an. 1592. In Ferrara.
2. Due canzoni per la promozione del P. Angelo Rocca alla Sagrestia del Papa Clemente VIII intitolate: Due sorelle di Pallade.Venetia 1595.

3. Tre canzoni di Don Felice Passaro (aliud fictum nomen) una al sacro speco ove il Patriarca S. Benedetto fè penitenza. L'altre due sorelle al sacro Monte Cassino, ove visse e morì. In Pavia presso gli eredi di Giordano Bartoli 1597, in12.

4. Canzone di Vincenzo Billota (aliud fictum nomen) per nozze.

5. In laudem Io. Francisci Libertà carmina latina. Extant in cod. 762 bibl. Angelicae Urbis, ff. 36-40.

6. Varia alia poemata et Orationes latinae atque italicae.

7. Summa Praedicantium Fr. Io. Bromiardi Ord. Praedicatorum correctius a nostrate Riccio fuit edita. (Cfr.Ossinger, p. 742, et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 394).

Ricci Fr. Bartholomaeus, Neapolitanus, in patrio S. P. Augustini coenobio, ubi Augustinianam tunicam induerat, ab an. 1645 ad an. 1653, quo renuntiatus fuit Lector, omnia sua studia perfecit. Docuit inde Panormi, Suessae, Firmi, Florentiae atque Neapoli. An. 1662 renuntiatus fuit, Regens ac non multo post S. Theologiae Magister; an. 1672 Neapolitani conventus Prior et an. 1673 Provincialis Provinciae Terrae Laboris, quam iterum iterumque rexit uti Neapolitanum S. Augustini conventum. Fuit insuper regii patrii theologorum collegii decanus et an. 1689 Italiae Assistens Generalis. Vir integritate morum, praestantia virtutum, regularis observantiae zelo, rerumque gerendarum peritia non semel atque iterum, sed pluries probatus in Domino obiit an. 1700. Edidit quae sequuntur:

1. De actibus humanis eorumque differentiis et proprietatibus Libri III additis duabus elucubrationibus altera contra usum probabilitatum, altera contra IX propositionem damnatam. Neapoli, 1683, I vol. in 4. (Cfr. Bocca, Cat. 223, N. 518).

2. Sexaginta quinque propositionum ab Innocentio XI proscriptarum per distributas disputationes solida et clara confutatio. Neapoli, 1687, I vol., in 4 (Cfr. Aureli, Bibliopola Rom. Cat. 43, N. 283.

3. De sufficientia attritionis ad iustificationem in Sacramentis Baptismi et Poenitentiae. Romae 1690, 1 vol. in 4. (Cfr. Bocca in suis catalogis): item ibidem an. 1706, in 4.

4. In Historiam Pelagianam P. M. Bartholomei Riccii Dissertationes tres. Extant in Cod. 1188 (S. 5. 15) Biblioth. Angelicae Urbis, ff. 46, sicut etiam sequentes eiusdem auctoris Postillae, quibus graves Cardinalis de Noris in suis Vindiciis Augustinianis redarguuntur errores, et quibus additur aliquid adiutorii gratia. (Cfr. Narducci, cat. cit., p. 493-94). [pag. 121]

(Cfr. Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. August., T. III p. 385; Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 125, et Hurter, Nomencl. Lit., T. IV (1910) col. 617 in nota).

Ricci Fr. Carolus, (ADDITAMENTA, pag. 78) fuit de S. Ginesio in Piceno et filius conventus Firmani. Vir valde pius, qui obiit die 2 febr. 1702, Bibliothecae Angelicae Urbis addictus, officium suum exercuit 14 annos. Vixit annos 73, claustri et cellae suae semper amans, et abstinentia in primis clarus. Fuit Regens Romanus et Prior in variis coenobiis Piceni. Iuxta Melzi in Dictionario opp. anon. et pseudon, T. I, p. 107, illi adiudicatur: Votum in causa beatif. et canoniz. Roberti Card. Bellarmini, quod prodiit Romae an. 1749, in fol. sub nomine Decii Card. Azzolini, junioris. (Cfr. Narducci, Catal. cit p. 282).

Ricci Fr. Iacobus, Finalensis, Augustinianae Congregationis Lombardiae, qui obiit an. 1675, fuit ab omnibus nostris scriptoribus praetermissus. Scripsit: Speculum veritatis in quo praecipue SS. Ecclesiae praeceptorum questiones facillime dilucidantur. Tarvisii apud Angelum Richettinum, 1629 in 12.

Ricci Fr. Thimotheus, Senensis, Alumnus nostrae Ilicetanae Congregationis, Sacrarum litterarum studio insignis, sed magis religiosarum virtutum praesertim humilitatis. Floruit saec. XVI et XVII, et obiit die 5 ianuarii 1623. Tractatus quamplurimos circa diversas materias, teste nostrate Ambrosio Landucci in sua Sylva Ilicetana, p. 157, quorum nonnullos mss. olim in nostra Bibliotheca Martiniana Senis reliquit. Ex hiis noscuntur:

1. Tota Sacra Scriptura annotationibus illustrata teste praefato Landuccio.

2. Breve trattato della Santissima Croce, dove si mostrano le virtù, eccellenze e miracoli fatti da molti Santi per mezzo della Croce. Siena, Tip. Tosi, an. 1596, in 8. (Cfr. Gandolfi, Dissertatio Hist. de ducentis Script., cit. p. 366).

3. Un libro di esempi detto il Giardino de Cruce, de exemplis Sanctorum, de festis mobilibus, de ecclesiasticarum rituum Mysterio, (et alia)

(Cfr. Misc. Ms. Bibliothecae Senatus, Romae sub signo 85, IV. 7, p. 31r).

Righi Fr. Thomas, Fabrianensis, S. Theol. Mag., anno 1721 Senis publice in templo S. P. Augustini sub disciplina P. Laurentii Moscabrone publici sacrarum litterarum interpretis et Reginae Violantes theologi, defendit theseos de Christo Servatore. An. 1739 interfuit capitulo gen., hoc anno celebrato, tamquam Vicarius gen. Congregationis Perusinae manens hoc in munere usque ad capitulum etiam gen. an. 1745, in quo nominatus fuit Prior Provincialis Prov. Picenae. Edidit praefatas theses sub hoc tititulo:

1. Epitome Haeresum et catholicorum Dogmatum de Christo Servatore nostro, criticis nonnullis animadversionibus illustrata. Senis, Typ. Quinza, 1721 in 4.

2. Processetto privato fatto dal P. Maestro Tomasso Righi, Provinciale della Marca circa il servo di Dio P. Tomasso Arbuati.

Asservatur mss. in Archivo Postulationis Ordinis, in fol., ff. 64.

Rigolio Fr. Hieronymus, Cornuetanus, S. Theol. Mag., postquam in variis insignioribus Ordinis gymnasii nostrates alumnos docuisset, et in pluribus coenobiis prioratum gessisset, atque romanam etiam provinciam administrasset, an. 1625 eligitur Assistens Citramontanus. Anno autem 1630 die 18 maii Romae universo Ordini praeficitur. Vir fuit ambitionis expers, qui ab Urbano VIII iussus per aliud sexennium Augustinianae Familiae praeesse, onus et honorem modeste recusavit. Ex eius nutu et imperio P. Mag. Fr. Thomas Herrera Hispanus, Alphabetum Augustinianum Romae conficiendum aggreditur. Ab eodem Herrera, T. I, p. 348 dicitur, homo pius, aetate senex, corpore mediocris, zelo. Religionis ardens, vitae et morum integritate adeo conspicuus, ut Urbanus VIII Summus Pontifex, cum Michäel Paludanus et Ignatius Dicherius nostrates Belgae in patriam reversuri Suae Beatitudinis pedes oscularentur dixerit: "Habetis Generalem virum [pag. 122] sanctum". Septuagenario maior, mense iunio an. 1637 pie obiit. Ita Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Part. I, p. 314 ex Elsio, p. 290 et Attardi p. 294. Reliquit mss. sui Generalatus litterarum Regesta. In Bibl. Giovardiana Verulanae Civitatis in Cod. 328 (C. XXXIX) asservatur quoddam eius diploma quo nominat Fr. Andream Ferro Verrulano fondatore e Priore perpetuo di un convento dello stesso suo Ordine eretto da lui in Santo Padre, Diocesi di Aquino. Da Roma anno 1635.

Rinaldi Ven. Soror Magdalena Nicolea, Mantellata Ord. Erem. S. Augustini ortum habuit in civitate Burgi S. Sepulcri die 10 septembris 1691. Usque ab adolescentia non indubia sanctitatis indicia dedit. Claruit enim singulari poenitentia, et charitate erga suum Divinum Sponsum, cui totam se dicaverat et erga proximum, coelestibus visionibus, dono prophetiae, gratia sanitatum. Ad haec, instar B. Catherinae Senensis signa invisibilia stigmatum passionis Christi in suo corpore degustavit. Tandem, clara virtutibus et miraculis, migravit ad Coelestem Sponsum die 26 maii 1753, atque in Ecclesia S. Augustini de Burgo S. Sepulcri in cornu epistolae praesbyterii eiusdem ecclesiae sepulta fuit. Ab Episcopo loci processus de eius vita, virtutibus et miraculis confectus, et S. Rituum Congregationi missus in archivo eiusdem S. Congreg. asservatur una cum volumine Confetentiarum a Ven. Magdalena conscriptarum. Ex memoria ms. asservata in Archivo Ordinis.

Rinaldi Fr. Io. Thomas, S. Theol. Magister in civitate Burgi S. Sepulchri piis, honestisque parentibus die 14 Iulii 1705 natus est; eius tamen familia a Monte Pessulano in Gallia Narbonensi originem traxit. Humanis ab adolescentia litteris versatus, deinde Ordinis Erem. S. Aug. Perusiae professus, Romae Philosophiae et Senis Theologiae operam dedit. In eodem Senensi coenobio litteras humanas et divinas mira eruditione professus est. Fuit quoque doctor Regens in nostris collegiis Genuae, Florentiae, Perusiae, Mediolani, Patavii, Bononiae ac Romae; ideo tanto studio et labore pluribus Magistris Ordinem illustravit. In lingua sancta, graeca, gallica et syriaca expertus fuit. Innumeras theses philosophicas et theologicas erudite, humili quoque modo sustinuit, quarum aliquae excussae fuerunt, aliquae asservabantur in coenobii S. Sepulcri Bibliotheca ineditae. Concionibus maxime claruit. In mystica Theologia et animarum directione valde enituit, morumque probitate et regulari observantia refulsit. Senis in Tuscia mulier quaedam nobilis volens eius pudicitiam labefactare, iniiciens in eum manus, statim ab ea declinavit. Inter Genuam et Mediolanum a militibus captus, omnibusque, excepta linea veste, expoliatus, deinde verberibus affectus in medio viae relictus fuit. Persecutiones innumeras, calumnias, et alia indigna patienter perpessus est. Praefecturam provinciae Umbriae constanter recusavit; sed, Praesule Generali precipiente acceptavit. Studuit, docuit, scripsit, praedicavit, sed semper aegra et infirma valetudine. Tandem vitae cursum confectus in morbum convulsivum incidit, propter quem septuaginta dies ac noctes cum acerbissimis doloribus insomnes duxit. Postea praedicto sui obitus die, in suo conventu Burgi S. Sepulchri plenus meritis migravit in coelum an. 1763, die 4 novembris. A Clemente Pp. XIII, cui acceptissimus erat, et ipsius e vita discessus ignotus, Episcopus Porphiriensis, et Sacrarii Apostolici Praefectus inauguratus fuit. Scripsit itaque:

1. Vita, virtù, morte e miracoli di Suor Maddalena Niccola Rinaldi religiosa Professa [pag. 123] del Terzo Ordine del Padre Sant'Agostino scritta dal P. Maestro Giov. Tommaso Rinaldi del medesimo ordine, fratello della serva di Dio. Asservabatur in Archivo Conventus S. Sepulchri uti constabat ex libro Rerum Memorabilium dicti conventus, p. 281 et 303 et in quo insuper legebatur:

2. Index omnium disputationum Historic. Critic. et Apologeticarum ipsius praelaudati Magistri Io. Thomae Rinaldi. Haec hausi ex memoria ms. asservata in Archivo Ordinis. Sed ipsius habentur etiam:

3. Theses historico-dogmaticae de Romanis Pontificibus saeculi secundi. Impressae.

4. Theses historico-dogmaticae de liturgia graecorum, et orientalium. Impressae.

5. De persecutionibus I. et II. saeculi. Florentiae, 1743.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., T. III, p. 354, ubi ex nostrate Berti in suo Breviario hist., T. II, (Bassani, 1838) p. 246 vocatur: "Librorum helluo").

Rinalducci B. Simon de Tuderto, Ordinem S. Augustini amplexus, ad Lectoris munus exercendum delectus fuit, et quia magnae sanctitatis vir erat, Prioris Provincialis officium pluribus in locis exercuit. Primam lucem aspexerat Tuderti an. 1280, et egregius concionator, meritis, virtutibus miraculisque clarus evasit. A quibusdam aemulis suis graviter accusatus, quamplurima gravia incommoda atque improperia, propter in eum apud Priorem Generalem calumniosas delationes passus est, quae tamen Christum Dominum imitatus summa patientia sustinuit. Nonnullis monasteriis praefuit; quamplurimis in locis praedicavit; poenitentiae sese dedit; vitae sanctitatem excoluit ac prophetico spiritu non caruit, quod palam ostendit, dum Bononiae concionaretur: inibi enim publice coram populo in ultima concione obitum suum instantem praedixit. Ad superna fastigia igitur gloriose ascendit die 20 aprilis an. 1322, cuius intercessione plurima post eius obitum illuxerunt miracula, quae in tribus processibus authenticis manuscriptis continentur. Large de eo disseritur in Opere Bollandiano T. II, Aprilis inter pp. 819-831, in quibus inter alia haec leguntur: "Magna accessit celebritas per B. Simonem Tudertinum, doctrina theologica et concionatoria facultate magnum, maiorem tamen sanctitate...". Illius cultus immemorabilis confirmatus fuit die 16 martii an. 1833. De eius scriptis noster Herrera haec habet: Liber Ms. Sermonum Festivorum ipsius in Conventu Tudertino S. Praxedis asservatur usque in praesens. Pergamenaceus. Hos sermones Io. Bapt. Possevinus p. 115 vocat: "plenos doctrina et sanctitate". Sed liber iste, exclamat Gandulphus, p. 326 "ut audivi dum Perusii anno 1701 degerem; heu incuria! amplius non estat". Celebrant Tudertinum nostrum. B. Henricus de Wrimaria, qui de illo haec habet: "Quartus fuit frater Simon de Tuderto, vir sanctus, qui Bononiae, vitam presentem deifice claudens, suum obitum publice coram populo in ultima sua predicatione predixit, et magnis miraculis ibidem claruit". (Cfr. Analecta Aug., Vol. IV, p. 328), B. Iordanus de Saxonia, Coriolanus, Pamphilus, Herrera, Torellius, Ossinger, p. 736, Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 179 aliique Augustiniani Scriptores, quibus accedunt Io. Baptista Possevinus, in Libro de Sanctis ac Beatis Tudertinis, Perusiae, 1597, p. 115; Carolus Sigonius libr. III de Episcopis Bononien. ad an. 1333, p. 136, Bzovius in Eccles. Annal. ad an. 1333; Iacobillus, Maraccius in Bibl. Mariana, p. 370; Fabricius-Mansi, Bibl. Latina Mediae et Infimae Act., T. V, (Florentiae, 1858) p. 486 aliique permulti. [pag. 124]

de Ripa Fr. Bartholomaeus, Brixiensis, floruit inter praecipuos suae aetatis theologos et concionatores. Anno 1500 erat Congregationis Insubricae Vicarius Generalis. Videtur obiisse an. 1505. Recensetur inter Augustinianos scriptores, propter aliquot opera manuscripta quae citantur ab Ossinger p. 747.

de Ripa Fr. Basilius, quamvis a quibusdam nostratibus ob diuturnum incolatum Brixiensis nuncupetur, tamen fuit revera e Ripa apud Lacum Sebinum, Bergomensis ditionis. Iuvenis praecocis ingenii, vix 14 annum expleverat, et jam cursum omnium minorum facultatum compleverat, nec minori deinde celeritate superiores disciplinas didicit. An. 1462, aetatis suae 18, religionem Augustinianam amplexus est, eamque virtutibus, doctrinis et exemplis illustravit. Brevi tam excellens verbi divini disseminator evasit, ut in capitulo Alexandrino suae Insubricae Congregationis an. 1473, concionatoris generalis munus illi demandatum fuerit, in eoque confìrmatus anno insequenti. Observantiae fervitus zelator semper apparuit, ac ideo B. Bartholomaeo de Palatiolo summopere acceptus. Cum esset Brixiae an. 1492-94 Prior, optimam bibliothecam praetiosis voluminibus conflatam instruxit. An. 1500 ad primam suae Congregationis dignitatem elevatus, ac demum ad gubernium conventuum Bergomensis et Brixiensis in cuius munere placida morte spiritum emisit an. 1505. Opera, quae exaravit, quaeque asservabantur ms., Brixiae in Bibliotheca S. Barnabae, sunt:

1. De vita privata ad Rev. P. Benignum de Ianua. Inc.: "Varios de te loquentium suscitasti sermones amicorum".

2. Vita B. Bartholomaei de Palatiolo ad Paulum de S. Genesio Episcopum Helenopolitanum Augustinianum.

3. Parabolica descriptio ficulneae et cucurbitae. Inc.: "Ficulneam in agello suo Colonus quidam plantavit".

4. Conciones Adventuales et Quadragesimales, Tom. 2, a Pamphilo nostro f. 100 omnes distincte enumeratae, videlicet: In Adventuario: de laudibus Sacrae Scripturae, de miraculis, de spe, de Verbo incarnato, de laudibus S. Ioannis Evangelistae, de educatione filiorum, de adoratione Magorum. In Quadragesimale: De dignitate Verbi Dei, de caritate, de conversione hominis, de virtute poenitentiae, de iuxte vivendo, de iudicio universali, de confessione, de abstinentia, de cognitione peccatorum, de coscientia, de iudicio temerario, de lingua venenata, de laudibus virtutibus etc.

5. In Ius Canonicum libellus.

6. Orationes in Coena Domini.

7. Orationes habitae in pluribus Capitulis Congregationis.

(Cfr. Calvi, Delle Mem. Istor. della Congr. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem. di S. Agost., Milano, 1669 p. 172, et in Scena letteraria degli Scritt. Bergamaschi, Bergamo, 1664 p. 68; Possevinus p. 208; Torelli, Secoli Agost., T. VII p. 540; Gratiani Thom., Anastasis August., Antuerpiae, 1613, p. 49; Gandolphus, Dissertatio hist. de 200 celebr. August. Script., Romae 1704, p. 95; Ossinger, Biblioth. August., Ingolstadii 1768, p. 747; Lanteri, Postr. Saec. Sex Religionis August., Tolentini, 1859, Tom. II, p. 53).

Ripa Fr. Isidorus, Mediolanensis, Genuae antequam provincia Mediolanensis Excal. initium sumeret, in Discalceatos habitum Augustinianum assumpsit. Vir fuit pietate ac fìdei zelo summopere conspicuus, ac ideo in magna existimatione habitus, non solum apud suos, sed et apud alios in utraque provincia, eisdem magna cum laude praefuit. Sacris concionibus indesinenter deditus, plura quadragesimalia in civitatibus Italiae cum ingenti [pag. 125] animarum fructu usque ad vitae exitum habuit, qui accidit Mediolani, die 14 iunii 1705, aetatis suae 75. Praelo tradidit atque ms. reliquit quae asservabantur Mediolani in Bibl. conventus SS. Cosmae et Damiani, opera sequentia:

1. Vita di S. Rosalia, Milano, Tip. Franc. Vigone, 1696, in 12.

2. Applausi poetici per la gran Romita e Vergine S. Rosalia di Palermo. Milano, Tip. Franc. Vigone, 1696 in 8.

3. Prediche Quaresimali, Vol. 2, in fol.

4. Discorsi sacri, Mss.

5. Miscellanea varia, tam latino quam italico sermone conscripta, Ms.

(Cfr. Ossinger, p. 748, et Tani, Commentaria, cit., p. 105, ex Philippo Argelati in Bibliotheca Script. Mediolanensium, T. II, part. I., col. 1229).

de Ripa Transona Fr. Taddaeus, Picenae Provinciae alumnus, S. Theol. Lector, dicitur a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 449, vir praeclari ingenii, et magnae eruditionis, praesertim in philosophicis et theologicis. Anno 1574 in lucem emisit Vitam S. M. Monicae, et Indulgentias a Summo Pontifice S. Monicae confraternitati concessas.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 461; Torelli, Secoli Agost., T. VIII, p. 597, et Ossinger, p. 749).

de Ripis Fr. Ioannes, S. Theol. Mag., anno 1476 die 1 Martii, Prior Conventus Bononiensis a Generali confirmatur, et die 1 maii an. 1478 reeligitur usque ad an. 1479; "quia Patres et Fratres, ut legitur in Ordinis Actis, et D. Ioannes de Bentivoliis de suo regimine dederant testimonium". Die vero 5 aprilis an. 1479 usque ad generale capitulum illi magistratus prorogatur. An. 1481, die 27 aprilis, coenobio Bononiensi filiis propriis destituto in filium adsciscitur his hononificis verbis: "Sed cum conventus noster S. Iacobi de Bononia magnus et gloriosus sit, et ad ipsum gubernandum atque regendum sit propriis filiis destitutus, viderimusque iam per longam experientiam te in gubernatione eius conventus solertissimum extitisse, divinum cultum servandum, bona temporalia augendo pacem conventus manutendo et denique tum temporalia cum spiritualia directo tramite dirigendo; et alliciendo magnates, et cives nobiles ad ipsius conventus devotionem... te in eiusdem filium creare inducimus... quod tanto etiam fecimus libentius quanto crebriores preces praecipui benefactoris praenominati conventus magnifici D. Ioannis de Benivoliis ad id faciendum nos induxerunt". An. 1489 electus fuit Discretus provinciae Romandiolae pro capitulo generali. (Cfr. Analecta August., Vol. VIII, p. 432); an. 1496 die 18 iunii fuit iterum constitutus Prior conventus Bononiensis, (Ibid. Vol. VIII, p. 26) et an. 1505 intenfuit capitulo generali Perusiae celebrato ut Definitor suae provinciae (Ibid. Vol. IX, p. 14). Neque solo regimini Ioannes intendebat, sed scholasticis studiis operam navabat. Anno quippe 1481 die XV septembris typis M. Balthassaris de Hiruberia impensis diligentique cura sacre theologie Magistri iohannis de ripis conventus sancti iacobi de bononia prioris. Et venerabilis lectoris fratris simonis de Vergaria ordinis dicti S. Augustini, edita fuere. Fundatissimi ac praeclarissimi doctoris domini Egidii Romani Bituricensis Archiepiscopi ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini Theoremata de corpore Xpi. (Cfr. Proctor, n. 6555, et Herrera, T. I., p. 472).

Riva Soror Maria Christina a SS.mo Sacramento, monialis Ordinis Augustiniani in Monasterio civitatis vulgo Murano apud Venetias. [pag. 126] Ibidem maxime enituit animi candore, humilitate, patientia in laboribus, in animarum bonum zelo singulari, misericordia in pauperes, atque in promovenda erga SS. Eucharistiae Sacramentum pietate potissima industria tum verbis tum scriptis atque exemplo. Multa scripsit his ultimis temporibus ex quibus clare eruitur christianas omnes virtutes non solum adamasse sed ut, coelesti quoddam impulsu freta, illas exercere omnes conarentur. Scripsit itaque: Vitam B. Christinae ab Aquila Ordinis nostri, cui tit.:

1. Un fiore Eucanistico o la B. Cristina di Aquila per una religiosa del medesimo Ordine. Roma, Tip. Vaticana 1906, in 12.

2. Gesù Luce e amore. Fiori dell'Ordine Agostiniano. Roma in 12, pp. 167.

3. Ai piedi del Tabernacolo.

4. Gesù, l'Eucaristia, 1'Altare. Roma Tip. Poliglotta Vaticana 1910, vol. in 8, pp. XVII-324, de quo opere ita in nostris Analectis Aug. Vol. IV, p. 78 loquitur: "Aureum vere librum laetabundi annuntiamus: aureum, quidem tam ob materiam quae ibi exponitur, quam ob perpolitum stylum quo autrix tam suaviter, dulciter peramanterque loquitur. Ni fallimur, nostra consoror intime sentit quae dicit, alias enim nec tam alte, nec tam eleganter ac fervide eloqui valeret...". Alia quoque scripsit quae legi possunt in nostra ephemeride La madre del B. Consiglio nelle famiglie cristiane.

Rivolta Fr. Bartolomaeus, Ravennas, S. Theol. Mag., floruit saec. XVI, et extitit, ut Generalium Regesta testantur, egregius illo aevo praedicator. An. 1508 erat Prior coenobii Bononiensis et tum Fr. Ioan. Baptistae de Aloysiis Lectoris Veneti, tum eius cura iam in lucem prodierant nostri Pauli Veneti Commentaria in libros de generatione et corruptione, Venetiis, 1498, XII Kal. Iunias per Bonetum Locatellum, in fol. (Hain, 12518); quae editores dicarunt clarissimo Principi Alberto Carpensi.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 113; Elssius, p. 110; Torelli, T. VII, p. 595; Ossinger, p. 735; Ginanni, Memorie Stor. cit. degli Scritt. Ravennati, Vol. II, p. 281).

Rizzo Fr. Augustinus, de Adernione in Sicilia, vir fuit omni eruditione exornatus atque ingenio promptus. In theologicis atque mathematicis disciplinis fuit egregie versatus, ac in verbo Dei disseminando, et praecipue in Sanctorum moribus delineandis strenuissimus se oratorem praebuit. Nec fuit musarum ignarus. Decessit dum Provinciam regebat anno 1820 aetatis suae 65. Reliquit mss. nonnulla poemata atque orationes.

Rocca Fr. Angelus de Rocca Contrada (hodie Arcevia nuncupata) in Piceno, unde cognomen accepit, natus in salutis anno 1545 et an. 1552, aetatis suae septimo, Camerini, ac ideo etiam Camers dictus, Aug. habitum suscepit, ibique (verbis nostratis Lanteri utor) humanioribus litteris sedulam operam navavit. Caeteris autem subinde disciplinis vacavit Perusiae, Romae ac Venetiis, ac tandem Patavii an. 1557 (?). Magisterii atque doctoratus insignia obtinuit (dubito fortissime quin hoc acciderit praefato anno) atque illi celeberrimae universitati omnibus postulantibus, ut ipsemet scribit, cooptatus, sive ut aiunt, incorporatus fuit, et ad emolumenta admissus. Postea vero Venetiis praesertim in coenobio tum nostratum (S. Stephani) tum Cruciferorum juvenes tam coenobitas quam saeculares, et quidem nobiles bonarum artium studiosos legendo ac disputando excoluit, et in concionando sese exercuit. Multos diversorum auctorum tam veterum quam recentiorum libros emendatos, et e tenebris erutos in lucem emisit. [pag. 127] Cognitatanti viri doctrina, eiusque circa litterarios labores indefessa sedulitate Augustinus Fivizanensis tunc temporis totius Ordinis Vic. Generalis, ac Sacrarii Pont. Praefectus illum Romam arcessivit tum ut nostratis Augustini Tniumphi Summam de Potestate ecclesiastica scholiis atque adnotationibus illustrandam, atque typis excudendam curaret, tum etiam ut Ordinis secretarium ageret. Sed ipsummet Rocca de seipso scribentem audiamus: "Romam itaque profectus, et fere invitus utrumque praestitit; sex autem annorum spatio Ordinis a secretis fuit. Deinde a Sixto V ad typographiam apostolicam an. 1585 pro biblis et Conciliis generalibus imprimendis sanctorumque PP. monimentis restituendis et ecclesiasticis libris promulgandis in Vaticano institutam accitus operam suam innumeris fere laboribus refertam inibi decem fere annorum spatio praestitit, bibliaque tandem aliquando emendata typis mandata non semel curavit, ac typographicae correctioni ex Romanorum Pontificum mandato operam navavit. Multis tandem circa Gregorii Magni, et Seraphici Bonaventurae monumenta in lucem edita exantlatis laboribus in Fr. Augustini Fivizanii locum a Clemente VIII anno 1595 suffectus fuit. An. 1605, decennio iam Sacristatus expleto, ab eodem Clemente Episcopus Tagastensis creatur. Fuit etiam Abbas S. Mariae de Plano Castilionis Dioecesis Senogalliensis". Anno 1614 postquam quadraginta annorum curam atque laborem in libris undique colligendis impenderat, perinsignem Bibliothecam a sua nomine Angelicam nuncupatam in Romano S. Augustini coenobio fundavit, eamque eidem coenobio donatam statis quibusdam diebus et horis patere omnibus jussit. Naturae debitum persolvit Romae die 7 Aprilis 1620 aetatis suae 75 ab ingressu in Religionem 68, quorum viginti quinque in Sacristae munere sub Clemente VIII, Leone XI, et Paulo V summa cum laude insumpsit. Tumulatus fuit in templo S. Augustini ante sacellum D. Nicolai cum eius imagine ad vivum expressa, cum sequenti titulo: / F. Angelo Rocchae / Ord. Erem. S. P. Augustini / Apost. Sacrarii Praefecto Et Episcopo Tagastensi / Viro Doctissimo Et integerrimo / Cuius Opera / In Causis De Religione Gravissimis / Usi Sunt Assidue / PP. Max. Sixtus V Et Clemens VIII / Quod Bibliothecam Nuncupatam Angelicam / Apud Suos In Urbe Erectam / Pubblicam Esse Iusserit / Tum Maxime Quam Una / Vaticana Pateret / Ordo Augustinianus. / Memor Beneficiorum Eius / Mon. Renovari Curavit Anno Salutis Nostrae MDCCLXIV //. Eius figura ita a Nicio Erythraeo (Pinacoth. 1 imag. 57): "Fuit antiqua plane probitate senex, et in tenui pusilloque corpore, salis plurimum inerat; nam multiplici rerum scientia pectus compleverat". Anaglypticus etiam extat, in atrio Bibl. Angelica cum sequenti inscriptione: // Frater Angelus Rocca Camers Episcop. Tagastensis / Ordinis Fratrum Eremitarum Sancti Augustini Alumnus / Et Apostolici Sacrarii Praefectus. / Bibliothecam / Omni Artium Et Scientiarum Genere Refertissimam / Virorum Item Illustrium Iconibus Ad Vivum Expressis / Ornatam / Longo temporum Spatio / Magnoq. labore Ac Sumptu Comparatam / Coenobio S. Augustini Urbis Studiosorumque Omnium / Non Solum Religiosorum / Sed etiam Clericorum Et Laicorum Commoditati / Dat Dicat Donat / Ut Animi Grati Pietatem Erga Familiam Augustiniam / Parentem Altricem Suam / Et Erga Litteratos Litterarumque Amatores Propensionem / Viris Posterisque Patefaciat / Anno Salutis MDCV /. Iure ac merito igitur de illo dici potest, vere virum fuisse incomparabilem, qui inter eruditissimos unicus ex mille, duas procul dubio excellentissimas bibliothecas, instituit, unam scilicet caetorum auctorum, alteram vero sui [pag. 128] ipsius voluminibus comparatam. Nunc autem en eius operum elenchus, et primo aliorum librorum ab ipso editorum:

1. Augustini Triumphi tractatus in Orationem Dominicam a M. Angelo Rocca e tenebris erutus et illustratus. Romae, an. 1587, typ. Vincentii Accolti, et ibidem an. 1590 in 4.

2. Eiusdem tractatus de laudibus Virginis Gloriosae super Evangelium "Missus est". Romae an. 1590 et 1592, typ. Dominici Bassae cura et industria R. P. M. Angeli Rocca.

3. Eiusdem tractatus in canticum "Magnificat". Romae, 1590 et 1592, Typ. Dominici Bassae, in 4. curante eodem R. P. M. Angelo Rocca.

4. Eiusdem Triumphi Summa de potestate ecclesiastica, Romae, 1582 in fol.

5. Aegidii Columnae Quaestiones in 2 Sent. Libr., Venetiis 1581 in fol.

6. Commentarii S. Bonaventurae in Libr. Sententiarum, adiectis annotationibus R. P. M. Angeli Rocca, qui reperiuntur T. IV et V editionis Omnium Op. eiusdem S. Doctoris. Romae, 1588 in fol.

7. S. Gregorii M. Liber Sacramentorum cum Scoliis eiusdem R. P. M. Angeli Rocca. Romae, 1595 in 4.

8. Francisci Samarini Sacerdotale, sive Sacerdotum thesaurus iuxta consuetudinem S. R. Ecclesiae et Concilii Tridentini sanctiones ex diversis voluminibus compendiosae collectum. Industria Angeli Rocchae a Camerino auctus, cui adiectum est Calendarium Gregorianum. Venetiis 1593, per Iordanum et Antonium Zilettum in 4. Opera vero eius originalia sunt:

9. Osservazioni intorno alle bellezze della lingua latina. In Venezia, 1576, postea anno 1590 in 8, et Romae 1589 in 12. Ipse Rocca testatus est hunc librum exaratum ab eo fuisse tum italice, tum latine.

10. Observationes in sex libros elegatiorum Laurentii Vallae, cum apologia pro Boetio de Personis Divinis contra eumdem Vallam. Venetiis 1576, et ibidem an. 1586 in 8.

11. Discorso filosofico e teologico delle Comete. Venetia, 1577 in 4.

12. Oraculum, heroico versu latino, de auspicata saluti Urbi Venetae divinitus reddita tempore pestis adventante aurea Rosa a Summo Pontifice benedicta, et ad Sebastianum Venierum Venetorum Ducem a Gregorio XIII missa. Venetiis, 1577. (Cfr. Pallade bambina, ovvero Bibliotheca di opuscoli Volanti che si conservano in Casa Altieri, Roma, 1694, p. 24).

13. Discorso intorno alla virtù della pazienza, Roma 1588 in 4. Discursus hic reperitur editus etiam latine conscriptus.

14. Le visite del Signore. Roma 1591.

15. Esposizione intorno all'Orazione domenicale. Roma, 1594 in 8.

16. Sette settenari intorno alle sette petizioni. Roma, 1594.

17. Commentarius de nuce stemma gentilicium Innocentii IX P. O. mystica representante, hoc optimum regimen, s. l. et n. a. (Romae, 1591 ex typ. Dominici Basae), in 4.

18. Anglicani Romani Collegii Commentarius, Romae, 1882.

19. Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto V Pont. Max. in splendidiorem commodioremque locum translata. Romae, Typ. Apost. Vatic., 1591, in 4, cum duabus tabulis. Originale ms. asservatur in cod. 611 Biblioth. Angelicae Urbis, et quaedam eiusdem operis excepta sunt in Bibl. Vat. Lat. Cod. 9927.

20. Bibliothecae theologicae et scripturalis Epitome, seu index ordine alphabet. digestus ad promptius invenienda et facilius intelligenda quae in Scripturam S... elucubrata sunt. Romae ex typ. Dominici Basae 1594, in 8. [pag. 129]

21. Bibliotheca ex, praecipuis et gravioribus quidem theologis, quos scripturales vocant. Vici Equensis 1585, in 4.

22. Bibliotheca Angelica omnium artium ac scientiarum generibus refertissima Literatorum, Literarumque amatorum commoditati dicata. Romae 1608, in 8.

23. Opusculum de Praesentatione Deiparae V. Mariae in templo historia et festivitate. Sanctorum Patrum at aliorum script. monumentis comprobata, deque indulgentiis atque decretis Romanorum Pontif. in eadem festivitate concessis, nec non Divinum ac proprium officium Duplex in eiusdem Praesentationis festo recitandum. Romae, anno 1594.

24. S. Gregorii Magni, eiusque Parentum imagines aere incisae, et in ipsas nec non in eiusdem Santorum librum Scolia. Index quoque in vitam eiusdem Sancti a Ioanne Diacono conscriptam; tabulae denique donariorum Beatissimis Apostolis Petro et Paulo ab eodem S. Gregorio dicatae, omnia haec uno libro comprehensa. Romae 1597 in fol. Deinde una cum Operibus S. Gregorii, Parisiis 1605 et in eiusdem operum editione cura et studio Monachorum S. Mauri, Parisiis 1705, et ms. asservatur in Cod. 68. A. Arch. Basilicae S. Petri in Vaticano.

25. De Canonizatione Sanctorum, hoc est de deffinitione, auctoritate et antiquitate: deque causis et ordine iudiciario canonizandi Sanctos. Romae 1601, ex typ. Franciotti in 4; item Romae 1610, ex typ. Camerae Apost. in 4.

26. De Sacrosancto Christi Corpore, Romanis Pontificibus iter conficientibus praeferendo, commentorius. Romae 1599, in 4, ex typ. Facciotti.

27. Itinerarium Societatis Sanctissimi Sacramenti Clemente VIII Pont. Max. Ferrariam proficisciente, eiusdemque Pontificis solemnem in eam Civitatem ingressum, et in Urbem Romam reditum complectens. Editum. Archetipus hujus operis asservatur in Archivo Basilicae S. Petri in Vaticano sub signo 107. A. una cum praecedenti opere cum frontispicio et duabus tabulis aere inc.

28. De particula ex praetioso ligno Sacratissimae Crucis Salvatoris Iesu Christi desumpta, in apostolico Sacrario asservata. Romae 1605, in 4 et iterum Romae per Guillelmum Facciotti, 1609 in 4.

29. De Sacra Summi Pontificis Communione Sacrosanctam Missam solemniter celebrantis Commentarius. Romae 1610 per Guillelmum Facciottum in 4 et in Rocaberti Bibl. Pont. T. IV, p. 1-19.

30. Chronhistoria de Apostolico Sacrario et series Sacristarum in Augustiniana Familia. Romae, per Guillelmum Facciotti 1605 in 4.

31. De Campanis Commentarius. Romae ex Typ. Facciotti, 1612 in 4 et in Novo Thesauro Antiquitatum congesto ab Henr. De Sanlengre, receptus.

32. Commentarius pro re domestica et nummaria saluteque animarum in primis conservanda directus contra ludum alearum chartarum scilicet et taxillorum. Romae, Typ. Facciotti, an. 1616 in 4, et italice sub tit. Trattato per la salute delle anime e per la conservazione della robba contro i giuochi delle carte e dei dati. Roma 1617 in 4, ex typ. Facciotti.

33. De Rocchae Contratae oppidi aut Municipi origine, an. 1593. (Cfr. Ansel. Anselmi, La Pianta panoramica di Rocca Contrada, oggi, Arcevia studi e ricerche bibliografiche in "La Bibliofilia", Olschki, Firenze, 1905, Vol. 8, p. 455 et seq.).

34. Eiusdem nostratis Rocchae Cinque lettere che vanno dal 15 Aprile 1591 al 25 Giugno 1623 dirette a Francesco Maria II della Rovere tratte dall'Archivio di Stato di Firenze cl. I. Div. G. filza CXXVII, quae editae [pag. 130] fuerunt in Bibhiofilo, Vol. II, an. 1900-1901, pp. 357-362, una cum auctoris imagine et eiusdem brevi vita a M. Morici conscripta.

Fere haec omnia, una cum sequentibus aliis opusculis olim etiam prodiere sub hoc titulo: Angeli Rocchae opera omnia tempore eiusdem auctoris impressa nec non authographa et Romae in Angelica Bibliotheca originaliter asservata. Romae 1719, vol. II in fol.; et iterum sub hoc titulo: Opera omnia sive Thesaurus pontificarum sacrarumque antiquitatum, nec non rituum, praxium, ac caerimoniarum. Romae 1745, vol. II in fol. In his igitur inserta fuerunt, exceptis quae nn. 35-38 hic describuntur, alia quae sequuntur:

35. Collectio locorum in quibus S. Augustinus agit de Auxiliis, libero arbitrio etc. Inc.: "Ex S.to Augustino colliguntur". Extat in Cod. 886 Bibl. Ang., ff. 108-150 et desideratur in Angeli Rocchae Opp. Romae 1719, vol. II.

36. Doctrina Sancti P. Augustini ex libris eiusdem inde collecta, de gratia et libero arbitrio, ac iustificatione. Extat in eodem cod. 886 Bibl. Angelicae, ff. 95-103 et inc.: "De occasione controversiae" et desideratur ut supra.

37. De Sixto V Pont. Max. Urbis et Orbis restauratore et amplificatore, sempiterna memoria dignissimo elogium Fr. Angeli Rocchensis Augustiniani a Camerino, sacrae theologiae doct. Tetrastichon, quod inc.: "Magna dedit Sixtus, felix mirandaque semper". Impressum asservatur cod. 1214 Bibl. Angelicae f. 134.

38. De sacello Exquilino a Sixto V Pont. Max. estructo Fr. Angeli Roccha carmina. Extant in eodem cod. 1214 Bibl. Angelicae ff. 16-25.

39. De Romanis Pontificis nomenclatura ac muneribus commentarius. Asservatur apocriphus in cod. 662 Bibl. Aug., et in cod. 908 eiusdem Bibl., ff. 504-513, sed mutilo, nam autor in indice suorum laborum promiserat, se ibi etiam acturum de Ministris vel obsequuis Summo Pontifici praestandis, de quibus nihil occurrit in impresso tractatu.

40. De Tiarae Pontificiae, quam regnum mundi vulgo appellant, origine, significatu et usu. Ms. in Bibl. Angelica, Cod. 908, ff. 371- 372, inter opera omnia (1719) T. I, pag. 7.

41. An Summo Pontifici sacrum faciendi conveniat uti sacris vestibus colore viridi affectis. Edit. inter Omnia, T. I, p. 72; ms. vero in Bibl. Angelica, Cod. 908, ff. 523-534

42. De SS. Petri et Pauli praelatione, imaginibus, utra scilicet inter eas collocandas praeferenda sit. Edit. inter Opp. Omnia (Romae 1619) T. I, p. 81. Hujus commentarii praelo parati quatuor extant exemplaria mss. in Bibl. Angelica, unum in cod. 892, ff. 181-192, et alii tres in cod. 908 ff. 1-33; ff. 55-73, et ff. 100-136.

43. De Sacrosanto Iubileo an. 1600 Commentarius. Edit. inter Opp. omnia, T. I, p. 197; ms. asservatur in cod. 909 Bibl. Angelicae inter ff. 163-224.

44. Aurea rosa, ensis et pileus, quae Regibus et Magistratibus a Summo Pontifice benedicta in dono mittuntur, quid sibi velint? Accedit Reginaldi Poli Cardinalis Epistola desuper ad Philippum Regem et Mariam Reginam Angliae. Extat impressa inter Opp. Omnia, T. I, p. 207, et ms. in Bibl. Angelica Cod. 479, ff. 59- 68 et cod. 908, ff. 84-88, hoc tamen titulo: Aurea Rosa. Cur quarta ieiunii quadragesimalis Domina a Summo Pontifice benedici soleat, quidque sibi velit. Cur item hujus generis solemnitas in basilica, quae Sanctae Crucis in Hierusalem nuncupatur, olim fiebat.

45. Dubia septem sacros ritus concernentia resoluta et declarata, ad quae forsan pertinent ea quae extant in eodem cod. Angelico 479, [pag. 131] nempe: a) Feria quidnam sit, et cur ab Ecclesiasticis viris feriarum nominibus in ecclesia nuncupentur; b) Caerimoniae in ipso Canonizationis actu observari consuetae describuntur et declarantur; c) de origine et inventione Beneditionis candelarum vel cereorum in festivitate Purificactionis B. M. semper Virginis; d) Unde cineres super caput spargendi usus originem trahat, et quid sibi velit; e) De salutatione Sacerdotis in Missa et in divinis officiis, nec non de Ministri vel chori responsione; f) De praecatione, qua lectiones in Matutino praevenimus, hoc est: Iube Domine benedicere; g) An Summo Pontifici sacrum faciendi conveniat uti sacris vestibus colore viridi affectis. Haec opuscula sunt in eodem memorato cod. 479, quorum pleraque ex eo primo prolata reperies inter eiusdem Rocchae Opp. edita Romae 1729, Vol. II, fol. curante nostrate P. Aloysio Conti seu de Comitibus.

46. Commentarius de sanguine a Christo Domino reassunto et in Basilica Lateranensi asservato. Edit. inter Opp. Omnia (1719) T. I, p. 240. In Bibl. Angelica, Cod. 479, ff. 42-50 et Cod. 908 ff. 373-378, hic Comment. ita inscribitur: Christus Dominus resurgens, totum sanguinem quem in ara Sanctissimae Crucis effudit, quique ad humanae naturae veritatem et perfectionem partinebat, reassumpsit. Videtur ergo aliquatenus diversus ab illo edito, saltem in titulo.

47. Dubia quatuor Sacram Scripturam concernentia resoluta et explicata, scilicet: a) an Christus Dominus post caenam cum discipulis factam vinum tantum vel vinum aqua mistum in calice posuerit; b) Quinam fuerint illi Magi, qui, stella moniti, Christum infantem adoraverunt; c) an Salomon sit salvus?; d) Quid significet dictum illud S. Ambrosii: Pro octava multi inscribuntur psalmi. Asservantur in eodem Cod. Angelico 479, ff. 13-16; 29-34; 35-40; 51-52.

48. Sacrorum librorum emendationes iuxta, Concilii Tridentini decretum, in libros tantum Genesis, Exodi et Levitici. (Cfr. Opp. Omnia, T. I, p. 483, et Cod. 908, ff. 160-221 et ff. 222-273, Bibl. Angelicae.

49. An Carnisprivii male consuetudo ab ethicorum Lupercalium superstitione originem habeat. (Cfr. Opp. Omnia, T. I, p. 483, ms. in Bibl. Aug. Cod. 479, ff. 3-10. In codice vero 907, ff. 363-368 ita notatur: De carnis privii mala consuetudine.

50. Explicatio inscriptionis: Semoni Sanco, Deo Fidio sacrum. (Cfr. Cod. 673, f. 107, Bibl. Angel., ac edit. in Opp. Omnia, T. II, p. 505-7.

51. De dictione illa Palea in Decretis Pontificis passim reperta, praesertim vero in prima Decreti parte, Dist. 5. c. 1, dist. 31. c. 5. dist. 96. c. 13 et 14, quod perperam scripta et pronunciata, et male interpretata. Servatur in Bibl. Angelica, Cod. 673, ff. 20-23.

52. Supplementum ad Chronhistoriam de Apostolico Palatio. In Bibl. Angelicae cod. 673, ff. 26-28 habetur eiusdem Rocchae: Bibliothecarii Apostolici seu Palatini, ex Ordine S. Augustini ante Platynam: accedunt Cardinales Bibliothecari et Custodes; et in cod. 909, ff. 136-162, asservantur: a) Varia documenta ab eodam A. R. collecta in favorem praecedantiae Sacristae in cappella Pontificia supra Protonotarios apostolicos, et b) De nomine et officio Protonotariorum, deque eorumdem loco in Cappella SS.mi D. N. nec non in Consistoriis publicis.

53. Speculum Episcopale. Hoc opusculum prodiit in A. Opp. omnia, Romae 1719, T. II, p. 119-142, et ms. asservatur in Bibl. Angelica Cod. 662 ff. 18-54.

54. Vitae humanae speculum climactericum, philosophicum, historicum ac theologicum, quo explicatur quinam sint anni Climacterici. (Cfr. Opp. Omnia, T. II, p. 143. [pag. 132]

Hujus opusculi exemplaria tria sunt in Angelica, cod. 908, ff. 274- 357.

55. Bibliothecae Vaticanae appendix nova. In Bibl. Vaticana plura sunt de hac materia eiusdem A. R. adversaria in Cod. Vat. Lat. 9927; in Bibl. vero Angelica, Cod. 611 exemplar editionis cui tit.: Bibliotheca Apostolica Vaticana etc., Romae 1591 ex typ. Ap. Vat. "Adnotationibus ac additamentis" manu auctoris refertum; item in cod. 479 eiusdem Bibl. Angelicae ff. 144-146 habentur: Fragmenta ad commentarium suum de Bibl. Vaticana.

56. S. Sylvestri pars mitrae, nec non eiusdem, S. Martini ac Honorii Summorum Pontificum calcei, sive Sandalia.

57. Canonis libellus de praeceptis vitae humanae studio Angeli Roccha impressus est.

58. Interpretatio obscurarum vocum, quae apud S. Gregorium magnum praesertim in Registro Epistolarum inveniuntur.

59. Opusculum de mendaciis, et deliramentis Poetarum et Philosophorum per scripturam sanctam patefactis.

60. Commentarius de Summi Pontificis potestate spirituali ac temporali, de donatione Constantini Magni. In cod. 908 Bibl. Angelicae, ff. 379-425 hic Commentarius ita inscribitur: De spirituali ac temporali Romani Pontificis potestate in Episcopos derivata, deque temporali in seculares item principes a Deo per Papam immediate in ministerium spiritualis potestatis collata Commentarius: ff. 488-513 eiusdem Codicis asservantur eiusdem A. R. De ecclesiastica potestate, catalogus scriptorum catholicorum usque ad annum 1500: et De Romanis Pontificis nomenclatura variis muneribus referta, nec non de ministeriis sive obsequiis praestandis Commentarius. Hic postremus tractatus autem in Cod. 988, Bibl. Aug. inscribitur: Commentarius de Romani Pontificis nominibus, ac muneribus, nec non de ministeriis, sive obsequiis eidem praestandis. Ac Speculum episcopale in quo nomen, et munus Episcoporum expresse representatur et explicatur per eumdem Angelum Roccham. Ii duo postremi commentarii editi fuerunt in A. R. Opp. Omnia (Romae, 1719), T. I, p. 1, T. II, p. 119.

61. Fr. Angeli Rocchae, Ord. S. Aug. et bibl. Angelicae fundatoris meritissimi Opuscula quatuor, scilicet: De confessione Sacramentali; De Absolutione sacramentali; De dispensatione matrimonii, et de matrimonio. Praeficitur, impressa Romae an. 1602 solutio pontificia quaestionis: utrum liceat per literas etc. absolutionem obtinere. Asservatur ms. in Bibl. Angelica, Cod. 388, ff. 74 in 4, saec. XVII. In cod. 908 autem eiusdem Bibliothecae, ff. 146-158 habetur: "Confessio sacramentalis, quatenus sacramentalis est, quam modo vocalem, modo auricularem vocant, per litteras ad confessarium absentem missas, aut per internuncium confessario item absenti delegatum praestari non potest; et ff. 547-560: an aegroto qui postquam, pro facienda confessione, Confessarium accersiri mandavit, loquelam, vel sensus omnes, ante quam Confessarius ad eum accederet, amisit, vel in phrenesim incidit, sacramentalis absolutio sit praestanda, atque ff. 535-546: Quaestio de dispensatione matrimonii jam contracti inter catholicum et haereticum, Principes, in tertio et quarto consanguinitatis gradu. Haec omnia sunt inedita, sed saltem non recensentur, quamvis certe sint ab A. R. conscripta, inter eius opp. omnia.

62. Cur Sanctorum et Sanctarum obitus, dies natalis, vel dormitio in Sancta Dei Ecclesia vocitetur. (Cfr. Opp. Omnia, T. I, p. 212, et cod. 908, ff. 579-583 Bibl. Angelicae, in quo codice et aliis citatis praesertim cod. 673 eiusdem Bibl. asservantur mss. Auctoris nostri quamplurimae aliae questiones, [pag. 133] opuscula, commentaria et adversaria quae essent nimis longum recenseri, et quae ex magna parte inveniri possunt edita in eiusdem A. R. Opera omnia. Sed notari fas est pro eius Biographia quod in cod. 479, ff. 1-12 et in Cod. 892 Bibl. Angelicae ff. 193-4 habetur nota ita inscripta: Libri, quos fr. Angelus Roccha, Episcopus Tagastensis, et Apostolici Sacrarii Paefectus conscripsit et imprimendos curavit, quae concordat cum indice librorum eiusd. Fr. Angeli Rocchae impr. Romae apud Guill. Facciottum, an. 1611 in 4, a n. 1 ad n.um 19, quaeque transcripta etiam invenitur in Cod. 126 Bibl. Oliverianae Pisauri. Itemque quod in Cod. 1518 Bibl. Angelicae ff. 202, autographo asservantur: Abbozzature di lettere e patenti fatte da m.r Angelo Rocca, quando fu scrittore dell'Ordine di S. Ag.no per spazio di sette anni in circa.

(Cfr. Herrera, Alph. Aug., T. I, p. 47; Gratianus, Anastasis, p. 31; Curtius Corn., Virorum Illustrium ex Ord. S. A. elogia, p. 247; Elsius, Monasticon Aug., p. 62; Iacobilli in catalogo Script. Umbriae; Angel. Roccha, Opp. Omnia, T. I, p. 348; in Chronhistoria; Iöcher, Lexicon, T. III, col. 2150; Moreri Louis, Dictionaire histor., T. I, p. 323; Ossinger, Bibl. Aug., p. 754; Witte in Diario Biogr. ad an. 1620; Hurter, Nomenclator Litt., T. III (1907) Col. 571-3); Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., T. II, p. 229; Tiraboschi, Storia della Lett. Ital. (Modena, 1870) T. VII, p. 50; Ansel., Cenni Biografici di Angelo Rocca, Fabriano, 1881 et alii).

Rocca Fr. Marianus, Feltrensis, S. Theol. Mag., an. 1539 inter praedicatores generales accersitus, an. 1551-52 interfuit Concilio Tridentino, cum praeesset conventui ad D. Marcum illius civitatis. Ex eius ingenio habentur:

1. Oratio ad patres habita in Concilio Tridentino, dominica tertia quadragesimae MDLII. Venetiis ad signum Spei, 1552, in 4; et in Labbei et Cassartii, Sacrosancta Concilia, T. XIX, col. 1079 et seqq.

2. Mariani Feltrini super articulis de Sacramento Eucharistiae votum exhibitum Patribus Concilii Tridentini die 15 Septembris 1551. Cod. G. n. 17 Biblioth. Romanae de Vallicella, misc. (Cfr. Lanteri, Addit. ad Crusenii Monasticon, Vol. I, p. 739 et Calenzio, Doc. Ined. Conc. Triden., p. 529).

de Roccha Contrata Fr. Antonius, Picenus, socius et indivisus comes Ven. Antonii de Fano, quocum in Hispaniam profiscitur et ab Alphonso V, Aragoniae Rege, benigne excepti, inde ad Martinum V mense Februarii anni 1430 regia legatione honestati fuere, qua occasione Romae translationi corporis S. Matris Monicae interfuerunt. Vir fuit summae pietatis et religionis. Nescimus quando ex hac vita migravit. Anno 1431, opellam scripserat cui titulus:

1. Descriptio compendiosa meritorum Antonii de Fano. Scripsit insuper italice opus cui titulus:

2. Libro di pace, et armonia Christiana, copioso de' passi del novo e vecchio Testamento, pieno di bellissimi discorsi circa tutte le parti del mondo, per i quali apertamente si vedono i mali causati da le discordie, et i beni dopo la pace et unità, abundantissimo de Historie antique: novamente stampato in Venezia per Nicolò de Aristotele da Ferrara, detto Zoppino, 1536 in 8. Opus dicatum fuit nobilibus mulieribus Madonna de Caccialupi, et Madonna Giovanna Nutia e Sancto Severino, adornatumque italicis carminibus Fr. Nicolai de Spoleto et Iulii de Arimino aliorumque fratrum instituti Eremitarum [pag. 134] S. P. Augustini.

(Cfr. Herrera in Alphabeto August., T. I, p 54; Iacobilli, Biblioth. Umbra, p. 54; Amiani, Storia di Fano, Part. I, p. 364; Elss., Encom. Augustinianum, p. 78; Ossinger, p. 764; Vecchietti, Biblioth. Picena, Vol. I, p. 185; Ciacon, Bibliotheca cit. (Parisiis, 1731) col. 215, et M. Morici, Trattato sconosciuto di un Agostiniano arceviese del sec. XVI: Antonio da Roccacontrada (qui floruit non saec. XVI ut a Morici esseritur, sed saec. XV). In Nuova Rivista Misena, an. IX, N. 7-8, p. 122).

Rocchigena Fr. Anselmus, Picenus, S Theol. Mag., unus fuit ex Augustinianis, qui tempore Gen. Hieronymi Seripandi tum ingenii acumine, doctrinae laude, in rebus agendis dexteritate, et tum sermonis splendore magis claruerint. Ab anno enim 1539 ad an. 1575, fere omnibus capitulis generalibus interfuit vel ut orator, vel ut Discretus, Definitor et Provincialis. Apud eumdem P. Seripandum in tantam existimationem fuit ut hic non dubitarit eidem committere exponendae rationes in comitiis generalibus an. 1551 Bononiae habitis coram Patribus inibi coadunatis, quibus ille coactus fuerat renuntiandi ad supremum Ord. magistratum. Illius Oratio id exponens edita reperitur in nostris An. Aug., Vol. IX, p. 375 et seq.

Rocchi Fr. Lucas, Cremonensis, Ordinis Erem. S. Augustini, Placentiae, theologica praecintus laurea, vixit saec. XV. Vir scientia cautus et lingua disertus tractavit:

De Obedientia filiali - De Amore erga proximum - De amore erga Deum. Item plura concionatoriae supellectilis reliquit.

(Cfr. Arisi, Cremona Literata, Parmae 1702, T. I, p. 341).

Rolandi Fr. Thomas Augustinus natus est in oppido Cervi dioecesis Albinganensis in Liguria occidentali die 16 Novembris anni 1643 ex patre Augustino Rolandi et Maria Tagliaferri, qui nato imposuerunt nomen Hyacinthi. A puero in litteris proficiens etiam in virtutibus proficiebat. Postea a parentibus Genuam amoeniores litteras discere missus fuit, in iisque tantum progressum fecit, ut suos coaequales longe superarit, satagens interea pietatis studio calentis juventae fervorem temperare. Ita erat modestia, atque verecundia ornatus, ut omnium intuentium animos in sui venerationem converteret. Anno aetatis suae 16 apud nostram Genuensem Congregationem S. Mariae de Consolatione anno 1658 Augustinianae Familiae nomen dedit, ac post factam professionem ac studiorum cursum completum Regentem egit cum Viterbii, tum Genuae, fuitque postea magistrali laurea decoratus. Liberius Deo vacare cupiens contulit se in oppidum Pegli pauca milliaria Genua dissitum, eo quod illud coenobium populi concursui minus patebat, in eoque vita communis servabatur. Ibidem variis austeritatibus corpus suum castigare coepit, adeo ut etiam visus sit dum in horto ambularet ingentem ferream catenam pedibus trahere. Extat in Mediterraneo prope maritimas Africae oras quaedam parva insula 50 circiter millaria ad Orientem distans a civitate Hipponensi, quae tunc temporis pertinebat ad Januensem Lomellinorum familiam. Haec unici illius insulae templi custodiam ut plurimum Augustinianis coenobitis committebat. Anno itaque 1679 ivit illuc noster Thomas Augustinus, ibique talia dedit incolis christianarum virtutum exempla ut ab omnibus pro viro sancto habitus fuerit. Potissimum autem ibidem peculiari quadam discordes animos ad pacem atque concordiam revocandi gratia claruit. Postea tamen inde revocatus, in Pegliense coenobium reversionem fecit, [pag. 135] ubi sancto fine quievit anno 1694 aetatis suae 51. Composuit latino sermone Centum suspiria cordis plena amoris erga Deum, quae inedita ab illo relicta in italicum traduxit, typisque edidit laudatus noster V. Jo. Nicolaus Chiesa. Ex vita ipsius ab eodem V. Chiesa huic operi praefixa. Haec omnia ad literam a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 282.

de Roma Fr. Petrus, vixit saec. XIII labente. Et revera: an. 1281 in capitulo provinciali loci S. Martini de Campiano mense octobris celebrato defìnitum fuit "quod Fr. Petrus de Roma vadat parisios pro studente Romane provinciae quinque annorum, et succedat in previsione expensarum et librorum fratri Bernardino et fratri Iacobo de Roma, lectoribus". Absolutis studiis quinque annorum a Provincia revocatur, et in capitulo an. 1287, e studio Parisiensi iam reversus, et lector nominatus, eligitur Definitor Provincialis. An. 1289, B. Clemente ab Auximo Generali et Capitulo provinciali de Tegulario praeside, eum, fratres electores, dum Neapoli esset in studio generali lector ac ideo absens, unanimiter et concorditer in Provincialem suae Romanae Provinciae elegerunt. Sustinuit postea, anno scilicet 1295 in Capitulo generali Senensi disputationes de quolibet contra doctorem nostrum Aegidium Romanum, Priorem Generalem absolutum et anchiepiscopum Bituricensem noviter electum. Certe illum Petrus iam Parisiis audierat. Lector primus in Curia, eodem anno, capitulo provinciali de Monteflascone interfuit et anno insequenti Viterbii iterum Provincialis eligitur. Uti Provinciae Discretus anno 1298 interfuit et capitulo generali Mediolanensi in quo B. Augustinus de Tarano Prior Generalis evasit. An. 1300 in generali capitulo de Neapoli Petrus Florentiae pro primo lectore locatus fuit. In antiquioribus Provinciae nostrae Romae actis in Analectis Augustinianis, Vol. II et III editis, a quibus haec ausimus, non amplius de eo fit mentio. Quod scripsit eruitur ex quadam definitione capituli generalis de Senis 1295, qua statutum fuit: "quod Ystoria quam edidit frater Petrus Romanus de Beato Paulo primo Heremita in cantu per totum nostrum ordinem promulgetur, et ea fratres nostri ordinis utantur ubique ad honorem et reverentiam dicti Sancti"

de Roma Fr. Simon, S. Theol. Doctor an. 1458 erat Lector Theologiae Patavii, quo ad dicendas laudes Beatae Helenae Utinen. fuit Utinum evocatus. In comitiis generalibus an. 1465 Appamis in Gallia celebratis fuit pro tertio anno electus in Priorem Conventus S. Augustini de Urbe. Fertur illum scripsisse vitam B. Helenae de Utino latine, quae periit, et quod remanserit eius italicam antiquam versionem, quam sub incudem revocavit et anno 1632 cultiorem edidit Ioannes Baptista Sartorius, quae iterum in latinum translata, habetur in Actis Sanctorum mense Aprilis, Vol. III, p. 248. Puto ego e contra Fr. Simonem originaliter hanc vitam italice scripsisse, eamdemque esse quae postea typis mandata extitit non retenta antiqua italica Dictione. Ut cumque sit, hodie habetur: Vita della Beata Elena da Udine, Terziaria dell'Ordine Eremitano di S. Agostino scritta in lingua volgare dal P. Fr. Simone da Roma dello stesso Ordine. Udine 1760, Typ. Pedro, pp. 72 in 4.

(Cfr. Schier, Cod. Bibl. Angelicae 353, p. 288).

Romagnano Fr. Nicolaus a Carignano in Pedemontio, vir doctus, et ut ait Pamphilus, in habendis ad populum sermonibus non minimae opinionis, quippe qui erat in dicendo copiosus et eloquens, fuit nostrae [pag. 136] Congregationis Lombardiae nobilis alumnus. Quinquies fuit in ea Vic. Generalis, videlicet ab an. 1518 ad an. 1538, quater Definitor, annis scilicet 1526, 1530, 1532 et 1537, et ter Synodorum Praeses. Sane non levis tanti viri commendatio, scribit Herrera in suo Alphabeto August., T. II, p. 196, per 20 et amplius annos in tam illustri Congregatione praecipuis muneribus functum esse, quasi grandia hominis merita illum non sinerent esse privatum. Obiit Romae Prior Monasterii S. Mariae de Populo an. 1540. Rizzottus in Syllabo Script. Pedemontii, p. 451, haec de illo habet: "Alberti Patavini Sermones, qui in Bibliothecis pulverulenti extabant, typis mandavit, nec non pulcherrima praefatione, doctisque observationibus illustravit. Extat in Biblioth. S. Mariae de Populo Romae eiusdem Romagnani latinum ms. quadragesimale perdoctum et morale. Ubinam modo hic ms. reperiatur, nescimus. Vide etiam Della Chiesa, Catalog. cit. p. 172 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 186.

Romanelli Fr. Ioseph, Nepesinus, natus est an. 1839 atque Ordinem Augustinianum ingressus an. 1855. Viterbii, Brachiani et Romae sua perfecit studia. Fuit moribus bonus, memoria et ingenio excellens; eleganter disserebat, facunde defendebat, difficultates facile videbat atque solvebat, scientias summopere addiscere cupiebat. Nihil ipsi durum, bonis omnibus abundabat, sed virtutum omnium fundamento vera humilitate carebat. Anno 1864 creatus fuit Lector, ast progressu temporis habitum nostrum dimisit. Scripsit:

1. Storia di S. Monica, Roma, 1863, quae a nostratibus de Germania versa fuit in linguam theutonicam.

2. Storia della filosofia antica Orientale, Italica e Ionica, Studi. Viterbo, Tip. Monarchi, 1874, vol. I, in 8, pp. XXI-201.

3. Causa contro la mensa Vescovile di Gravina. Attore S. Agostino alla Zecca. Ms. in Bibl. Universitatis Neapolitanae sub signo: M. 34, Città di Napoli, B. Sc. CCCXIX.

Romanelli Fr. Marcellinus, Senensis, S. Theol. Mag., qui suae Senarum prov. magna cum laude praefuit, vixit saec. XVII. De historia suae Senarum provinciae sedulus investigator, memorias eiusdem ex archivo Conventus S. Augustini Senarum in unum volumen collegit, nunc ms. asservatum sub signo E. III. 2. 8 in Bibl. Communali illius civitatis, et constat ff. 69. Hac memoriae scriptae fuerunt an. 1666, et magno habentur in praetio.

Romani Fr. Simeon a Cruce, Romanus, in baptismo Aegidius vocatus, in patrio romano coenobio S. Nicolai, Augustinensium Discalc. Congregationem ingressus die 18 iulii 1615, sacrae theol. lector evasit, cum esset acri subtilique praeditus ingenio, et ad difficillimas theologiae quaestiones enodandas aptissimus. Prior extitit conventus Iesu et Mariae Urbis, ac postea Romanae Provinciae praefectus. Obiit Romae a. 1699 centenarius. Scripsit:

1. Memoriale Theologicum seu compendium S. Theologiae ex doctrina S. Thomae Aquinatis. Romae 1642, tomi 2 in 12, et iterum ibidem Typ. Vannuccii, 1694, t. 2 in 8.

2. Elucidarium morale sive brevis notitia et declaratio praeceptorum pro salute aeterna consequenda observandorum. Romae 1700, typ. Chracas, in 12.

3. Indicem utilissimum confecit Bibliothecae max. veterum patrum et aliorum scriptorum eccles. Philippi Despont, Lugduni, 1677 seqq. vol. 27.

4. Dubia selecta disputationum theologicarum iuxta Angelici D. Thomae doctrinam. Romae, Planchus 1704, vol. 2 in 4, ac iterum [pag. 137] sub. tit.: Dubia selecta disputationum theologicarum ex 1, 2.dae et 2. 2dae D. Thomae. Romae, 1709 in 8.

(Cfr. Ossinger, p. 281; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. A., T. III, p. 444; Tani, l. c., p. 137; Lopez, l. c., T. II, p. 335; Hurter, Nom. Lit., T. IV (1910) col. 158).

Romanus Fr. Augustinus: vide: Favaroni Fr. Augustinus, cuius operum catalogo adiungentum videtur, iuxta Marraccium in Appendice Bibl. Marianae p, 19, etiam: Tractatus pro immacolata Conceptione ab ipso Fr. Augustino Romano exaratus.

Romanus Fr. Gregorius, anno 1619 quoddam opusculum in lucem dedit. Haec ex Herrera, T. I, p. 313, qui tamen de quo agebatur in hoc opusculo non dicit.

Romanus Fr. Hieronymus de quo vide sub cognomine De Ghetti Fr. Hieronymus, Vol. II, p. 13. Non incongruum mihi videtur hic notare sequentium eius operum aliam editionem, videlicet:

1. Regola S. Aug. cum additionibus et notis P. Hieronymi Romani. Coloniae, 1627 in 8.

2. Constitutiones Ordinis ff. Eremit. S. Augustini cum additionibus et notis Fr. Hieronymi Romani. Coloniae, 1627 in 12. (Cfr. Ms. Bibl. Casanatensis 2615, p. 109, cui tit.: Bibliographiae Universalis Pars secunda jus utrumque complectens.

3. Flosculi sive notabilia ex probatis auctoribus theologis praesertim et iuridicis collecta. Romae, 1656, Vol. I, in 4.

Romanus Fr. Hieronymus, Theologus et concionator insignis, conciones edidit super Evangelis Quadragesimae, quae Romae in monasterio S. Augustini extare solebant, et eas se legisse Pamphilus in Chronica, f. 100, sub an. 1504 testatur. "Decessit iuvenis, inquit idem Pamphilus, nondum quintum supra trigesimum agebat annum, die 8 Octobris an. 1507". In Registro Generalis Aegidii Viterbiensis sub eodem die et anno, Hieronymi obitus his verbis adnotatur: "Prior Romanus M. Hieronymus Romanus tertium super trigesimum aetatis annum agens, et octavo ab initio aegritudinis die extinctus est. Cuius quidem morte universa ferme civitas consternata est, quod iuvenis, quod corpore tam magno ac tam vivido paucorum dierum aegritudine occubuisset. Qui (ut alia omittamus, tacere id non possumus) cum per sacrum quadragesimae tempus Neapoii praedicarit, adeo commovit universam civitatem, ut nemo multis annis antea post Magistros et Robertum et Marianum, maiori aut concursu, aut studio auditus fuit". (Haec ex Herrera T. I, p. 354).

Romanus Fr. Hieronymus, diversus a praecedenti, vixit tamen fere eodem tempore, et cognomen sumsit e conventu suae filiationis. Qui fuerit colligitur ex frontispicio sequentis eius operis: Compendio di confessione, breve sì ma copioso, ad uso dei confessori per indirizzare i penitenti e di tutti quei cristiani che desiderano di confessar bene i suoi peccati, con le scommuniche, sospensioni, interdetti, cessation a divinis, pollution di chiesa, e irregolarità. E con diverse sorti di penitenza che si possono imporre varie volte e di peccati e varii avisi per far maggior profitto nella vita spirituale, aggiunto anco il modo di compor le prediche - raccolto dal M. R. D. Felice Nicola, prof. della Sacra theol., dottore dell'una e dell'altra legge e canonico della cattedrale di Corneto, ora Fr. Girolamo Romano, Ag. dell'Osservanza di Lombardia e della sua Congregazione nella Corte Romana Procurator Generale. [pag. 138] Coeptus hic libellus III Idus Sept., completus V nonas octobris 1647. Cum approbatione Vicegerentis Urbis, et Magistri Sacri Apostolici palatii. Asservatur ms. in Bibl. Vaticana, Cod. Vat. Borg. Lat. 712 in 12.

Romanus Fr. Ioannes Baptista, vide: Gori Fr. Ioannes Baptista, Vol. I, p. 122, qui obiit an. 1611 ut colligitur ex quadam notula ms. P. Iosephi Lanteri, cuiusque asservantur in Bibliotheca Angelica quinque magna volumina ms. ut colligitur ex veteri catalogo eiusdem Bibl., quae inscribuntur: Sylvae conceptuum praedicabilium, italico sermone, et sunt:

1. Tomus primus sylvae, qui inc.: "Attioni varie mirabili di X". Cod. 1209 (S. 6. 1.) chart. in 4, ff. 560 saec. XVII.

2. Tomus secundus sylvae, praevia tabula, qui inc.: "Sopra Maria Verg.ne SS.ma miscellanea". Cod. 1210 (S. 6. 2) chart. in 4, pp. 580.

3. Tomus tertius sylvae, qui inc.: "Arme potentissima dell'oratione". Cod. 1211 (S. 6. 3.) chart. in 4, pp. 600.

4. Tomus quartus sylvae, praevia tabula, qui inc.: "Delle lagrime come. Non v'è moneta". Cod. 1212 (S. 6. 4.) chart. in 4, pp. 614.

5. Tomus quintus sylvae, praevia tabula, qui inc.: "Introduttioni varie applicabili a materie et a Santi". Cod. 1213 (S. 6. 5.) chart. in 4, pp. 662. (Cfr. Narducci, Catal. cit. pp. 497-98).

Romanus Fr. Iulius, (ADDITAMENTA, pag. 78) S. Theol. Mag. qui a Rev.mo P. Mag. Generali Gregorio Petrocchini die 17 febr. 1590 fuit Lector creatus, an. 1614, est Def. Prov. Romanae adhuc interfuit Cap. Gen, hoc anno celebrato. Quo vivebat anno 1621, reliquit ms. Summam casuum conscientiae quae asservatur in Bibl. Angelica Urbis in cod. 130 (B. 5, 5), ff. 270, saec. XVII incuntis, in 4.

Romanus Fr. Theophilus, Congregationis Montis Ortoni Ord. Erem. S. Aug. alumnus, an. 1496 opusculum P. M. Lacepiera cui tit.: Oculus spiritualis traduxit ac typis evulgavit; ac proinde ex eius diligentia habetur: Libro de l'occhio morale et spirituale. In frontespicio: Icon Xilogr. valde pulcra, fol. 2: Epistola interpretis Theophili Romani Ord. Erem. S. Aug. ad Fr. Mag. Dominicum da Ponzo "minore religioso, magno seminatore del Verbo Evangelico". Sub finem verus auctor dicitur: "reverendo professor di sacra teologia Maestro P. Lacepiera". In fine: Impresso in la inclita città di venetia MCCCCXCVI a dì XXI Marzo (sic), in 4, r. ch. c. f. (Cfr. Hain, n. 9805). Exemplar asservatur Romae in Bibl. Nation. Victorii Eman., Incunabuli 70. 3 A, 18 N. 876 catalogi.

Romualdus a S. Cajetano, Ordinis Eremit. S. P. Augustini Congreg. Discal. Italiae. Floruit, ut videtur, saeculo XIX, atque typis edidit: Vita di S. Ambrogio, Arcivescovo di Milano. Pavia, 1877, vol. I in 4. (Cfr. Catalog. Bibliopolae Romani Silvi Bocca, CLII, n. 499).

Roncalli Fr. Augustinus, Bergomensis, a nonnullis Fr. Augustinus Bregino de' Roncalli vocatus, die Pentecostes sacro, Maii 26 an. 1493 in patrio S. Augustini coenobio, cum inibi Prior esset P. Severinus a Clusone, eremiticum S. Aug. habitum suscepit, et septem post annos ad S. Presbyteratus ordinem promotus fuit. Apuae an. 1507, adhuc juvenis fit illius coenobii prior unde alios conventus multa cum prudentia gubernavit, atque an. 1543 Visitator Gen. et causarum iudex renuntiatus fuit. Anno tandem 1547 in capitulo Faentino Vicarius Generalis Congregationis Lombardiae fuit electus. In Domino obiit in conventu Bergomensi die S. Nicolao Tolentinati sacro an. 1550. Mira fulsit vitae integritate et doctrina. Scripsit:

1. Dell'oratione mentale. Libri III.

2. Della mortificazione de' sensi. Libri II.

3. Dell'abnegazione di se medesimo.

4. De excellentia creaturae rationalis, et ipsius erga Deum obligationibus. [pag. 139]

(Cfr. Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congreg. Osserv. di Lombardia dell'Ord. Erem di S. Agostino, Milano 1669 p. 277; et Scena Letteraria degli Scrittori Bergamaschi, Bergamo, 1664 p. 10; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Augustinianae, T. II, p. 169).

Roppo Fr. Nicolaus, Carmaniolensis, floruit sanctitate et doctrina, obiitque Carmaniolae in Pedemontio an. 1748. Nominatur inter Augustinenses sanctitate claros a nostrate Io. Laurentio Berti in suo Breviario historiae ecclesiasticae editionis Bassani 1838, Parte II, p. 252. Eius extant:

1. Delle Lodi del Reverendissimo P. Maestro Fulgenzo Bellelli, Priore Generale della Religione di S. Agostino e Commissario Apostolico, Orazione del P. M. Nicola Roppo Agostiniano. Extat in Bibl. Angelica, cod. 301, f. 59, et iuxta Lanteri, T. III, p. 179, in eadem Bibl. etiam typis impressa an. 1729.

2. Dissertazione del P. Roppo Agostiniano intorno alle appellazioni a Roma, cioè alla Sede Apostolica. Asservatur Pisauri in Bibl. Oliveriana, Cod. 311, T. I, cc. 65-90, de qua ipse Oliverius scribit: "che essendo al can. Gio. Giacomo Rubini parsa molto bella, se la fece dare e conservolla". Est autographa.

Rosa Fr. Bonaventura, Neapolitanus, S. Theol. Mag. interfuit cap. gener. Romae an. 1693 ut Provincialis Terrae Laboris, fuitque de familia etiam in conventu S. Augustini de Urbe, cuius bona administravit, eaque tum urbana cum rusticalia diligentissime descripsit, ac de his historicum censum exarando magnum volumen in fol. efformavit quod appellavit: Campione. Ms. asservatur Romae in Archivo Ordinis.

Rosignoli Fr. Constantinus a S. Nicolao, Neapolitanus, egregius S. Theol. professor, sacrorumque litterarum interpres peritissimus, clarus extit nostrae Discalceatorum Congregationis alumnus, in qua an. 1644 primus Definitor generalis evasit. Hanc mortalem vitam clausit Romae an. 1651. Scripsit: Regale solium B. Mariae Virginis in mirabili aula Nazarenae domus, vulgo Lauretanae, toti mundo conspicuum, auro charitatis divinarum personarum fabrefactum, gemmis virtutum eius, divinorumque charismatum, quibus abundat, rutilans, totius vitae ipsius gloriam exprimens, ad quod ascenditur per gradus laudum, quae litaniae dicuntur Virginis, et in ipsa alma domo recitantur. Romae, 1645. Opus pergrande, libris 63 constans, ut magno operi annorum totidem eius miraculosae vitae correspondeat.

(Cfr. Giustiniani, Script. Liguri, p. 175; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 297; Ossinger, pp. 626, 777, et Tani, Comment. cit. p. 83).

Rossi Fr. Hylarium a S. Antonio, Romanus, Congregationis Augustinensium discalceatorum alumnus, floruit saec. XVII. Nihil in vita agere solebat, quod non esset cum laude cumque virtute coniunctum, historiis in volutandis, novisque conscribendis assidue versatus. Opera quae sequuntur edidit:

1. Vita B. Thomae de Villanova, an. 1629.

2. Breve compendio della vita, morte e miracoli del Santiss. Principe Casimiro di Polonia. Raccolta dal Zach. Ferrerio, Cromero, Strykovio et altri. Napoli, Egidio Longo, 1629 in 4, pp. 8-216.

3. Miracolosa vita e morte di S. Caterina Verg. et Vedova di Swetia dell'ordine di S. Agostino, chiamato del S. Salvatore. Napoli, per Roberto Mollo, 1641, in 4.

(Cfr. Tani, Commentaria cit. p. 99, ubi vocatur Hylarius; Bibliop. Bocca, Catalog. 314; [pag. 140] n. 630; asservantur etiam postrema haec opera in Bibl. Casanatense).

Rossi Fr. Prosper Antonius, Parmensis, an. 1652 ex Andraea et Flaminia Belloli ortus, a puero institutus fuit a Patribus S. J. apud quos studiorum curricula perfecit. An. 21 aetatis suae, exhortatus a P. Mag. Prospero Gavazza Vicario Generali Augustinensium Congreg. de Ianua, Ordinem nostrum ingreditur, apud quem eximius evasit litterarum cultor ac praesertim poesis. Fuit S. Theol. Bacc. ac praecipuorum sui temporis litteratorum amicitia honestatus. A Ranuccio Farnesio, Duca Parmensi, Rhetoricae praeceptor in oppido Burgi Vallis Tari constitutus, ibidem Academiam Accensorum instituit. Claruit etiam insignis concionatoris fama, fuitque socius Academiae Apatistarum Florentiae et Vigilantium Genuae. Obiit Patavii in die S. Stephani Prot. an. 1684. Reliquit quaedam poetica, quae videri possunt apud nostratem Gandolphum in suis Floribus poeticis, pp. 176-187, ac insuper: Primizie canore, ovvero Primi furori poetici del P. Fr. Prospero - Antonio Rossi Agostiniano da Parma, Lettore de' Professi nel Convento del Santiss. Crocifisso di Promontorio di Genova, e tra gli Apatisti di Firenze Accademico Ottuso. In Genova per Andrea Biserti, 1677, in 12, R.mo P. Mag. Raimondo Capisucchi, qui eum plurimum diligebat dicatae, quibus subsequitur: Sacra Appendice d'Heroi Agostiniani Madrigali in laudem Sanctorum et Episcoporum Ordinis nostri, quae nuncupatur R.mo P. Mag. Dominico Valvasori, Procuratori Generali eiusdem nostri Ordinis. (Cfr. Affò, Memorie degli Scritt. e Lett. Parmigiani, T. V, p. 204 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 187).

Rotella Fr. Seraphinus O. E. S. A., de quo Leonardus Cozzandus in Bibl. Brixiensi, Parte I, p. 193.

Rotondi Fr. Ioseph, in oppido Cavarum Praenestinae Dioec. die 24 aprilis 1879 ortus et die 18 novembris 1896 Augustinianam regulam professus, primam litavit hostiam die 25 iulii an. 1903. Religiosus rectus, pius, morum honestate clarus, Provinciae Romanae Definitoris, S. Mariae de populo Urbis et S. Mariae a Bono Consiglio Genestani prioris et administratoris munera exercuit atque exercet. Scripsit: La Chiesa di Santa Maria del Popolo e suoi monumenti, Roma, off. tip. Rom. "Buona Stampa", 1930 in 8, pp. 86.

Roverella Fr. Ioseph Augustinus a S. Cruce, Augustinianus Ferrariensis Discalceatus, vixit saec. XVII et reliquit: Orazioni panegiriche in lode di S. Maria Maddalena de' Pazzi. Ms. N. 291 Biblioth. Civicae Ferrariensis, chart. in fol. saec. XVII, ff. 316, auctogr. Hae orationes dicantur a P. Vitale a S. Dorothea R.mo D.no Card. Carolo Leopoldo Calcagnini.

(Cfr. Antonelli, Indice Mss. Bibl. Civica di Ferrara, p. 156).

Roveri Fr. Alphonsus, Urbevetanus S. Theol. Mag., professor extitit non solum Theologiae, sed et Musicae atque Poeticae. An. 1693 praefuit suae Romanae Provinciae tamquam Rector Provincialis, atque interfuit capitulo Generali Romae hoc eodem anno celebrato. Ex eius studio habentur: Applausi festivi celebrati nella solennità de gloriosi, e trionfanti Himenei degl'illustrissimi et eccellentissimi Signori D. Gio. Battista Rospigliosi, e D. Maria Pallavicini. Dedicati agli stessi sposi. Genova per Benedetto Calle, nella Piazza de' Giustiniani, 1669, in 4.

(Cfr. Aprosio in sua Biblioteca Aprosiana, Bologna 1673, p. 320). [pag. 141]

Rozzoni Fr. Pomponius, Bergomensis, dicitur a nostrate Ossinger, p. 780, vir summae auctoritatis et virtutis, in SS. Patrum lectione plurimus, praestantia ingenii paucis aequandus, in disserendo de scholasticis quaestionibus longe acutissimus, et ad stuporem facundus. Decessit longaevus an. 1597. Laudatur etiam a Philippo Argelati, T. II, part. I, col. 1252 et a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 187. Typis edidit opus, cui titulus: Contemplatio in divinam et symbolicam visionem rotarum Ezechielis Prophetae. Bergomi, 1556 apud Cominum Venturam in 4.

Rubulotta Fr. Archangelus, Agyrae in Sicilia natus an. 1843, in patrio conventu habitum Augustinianum induit, ibique philosophica et theologica studia perfecit, laudabilibus moribus et ingenii acumine praefulgens. Melitam missus an. 1870, cum in studiis sedulam navaret operam, an. 1875 Lector renuntiatus est, et anno 1888 Romam accersitus, post rigorosum examen cum laude absolutum, die 6 Martii eiusdem anni ad Collegium et Regentiam promotus fuit. In patria reversus, parochus efficitur et in eo munere, ab observantiis religiosis solutus, in patria extra claustra obiit. Edidit: Storia di S. Filippo d'Agira preceduta dalla descrizione della città, e seguita da una dissertazione storico-critica intorno 1'epoca del santo, per P. A. Rubulotta Agostiniano. Malta 1876, 1 vol., in 16, pp. 367.

(Cfr. Ordinis Regesta).

Ruelli Fr. Augustinus, S. Theol. Mag. Recinetensis, primas ausit auras die 30 dec. 1874, ac die 27 sept. 1890 Carpineti, a nostra Umbriae Provincia receptus, sacrum Augustinianum habitum suscepit, et absoluto inibi tyrocinio post annum ad professionem fuit admissus. Sacram Sacerdotalem unctionem die 19 sept. 1897 suscepit; studia, quae dicuntur passiva, laudabiliter explevit, ac tandem Lector, studiorum Regens, et Magister renuntiatus est. Nostros alumnos per fere decem annos, philosophicas et theologicas disciplinas praesertim Viterbii docuit, atque Senis ad S. Augustinum extitit Parrochus et Prior nec non Cleri examinator, et in illius Collegio Theol. adscriptus. In Comitiis generalibus Romae an. 1920 Ordinis Secretarius fuit nominatus, sed paulo post ob mortem P. Augustini Pifferi, sub-Sacristae munere vacante, ad hoc officium fuit evectus, quod tenuit magna cum laude usque ad annum 1929. Nunc autem in Picena Provincia Tolentini bene vivit. Sui boni ingenii sequentia sunt opera:

1. Compendio della Vita di S. Nicola da Tolentino Agostiniano. Viterbo, Tip. Agnesotti 1905, pp. 126 in 8.

2. Confutazione storico - dottrinale d'un opuscolo socialista. "Chi ha la Maschera?" edita dalla Direzione e Redazione della "Vedetta del Cimino". Viterbo, Tip. Monarchi 1906-7, pp. 192 in 12.

3. In Memoria del Rev. P. Giovanni Ruelli, Agostiniano (auctoris germanus frater) Arciprete-Parroco di Castel Gandolfo. Siena, Tip. S. Bernardino, 1908, pp. 48.

4. Pio X, il Papa dell'Eucarestia. Nell'ottavo compleanno del Supremo Pontificato 4-9 Agosto 1903 - 4-9 Agosto 1911. Siena, Tip. S. Bernardino 1911.

5. Azione cattolica "con Cristo e con la Chiesa". Discorso tenuto ai Soci dell'Oratorio Festivo "S. Giuseppe" che fu inaugurato il 21 maggio 1911, nella parrocchia di S Agostino. Ibidem, 1911, in 8.

6. Il Papa, il gran dimenticato! Estratto del Periodico dì Siena: Religione e Civiltà, Anno II, Vol. IV, 7. Ibidem, 1913.

7. Pio X, il Papa dell'Eucarestia. Operetta nuovamente edita e dedicata all'E.mo Sig. Card. Domenico Ferrata Delegato Pontificio [pag. 142] del XXIV Congresso Eucaristico a Malta. Ibidem, 1913.

8. La Lega Pro Pontifice et Ecclesia al Congresso Eucaristico di Malta, XXIV Internazionale (22-27 aprile 1913). Ibidem, 1913.

9. Si può dissentire dal Papa in fatto di questione romana? (articolo dedicato ai giornalisti cattolici) Dal Periodico di Siena Religione e Civiltà. Siena, ibidem, 1914.

10. Si verifica tra noi Religio depopulata? Ibidem, 1915.

11. Il nostro Clero e lo studio della lingua latina. Ibidem, 1914.

12. La fede nella mente e nel cuore di S. Agostino, Vescovo d'Ippona e Dottore Massimo della Chiesa. Discorso. Casale Monferrato, Tip. G. Cassone, 1915.

13. S. Rita da Cascia Agostiniana detta la Santa dei casi umanamente impossibili (Cenni biografici e preghiere). Siena, Tip. San Bernardino, 1916.

14. De Sacris Particulis ab anno 1730 in Senensi Basilica S. Francisci incorrupte servatis Disquisitio historico-critico-theologico ab Augustino Ruelli, Ord. Fr. Er. S. Aug., nomine almi Theologici eiusdem Urbis Collegii, exposita. Senis, ibid., 1917, pp. 190 in 8.

15. In memoria dell'E.mo Sig. Cardinale del tit. di S. Agostino, Sebastiano Martinelli, dell'Ordine degli Eremitani di S. Agostino, nel funere di trigesima. Elogio funebre recitato nella Chiesa di S. Agostino di Roma, il 3 di Agosto 1918. Siena, ibidem, 1918, pp. 34.

16. Discorso per le Nozze d'Argento Parrocchiali del M. R. P. Nicola Brandi, Priore di S. Agostino in Recanati, Siena, ibidem, 1918.

17. Il miracolo Eucaristico di Siena dimostrato dalla storia, dalla scienza, dalla fede. Roma, Tip. Poliglotta Vaticana, 1922, pp. 132.

18. Enarratio Eucaristici Prodigii Senensis in Congressu Internationali Amstelodami. Romae, Typ. Polyglottis Vaticanis, 1924 in 16.

20. Notizie biografiche di S. Rita da Cascia. Illustrazione di D. Mastroianni. Roma. Sansaini, 1927.

21. S. Rita da Cascia, gran Santa nel secolo, gran Santa nel Chiostro. Panegirico. Roma, Sansaini, 1927.

22. S. Agostino Vescovo e Dottore su le traccie del primo biografo, Sintesi e note... Firenze, Libreria ed. Fiorentina, 1929, in 16.

Rusconi Fr. Michael Angelus, Patavinus, S. Theol. Mag., erat anno 1578 Cardinalis Ganzacae theologus, et post Cardinalis obitum an. 1593 Archiepiscopo Ravennati in eodem munere serviebat. Eum celebrat Angelus Portenarius in Felicitate Patavina, libr. IX, p. 455. Obiit Patavii, et iuxta altare maius sepultus, in capella S. Agatae hoc decoratur epitaphio, quod illi Franciscus Mazza, simul cum statua apponi curavit: "Michäel Angelus Rusconius, Pat., quem theologorum nemini secundum tum Augustiniana Religio docentem, tum Italia concionantem obstupuit, ad monasteriorum, et Provinciarum regimen saepe vocatus, ob sapientiam, vitae integritatem, morum suavitatem, principibus et S. R. E. proceribus clarus. Post annos 63 magna cum sui nominis celebritate peractos, omnibus sui desiderium relinquens, postremum diem obiit. Ut autem posteritas haberet, quod admiraretur, hoc sui amoris pignus R. D. Franciscus Mazza bono amico F. F. obiit MDCII, Cal. Sept.", aetatis suae 63. Ita Herrera T. II, p. 97. Ab eius ingenio extant:

1. Catalogus de Ecclesiasticis Scriptoribus Nostrae Religionis S. Augustini, ac etiam hujus alme civitatis Patavine per me Magistrum Michäelem Patavinum Divi Augustini Ordinis ad vivum redactus 1553. Ms. [pag. 143]

2. Declarationes pro sacro quadragesimale tempore per me Michäelem Patavinum etc. redacte 1561. Ms. Haec duae opera in spisso volumine in 8 autogr. simul compacta extabant in Biblioth. Philippica sub n. 523. Dominus huius bibliothecae Thomas Philippus Londinensis, sub praecone illam subiecit, ac ideo dispersa.

Russo Fr. Paulus, Savonensis, pulchrarum litterarum professor, et die 26 ian. 1875 natus, petiit atque acceptatus fuit, ingrediendi Ordinem nostrum in Provincia Romana; sed die 28 nov. 1898 religiosa professione emissa, et die 21 dec. 1901 sacerdotio initiatus, statim Liguriam repetiit ibique remansit, in docendos pueros tempus et vires et ingenium in hoc nobilissimo munere constanter et magno cum omnium plausu insumpsit. Vixit Genuae, Savonae et Cellarum; nunc in hac ultima civitate bene vivit. Nonnulla edidit, inter quae: Sant'Agostino, Conferenza Scolastica commemorativa del XV Centenario della morte (430-1930). Loano, Tipogr. Giorgio Olocco 1931, in 8.

Sabbatini Fr. Ioseph, Ravennas S. Theol., Mag., dicitur ab Ossinger, p. 783: "vir doctissimus et eruditissimus, atque artes fere omnes, quas liberales vocant, optime calluit". Cum in Italia tum Viennae Regentis studiorum munere maxima cum laude functus fuit. Ab an. 1665 ad an. 1667 praefuit suae Romandiolae Provinciae, quo in munere interfuit capitulo gen. hoc postremo an. celebrato. Praefuit postea et conventui Bononiensi, et anno 1677 Angelicae Bibliothecae Urbis. Ut provinciae suae Definitor interfuit etiam capitulo gen. an. 1679 Romae habito, in quo propositus fuit in munere Assistentis Generalis Italiae; "verum, ita legitur in Actis (Cfr. Analecta August. Vol. XI, p. 385), ubi primum se nominatum audivit propositum, R. P. M. Iosephus Sabbatini Ravennas, omni cum modestia et humanitate genua flectens vocales preces coram toto Definitorio porrexit E.mo D. Protectori et Praesidenti Apostolico, eum iterum atque iterum vocans ut non proponeretur nullo omnino ambitionis stimulo impulsus ad hujusmodi munus Assistentis Italiae consequendum, sed potius (ut omnibus innotuit) religiosae cohibitus exemplari freno". Pro illa vice eius preces acceptatae fuerunt, sed non ita evenit in capitulo gen. an. 1685 in quo ad id munus iterum fuit propositus, electus et confirmatus. Hoc in munere una cum nostrate Michäele Echio Assistente Gen. Germaniae aliisque perdoctis viris Constitutiones Ordinis correxit, et temporum adiunctis accomodavit. Obiit valde senex an. 1700, corrigendus itaque est Ossinger qui scribit illum supremum diem obiisse die 7 aprilis 1625, quando nempe ille forsan natus est. Ex eius ingenio habentur:

1. Monacatus Divi Aurelii Augustini et originis Familiae Eremitarum Vindiciae. Viennae Austriae, typ. Matthaei Rictic, 1650 in 4.

2. Requesenius ad examen, seu Contritio et Attritio pro Lupo, libellus apologeticus. Aquilae, typ. Petri Pauli Castrati, in 8, sub nomine Ananiae Cainet.

3. Vita Christiani Lupi. Lovanii, apud Hieronymum Hempraeum, 1682, ante Epist. Patrum Ephes. et Chalced. cum scoliis Christiani Lupi. Item separatim s. l. et n. ed. in fol., nec non Venetiis apud Albritium, 1724 [pag. 144] in primo tomo operum Christiani Lupi. Reperitur etiam ms. in cod. 891 Bibl. Angelicae Urbis.

4. Censura in partem operis, cui tit.: "Summa M. Antonii de Dominicis" historice confutata.

5. Epistola ad Iacobum Fiorellum, circa falsum rumorem Venetiis sparsum, quod Christianus Lupus apud S. O. haereseos a Iesuitis sit postulatus; d. Romae, 1 nov. 1679.

6. Censura super opinionem Thirsi Gonzalez, S. I, quod nempe post iustificationem remaneat aliqua malitia levis, in qua fundetur reatus poenae Purgatorii.

7. Iudicium super accusatione, quod Vincentius Baronius, Ord. Praed. in libro Ethices christianae, violaverit Constitutionem Alexandri VII, quae incipit: "Sollecitudo".

8. Censura super propositionibus a P. Porterio delatis. Haec postremae opellae nostratis Sabbatini nempe a n. 5 ad 8.um asservantur mss. in cod. 899 Biblioth. Angelicae Urbis, ff. 83-91, 113-122, 249-259.

(Cfr. inter alios Ginanni, Memorie storico-critiche degli Scritt. Ravenn., Vol. II, p. 342; Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, Vol. II, p. 256; Torelli, T. V, p. 133; Piazza, De Bibliothecis Romanis, et Narduccii, Catal. Mss. Lat. Bibl. Angelicae Urbis, p. 365, 382-4).

Sabatini Fr. Ioseph, (ADDITAMENTA, pag. 78) Codex Angelicus N. 899, n. 5, 14, 21, 41.

Sabelli Fr. Ioannes Baptista, (ADDITAMENTA, pag. 78) S. Theol. Mag. qui vixit saec. XVII, non memoratur ab Ossingero heque a Lanterio, cuius in Biblith. Angelica Urbis in cod. 125 (B. 4, 2), ff. 160, saec. XVII, extant mss., minutissimo charactere, sermones italici in Quadragesima, quorum quibusdam subijciuntur carmina, vulgo. Sonetti, sub hoc tit: Quadragesimale Magistri Fratris Ioannis Baptistae Sabelli Augustiniani. (Cfr. Narducci, Cart. cit. p. 66).

Scacchi Fr. Petrus, Aquilanus, S. Theol. Bacc. vixit saec. XVII, et lingua patria evulgavit: Sommario della vita del B. Antonio dell'Aquila dell'Ordine del S. P. Agostino.

(Cfr. Toppi, p. 354; Ossinger, p. 807, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 428).

Sacco Fr. Paulus, Savonensis, dicitur ab Agustino Oldoino in Atheneo Ligust., p. 441 "vita honestus liberalibusque studiis et ecclesiasticis disciplinis mirifice ornatus". Latine scripsit: Sermones Dominicales totius anni, ut habent Io. Verzellinus et Raphael Soprani, nec non Ossinger, p. 783.

Sala Fr. Ioannes Baptista, Siculus, vixit saec. XIX, atque eius extant in lucem editae: Theses in Sacram Scripturam, quas in templo S. Aug. Panormi defendit an. 1844, cathedram tenente P. S. Theol. Mag. Caietano Pace-Forno, Studiorum Regente. S. a. et l. impressionis.

de Saciello Fr. Rogerius, cuius in nostra Bibl. Patavina iuxta Tomasini, in suis Bibl. Patavinis privatis, p. 72, habebatur quoddam opus, cui tit.: Postilla super librum Sapientiae edita a Fratre Rogerio de Saciello sacre pagine professore Ordinis Heremit. Sed de illo observari oportet quod vel scriptor hujus codicis male exaraverit patriam hujus Rogerii, vel quod Tomasinius male legerit textum eiusdem; nam auctor hujus Postillae non est Rogerius de Saciello sed Rogerius de Lavello, uti legitur in codice n. 381 Bibl. Angelicae Urbis, uti jam notavimus, Vol. II, p. 151 hujus operis. Peritioribus tamen relinquo solutionem quaestionis huius.

de Salerno Fr. Ioannes, natus est in ipsa civitate Salernitana an. 1317. Fuerunt parentes eius pauperes, at ipse dives meritis et operibus. Augustiniana tunica indutus est in coenobio suae civitatis valde juvenis et discipulus fuit B. Simonis a Cassia, et cum ipso XVII annis scribendo conversatus est, id est ab. 1331 ad an. 1348. An. 1335 die 28 Martii a R.mo P. Gregorio de Arimino, uti legitur in suo Regesto Ordinis, D. I. p. 419, factus est conventualis in nostro conventu de Arimino, commendans eum priori et fratribus [pag. 145] conventus, ut illum benigne susceptum fraterna in Domino cantate tractare vellent. At non multo post, die videlicet 21 mensis octobris eiusdem anni fuit missus Senas in conventu S. Leonardi, a recomandates sibi fratrem Riccardum de Piperno provinciae romane, et dantes sibi licentiam predicandi et fidelium confessiones audiendi, atque etiam ad quelibet loca provinciarum senarum et pisane atque loca perusii, facientes eum cum sotio suo fratre Riccardo predicto conventualem in quocumque loco predictorum contigerit se invenire pro eo tempore quo ibidem fuerint" (Reg. cit. p. 362). Anno vero 1361, erat Cassiae, ubi sacra quaedam pignora a B. Simone patriae suae ligata reportaverat. Mortuus est Salerni, et super eius tumulum in ecclesia S. Augustini positum fuit sequens epitaphium: Hoc marmor tegit ossa P. Ioannis de Salerno, optimi viri. FF. et populus lacrimantes anno a nativitate MCCC. LXXXVIII die V men. Madii. Scripsit:

1. L' esposizione volgare della Regola di S. Agostino secondo Ugo da S. Vittore. Roma, Scuola Tip. Salesiana 1901, in 12, cura et studio P. M. Nicolai Mattioli, Ord. Eremit. S. Aug.

2. La Regola di S. Agostino volgarizzata e ristretta alle suore col volgarizzamento delle Costituzioni per le Monache convertite di S. Elisabetta in Firenze, una cum opere praecedenti.

3. Tractatus de Vita et moribus fratris Simonis de Cassia una cum quadam epistola ad eumdem Fr. Simonem. Roma, Tip. del Campidoglio 1898, editus ex codice Marciano CVII, Classis III latinae saec. XIV, Adm. P. Nicolai Mattioli cura et studio.

4. La spositione sopra de Vangelii i quali Frate Giovanni da Salerno e Frati Romitani di Sancto Agostino sopra detto estrasse et redusse in volgare dall'uopera di Frate Simone da Cascia del detto Ordine. Roma, Tip. del Campidoglio di G. d'Antonis, 1902, in 12, cura et studio Ad.m R. P. Nicolai Mattioli in Antologia Agostiniana Vol. IV. Editum fuit hoc opus prius in Venezia per Hannibal da Foxo da Parma nello anno MCCCC.LXXXVI et postea in Firenze per Bartholomeo di Francesco de Libri p. Fiorentino ambo in folio, quae editiones tamen in fronte habent nomen cuiusdam Fr. Guidi, Gidi etc. In italicis bibliothecis inveniuntur codices varii continentes opus hujusmodi, ut videri possunt in praefatione Vol. IV Antologiae Augustiniae praefati P. Mattioli, qui eidem Fr. Ioanni de Salerno adjudicat etiam:

5. Antico volgarizzamento delle Confessioni di S. Agostino ab ipso P. Mattioli, edito la prima volta ed illustrato con prefazione note e breve glossario. Roma Tip. Poliglotta della S. Congr. di Propaganda Fide, 1888, in 8. Iuxta me non videtur hoc opus a Fr. Ioanne italice versum fuisse. Item ipse P. Mattioli probare contendit, Vol. 3 praefatae Antologiae, Part. IV, opera, quorum paternitas disputatur inter Fr. Simonem de Cassia et Fr. Dominicum Cavalca, Fr. Ioannem de Salerno scripsisse ob varias rationes ab ipso perpensas, quae tamen quaestionem non solvunt.

Salinas Fr. Augustinus, S. Theol. Bacc. ortum habuit Neapoli die 28 augusti 1838. Acri ingenio ornatus a teneris annis scholas PP. Societatis Iesu adiit, ibique una cum litteris pietatem bonosque mores hausit. Magna cum laude expleto litterarum curriculo, et laurea in regia universitate decoratus, inter fratres Erem. S. Aug. Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam, qui scientiae et pietatis fama gaudebant, admitti petiit, et habitum suscepit e manibus sancti viri Aloysii Castiglione, quo magistro, tyrocinium die 15 sept. 1859 laudabiliter explevit. Die vero 12 oct. 1862 sacris initiatus, munus sacerdotale, [pag. 146] praesertim tempore, quo religiosi, extra claustra lege civili morari coacti fuere, magno cum zelo obiit. S. P. Augustini, eiusque Intituti devotissimus fuit; quidquid in bonum et decorem Ordinis N. conferre posset, omni studio perficere conatus est. Plurimum adlaboravit in redigendo ephemeridem: L'Eco di S. Agostino, quae multis annis Magni Parentis Nostri, nostrique Ordinis laudes evulgavit. Opuscula scripsit: La Sacra Cintura di Maria - Brevi cenni di S. Rita - Dell'immagine prodigiosa di Maria SS. del Buon Consiglio, et opus: Il Religioso in solitudine Ven. P. Ioan. Nicolai Chiesa, Napoli, Salv. Marchese, 1899, in 8. pp. 575. Quinta edizione, iussu P. Generalis Thomae Rodriguez in meliorem formam redactum, iterum in lucem edidit. In cap. gen. an. 1889 celebrato, Vicarius Gen. suae Congregationis fuit electus, pluriesque confirmatus. Tandem senio confectus, et sacramentis munitus, piissime obiit die 27 martii an. 1912. Ita in Analectis Aug., T. IV, p. 241.

de Salis Fr. Balthassar ex patria sui cognominis, Provinciae Pedemontanae Alumnus, cuius meminerunt Thomas Gratianus in sua Anastasi Augustiniana, et Thomas Herrera, nec non Possevinus et Maraccius, vir fuit morum gravitate et scientiae splendore insignis, scripsit: De Rosario Beatissimae Virginis Mariae lib. 1.

(Ita Rossottus, in Sillabo Script. Pedemontii, p. 97).

Salomoni Fr. Alexius, Nepesinus, S. Theol. Mag., Provinciae Romanae alumnus, an. 1592 interfuit capitolo gen. Romano tamquam Provincialis Stiriae et Carintiae, et in eo S. Theol. Mag. fuit renuntiatus. Quamdam orationem edidit cui tit.: Oratio Fr. Alexii Nepesini Augustiniani de Laudibus Divae Catherinae Virg. et Mart. Florentiae apud Georgium Marescottum, 1588, pp. 16. Habita fuit in ipsa civitate Florentina in ecclesia S. Spiritus, atque integerrimo viro Laurentio Aveduto Fanensi praeceptori optimo dicata. Praeit auctoris epigramma ad eamdem Virg. et Mart., atque subsequitur: Musa eiusdem invehens in Maxentium. Asservatur in Angelica sub sign.: o. 3. 8.

Salvator a S. Francisco, ex nostra Congregatione Discalceatorum Italiae, floruit saec. XVII, atque in lucem dedit: Gli eroici gesti di S. Francesco di Sales, Genova, 1673, vol. 4 in 8.

Salvi Fr. Ambrosius Benedictus, alias, Fr. Ambrosius a S. Andrea, e Terra Portuensi in Liguria, Augustinianum habitum in Discalceatorum Congregatione induit Romae in coenobio S. Nicolai de Tolentino die 31 martii 1612. Vir non minus mira sanctimonia, quam prudentia, studio, et ardore monasticae observantiae exornatus. Magistri novitiorum munus exercuit; pluries Definitor; an. 1647 Procurator Generalis et tandem Commissarius Generalis renuntiatus fuit. Senex, modestia clarus, ad Dei voluntatem conformatione conspicuus, patientia invictus, et praesertim in Deum, Iesu et Mariae nomina praeditus pietate, ita ut huic uni debeatur si Romae templum generalitii Discalceatorum coenobii augustissimis nominibus Iesu et Mariae dicatum fuerit. Obiit Romae an. 1660. Praelo tradidit:

1. La giaculatoria, Gesù e Maria, vi dono il cuore e l'anima mia; valore, dignità e utilità per quelli che la frequentano. Roma, Fei, 1652, in 12.

2. Breve raccolta delle gratie e benefitii ottenuti per mezzo della devotissima Iaculatoria Giesù e Maria vi dono il cuore e l'anima mia. Roma, Cavalli, 1655, in 12. [pag. 147]

3. Esposizione della devotissima Oratione giaculatoria Gesù e Maria vi dono il cuore e l'anima mia. Roma, Cavalli, 1656 in 12.

4. Aggiunta alla breve raccolta delle gratie et benefitii ottenuti per la devotissima oratione giaculatoria Gesù e Maria vi dono il cuore e 1'anima mia. ms.

5. Profitto spirituale che si cava dalla frequenza et uso della devotissima Oratione giaculatoria di Gesù e Maria vi dono il cuore e l'anima mia. ms.

6. Varie prediche e particolarmente nella dedicazione della nuova Chiesa di Roma di Gesù e Maria nel 1636 a dì 6 gennaio. Ms.

7. Apologia della devotissima Oratione giaculatoria Giesù e Maria vi dono il cuore e l'anima mia, divisa in tre libri. Ms.

(Cfr. Tani, Commentaria cit. p. 61; Ossinger, Bibliot. cit. p. 49; Giustiniani, Scritt. Liguri, Roma, 1667, p. 46; Oldoinum in Atheneo Ligustico, Perusiae, Ciani, 1680, p. 15; Maracci, in App. Bibl. Marianae, p. 10; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., Vol. III, p. 434 et alios).

Salvo Fr. Ioseph, Siculus, floruit saec. XIX, et typis dedit: Theses in Pentateuchon Moysis, quas in Panormitano Atheneo defendit anno 1846 Cathedram moderante P. Fr. Cajetano Pace-Forno S. Theol. Mag. ac Studiorum Regente. Panormi, ex Typ. Marsala, 1846.

Samaritano Fr. Hieronymus, Senensis, S. Theol. Doctor, vir in omni scientiarum varietate maxime in disciplinis theologicis versatus, an. 1608 per diploma apostolicum ut Definitor supranumerarius interfuit capitulo generali Romano, in quo electus fuit in Priorem coenobii S. Augustini de Urbe (Cfr. Analecta August., Vol. X, pp. 300-304), quod munus magno utique cum honore peregit, typisque mandavit:

1. Tractatum de matrimonio.

2. Aegidii Columnae Romani... De Regimine Principum libr. III per Fr. Hieronymum Senensem in Sac. Theol. Magistrum, summa diligentia nuper recogniti, et una cum vita Auctoris (Per A. Rocca) in lucem edidi. Ad Illustriss. et Excellentiss. DD. Michaelem Perettum, Principem Venafri (non autem ad Reginam Franciae ut habet Ossinger, p. 829). Romae apud Bartholomaeum Zannettum, 1607 in 8 parvo.

(Cfr. Gratianum, p. 97; Elssium, p. 295; Lanteri T. II, p. 418, et item Ossinger, p. 789).

de Sancta Flora Fr. Antonius dicitur ab Ossinger, p. 345, vir doctrina, praedicandi facundia, et vitae sanctimonia eximius. Floruit, ait Herrera, T. I, p. 53, quantum coniicere potuimus, circa an. 1402, et scripsit in conventu amerino Dominicale et Quadragesimale quae extabant mss. in nostro conventu Fulginatensi ad S. Augustinum. (Cfr. et Torelli, Vol. VI, p. 388; Elssius, p. 73, et Lanteri, in Add. ad Crusenii Monasticon, p. 437).

de Sancta Victoria Fr. Rogerius, S. Theol. Lect., vixit saec. XIV. P. Ios. Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., Vol. I, p. 377 affirmat illum floruisse an. 1386 ac scripsisse Sermones quadragesimales, dominicales, et de Sanctis. In Bibl. Angelica Urbis in cod. 212 (B. 8. 16), chart. in fol. (0,308 x 0,218) ff. 170, saec. XIV, binis columnis, fortasse authographo, hi sermones continentur, et codex ita describitur a Narducci Catal. cit. p. 122: "Fr. Rogerii de Sancta Victoria, provinciae Marchiae Anconitanae, ord. S. Augustini Sermones Quadragesimales dominicales, et festivi". Tit.: "In Xpi nomine incipiunt Sermones quadragesimales compilati et editi a Fratre Rogerio de Sancta Victoria [pag. 148] ordinis Sancti Augustini deo gratias amen. Item dominicales per universum annum secundum consuetudinem peritorum. Sit laus deo patri et filio et Spiritui Sancto, cum quibus personis et trinitate sumus regnaturi in saecula amen. Pariterque festivi secundum decreta festorum in singulis diebus" etc. Inc.: "Cum ieiunatis...". Praevius est ff. 1-2, prologus, anno, ut videtur, 1386 scriptus, qui inc.: "Frater Rogerius de Sancta Victoria lector indignus Ordinis fratrum sancti Augustini, inclinatus ad petitionem aliquorum...". "Explicit opus editum M CCC LXXXVI a fratre Rogerio de Sancta Victoria, deo gratias amen. Totius anni in quatrajesimalibus, festivis et dominicalibus sermonibus. In laude reverentia et gloria d.ni nostri Y.u X.pi deo gratias amen". Refertus est codex, a principio usque ad finem, explanationibus marginalibus, et P. Thomas Herrera se vidisse testatur hoc opus in Biblioth. Rev.mi Fortunati Scacchi, sub Urbano VIII Apostolici Sacrarii Praefecti, teste Ossingero in Bibl. Aug., p. 935.

Santeschi Fr. Aegidius, Pratensis, S. Theol. Mag., anno 1676 erat Bononiae Studens philosophiae et an. 1700 sacram quadragesimam praedicavit in Ecclesia S. Augustini Senarum. Die autem 22 aprilis 1724 facultatem obtinuit a Rev.mo P. Generali Cervioni opusculum edendi, cui tit.: Sacra Novena per apparecchio a celebrare la festa di S. Anna.

de Sancto Angelo Lombardorum Fr. Iacobus, vir doctrina ac pietate insignis, post illius Sedis instaurationem primus dignus habitus fuit, qui a Bonifacio IX Episcopatui Nicoterae in Calabria praefìceretur die 16 Augusti an. 1392. Ex hac vita migravit an. 1415. Ita Lanteri in Eremi Sacrae, P. I, p. 123 ex Gandolpho in Dissertatione Historica, p. 190. Dicitur a Toppio, Bibl. Neap. p. 108, col. 2: "Philosophus et theologus eminens et vir exemplarissimae vitae", et a Moronio, Vol. 48, p. 28: "insigne per dottrina e pietà". Laudatur etiam ab Herrera, T. I, p. 427; ab Ughello T. IX, col. 414 n. 1 et ab Ossinger, p. 52. Duo ipsius opera, ait Gandolphus, l. c., simul in uno Tomo in fol. observavi Ms. in nostra Carbonariae Neapoli, ideo primus inter scriptores enumero doctum Iacobum. Haec opera sunt: Summa de Republica, et Summa de amicitia. Completa est auxiliante Deo anno Domini 1390 die 24 mensis Februarii in Castro Butilli, Indictione 13. Ista summa est fratris Iacobi de Civitate S. Angeli Ord. Fratrum Herem. S. Augustini. "Qui scripsit scribat, semper cum Domino vivat. Iacobus vocatur, a Christo benedicatur". In Castro Butilli scripta fuit ista Summa, tempore quo fui Capellanus Excellentissimi D. Domini Comitis Mileti, et Bellicastri. Liber scriptus per Fratrem Danielem de Monterubiano Biblicum Baccalarium Fratrum Heremit. S. Augustini.

de Sancto Elpidio Fr. Antonius, Picenus, S. Theol. Professor, vixit saec. XIV, et ali. 1385 interfuit, ut Definitor Provinciae Romanae, Capitulo gen. Strigonii celebrato; sed ipse iam ab an. 1383 electus fuerat Magister Regens in Curia Romana, et anno insequenti Vicarius Generalis in conventu Neapolitano et Provincia Terrae Laboris, nec non Magister Regens Studii generalis Neapolitani "cum esemptionibus, provisionibus et immunitatibus singulis, quas regentes magistri ibidem habere consuerunt. Hortantes seriose, ut studentes et Lectores moneat ad actus scholasticos, tum intra conventus quam extra". Sub die vero 12 augusti 1384 "fecimus (scribit P. Generalis Mag. Bartholomaeus de Venetiis) Magistrum Antonium de S. Elpidio, Regentem in nostro conventu de Neapoli, Vicarium nostrum in Provincia [pag. 149] Terre Laboris, dantes sibi plenam auctoritatem in temporalibus et spiritualibus, fratribus et conventibus, administrandi secundum quod gerens vices Prioris Generalis potest". Post capitulum generale Strigoniensem Neapolim reversus est, ubi totis viribus incubuit ut regularem observantiam in eo conventu induceret expellendo fratres inoperosos et inutiles ac speciatim fratres et studentes inobservantes. Inde ex mandato eiusdem Generalis se contulit in nostro conventu Asculano ut inibi provideret "de priore, lectore et membris". Revocatus dein fuit in Curiam ut ipsius esset magister Regens. Profectus est igitur Genuam versus ubi tunc Curia morabatur, sed non multo post videtur obiisse in Domino. Antonius de S. Elpidio in italicam linguam vertit opus praeclarissimi poetae Ioannis Boccaccii, cui tit.: De Claris mulieribus. De hac translatione en quae ego ipse scripsi in nostra Ephemeride Bollettino Storico Agostiniano, Anno III, p. 48 et seq.: "Il libro de claris mulieribus, fu ritenuto da tutti sempre per opera molto notevole. Non è quindi a meravigliare se esso, appena uscito alla luce, ed ancor vivente l'autore, non solo venisse accolto dal pubblico con favore, ma se ne imprendesse subito da due diversi e gravi personaggi la traduzione in volgare. Furon questi Donato di Lorenzo degli Albanzani da Pratovecchio nel Casentino, nato probabilmente dopo il 1330 (Cfr. Hortis Attilio, Studi sulle opere latine del Boccaccio, Trieste 1879, p. 602 e segg. ed il Novati, Donato degli Albanzani alla Corte Estense, in Arch. Stor. Ital., T. VI, serie V (1890), p. 366 e seq.), e il nostro frate Antonio da Sant'Elpidio, o S. Lupidio, come hanno i codici della sua versione. Il volgarizzamento di quest'ultimo fu poi ritraslatato in fiorentino da Niccolò Sassetti, di professione mercante, e questa riduzione fiorentina fu in seguito pubblicata per le stampe (Venezia 1506, da Vincenzo Bagli, che la dette come cosa propria. A. Hortis (l. c.) p. 604, e Laura Torretta (in Gior. Stor. di Lett. Ital., Vol. XXXIX, pp. 252-292, e Vol. XL, pp. 35-65), p. 35, con buone ragioni hanno smascherato l'impostore Bagli, e ridato a ciascuno quello che gli aspettava. I due critici hanno fatta un'accurata analisi tanto della traduzione dell'Albanzani quanto di quella di Frate Antonio di S. Elpidio, come pure quella fatta dal Betussi nella prima metà del 1500, qualificata dalla Signora Torretta per sciatta. Di quella del nostro i due critici son concordi nell'affermare che essa gareggia con quella dell'Albanzani per quanto riguarda la purezza della lingua e la leggiadria della frase, che spesso anzi lo superi per una cotal disinvoltura, che a Donato fa talvolta difetto, e che riesce spigliata e senza troppi errori. La Signora Torretta però non lascia di notare e di dimostrare che frate Antonio nella sua spigliatezza qualche volta non si cura di rendere nella sua interezza il testo latino; ma che quando trova una difficoltà, la salta a piè pari senza uno scrupolo al mondo. Ed ora ecco come di questa traduzione il lodato Attilio Hortis ne cataloga i diversi codici:

1. Cod. 20 del Plut. LXII della Laurenziana (Bandini, Catal. Bibl. Laur., V, col. 277 e 278) translatato di latino in volgare per frate Antonio da San Lupidio Marchigiano e poi ritranslatato in Fiorentino per Niccolò Sassetti.

2. Cod. 48 del Plut. XC in f. della Laurenziana (Bandini 1. c. V, col. 459 e 460. Termina: "fine delle vite delle donne clare composte in latino per meser Giovanni boccacci e tradotto (sic) e scripto per Cristoforo di Bernardino di tanuccio di forestani dal Borgo a sancto savini distretto di Firenze per utilità pubblica die XII Iunii 1370". L'Hortis nota: "sicuramente il volgarizzamento di Antonio da S. Lupidio". [pag. 150] E così ecco qui un altro che, come la famosa cornacchia, prende le penne del pavone.

3. Cod. Magliabechiano, già Stroziano 886, della Naz. di Firenze Cl. VIII, P. I, cod. 1396, del sec. XV, cart. in fol. di ff. 122. Dal f. 1 al v. del f. 99 contiene il volgariz. de Clar. Mul. Al f. 1 Rubriche overo tavola del libro de Mulieribus claris et Proemio del detto libro cap. 1, Prologo del detto libro cap. 2: "deva (sic) prima parente, cap. 3 ecc. Al f. 3 in cor. rossi: Comincia e libro de mulieribus claris chompilato perllo excellente Poeta messer Giovanni boccaccii fiorentino (sic) traslato dy latino in volghare per frate Antonyo de sancto Lupydio della Marcha e imprima el prohemio nel quale appare acchui el detto messer giovanni dirizza questo libro cioè a madonna Andrea (sic) degli acciaioli di firenze chontessa dalla villa. Al f. 99: finito, e libro, de mulieribus claris fatto per messer giovanni bocchaccio. amen.

4. Cod. Magliabechiano della stessa Bibl. Class. XXIII. 8 della fine del sec. XIV o del principio del sec. XV, in 4, di ff. 153. Senza nome del traduttore.

5. Cod. 43 Class. XXIII Magliab. 492 della stessa Bibl., del sec. XIV o del princ. del sec. XV, cart. in f. Traduttore: frate Antonio da Santo Lupidio della marcha. f. 3.

6. Cod. seg. Class. VIII, IV, 4 della stessa Bibl.

7. Cod. 535 (181 - E. 5. 10) Palat. della stessa Bibl. cart. in fol. del princ. del sec. XV, di ff. 124 scritt... traslatato... per frate Antonio da Sancto Lupidio de la marcha. Appartene già alla libr. Guadagni col. n. 124 poi a Gaetano Poggiali.

8. Cod. LV, 173 della Bibl. Chigiana (ora alla Vat.) membr. in fol. del princ. del sec. XV, di ff. 134. Non ha nome del traduttore, ma la traduz. è certo del Marcheggiano.

9. Cod. Col. 44. D. 13 (XLI, p. 5 del Cat. Rossi) della Corsiniana di Roma, cart. in 4, del sec. XV di ff. 102. Non ha nome del traduttore, ma procede direttamente dal cod. Laurenziano 20 Plut. LXII.

10. Cod. Lt. 4825, della Marciana di Venezia, già Z. 68, CIV. 5 membr. in 4, del sec. XV, di ff. 170. Ha il nome del traduttore Frate Antonio di S. Lupidio.

11. Cod. 2605 Vat. Ottob. membr. in fol. di ff. 125, già dei Duchi d'Althempsi. Porta il nome del traduttore Frate Antonio di San Lupidio de la marca. Expletus III Novem. M.CCCCLII.

de S. Geminiano Fr. Giunta, qui et Iuncta etiam dictus, vixit saec. XIV ineunte. De eo habetur quod Ioanni de Racciano, eius confratri, quamdam pecuniarum summam commodaverit, quam postea etiam atque etiam frustra ab eo repetierat. Qua de causa, ut iuxte satisfieret, recurrere compulsus fuit auctoritati Prioris Gen. Alexandri de S. Elpidio, qui, omnibus perpensis, die 4 februarii 1318, in mandatis statuit ut Conventus de S. Geminiano, cui praedictus Fr. Ioannes de Racciano pecunias ac bona mutuas dederat summa centum et quinque florenos de auro, praedicto fratri Giuntae de S. Geminiano centum libras denariorum Senensium parvorum solveret pro fr. Ioanne, ita ut iste amplius Fr. Giuntae in aliquo teneretur (Cfr. Analecta August., Vol. XII, p. 247-8). Virum fuisse videtur nostrum Fr. Giuntam, et integerrimae vitae, et magnae pietatis atque rarae et exquisitae eruditionis, ita ut ad posteros transmiserit:

1. Valerii Maximi dictorum et factorum memorabilium Commentaria, Libr. IX. Cod. Vat. Lat. 7229 membr. in fol. saec. XV, II. 112, cum litteris coloratis, et figura auctoris miniata fol. 15. Inter ff. 1-14 habetur materiarum index, et inter ff. 110-112 insex capitulorum 9 librorum. Auctoris nomen legitur linea 4 columnae 2, fol. 110b. [pag. 151] (Cfr. Forcella, Catal. Mss. riguard. la Storia di Roma, Vol. 1, p. 93).

2. La Historia, vita et morte del Glorioso et B. Bartholo da S. Gemignano, con li Miracoli, che fece in vita, e dopo morte, scritta in latino dal P. Giunta Eremitano dell'Ordine S. Agostino, tradotta in Lingua Toscana. "In Fiorenza 1575, per Francesco Tosi nel Garbo, in 4. Il Traduttore sembra dal Prologo che sia Iacopo Manducci Pisano, il quale dice di averla tratta da un ms. esistente in S. Gemignano, Patria del P. Giunta, il quale la scrisse poco dopo il 1300". Ita Moreni, Bibliogr. Stor. Ragionata della Toscana (Firenze, 1803), Vol. I, p. 444. Exemplaria hujus operis asservantur Romae in Biblioth. Alexandrina et Casanatense, DD. XI. 81.

3. Iunctae de S. Geminiano Ord. Fratrum Erem. S. Augustini tabula Alphabetica in Senecae moralia extat in cod. 8541 membr. an. 1389 exarato Bibl. Regiae Parisiensis et in altero cod. n. 8727 eiusdem Bibl.

de S. Genesio Fr. Paulus, Picenus, S. Theol. Mag., Philippo, et Ludovico Sforza Mediolanensibus Ducibus gratissimus fuit, et in eorum gratia frequenter Mediolani concionabatur. Vir fuit valde eruditus, qui duas Mediolani erexit bibliothecas in coenobiis S. Mariae Coronatae et S. Marci, ac varios sui ingenii partus publici iuris fecit. An. 1455 inauguratus fuit Episcopus Helenopolitanus in Asia minori, et nostratis DD. Gabrielis Sforza Archiep. Mediolan. coadiutor. Abbas etiam fuit commendatarius S. Basilidis de Cavana Ord. Vallis Umbrosae in Dioecesi Parmensi. Huic mundo valedixit an. 1501, et in templo S. Mariae Coronatae apud nostrates tumulatus fuit. Loquuntur de illo Pamphilus, f. 96; Hererra, T. II, p. 266; Gratianus, p. 146; Ossinger, p. 392, et Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I p. 107, a quo haec iisdem verbis accepimus. Opera eius sunt:

1. Tractatus de perfectione iustitiae.

2. Tractatus de excellentia charitatis, quos typis editos esse affirmat noster Ossinger.

de S. Genesio Fr. Thomas, Picenus, vir doctus, floruit saec. XV ineunte, cuius extant:

1. Commentaria in quatuor libros Sententiarum. Inc.: "(H)ic incipit primus liber Sententiarum, qui primaria sui divisione...", et expl.: "Et sic est finis questionum et aliquorum notabilium totius textus Sententiarum, que notavi tempore quo fui B(accalaureus) curie pro forma 14000 (sic). Rome frater Thomas de sancto g.no (S. Genesio) provinciae Marchiae. Finis". Asservatur in Bibl. Angelica in cod. 835, saec. XV, inter ff. 1-278.

2. Tractatus de incarnatione. Inc.: "Cum medium silentium tenerent omnia...". "Expl.: "Finito libro isto sit laus et gloria Christo. Scriptum Cammereni per me fratrem Thomam de Sancto Genesio ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini sub anno domini Millesimo CCCC.XXX et die XIIII mensis Ianuarii deo gratias, amen". Subit tabula capitulorum et questionum. Item asservatur in Bibl. Angelica in cod. 110 membr. in fol., binis coll., bene exarato, inter ff. 4-127. (Cfr. Herrera, T. II, p. 456; Torelli, T. VI, p. 370; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 379, et Narducci, Cat. cit., pp. 37 et 336).

de Sancto Martino Fr. Iacobus, Augustinianae familiae Senensis alumnus, vixit saec. XIV, qui scripsit: De latitudine formarum opusculum, qui asservatur in Bibl. Vaticana Chisiana, Cod. F. IV. 66, saec. XIV, in 8, una cum de quadratura circuli et variis quaestionibus Magistri Nicolai. [pag. 152]

de S. Severino Fr. Vincentius, an. 1601, die 9 februarii in Registris Ordinis facultatem obtinuit imprimendi: Lamentationem S. Mariae Magdalenae ab eo musice elucubratam. Ita Herrera in suo Alphabeto Aug., T. II, p. 507. Latuit P. Astengo.

Sangiorgi Fr. Gregorius, Fulginas, S. Theol. Mag. atque celebris suo tempore Italiae praeco, vixit saec. XVII; an. 1645 Romae in capitulo generali publice concionatus est, obiitque die 15 augusti 1648 dum esset Vicarius generalis Pisarum. Ex eius operositate habentur:

1. Sacri ilicetani horrori o vero meraviglie inaudite, e stupori reconditi, che per longa serie di felicissimi secoli furono da benigno Cielo instituiti nelle avventurose propagini Anacoritiche del S. Colle di Lecceto dati in luce dal P. Ottavio Mannucci del med. Ordine. Siena, Bonetti, 1637, in 4.

2. Il Leone trionfante, panegirico sacro in onore di S. Feliciano Mart. e Vescovo di Foligno. Foligno, Tip. Altieri 1644 in 4.

3. Oratio funebris in obitu Christophori Caietani Episc. Fulgin. Reliquit insuper plusquam sexcenta panegyrica Sanctorum totius anni, divisa per omnia Coenobia Religionis.

(Cfr. Iacobilli, Bibl. Umbriae, p. 128-130).

Sanguinetti Fr. Carolus Hiacynthus a S. Maria, Genuensis, Cong. Augustin. Discalc. clarus alumnus, Genuae in Ecclesia et coenobio S. Mariae de Carbonara (vulgo: la Madonnetta), an. 1674, sexdicesimum annum agens, dictae Congregationi nomen dedit. Sacerdotio initiatus, excellenti exinde ingenii atque eloquentiae laude palam clarere coepit. Evasit igitur validus concionator, fervidus ac prudens conscientiarum moderator, Domus Dei zelator acerrimus, religiosarumque virtutum rigidus cultor. Multa praedixit, aliaque mirabilia fecit. Sanctitate conspicuus in Domino obiit die 23 Aprilis 1721. Opera eius sunt:

1. Mater Amabilis, ovvero motivi per amare la gran Madre di Dio Maria SS.ma in numero di 365 corrispondenti ai giorni dell'anno. Genova, 1710, in fol.

2. Pia pratica per il vero amante della gran Madre di Dio. Opus iterum atque iterum impressum.

3. Novena in preparazione al parto santissimo di Maria sempre Vergine. Genova, 1752.

4. Sacra offerta sulla passione di Nostro Signore. Item ibidem.

5. Biblia Mariana sive Commentaria de Virgine Maria in omnes sacrae Scripturae libros. Opus 20 tomis distributum, et extat in Bibl. Nationali Victorii Emman. de Urbe (Fondo Gesù e Maria), codd. 1-20, 862-881, chart. saec. XVII in fol.

6. Ordo precum quae in novendiis, festis et aliis sacris functionibus, recitantur iuxta ritum Ecclesiae erga B. M. Virginem a Fratribus Erem. Disc. S. P. August. extra portam Carbonariae Genuae; in eadem Biblioth. (Fondo Gesù e Maria), cod. 23-1800 chart. saec. XVII, in quo continentur etiam aliae permultae orationes et preces.

7. Manipulus florum, ms.

8. Ad gloriam et honorem tremendi ac venerandi sacratissimique altaris Sacramenti Memoriale. Ms.

9. Vita del gran servo di Dio P. Antonio Maria da S. Bonaventura Agost. Scalzo. Ms.

10. Breve notizie della vita della ven. vergine Suor Maria Agnese della SS. Trinità terziaria Agostiniana Scalza. Ms.

11. Relazione del Sacro tempio. Ms.

12. Testamento dell'anima. Ms.

13. Ultimi miei sospiri. Ms.

14. Trattenimenti dell'amore della morte. Ms. [pag. 153]

15. Manuale cronologico di vari successi. Ms.

16. Miscellanee e Selva predicabile. Ms.

(Cfr. Tani, Comment. cit. p. 79-81, et Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. III, p. 25).

Sansoni Fr. Andreas Maria in oppido Sorana ortum habuit die 23 martii 1663, et saec. XVIII ineunte ex hac vita migravit. Ordinem Augustinianum ingressus, ita studia atque virtutes excoluit, ut et religiosus exemplaris evaserit et multa eruditionis supellectile instructus extiterit. In aula Archiducum Etruriae capellani et confessarii, praesertim Archiducissae Mariae de Ruvere et Cosimi. III, munera religiosissime exercuit, atque anno 1694 Synodo Florentinae ut examinator atque theologus interfuit. Cum autem apud Mediceam familiam magna vigeret gratia, ideo Archivi Status documenta, colligere facile potuit, ex quibus opus confecit cui titulus: Memorie storiche antiche e moderne del castello di Sorana, quas, morte praeventus, mss. reliquit. Haec ex Diario La voce del Popolo di Valdinievole, (An. IV, mense iul. 1918).

de S. Angelo Fr. Iacobus, (ADDITAMENTA, pag. 75) circa an. 1617 fuit Capellae Magister in ecclesia S. Marci Mediolani. In auctorum diversorum collectione Philippi Lomazzo, Mediolani, an. 1617, eiusdem P. Iacobi habentur editi duo canticuli (v. mottetti) duabus vocibus, unus quatuor vocibus, et Litaniae, quatuor v. (Cfr. Astengo, Musici Agostin. cit. p. 25).

Santelli Fr. Augustinus, Hetruscus, S. Theol. Mag. vixit saec. XVIII, atque edidit: Stato antico, e moderno, ovvero Origine di Livorno in Toscana dalla sua fondazione fino all'anno 1646 già dato in luce da Nicola Magri, Frate Romitano Agostiniano, al presente fornito da Fr. Agostino Santelli, Maestro del medesimo Ordine, di apologetiche, cronologiche e critiche dissertazionti, e note, e condotto fino all'anno 1770. Tom. I, Firenze 1769 per Gaetano Cambiagi, in 4; T. II, ibidem an. 1771, dal principio della Cronica del Magri a tutto il sec. X, con una dissertazione in fine sopra il Porto Pisano; T. III ibidem an. 1772 dal sec. XI a tutto l'anno 1520. Opus constare debebat quinque tomis, sed auctor, forsan morte praeventus, absolvere non valuit, ac proinde tres tomos tantum edidit.

(Cfr. Moreri, Bibliografia Stor. Ragionata della Toscana, T. II, p. 311 et Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., Vol. III, p. 338).

Sanuto Fr. Petrus Aurelius, Venetus, S. Theol. Mag., Aloysii quondam Lunardi Senatoris gravissimi, Reipublicae Consiliarii, et Lucretiae Tarvisinae filius, vir fuit non solum patritio sanguine clarus, sed et praestanti pollens ingenio, et philosophicis, et sacris litteris excultus. Is cognita fructuum ubertate, quam in Peruviae, Mexici atque Sinarum regionibus Augustiniani Eremitae ferebant, fidei zelo, atque martyrii amore flagrans, in alterutram plagam se conferre exoptavit; verumtamen propter valetudinis exiguitatem proficisci prohibitus, Povesiae, parvae Hadriatici maris insulae, ad Christi Domini passionem contemplandam in eremum SS. Crucifixi se recepit, diuque in illa permansit. Inde tamen Superiorum iussu egressus, iterum ad religionis famulatum redivit. Interfuit cap. gen., iam in S. Theol. Magister, et Paduae Regens an. 1519 Venetiis habito ut Discretus Provinciae Aprutii; itemque alio cap. gen. an. 1526 Tarvisii celebrato loco Provincialis provinciae Angliae. An. 1520 et 1550 conventui S. Stephani Venetiarum praefuit, et an. 1542 suam Marchiae Tarvisinae provinciam moderavit. De illo autem haec exaravit Magister Fr. Archangelus Riccius in epistola dedicatoria Summae Praedicantium Fr. Io. Bromiardi Dominicani, quam correxit et impressioni tradidit, ad Mathaeum Sanutum Concordiensem Episcopum: "Nec silentio involvendum esse puto Petrum Aurelium Sanutum, virum profecto, ac vicinum [pag. 154] splendidissum tuae familiae florem, et mei Augustinensium Eremitarum Instituti ornamentum, et decus. Qui vir maximo, et altissimo ingenio, subtilissimus dialecticus, admirabilis philosophus, et theologus incomparabilis, post innumeras in Aristotelis Philosophia lucubrationes, adversus haereses eruditum volumen emisit; et anno suae aetatis 60 propter singularem morum et doctrinae praestantiam (nisi quanto citius a nobis mors infesta surripuisset) non solum nostri Ordinis Magister Generalis electus, sed etiam in administrationem Ecclesiae Patriarchalis Venetae a Senatoribus merito assumptus fuisset. Ad quod Patriarchatus onus communi omnium ore et votis passim vocabatur". Decessit Sanutus an. 1553 ante diem 26 augusti. Praeter varia manuscripta in Aristotelis Philosophia a nostrate Riccio supranominata, ab eo in lucem emissa fuerunt etiam:

1. Logica clarissimi Doctoris Alberti de Saxonia, quam an. 1518 dicavit M. Cypriano Morello Veneto Augustiniano, ediditque: Venetiis, 1522 in fol.

2. Soli Deo honor et gloria. Recens Lutheranorum oppugnatio per M. Petrum Aurelium Sanutum Venetum Augustinianum. Venetiis apud Aldi Filios, 1543 in 4. Item: Parisiis excudebat Ioannes Gemet, via ad Divum Iacobum, 1549 in 8, et ibidem apud Ioannem Faucher, 1550 in 8. (Cfr. Herrera, T. II, p. 285; Alberici, Calaloco... degli Scrittori Veneziani, p. 73; Torelli, Sec. Agost., T. VIII, pp. 81 et 291, sed speciatim Gandolphus in sua Dissertatione Hist., p. 296).

Sapani Fr. Iacobus, Ordinis Eremitarum, qui vixit, ut videtur, saec. XIV atque scripsit: Quodlibeta, quae asservabantur Venetiis in Bibl. S. Antonii. Ex catalogis Tomassini.

Saracinelli Fr. Innocentius, Romanus, S. Theol. Bacc., an. 1640 ex eo quod Magisterium hactenus a Rev.mo P. Generali Hippolito Montio iustis de causis consequi non potuisset, in ipsum P. Generalem se una cum P. Mag. Simpliciano Firmano et Bacc. Bartolono Romano extulit ad Sacram Visitationis Congregationem recurrendo, eo fine ut idem P. Generalis a sua dignitate deponeretur; sed male iisdem accidit, nam ab eadem Sacra Congregatione P. Generalis inculpabilis declaratus fuit, et ipsi exilio ab Urbe mulctati fuerunt, cum prohibitione revertendi Romam absque licentia, in scriptis approbanda ab ipsa S. Congregatione (Cfr. Analecta Aug. Vol. X, p. 462). P. Innocentio videtur assignatum fuisse pro sua mora conventum Viterbiensem, nam inibi scripsit atque edidit sequens opusculum cui tit.: Centura celeste della gloriosa Vergine Maria di Consolatione, Viterbo, 1662, in 8. cum pulchro stemate. (Cfr. Bibliopolae Samonati Catal. 34 n. 434).

Saracini Fr. Nicolaus de Cassia in Umbria, S. Theol. Mag., vir apprime doctus atque theologus suo aevo insignis, an. 1358 Romae constitutus fuit in conventu S. Triphonis Lector et an. 1387 erat ibidem studiorum Regens; an. autem 1388 Visitator generalis Florentiae, ubi sua prudentia motos fluctus composuit, et an. 1390 Umbriae Provincialis, quodque munus etiam exercuerat an. 1400, quando nempe, demortuo Ordinis generale Fr. Bartholomaeo de Venetiis, Rector generalis Ordinis nominatus fuit. Hoc eodem anno in comitiis gen. Aquilae in Aprutio die 11 iunii universo Ordini praeficitur, atque hoc in munere confirmatur Laughingani in Svevia die 3 iunii 1403. Propter schisma pontificale Capitulum generale dilatum fuit usque ad annum 1408, in quo Ferrariae iterum Nicolaus [pag. 155] in officio retentus fuit. Anno 1412 a Ioanne XXIII, die 20 iulii Recinetensem et Maceratensem in Piceno episcopales cathedras obtinuit, quas tamen difficillimis temporibus adeptas pacifice gubernare non valuit. Nam Gregorius XII, quamvis in Pisano Concilio depositus, Marinum quemdam Venetum illarum Ecclesiarum Episcopum elegit; quae res non paucas molestias Nicolao attulit, qui propterea ab Elssio p. 516 dicitur: "vir inter molestias intrepidus". Adeo Recinetensibus placuit, ut quamvis ab obedientia Ioannis XXIII recedentes Gregorio XII se subiecerint, et Marinum Venetum ab eo electum receperint, tamen Nicolaum illuc removeri non sinerint. Ast, paucis post mensibus (16 febr. 1413), Malatesta, qui partes Gregorii tenebat, cum copiis adveniens, Recinetensibus rogantibus Nicolaum Episcopum sibi relinqui, respondit se utique id fecisset, si Nicolaus desciscere a Ioanne XXIII atque ad Gregorii XII partes discedere animum indueret. At vir Sanctus Episcopatu carere, bonisque etiam suis longe carissimis expoliari maluit, quam discedere ab eo, quem pro vero Christi vicario venerabatur: exemplo utique rarissimo et praeclarissimo pietatis et fortitudinis. Id unum Recanatenses obtinuerunt a Malatesta, ut salvum conductum pro se, familia et rebus in triduum duraturum se sponderet. Martinus V autem in Concilio Constantinensi electus, perpetuum Ecclesiarum Recineten. et Maceraten. administratorem constituit Card. Tusculanum Angelum Corarium, quare Nicolaus noster anno 1418, moerore confectus, ex hac vita migravit. Alii tenent ipsum obiisse an. 1415; sed eius obitus est omnino incertus. Post duo amplius saecula dum Recinetensis cathedralis ecclesia instauraretur, Nicolai cadaver cum pontificalibus indumentis adhuc integrum atque flexibile cum omnium circumstantium admiratione repertum fuit. De illo consulendi sunt Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 143, a quo haec accepimus; Herrera, T. II, p. 185; Empoli, p. 398; Ughelli, T. I, col. 1221; Iacobilli, p. 211; Analecta August., Vol. VI, pp. 296-9; et Cappelletti, T. VII, p. 224, qui ad rem scribit: "Dicasi pure con sicurezza che Nicolò da Cascia fu vero e legittimo Vescovo di Recanati e Macerata dal giorno della sua elezione nell'anno 1412 fino alla sua morte nel 1415". Iuxta Iacobilli, Nicolaus reliquit: Commentarium in Theologia.

Sarappa P. Aurelius Innocentius, Neapolitanus, vixit saec. XIX, cuius extant typis mandatae: Theses theologicae. Romae, Puccinelli, 1846.

Sarno Fr. Aloysius, S. Theol. Lect., natus est in Afragola, Archidioec. Neapolitanae die 1 martii 1872 suamque religiosam professionem, post tyrocinium laudabiliter expletum, emisit die 13 augusti 1891, atque die 21 decembris 1895 sacrum Presbyteratus ordinem suscepit. Postea varia munia fideliter obivit tum in ecclesia S. Augustini de Urbe tum in ecclesia S. Augustini de Neapoli, cuius provinciae est alumnus. Vir bonus ac rectus lauream doctoralem in iure can. adeptus est. Edidit:

1. Santa Rita da Cascia Agostiniana, modello di cristiane virtù con aggiunta di preghiere, tridui e novena. Napoli, 1915, atque magis locupletata: Roma, officina fotoincisione S. Michele, 1924, pp. 180 in 32.

2. XV Centenario della morte di S. Agostino Vesc. e Dott. (28 Agosto 430-1930). Conferenze e panegirico. Napoli, Stabil. Tipografico Editoriale, 1930 in 12.

3. I quindici sabati alla Madonna del Rosario di Pompei. 15 conferenze e panegirici. Napoli ibidem, 1930, in 12. [pag. 156]

Sartorio Fr. Carolus Maria, Genuensis, S. Theol. Mag. an. 1697 locatus fuit Papiae philosophiae Lector, ubi die 25 nov. eiusdem anni laudabiliter panegyricum dixit de S. Catharina, die vero 18 maii 1698 declaratus ibidem Bacc., an. 1702. Respondens, et an. 1703 Collegialis iussus ad Urbem accedere. An. 1712 praedicavit sacram Quadragesimam Perusiae in qua recitavit: Il Martirio di nuova invenzione. Panegirico in lode del gloriosissimo Martire S. Ercolano Vescovo e Protettore di Perugia detto in quel Duomo nel corso della quaresima l'anno 1712 dal P. Maestro Carlo Maria Sartorio Agostiniano di Genova. In Viterbo per Giulio de' Giulii, 1712.

Sartorio Fr. Iacobus, S. Theol. Mag., floruit prima medietate saec. XVII, atque edidit:

1. De Christi Regis ortu, Orationem. Patavii per Gasp. Crivellarium.

2. Poesum volumen, typis datum. (Cfr. Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 134).

Saturnio Fr. Augustinus, Brixiensis, de Valle-Camonica, floruit saec. XVI ineunte, diemque suum obiit Brixiae an. 1533. Vir fuit fama clarus, atque insignis sua aetate grammaticus, maximeque Italiae profuit; nam ad faciliorem, ita Elssius p. 102, iuventutis institutionem, ea in arte multis laboribus pleraque illustravit. Cum enim ingentem grammaticorum numerum colligisset, aggressus est loquendi regulas ex eorum dictis concinnare; ac tandem eas ut essent caeteris communes excudendas tradidit titulo: Mercurii Maioris, sive Institutionum Grammaticalium libri X. Basileae an. 1531 sine auctoris nomine, ac iterum Basileae apud Ioannem Oporinum an. 1546 in 8. (Cfr. Ciacconius, Bibliotheca, Parisiis, 1731, col. 308; Pamphilus, f. III; Gratianus, p. 43; Herrera, T. I, p. 58; Torelli, T. VIII, p. 187; Ossinger, p. 796; Lanteri, Postr. Saec Sex R. A., T. II, p. 177).

Sauli Carrega Fr. Nicolaus, Italus, patria Ianuensis, alumnus Congr. Discalc. Italiae, vir fuit ingenio multiplicique eruditione ornatus, atque in utraque lingua, latina videlicet, et etrusca versatus, qua duce, morum suavitate comite, doctorum hominum, eorumdemque clarissimorum amicitias sibi ex tota Italia adiunxit. Gratissimam sui memoriam a saeculo XVII, in quo floruit, posteris reliquit, praeclaris praesertim ingenii sui sequentibus monumentis, videlicet:

1. Libri VI epistolarum, quos Ioanni Vincentis Imperiali dicavit et impressi sunt Genuae an. 1603, apud Iosephum Pavonem in 4, atque ibidem et iisdem typis an. 1619 in 4.

2. Quatuor alii epistolarum libri, qui pluries, ut inquit Oldoinus, quia semper grati, typis excussi sunt.

3. Oratio de Concordantiae laudibus a se habita in Dispersorum Academia, ineunte consulatu Hieronymi Rocca. Impressa Genuae, 1591 in 4, et extat in Cod. Vat. Lat. 10475.

Alia plura, prosequitur Oldoinus, scimus elaborasse opuscula, quae nondum lucem publicam aspexerunt; ipsemet Leandro Laureae aliquot indicat his verbis: "Interim dum mihi Sanctorum Patrum Opuscula paro, Aristotelis de Morali Philosophia libros legere aggressus sum, qua quidem lectione ad vitam sapienter instituendam haud scio an ulla utilior esse possit".

(Cfr. Oldoinus, Athaen. Ligust., p. 362; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 442 et Lopez, Addit. ad Cruseni Monasticon, T. II, p. 300; item Giustiniani, Scritt. Liguri, p. 396, nec non Tani, Commentaria cit. p. 93; Ossinger, p. 797, et Iöcher, T. I. col. 1700). [pag. 157]

Savelli Fr. Dionysius a Burgo S. Sepulcri, non vero Bononiensis ut a P. Lanteri indigitatur, e Loli seu della Lola familia ortus in patrio coenobio Ordini Erem. S. Augustini nomen dedit. Propter eius doctrinae eminentiam ab illustri Sabelliorum Romanorum familia cognomine ac gentilicio stemmate Romae decoratur, ideoque in posterum Dionysius Savellius vocatus est. Vir fuit maxime probus et doctor percelebris; in omni scientiarum genere, tam humanarum, quam divinarum optime versatus; lingua hebraica et graeca, cosmographia, Astronomia, ac scientia numerica non mediocriter ornatus. In celeberrimis nostri Ordinis Italiae collegiis fuit prudens moderator, nec non in eisdem praelatus zelantissimus. Per universam Umbriam totius suae familiae Provincialem Praefecturam obtinuit. Publice in universitate Maceratensi jus canonicum docuit. Purpurato Enrico Norisio clarus fuit, et Magni Ducis Etruriae Cosmae Medic. III, consiliarius ac theologus. Tandem in suo conventu Burgi S. Sepulchri plenus meritis obiit die 14 Martii 1704, aetatis suae 83, menses II et dies 5. Eius praeclara opera tam edita, quam inedita sublimem ipsius in omni scientiarum genere doctrinam cum laude testantur, quae omnia in Bibliotheca praedicti conventus asservabantur. Sunt igitur:

1. Theoricae Praxes resolutoriae ad manus regularium iurium magis praticabilium Ordinarii loci in regulares exemptos. Praelati Regularis localis alienandi bona conventus, et sepulturae ac funerum saecularium catholicorum degentium. Arimini, Typis, Simbeni 1690, in 8.

2. Ostensio evidens calculatoria cuivis Dioecesis non delegato a S. Sede nullam habere potestantem et jurisdictionem vel dominium nec licere nec posse in Ecclesiis Regularium exemptorum etc. ingredi cum cruce elevata etc. Arimini, apud Simbeni, sine anno (1690) in 16, pp. 83.

3. Theorica Praxis resolutoria obligationum, munerum, indultorum magis praticabilium Praelati Regularis conventus eiusve afficialium et conventualium praesertim Ordinis S. P. Augustini etc. Quatuor Titulis etc. Bononiae, ex typ. de Longhis 1692, in 8, pp. 424.

4. Theorica Praxis sive ad manus electionum capitularium maxime virorum regularium praesertim Ord. S. Augustini pro utroque foro ad X capita redacta et digesta. Bononiae, 1693 in 8 parvo, ex Com. Typ. Manolessiana.

5. Theorica Praxis resolutoria dignitatis, auctoritatis, munerum, indultorum magis praticabilium regularium praesertim S. P. Aug. ad iura, constitutiones, decreta et doctores remissa. Perusiae apud Constantinum, 1695 in 8 parvo.

6. Addictiones ad tres Praxes editas de Ordinariis loci etc. sepulturae etc. Arimini Typis Simbeni 1697, in 8 parvo.

7. Opus Miscellaneum continens aliqua fragmenta Linguae Sanctae, Scientiae numericae cum significatione omnium numerorum, regulas pro conficiendis gabalis, imo gabalas ipsas confectas, operationes cosmographi et alia, inter quae Cabala numerica di Pico della Mirandola spiegata. Bononiae in Bibl. Univ., Miscell. GG. Ms. pp. 356 in 4.

8. Tractatus de Incarnatione, de Sacramentis, Cosmographiae etc. Mss.

9. In octo Libr. Phisicorum Aristotelis - in Logicam Aristotelis. Mss.

10. Brevis explanatio in universam Logicam Aristotelis, et Compendium Philosophiae rationalis, nec non Logicam Pauli Veneti. Mss.

11. Institutionum canonicarum - Summula sacramenti poenitentiae pro qua edenda facultatem obtinuit die 5 ianuarii 1698, ut in Regest. Ordinis legitur - Resolutoria praxis Affiliationum Regularium. Mss. [pag. 158]

12. Respontiones Canonicae, sive consultiationes bipartitae super factorum etc. pro scrupolis etc. - Maximae Canonicae Iurium et Doctorum etc. - Responsio Canonica super Facti - specie. - Resolutiones canonicae sive Regulae Miscellanae - Consilia canonica etc. Mss.

13. Resolutiones Canonicae Selectae - Directorium, sive ad manus magis Praedicabilium Sacrarum Constitutionum Ord. S. P. Aug. - Flores superstites Praxibus et Maximis. Mss.

14. Flores Iurium Opusculum nonum. ms.

15. Alphabetum Scriptorum Ecclesiasticorum a principio mundi usque ad annum 1625. Ms

16. Lucerna, o Direttorio spirituale per le monache claustrali. Mss.

17. Memoria Artificiale, ovvero il Confessore alla monaca claustrale, Ms.

18. Tavola dalle cose principali del mondo per la Chiesa di Dio. Ms.

19. Compendio Istorico Ecclesiastico. ms.

20. Selva di concetti predicabili - Selva Cabalistica dei concetti predicabili - Praedicabilia complura et alia imperfecta. Ex memoria ms. asservata in Archivo Ordinis.

(Cfr. etiam Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. III, p. 140; Lopez, Additamenta ad Cruseni Monasticon, p. 153, et Ossinger, p. 797, a quo male dicitur Savolli).

Savelli Fr. Ioan. Baptista, Romanus (?), S. Theol. Mag., floruit, ut videtur, prima medietate saec XVII, atque ex eius ingenio habentur Sermones quadragasimales, qui asservantur in Bibl. Angelica de Urbe, cod. 125, chart. in 4, saec. XVII, ff. 260, quique habent pro tit.: Quadragesim.e Magistri Fratris Ioannis Baptistae Sabelli Aug.i italice scripti, quorum quibusdam subiiciuntur carmina vulgo: "Sonetti", ac inc.: "(O)gni forza e potere". Non memoratur a nostratibus historicis.

Savio Fr. Hieronymus filius Leonardi, Ariminensis, S. Theol. Magister, vir sane moribus et eruditione insignis, erat an. 1388 et 1389 in conventu Patavino studens. Per obitum Bandelli Cardinalis de obedientia Gregorii XII, a Canonicis tempore Constantiensis Concilii eligitur in patriae Episcopum, quam electionem Martinus V ratam habuit die 10 ian. 1418. Vivebat in conventu nostro Ariminensi, et an. 1423 coenobii Veruculani gubernator erat. Eo enim anno die 19 novembris sic in Generalium Registris habetur: "Concessimus Rev. D. Hieronymo Episcopo Ariminensi, cui Generale Capitulum Astense commisit omnem curam et gubernationem conventus Veruculi, ut possit quotiescumque fuerit opus, mitere ad ipsum Priorem et necessarios fratres". Interfuit Concilio Constantiensi et a DD. Malatesta an. 1425 pro pace tractanda legatus ad Comitem Montis Feltri fuit missus. Arimini instituit Canonichissas Lateranenses, ac de paternis bonis Episcopatui praedium donavit in Covignano colle pro suorum successorum rusticatione. Mors illum rapuit die 28 sept. 1435, sepultusque est in patrio S. Aug. coenobio. Laudatur ab Ughello T. II, col. 432, n. 47; a Caesare Clementini in Hist. Arim., T. II, p. 238 (ed. 1617); a Moroni, Vol. 57, p. 298; ab Herrera, T. I, p. 342 et a Lanteri, Erem. Sacrae Aug., T. I, p. 32. Ab eo extant: Sermones sive collactiones in Concilio Constantiensi habitae. Cod. Vat. Palat. 593, ff. 279-289.

de Savona Fr. Hieronymus, dictus ab Ossinger Hieronymus excalceatus, vixit saec. XVII. Magno sui instituti provehendi studio incensus, in Hispaniam perrexit, ubi multa erexit monasteria in provinciis Valentiae, Aragoniae, et Caesaraugustae, et pro sua in Deum valde florens pietate licet alienigena, in coenobio Matritensi Prior electus fuit. [pag. 159] In academia Barchinonensi primus Theologiae professor renuntiatus est. A Lanteri Vol. III, p. 439, ex Oldoino dicitur: doctrina inclitus, sanctisque moribus exornatus. Obiit an. 1620. Ex eius opere habentur:

1. Hierarchia Mystica.

2. De rebus naturalibus.

3. De S. Petro et Ioanne Apostolis. Ita Tani, Commentaria cit. p. 99.

de Savona Fr. Zacharias, a Iulio II, conterraneo suo, dum Ventura Episcopus Massensis in carcere detineretur, Sacrista Pontificius renunciatus est; non an. 1498, ut male habet Crusenius p. 86 et Pamphilus f. 97, sed potius an. 1504, ut notavit Burgardus (Liber Notarum, Città di Castello, T. II, p. 461) affirmans Zachariam a Summo Pontifice Iulio, an. 1504 in Sacrarii Praefectum deputatum, die Dominica 20 octobris, eiusdem anni, post duos menses vel circiter, a sua electione animam efflavisse. Ipse diu in Basilica S. Petri poenitentiarii officium gesserat, postquam sacrorum Canonum accuratissimum interpretem Romae et alibi egisset. Ab eius calamo extat: Tractatus de ritibus, qui ms. asservatur Romae in Biblioth. Vaticana

(De eo Torelli, T. VII, cart. 550; Chronist. p. 342; Elssius, p 679 et Ossinger p. 216).

Saxoferratensis Fr. Gabriel, anno 1556 postulatus fuit a civibus Fulginatensibus ut ipse antiquam religiosam observantiam in Monasterium Benedectinorum illius civitatis sua auctoritate et sanctitate vitae totis viribus induceret, quod magno cum zelo fecit. Alumnus erat nostrae Congregationis Montis Ortoni, et in ea fulsit verae humilitatis et doctrinae exemplar. Iuxta Iacobillum, Cat. Script. Provinciae Umbriae, p. 123, ipse scripsit atque edidit: Nonnulla opuscula, sed non dicit cuius generis.

(Cfr. Torelli, Sec. Agost. T. VIII, p. 394 et Herrera, T. I, p. 312).

Sbani Fr. Gregorius a Paula, vixit saec. XVIII, cuius habetur: Theologica tractatio de singulis Apostolici Symboli articulis. Neapoli, 1775. Sunt theses quas defendendas suscepit ac eas dicavit Rev.mo P. Ordinis Generali Vasquez.

Scacchi Fr. Fortunatus, a conventu suae adfiliationis Fanensis dictus est. Ceterum ex veteri, et praeclara Scacchorum familia Anconae circa annum 1572 natus est Patre Equite Iacobo Oliverii Scaccho. Adhuc impuberem providus Genitor, quo nati honori consuleret, primum Anconae sub nomine Fr. Antonii Mariae, deinde Fani post annum 1587 sub nomine Fr. Fortunati, Augustinianae Familiae dicavit. Sacra professione emissa, in Monasterio Ariminensi S. Ioannis Evangelistae locatus est, ut ibi ad bonas Artes informaretur. Ac peracri ipse ingenio, et majora semper addiscendi cupiditate agitatus, Hispanias adeundi anno 1594, vel ut alii scribunt, anno 1596 a superioribus potestatem obtinuit. Ibi celeberrimas illas Academias, Salmaticensem praecipue, ac Complutensem, septem annorum spatio frequentans, tam magnifice sacras litteras apprehendit, ut non timuerit cum doctissimis Magistris congredi, Toleti, et Compluti disciplinis, quas didicerat egregie ac felicissime propugnatis. Quantum in Hispanicis Academiis Fortunatus profecerit idem ipse aperit in Epistola ad Collegium Salmaticense Romae data VIII Kal. aprilis 1625 his verbis: Nam si quid in me ingenii aliquando fuit aut Sacrae Theologiae gustus, sive Sacrarum Literarum cognitio Hispanis Academiis Complutensi praesertim et Salmantinae cuncta me debere profiteor. Praefixa [pag. 160] est ista Epistola libro primo Myrotheciorum. In Italiam reversus, magnum se Theologum ostendit, dum Veronae, Perusii, Recineti, et Maceratae sacram docuit Theologiam. Et quia Hebraicam Graecamque linguas optime quoque callebat, nedum Romae sacras Literas et Patavii Hebraicas tradidit, sed Venetiis pariter Sacra Biblia anno 1609, edidit in plures linguas conversa, duobus voluminibus comprehensa, quae Cardinali Scipioni Burghesio dicavit. Fallitur proinde Ianus Nicius Erythreus, qui illa esserit Paulo V Pontifici Maximo nuncupata. Dum istis Venetiis incumberet, sui in Sedem Apostolicam obsequii magnum praebuit argumentum; nam cum Zacharias et Hieronymus Condulmerii Nobiles Veneti, quorum familiari consuetudine fruebatur, operam suam obtulissent, ut ab inclyto Senatu in locum demortui, Reipublicae Theologi, pingui stipendio subrogaretur, renuit ipse tam benevolis et potentibus Patronis morem gerere, eam asserens causam, quod nempe religioso homine indignum putaret, "ei succedere, verba sunt memorati Iani Nicii Erytraei, qui tantum suis scriptis dedisset Reipublicae Christianae damnum ac malum". Cum vero non minus eloquentia, quam eruditione praestaret, insigniores Italiae Civitates ipsum e suggestu declamantem audire voluerunt; quarum optimae de ipso conceptae opinioni ita fecit satis, ut ubique Nominis sui famam reliquerit immortalem. Inter caeteras, Bononia Scientiarum Mater ostendit, quo loco Scacchum nostrum haberet. Concionator deputatus erat qui in solemni quadam supplicatione Populum ad actus salutares excitaret. Triginta tunc Bononiae celebrioris nominis Concionatores numerabantur. Istis omnibus Scacchus ab Illustrissimo Senatu praelatus est. Neque ibi perstitit Bononiae in Scacchi doctrinam veneratio. Obierat doctissimus Comes Ulysses Aldobrandinus, nondum imposita extrema manu posterioribus quatuor Libris de Animalibus exanguibus, qui Senatui Bononiensi dicandi erant. Scaccho idem Senatus commissit, ut egregium Opus et absolveret et limaret. Quod quidem pro dignitate adimplevit. Longe itaque lateque Fortunati Scacchi nomine personante, Urbanus VIII Pont. Max. Literarum et Literatorum Cultor et Patronus Fortunatum Scacchum Maceratae Sacras Literas publice docentem, nihilque de sua assumptione cogitantem, ad Urbem an. 1624 accedere iussit, ipsumque pro Fulgentio Galluccio ad Episcopatum Bojanensem designato, Sacrario suo Apostolico die 23 februarii praefecit. Quindecim annis praeclaram istam Praefecturam administravit, magna suae probitatis laude, nec minori Urbis acclamatione. Anno 1628 inter Consultores S. Congregationis pro correctione Martyrologii et Breviarii Romani ascitus, eruditas Animadversiones in acta eiusdem S. Congregationis exaravit. Verum tot gravissimae Romae Curiae non ita magnam Scacchi mentem occupabant, quin toti literario Orbi simul consuleret, pluribus in lucem datis Sacrae, prophanaeque Eruditionis Monumentis; tunc enim publici iuris fecit admirabiles primos tres libros Myrotheciorum et primum de Cultu et Veneratione Servorum Dei. Dum autem ad laudatorum Operum perfectionem reliquos Libros Typis excudere cogitabat, Romae discedere et Sacrarii Pontificji Praefectura se abdicare sive infirma valetudine, qua diu afficiebatur, sive aliquorum Aulicorum arte, qui alium in eum honoris locum attrahere satagebant, anno 1639 coactus, Fanum se recepit, ubi, male affectae senectutis, ac crudelis morbi oculorum, quorum lumine ex parte captus remansit, molestiis per quatuor annos patientissime toleratis, obiit die prima Augusti 1643 septuagenario major. Sepultus est in Ecclesia S. Luciae sui Ordinis, multis, quae acquisiverat, bonis Conventui Fanensi ex testamento relictis, cui etiam vivens amoris [pag. 161] sui significationes dederat, dum quartam Claustri partem cum Superioribus habitationibus costrui suis expensis curavit. Opera vero eius quae conscripsit sunt sequentia:

1. Sacra Biblia, vulgata Editione. Transl. ex Hebraeo Sanctis Pagnini. Transl. Romana ex septuag. ex Chaldaicae Paraphrasis. Tnansl. congesta Fratris Fortunati Fanensis Ordinis Erem. S. Augustini studio et labore... Tribus distincta partibus. Venetiis apud Antonium Pinellum MDCIX. Vol. 2 in fol.

2. Sacrorum Elaeochrismaton Myrothecium Sacroprofanum in quo ex antiquis Graecis ac Latinis scriptoribus quidquid ad nomina, antiquitatem, usum et abusum, ex sacris habetur litteris dilucide explicatur. Romae, apud Haeredem Bartholomaei Zannetti MDCXXV, in 4, et Hagae Comitum, 1725. I Vol., in fol.

3. Sacrorum Elaeo-chrismaton Myrothecium secundum in quo explicantur compositio et usus unguenti a Deo instituti ad consecrationem Sacerdotum, altarium, tabernaculi, et omnium Mosaicorum utensilium nec non horum utensilium formae. Romae apud Haeredem Bartholomaei Zannetti 1627, in 4.

4. Elaeo-Chrismaton Myrothecium tertium, quod inscribitur De Israelitici Regis inauguratione in quo exhibentur Reipublicae Israeliticae Ordines tam senatoriales quam militares, inaugurationis pompae, adorationes, acclamationes, et reliqua in Regis constitutione apud Hebraeos fieri solita. Romae, ex Typographia Vitalis Moscardi, 1637 in 4. Hoc Myrothecium cum superioribus duobus prodiit, Amstel. apud Franc. Alman. 1701 in fol., et postea an. 1710, non quidem noviter impr., sed tantum novo frontispicio, apud Petrum de Coup. In Bibliotheca Angelica habetur originale in cod. 454 (D. 6. 2) ex quo deprompta fuit, at valde mutata prima editio. Codici praeficitur haec nota: questo è il primo originale di questo 3 tomo di Monsignor Fra Fortunato Scacchi, Sacrista di N. S., et se bene dentro si trova rigato et quasi tutto cancellato, sono linee che faceva lo scrittore quando ne fece la seconda copia, per cognoscere quello ch'era trascritto, ateso la mutatione dell'ordine et transpositione delle cose, il che dovrassi avertire da quelli che manegiaranno questo libro. La copia manuscritta del 2 tomo l'hebbe il Sig. Cardinal Biscia. La copia del primo tomo si perse. In ipsa Bibl. Angelica in cod. 455 (D. 6. 3.) habetur eiusdem Myroth. tertii aliud exemplar, non integre cum priori concordans. (Cfr. Narducci, Cat. Cod. Mss. Biblioth. Aug. Romae, 1893, pag. 209). Volumina edita secum portant cupra incisa permulta.

5. Sacrorum Elaeo-crismaton Myrothecium Quartum, quod inscribitur: De Nuptiis. Cod. 456 (D. 6. 4) Chart. in 4, ff. 294, Bibl. Angelicae. Ex hoc quarto libro insignem locum exscripsit et adduxit Io. Bapt. Laurus in Commentario de Annulo Deiparae Perusiae adservato. Col. Agripp. 1626, p. 166, recitante Ossinger in Bibl. Augustiniana, pag. 807.

6. Sacrorum Elaeochrismaton Myrothecium Quintum, quod inscribitur: De oleo, et Unguento Iesu Christi Redemptoris in sepulcro. Opus ex latebris nunc primum erutum. Cod. 457 (D. 6. 5) in 4, Chart. pagg. 318, Biblioth. Angelicae. Hujus quinti Myrothecii nulla ap. Ossingerum fit mentio. (Cfr. Narducci l. c., p. 210).

7. Prediche e Discorsi sopra gli Evangelii. Roma, Francesco Corbelletti, 1636 in 4.

8. De cultu et veneratione servorum Dei Liber I qui est de notis et signis sanctitatis Beatificandorum et Canonizandorum. Romae ex Typ. Vitalis Mascardi, 1639,1 vol. in 4.

9. Tractatus de Martyrio. Liber II de cultu et veneratione Sanctorum. Cod. 453 (D. 6. 1). [pag. 162] Chart. in 4, pagg. 472. Biblioth. Angelicae.

10. De natura, quidditate, de inquisitione, antiquitate, cultu et de quibusdam aliis annexis ad Beatificationem et Sanctificationem spectantibus, opus in sex sectiones divisum. Liber III de cultu et veneratione Sanctorum. Cod. 363 (D. 1. 9) Chart. in 4, ff. 177 Biblioth. Angelicae.

11. De Canonizatione Sanctorum Liber IV. In quo quidquid ad iudicum directionem, tam Ordinariorum, quam delegatorum, et subdelegatorum, ad theoricam et praxim processuum in causis servorum Dei requiritur quantum fieri potest dilucide explicatur. Opus in novem sectiones divisum. Cod. 366 (D. 1. 12) Chart. in 4, ff. 272 Biblioth. Angelicae.

12. De Canonizatione Sanctorum Lib. V. qui est de Titulis honorariis primitivae Ecclesiae. Opus sane necessarium praesertim iis, qui Servorum ac Famulorum Dei acta ad Beatificationis et Canonizationis effectum expendunt. Opus in septem sectiones divisum. Cod. 364 (D. 1. 10) Chart. in 4, pagg. 252 Bibliot. Angelicae. In fine est index aliarum quatuor sectionum, quae in praesenti codice desiderantur. (Cfr. Narducci l. c., pag. 180).

13. De canonizatione Sanctorum Liber VI. In quo agitur de diffinitione, antiquitate Canonizationis; de his qui in Ecclesia sunt Canonizandi; de auctoritate et forma Canonizationis, et de privilegiis, quae Canonizationem subsecuntur. Opus in septem sectiones divisum. Cod. 365 (D. 1. 11.) Chart. in 4, c. 139 (Cfr. Narducci l. c.). Hujusmodi codices de Canonizatione Sanctorum Bibliothecae Angelicae donati fuere ab E.mo D. Petro Otthobono Veneto, S. R. E. Card.li et Episcopo Sabinen. an. 1682 die 6 Febr. uti legitur in fronte Cod. 366 et 453, in nota scripta a Fr. Io. Sabbatini.

14. Risposta alle dieciannove propositioni sottoscritte dalli sette Teologi Veneti. Cod. 530, Bibl. Trivulzianae, auctogr. (Cfr. Porro, Cat. eiusdem Bibl., p. 401).

15. Acta in S. C. Rituum pro correctione Martyrologii ac Brevarii Rom., cum adnot.us M. Fortun. Scacchi Ord. Erem. S. August. et Praefecti Sacrarii Ap., collecta a F. P. Vicecom. Mediol.

16. Animadversiones in Martyrologium Ramanum. Hi Fr. Scacchi duo postremi labores ab Ossinger non recensentur et extant in Bibliot. Ang. Cod. 1107 (S. 3. 2) Chart. in 4, pagg. 256. (Cfr. Narducci l. c. et Chronistoria de Apostolico Sacrario Angeli Rocca, Romae 1719 Tomo I, p. 357 et seq. ex quibus eius vitae enarrationem accepimus; Lanteri, Postr. Saec. Sex Rel. Aug., Tom. II, p. 270; eiusdem, Eremi Sacr. Aug., Part. I, pag. 221; Ossinger, Biblioth. Aug., p. 802; Lopez, Additam. ad Crus. Monast., Tom. II, p. 168; Hurter, Nomenclator Lit., Oeniponti 1907, Tom. III, col. 1071; Du Pin, Biographie Un. XLI, I et seq., qui suam crisin ita absolvit. "Les ouvrages de cet Auteur sont plein d'erudition et de recherches curieuses. Il avoit bien étudié les Auteurs Ecclesiàstiques et les prophanes. Il scavoit parfaitement la Langue Hebraique. Il écrivoit bien en Latin, et est assez éloquent dans ses sermons et subtil dans ses Questions de Theologie. Il ainsi joint des Etudes tout à fait differentes et qui semplent presque incompatibles dans un même sujet"; Leo Allatius in Apibus Urbanis, p. 110 et seqq.; Feller; Le Long.; Clericus in Bibliothèque choisie XX, pp. 316-324, ubi eruditionem, iudicium, diligentiam auctoris laudat, meliorem tamen diligentiam in eius operibus desiderans; Le Journal des Savants, 1703, p. 531 et seqq.; Acta Erudit. Lipsiae (1702) p. 344; Moreri, T. V, p. 292; Herrera in suo Alph. August., T. I, p. 258; Tiraboschi, Stor. della Lett. Ital., ed Veneta 1824, Vol. VIII, p. 157. [pag. 163] Iulius Porro tandem in citato Catalogo Cod. Mss. Bibl. Trivulzianae, Torino, 1884, p. 401, opere recensito: Risposta alle dieciannove Proposizioni sottoscritte dalli sette Teologi Veneti, de quo N. 14, ita prosequitur: "Nella Bibl. del Card. Imperiali a pag. 446 sono registrate due opere di questo frate; ma non già la presente. Ho veduto una grossa raccolta di opuscoli riguardanti questo interdetto, ma la presente opera non vi era, perciò è probabile che sia inedita".

Scalabonio Fr. Laurentius, Ravennas, S. Theol. Mag., a nostris Scriptoribus dictus "vir doctus, religiosus, pius, atque integritate vitae praefulgens" celeberrimus extitit etiam concionator, consultor S. officii nec non poeta ut eiusdem opera testantur. Anno 1614 interfuit ut Provincialis suae Romandiolae provinciae capitulo gen. Romae habito sicut edstitit alio gen. capitulo an. 1620 in qua electus fuit Prior eiusdem Capituli. Adfuit etiam altero Romano gener. capitulo anno 1630 ut Definitor ex gratia et ab hoc anno usque ad an. 1633 conventui S. Augustini de Urbe praefuit. Obiit Ravennae die 13 iunii 1649 aetatis suae 85. Eximiam ipsius doctrinam atque pietatem, opera, quae praelo mandavit, loculenter ostendunt, quae nimirum sunt:

1. Affettuosi colloqui dell'anima fedele, (cioè) apostrofationi alle membra ferite del Signore et a' strumenti della di lui passione. Bologna, 1609 in 12. Recusum postea Ravennae cum additamentis nonnullorum soliloquiorum.

2. Il Monte Sina (cioè) dell'oratione mentale. Bologna, 1616, in 8.

3. Moralia in Passionem D. N. Iesu Christi, quibus multae dilucitantur materiae. Ravennae 1620 et an. 1625 apud Impressores Archiep., vol. 2, in 4.

4. Septenarium harmonicum, nempe, de septem verbis Domini in cruce, cum tribus aliis opusculis. Ravennae 1628, in 8.

5. Lectulus Salomonis, hoc est, opus de praecipuis B. M. Virginis doloribus ac gaudis, in duas partes divisum. Ravennae 1629, in 4.

6. Plantus Beatissimae Virg. Mariae super Natum suum Crucifixum, mortuum, sepulturaque datum. Ibidem, 1629.

7. Corona delli XII Apostoli, dove si tratta del Simbolo della fede. Ravenna 1629, in 12.

8. Septem Psalmi spirituales et devoti in laudem et venerationem Beatissimae Deiparae recitandi. Ravennae 1640.

9. Marianum decus sive Epitotorum, laudum, et encomiorum quibus S. Patres, doctores etc. Deiparam Virg. Mariam honestarunt enarratio. Ravennae 1640, fol.

10. Mysticus caelestis sponsi thalamus sive ornamenta et praeparationes fidelis populi ad suscipiendum pie devoteque Christum in eius Natali Sanctissimo. Ravennae 1640, in fol. (Cfr. Rosenthal, catal., 195, n. 1583).

11. Corona spiritualis, id est, Cantica etc. diversorum Auctorum in laudem Deiparae Virginis. Ravennae 1641.

12. Cornucopia morale, cioè pietose Rime... intorno alla creazione e riparazione del mondo e penitenza del peccatore, divise in quattro canti. In Ravenna, per gli stampatori Camerali, in 8.

13. Litanie della Madonna Santissima explicate in 8.a rima.., per sua devozione: e vi si aggiunge similmente esposto l'inno: O gloriosa Domina con l'antifona: Regina coeli e Sub tuum praesidium. In Ravenna, per gli Stamp. Camerali, 1641 in 8. (Cfr. Cinelli, Bibl. Volante, T. IV, p. 214.

14. Supplicatio peccatoris ad B. Virginem Mariam. Ravennae, 1641.

15. Speculum Morale Sanctorum sive sermones super vitas Sanctorum pro lectione ad Religiosorum mensam. Ravennae, 1645, in 4. [pag. 164]

16. Hortus praedicantium, id est, Conceptus morales, annotationes, paraphrases in Evangelia et epistolas totius Quadragesimae.

17. Sacri praeconis licentia (hoc est) de humanioribus litteris a catholico Concionatore adhibendis in suo sermone sacro.

18. Settimana Spirituale, et tandem: Sacri affetti, et Linguae cordis.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 25; Elssius, p. 427; Torelli, T. V, p. 132; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 21; Ossinger, p. 808, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 329, nec non Analecta August. Vol. X, pp. 313, 316, 445).

Scalabrella Fr. Bartolomaeus, piissimus Provinciae Romanae Alumnus, vixit saec. XIX, atque paroeciam S. Nicolai Fulginei diutissime ac difficillimis temporibus sanctissime rexit. Scripsit: Cenno biografico di S. Gaetano Tiene edito in ephemeride: La Campana di S. Pietro, Roma, n. 46, 12 Agosto 1876.

Scalabrella Fr. Daniel, primam lucem aspexit Onani in Dioec. Aquaependent. die 27 septembris 1877, Ordini nostro se addixit die 15 iul. 1894 ac sacrum Presbyteratus ordinem suscepit die 21 dec. 1901. Anno insequenti in Americam Sept. ire iussus, per annos duodecim animarum ministerio assiduam operam impendit in nostra paroecia M. V. de Bono Consilio Philadelphiae; quod postea pari zelo usque ad mortem praestitit in alia Ordinis paroecia apud Mechanicville. Fuit Prov. Romanae optimus alumnus, spectataeque probitatis e vita cessit die 15 octobris 1918. Edidit: Carmina in ecclesiae Divi Pauli Apostoli dedicatione. Mechanicville, N. Y. pridie idus octobris 1917. (Cfr. An. Aug., Vol. VII, p. 486).

de Scarperia Fr. Augustinus, filius Naddi de familia Lotini, ortum habuit prima medietate saec. XIV. Augustiniana Regula protessa, videtur illum suam educationem tum spiritualem cum intellectivam efformasse Florentiae in nostro S. Spiritus coenobio. An. 1384 instituitur a superioribus Ordinis, Prior nostri Conventus Lucani, et ex eo quod erat praedicator, certe non infimi subsellii, Generalis Bartholomaeus Venetus, cum esset Lucae illi sequentes concessit gratias, quas ipsissimis verbis Generalis refero: "Die XIIII septembris 1385. Fecimus fratrem Augustinum Naddi de Scarperia conventualem in nostro conventu de Scarperia ab omnibus obedienciis eum eximentes de nostra gratia speciali, a qua conventualitate nullus officialis Ordinis nobis inferior, possit eum amovere nisi, quod absit, propter sua patentia demerita. Item si vocatus sponte ad aliquem ordinis nostri conventum ad predicandum accesserit, quandiu quotiescumque et in quocumque loco in dicto predicationis officio manserit, ipsum conventualem ibidem preficimus; neque ob hoc privatur dicta conventualite conventus Scarparie quotiescumque eum (sic) ad ipsum conventum suum reversus fuerit. Item quod possit ad nos venire ubicumque pro tempore contigerit nos morari. Item quod possit uti stupis et balneis et equitare cum uno socio. (Cfr. Reg. Dd. 2, f. 57v)". An. 1387 Definitores suae provinciae in capitulo de Sancto Miniate illum elegerunt in Priorem conventus Petrae Sanctae, sed ipse statim renuntiavit; quam renuntiationem idem Generalis acceptavit sub die IX augusti eiusdem an. 1387. Eodem autem die "fecimus predicatorem. (sunt verba eiusdem Generalis) in conventu Petre Sancte fratrem Augustinum Lotini de Scarparia tam pro toto anni circulo quam pro tempore quadragesimae. Revocantes et annullantes omnem aliam institutionem predicatoris in dicto conventu factam per [pag. 165] quemcumque citra nos; volentes ut in dicto conventu in omnibus pertractari debeat prout in eodem conventu alii predicatores communiter tractari consueverunt. (Cfr. Reg. Dd. 3, f. 39)". Fuit igitur Augustinus noster alienus ab honoribus, humilis, verbi Dei praedicator, et domus Dei zelator. Videtur illum hanc mortalem vitam reliquisse non multo post. Ex documentis allatis evidenter apparet personam Fr. Augustini de Scarperia clare esse definitam; tamen percelebris scriptor Dominicus Manni in Notizie intorno al traduttore de' Sermone appellati di S. Agostino, de quibus infra, his sermonibus in sua editione Florentina an. 1730 praemissae, illum confundit cum Magistro Augustino de Florentia, qui etiam fuit Augustinianus, obiitque an. 1340, cuius persona est omnino diversa. Corrigendus est igitur manifestus error Manni, qui certe ex carentia documentorum, involuntarie erravit. Quod attinet ad ea quae scripsit Fr. Augustinus de Scarperia, neminem pigeat si hic referam quae ipse ego italice de illis scripsi in nostra ephemeride, cui titulus: Bollettino Storico Agostiniano, anno II, pp. 17-19 et 41-46. En igitur quae inibi prostant:

1. Gli ammaestrevoli Sermoni di Messere Santo Augustino recati di latino in volgare dal Reverendiximo et divoto religioso frate Agostino della Scarperia dell'Ordine dei frati Romitani a divotione et chonsolatione d'alquanti divoti giovani ecc. E' questa l'intestazione del cod. 25 del pluteo 27 della Biblioteca Laurenziana di Firenze. Il cod. è del sec. XV, come quasi tutti gli altri che sarò per noverare, appartenne a Girolamo d'Adovardo di Cipriano Giachinolfi, seduto tra' Priori nel 1474, e servì per l'edizione dei medesimi, fatta in Bologna dai fratelli Masi nel 1818 in 8, con l'assistenza del Prof. Luigi Muzzi, la quale, secondo quanto afferma lo Zambrini (Le Opere volgari a stampa, 4.a ediz. Bologna, Zanichelli, 1884, col. 7) "riuscì accuratissima sopra quante altre se ne fecero per lo passato". Ma altra pregevolissima edizione ne aveva già procurata Domenico Maria Manni, in Firenze, 1731 in 4, "che adornolla (così Gaetano Poggiali, Serie del Testi di lingua stampati che si citano nel Vocab. della Crusca, Livorno, 1813, p. 6) di un'erudita prefazione, in cui dice di averla formata sopra un testo a penna allora de' Guadagni, oggi presso di noi, non avendo fatto uso alcuno dell'edizione di Firenze del 1493 pel Miscomini in 4, benchè in Firenze allora se ne facesse nell'anno stesso per Francesco di Dino pure in 4, sconosciuta al Manni e ad altri Bibliografi, forse per la sua rarità, esistenti amendue nella nostra Biblioteca; ed è notabile come queste edizioni non contengono che soli XIX Sermoni, mancandovi quello che nell'impressione del Manni è il XVIII di misericordia de' Poveri, anzi dalla tavola di essi non ne compariscono che XVIII, perchè il primo è confuso col Proemio, di che il Manni non fa alcun cenno. Quattro sono i testi a penna di questo elegantissimo volgarizzamento che presso noi si conservano, i primi tre de' quali, segnati co' numeri 52, 53 e 54 appartenevano già alla famiglia Guadagni, alla quale erano pervenuti da quella di Piero del Nero per ragione di eredità. Fra questi, quello di cui crediamo si servisse il Manni, è segnato col n. 54, scritto nei sec. XIV, il quale abbraccia ancora altre opere ascetiche, fra le quali vi sono due altri sermoni attribuiti al Santo senza nome di volgarizzatore, uno de' quali tratta della miseria di nostra vita, l'altro dimostra come tutti noi dobbiamo morire. (Ritengo che questo codice sia ora il Riccardiano 1345). Ci fa poi specie come il Manni non abbia sopra di ciò detto cosa alcuna; e maggiore si è la nostra sorpresa in vedere che egli non abbia [pag. 166] fatto menzione degli altri due codici, che in quel tempo dovevano pur essere uniti a quello di cui egli si valse. Or dunque quello segnato col n. 52 (e questo credo che sia l'odierno Riccardiano 1313, oppure l'altro segnato col n. 1376) scritto ottimamente in carta verso la fine del sec. XIV, oltre ai XX Sermoni indicati, altri due ne contiene, uno della morte, l'altro della vanità e miseria di questo mondo, i quali essendo uniti agli altri è credibile che sieno dello stesso Volgarizzatore, e a giudizio nostro meriterebbero di vedere la pubblica luce ugualmente che i primi venti. Quello però della morte di questo stesso volgarizzatore fu pubblicato in 4, senza data, con la figura del santo incisa in legno, sul cadere del sec. XV e l'edizione sembra fiorentina. (Il Gamba ed il Molini, Codici mss. Ital. della Palatina, Firenze. 1833, in 8. e 24., dicono: che è certamente di Francesco di Dino, giacchè è fatta sugli stessi caratteri de' Sermoni di S. Agostino stampato dallo stesso nel 1493, ed ha sul frontespizio la medesima figura in legno). Avvertasi inoltre come il presente è affatto diverso da quello sullo stesso argomento, che è il ventesimo degli stampati col titolo: Sermone di allegrezza. Il testo poi del cod. n. 53, scritto parte su carta e parte su pergamena, sul principio del sec. XV, contiene varie opere, cominciandosi però dai Sermoni, alcuni de' quali sono diversamente collocati, e sono in maggior numero degli stampati: fra i medesimi avvenne due sulla Natività di N. S. Gesù Cristo e uno della Povertà, i quali non leggonsi nella edizione del 1731. Il quarto Testo è scritto in pergamena sul cadere del sec. XIV in foglio, ed è unito al volgarizzamento del Pastorale, e del Dialogo di S. Gregorio, contenendo sermoni XXI, fra quali evvi quello della Speranza, similmente inedito". Anco il cod. 1405 (P. I, 12) della Biblioteca Riccardiana, contiene questi Sermoni, ma in n. di 21, l'ultimo dei quali è Di digiuni e di elemosine, come pure i cod. 1313 e 1376, oltre i citati, anche un altro Del Giudizio. E gli stessi Sermoni son pur contenuti in altri codici, parte miscell., anepigrafici ed adespoti, della stessa Biblioteca Riccardiana e sono i seguenti N.ri 1290, tra le carte 33a-88b; 1302 (P. III, 1) cc.128a-147b; 1318 (P. I. 9) cc. 47a-105b; l323 (P. I. 14) cc. 1a-29a; 1329, cc. 1a-22b dove leggesi: "scripto per me Michele di Sictij del Buonconsiglio Sitij, 1459", ed a pag. 138: "Fu di Nicola Bargiacchi"; 1334, cc. 2a-27a; 1409 (P. I. 11); 1416; 1429, cc. 1a-56a; 1624; 1625; 1635; 1657; 1672; 1680, e 1696 (P. I. 15) tra le cc. 1a-44a nel quale a tergo della guardia anteriore, figurato a penna e colori, vi è S. Agostino in atto di sermonare ai suoi frati; e dopo il XX sermone (c. 42b) segue subito il XXI Sermone in onorem asunzionis Sancte Marie. "Sapiendo, o fratelli charissimi". Altri codici nella stessa Firenze hanno i medesimi Sermoni volgarizzati, e cioè i cod. 4 (116. E. 5. 1. 20) tra le cc. 51a-75b, e 30 (331 E. 5. 1. 24) tra le cc. 1-41, della Palatina; il codice XVIII tra i Biscioniani della Leopoldina; il cod. CXVIII tra i Gaddiani reliqui della Laurenziana: inoltre il cod. 36 in 4 della Bibl. Chigiana, oggi nella Vaticana; il cod. XII. F. 8 della Biblioteca Nazionale di Napoli; il cod. 401 della Biblioteca Trivulziana, che ha XXI Sermoni, l'ultimo de' quali è De Conscientia che è tra gli inediti; ed altri sono ancora in altre biblioteche che per amore di brevità tralascio di enumerare.

2. Il Libro del Soliloquio di S. Agostino in volgare, tradotto, secondo alcuni biofili, dallo stesso frate Agostino dalla Scarperia. L'Argelati, Biblioteca de' Volgarizzatori, T. I, p. 22, e il Paitoni, Bibliot. degli Autori antichi greci e latini volgarizzati, Venezia, 1766, T. I, p. 28, dicono soltanto che il volgarizzatore [pag. 167] dei Soliloqui fu un frate Agostiniano Anonimo. Uno dei migliori codici, che contengono questo libro veramente aureo, è il numero 1379 della Biblioteca Riccardiana, della fine del sec. XIV, membr. ben conservato, di bella ed intellibigile scrittura, ed è diviso in 34 capitoli e comincia: "Impercio che fra tutti i devoti libri che si truovano, lo libro de' Soliloquij de Santo Agostino mi pare di singolare divotione io ò pensato di volgarizzarlo accio che di così santa et utile opera possano ricevere utilità le divote persone che non sono grammatici. Ma perchè il detto libro fu fatto da Santo Agostino orando e contemplando, et solo con solo Dio in segreto parlando, onde soliloquio, parlare con solo Dio è chiamato, conviensi a chi ne vuole parlare et sentire sapore et utilità, havere monditia et purità et pace di mente ecc."; finisce: "et solo li giusti entrano per essa". Altro bellissimo codice è il n. XV del Plut. XXVII della Biblioteca Laurenziana il quale, tra le pp. 80-101, contiene gli stessi Soliloqui dopo i Sermoni di S. Agostino, e tra le pp. 101-108 la Vita dello stesso Santo, pure in volgare. Gli stessi Soliloqui son pure contenuti, dopo i medesimi Sermoni, nel cod. XCV del Plut. LXXXIX della stessa Biblioteca; nel cod. XVIII della Leopoldina tra i Biscioniani e nel cod. CXVIII della stessa Biblioteca; nel cod. 103 C. 3 della Nazionale di Firenze e nei codici 1302, 1320, 1378, 1379, 1425, 1432, 1635, 1756, 1775 e 1333 della Riccardiana; il cod. 1635 oltre i Sermoni ed i Soliloqui ha pure il Libro della vita contemplativa pure di S. Agostino e forse dello stesso volgarizzatore. Questo libro è diviso in sei trattati: "Il 1.o è dell'unità e Trinità di Dio; il 2.o della Città celestiale ch'egli chiama Jerusalem; il 3.o come l'anima diventa fervente di Dio contemplando e sale più alto; il 4.o fa l'anima amante acciocchè Cristo solamente possa amare; nel 5.o l'uomo pieno di sanctitade piagne etc.; nel 6.o che si deve amare le cose che sono di sopra e non quelle che sono di sotto". "Il cod. CXVIII della Biblioteca Laurenziana tra i Gaddiani reliqui, oltre i Sermoni, contiene pure i Soliloqui, ma questi nel presente codice sono divisi in XXXV capitoli, mentre il codice CXIX li ha divisi in XXXIV, come si trovano in quasi tutti gli altri codici. Due buoni codici de' Soliloqui son pure i Palatini 16 (E. 5. 8. 6) e 28 (134. E. 5. 8. 46) della Nazionale di Firenze. Si trovano ancora in molte altre Biblioteche; ma andremmo troppo per le lunghe se volessimo enunciare e descrivere tutti i codici che li contengono. Ci limiteremo perciò a segnalarne le più interessanti edizioni. La 1.a è quella di Venezia, per Mattheo di Codeca da Parma, s. a., edizione del sec. XV in 8. Gli stessi, - Milano - 1480 - in 4". Edizione tanto rara che sfuggì all'Orlandi, al Maittaire ed al Sassi (Histor. Letterario- Typograf. Mediolanen. i quali non ne fecero alcun cenno. Essere essa eleganlissima in fatto di lingua si raccoglie da questo, che lo Zeno, a cui ne apparteneva una copia, dice T. II, p. 468 che "è forse la medesima citata nel Vocabolario della Crusca". Porta unito un Trattato dell'arte di ben morire del Cardinal di Fermo, Domenico Capranica, di data posteriore. Il Paitoni dice ancora che il Mazzuchelli glie ne segnalò un altro esemplare, a cui andava unita una traduzione ms. con questo titolo: "Incomincia il specchio de peccatori del padre nostro Santo Augustino Vescovo Hyponese" di carte 18, con alcune altre orazioni del medesimo Santo in volgare. Fu edito per la prima volta - Venetiis per Bernardinum Venetum, Anno Dm. 1498, die primo Iunii; e poi a cura di Ugo Antonio Amico, Bologna, G. Romagnoli, 1866, in 8. L'Amico credette l'opuscolo inedito. Gli stessi Soliloqui con i Dieci gradi per li quali l'huomo che gliha vine avera perfectione. [pag. 168] Impressi in Firenze adì X di Novembre MLXXXI, in 4. In questa ristampa, simigliantissima alla precedente, è agevole a ravvisarsi che nella data manca il CCCC. Gli stessi coi Dieci gradi (s. l. e t.). In fine si legge: "Finiti e soliloquii de Sancto Agostino Et e dieci gradi per li quali l'huomo che gliha viene a perfectione. Adì XX de gnogno (sic) MCCCCLXXXVIIII" (Hain, 2017, e Pellechet, 1522). Gli stessi con i soliti Dieci gradi, Firenzes. s. e t., 1891, in 4, il cui testo è da preferirsi all'edizione del 1480, offrendo in genere lezioni assai migliori. Soliloqui et Manuale di S. Agostino, Milano per Leonardo Pachel, 1491, in 8. A proposito di questa edizione il Sassi (l. c.) afferma di averne avuto presso di se un esemplare "in bellissimo carattere piuttosto grande senza titolo, senza numerazione di pagina ecc. Non ha neppure il nome del traduttore, pare però essere stato uno dell'Ordine di S. Agostino, chiamandolo padre nostro". Furono poi ristampati in Venetia per Mattheo di Codecha da Parma adì XV di Zenaro, 1494, in 8; in Firenze, 1495 per S. P. (da) Pescia in 8. (Copinger. n. 753) - S. l. (Firenze coi caratteri del Morgiani) a dì XX di Giugno 1499 in 4. Inc.: Soliloqui del Divo padre Sancto Agostino, ed è una bellissima edizione. Tralascio altre edizioni di poco conto e soltanto accenno a quella di Verona, Bernardi 1830, in 12, qualificata dallo Zambrini nel l. c. per accuratissima, eseguita dall'ab. Zanotti, il quale però non parla del traduttore, dice di aver collazionato il testo coi codici Riccardiani 1482, 1425 e con un terzo della Biblioteca Gianfilippi di Verona del secolo XIV, ed omise il Manuale. Non meno accurata è pur quella di Parma, Fiaccadori 1838 in 16, e quella eseguita dall'ab. Adamo Rossi, secondo un codice della Biblioteca di Perugia ed è tra le quattordici scritture italiane. Per un'altra edizione non dovrebbe trascurarsi di collezionare il testo col bel cod. 1778 della Biblioteca dell' Università di Bologna che è del sec. XIV. V'ha notato in ultimo che spesso coi Soliloqui va unito il Manuale, pur attribuito a S. Agostino, tradotto certamente da un religioso dell'Ordine Eremitano dello stesso Santo; ma non saprei affermare se questi sia lo stesso fr. Agostino da Scarperia, quantunque sia scritto con lo stesso aureo stile dei Sermoni e dei Soliloqui. Lo stesso deve dirsi del Libro delle celestiali Contemplazioni edito coi Soliloqui ed il Manuale, Parma, Fiaccadori, 1871, il quale è diviso in XXIII capi, e termina: "Finito è il libro delle Celestiali Contemplazioni, fatte dal nostro padre messer santo Agostino, il quale si deve leggere con attenzione e orando". E questa operetta fu tratta da un bel codice membranaceo della Biblioteca Palatina di Parma.

3. La scala dei claustrali, testo a penna inedito, in addietro cosciuto sotto il titolo: Scala di S. Agostino o del Paradiso, edito ed illustrato con note insieme alle operette Della Miseria dell'uomo, al Giardino di consolazione e all'Introduzione alle Virtù di Bono Giamboni dal Dottor Francesco Tassi, Firenze, presso Guglielmo Piatti, 1836, in 8. Dobbiamo dir subito che il Tassi in una erudita dissertazione edita negli Atti dell'Accademla della Crusca, Firenze, Tip. dell'Insegna di Dante, 1829, T. III, pp. 391-414, imprende a dimostrare che la Scala dei Claustrali, o Scala di S. Agostino o del Paradiso in volgare è opera del nostro Fra Agostino dalla Scarperia. Il testo di cui si servì il Tassi per la sua edizione, è quello stesso, secondo la sua affermazione, "del quale si valsero già i compilatori della 2.a impressione del Vocabolario, conforme rilevasi dalla nota 274 riportata a piè della Tavola delle abbreviature degli Autori citati, sopra un codice, che, portando il titolo Scala di S. Agostino o del Paradiso, appartenne a Mons. Piero Dini [pag. 169] Arcivescovo di Fermo, nell'Accademia detto il Pasciuto". Il Tassi lo disse della fine del secolo XIV, di pp. 45, che fu da lui posseduto e che questa operetta non è da confondersi con l'altra dello stesso S. Dottore, la di cui differenza ci vien avvertita da un ottimo volgarizzamento, col titolo: I Dieci Gradi per i quali viene l' uomo a perfezione contenuto nel cod. Laurenziano XCV del Pluteo LXXXIX. Vari sono per verità i trattati ai quali fu data la denominazione di Scala celestiale, Scala cristiana o del Paradiso, ed è celebre quella che, in trenta gradi distinta, fu scritta in greco da S. Giovanni Climaco e translatata in ottimo volgare, secondo leggesi nel codice Riccardiano 1351, dal beato gentile da Fulegno de l'ordine de' frati romiti di Santo Agostino". Vi son poi altre scale o gradini di perfezione attribuiti a diversi, tra le quali una delle più commendevoli è la Scala del Cielo di S. Bernardo. Questa è del tutto diversa da quella che pubblicò l'erudito abate Luigi Rigoli in seguito alle Parafrasi degl'Inni del Capponi quale volgarizzamento di un frate Agostiniano, intitolata Scala di S. Agostino da lui tratta dal cod. Riccardiano 1477, mentre quella di S. Bernardo è nel cod. parimenti Riccardiano N. 1427. E quella detta di S. Agostino, di cui al presente ci occupiamo, secondo i Maurini nell'Appendice al T. VI, p. 163 non è punto del nostro S. Dottore, ma di tal Guido o Guigo, quinto Priore della Certosa Maggiore. Nè è da omettere che il ricordato cod. 1477 della Riccard. ha propriamente per titolo: Libro di S. Agostino, detto scala di quattro gradi, volgarizzato da un suo frate; che questo testo molto si avvicina con quello del Pasciuto, e che questo veniva riconosciuto quasi identico con quello di un codice del celebre P. Mauro Bernardini delle Scuole Pie, che avea per titolo: Ammunizione di S. Agostino, come l' anima de' vacare a Dio, perchè in realtà conteneva una Scala del Paradiso in quattro gradi egualmente distinta, quantunque facesse parte di un elegantissimo Leggendario di Santi, scritto in perg. nel 1462.

L'errore poi, secondo il Tassi, per cui quest'opericciola fu attribuita a S. Agostino, sta in ciò, che l'Autore sì nel principio che nella fine, Agostino si noma, scrivendo nell'introduzione: "Con ciò sia cosa che io Agostino, un die occupato di fatica corporale, subitamente mi si rappresentarono nell'animo quattro gradi ecc."; e nella conclusione: "Ma io temo, o figliola mia, o anima santa, o anima beata, che questo ragionamento, che io Agostino faccio con teco, non ci tenesse troppo, imperocchè quanto più parlassimo di esso, più ne crescerebbe la materia ecc.". Onde copisti e non copisti sotto quel nome di Agostino ravvisarono il santo Vescovo d'Ippona, quando sotto il medesimo, conclude il Tassi, è da riconoscere "il celebre e dotto frate Agostino dalla Scarperia, che fioriva sul declinare della metà del sec. XIV, e che agli eremiti Agostiniani della città nostra lustro grandissimo arrecò e splendore. Nè, a sostegno di tale opinione, poco gioverebbe il detto dal Manni nelle Notizie Intorno al traduttore dei Sermoni... cioè che frate Agostino dalla Scarperia, prese non già a tradurre, ma a parafrasare, ad illustrare ed ampliare varie opere morali di quel Santo Dottore. Il perchè, come vedemmo, essendo il presente trattato una stretta imitazione di quello già composto in latino da Guigo, quinto priore della Certosa Maggiore, e che l'antica comune opinione a S. Agostino ascriveva, non sarebbe perciò improbabile il supporre, che indotto da questa falsa credenza col terso e vago suo stile, un tal trattato ad ampliare, ed a nuovamente ordinare imprendesse". Il Tassi dimostra infine che questa Scala di S. Agostino, o Scala dei quattro gradi o del Paradiso, o Ammunizione di S. Agostino [pag. 170] chiamar si debba, come scrive l'autore della medesima: Scala degli Claustrali. Un altro bel codice della medesima trovasi pure alla Laurenziana di Firenze tra i codici Ashburniani in una miscellanea volgare scritta nel sec. XV, segnata coi N.i 669-600, ove a pag. 183 incomincia la Scala così: "Con ciò sia cosa che io Agostino essendo occupato da fatica d'animo incominciassi a pensare d'alcuna opera spirituale subitamente mi venne nell'animo quattro gradi, cioè iscaglioni spirituali ecc.". Altri due codici col titolo di Scala del Cielo di S. Agostino sono pure in Firenze nella Nazionale tra i codici Palatini 68 (86. E. 5. 8. 63) e 110 (527. E. 5. 10. 71). Il Miola (Le scritture in volgare della Bibliot. Nazionale di Napoli, p. 28), afferma che ivi ne esiste un altro cod. della fine del sec. XIV, segnato V. C. 22 tra le pp. 116-122 già posseduto dal Card. Seripando, e riferendosi allo Zambrini (l.c.), oltre l'ediz. del Rigoli in Parafrasi poetiche degli Inni Breviario di Vincenzo Capponi, Firenze, Brazzini, 1818, in 8, ne accenna ancora un altra dal titolo: Trattato dei quattro gradi spirituali edito insieme al Monte dell'Oratione, Fiorenza, a petitione dell'herede di Giunta, 1528 in 4.

Avvertiamo in ultimo che in tutte queste operette l'ingegno pietoso del nostro frate Agostino, fa come l'ape industre scegliendo fior da fiore di quanto di più utile potè raccogliere da diversi santi Padri e che è degnissimo di studio per la proprietà, efficacia, la grazia delle voci e delle frasi, e vieppiù ancora per l'arte onde rende in volgare l'originale latino, che non è la servile del più dei traduttori del tempo suo, ma la franca e industriosa di chi mostra di intender bene l'una e l'altra lingua".

de Scarperia Fr. Dominicus admodum iuvenis e Scarperia, ubi lucem aspexerat prima medietate saec. XV, Florentiam petivit. Ibidem adolescens peracuti ingenii, optimaeque indolis Augustinianum S. Spiritus coenobium intravit, ibique nutritus est novitius, professus, sacerdos, studens, cursor usque ad magisterium immo totam aetatem suam ibi consumpsit pie, honeste ac laudabiliter vivendo. Die 1 Decembris an. 1461 Baccalaureus (Cfr. Reg. R.mi Guillelmi Becchi Dd. 6 fol. 146 et seq.), inde Magister in S. Theologia et mense Iunii 1470 Provinciae Pisanae Prior Provincialis renunciatus est. Anno 1482 die 22 Martii destinatus fuit ad audiendas confessiones nostrarum Monialium S. Monicae et in chronico mss. fol. 177r Monasterii S. Catharinae apud S. Gaium, acibidem asservato, legitur: "Maestro Domenico dalla Scarperia del medesimo ordine de' frati heremitani di Sancto Agostino per gran divotione aveva questo luogo era tanto acceso di spirituale et sancta dilectione che frequentemente visitava el nostro monasterio presentialmente, con sancte exortationi, per pistola et lectura e questo fu al tempo che era padre spirituale M Franc. d'Ant. fiorentino, nel qual tempo el predetto M Domenico usò l'offitio del padre spirituale a sua consolatione et delle suore, confessando et predicando con molto fervore e amore et reputavasi a gran benefitio, quando poteva in modo alcuno farci piacere in tutto quello fussi stato oportuno et particolarmente nelle cose spirituali; di questo era molto vigilante che non ci mancassi niente; et a nostra consolazione volgarizzò el libro de' Sermoni di San Bernardo abate el quale è appresso di noi, et manchato el prefato M Francesco, detto M Domenico ci providde el R. p. M Andrea da Fivizano". Vir tam praeclarus ad superos evolavit prope octuagenarius saec. XV labente. Valde in vita delectabatur Patrum praesertim S. Bernardi et S. P. Augustini opera evolvere eaque in vulgarem [pag. 171] linguam vertere. An supramemorata versio Sermonum S. Bernardi amplius existat comperire non potui; at existunt aliae versiones, quae sunt apud me in perpulcherrimo codice mss. conventus S. Spiritus Florentini, carth. rotundis caracteribus conscripto, pelle tabulisque compacto, quae sunt:

1. El libro del padre sancto Agostino della gratia et libero arbitrio traducto di latino in volgare, pel venerabile M Domenico dalla Scarperia dell'Ordine de' frati heremitani di Sancto Agostino. Inc.: Per cagione di quelli. Expl.: Frategli, pregate per noi acciocchè temperatamente, pietosamente e giustamente viviamo in questo seculo, aspettando quella beata speranza e manifestatione del Signore Salvatore nostro Gesù Cristo, a cui sia onore e gloria e regno col Padre e collo Spirito Sancto in secula seculorum. Amen. Occupat 118 pag.

2. Inde sequitur: El libro del divo padre nostro Sancto Agostino Vescovo de Iponia del triplicato habitucolo traducto di latino in volgare pel venerabile M Domenico dalla Scarperia ecc. Inc.: Tre sono sotto la mano dello omnipotente Dio habitationi o vero habitacoli. Esplic.: Allora con ardentissimo amore el liberatore loro et di tutti e beni loro datore ameranno et sanza fine et fastidio col clamore del cuore 1'adoreranno Dio onnipotente benignio et misericordioso; Accui è honore et gloria et al presente et per tutti i seculi de seculi. Amen. Occupat 15 pag.

3. Incomincia el libro dell'Aurelio padre Agostino Iponense della Assumptione della Beata Vergine Maria col corpo et colla anima. Incomincia colla solutione et responsione di tutte le cose preclarissima. Prologo. Incip.: Alle interrogationi a me fatte... Esplicit: El quale con Dio padre e Spirito Sancto vive et regna in secula seculorum. Amen. Hic tractatus occupat chart. 8.

4. Incomincia del medesimo padre divo Agostino vescovo d'Iponia uno picholo libricciuolo intitolato scala del paradiso utile et bello. Incip.: Conciosia cosa che uno giorno occupato mi trovassi in nello exercitio delle mani et dello exercitio spirituale dell'huomo... Explic.: Aranno el gaudio el quale già tolto non sarà da loro e la pace in conmutabile. Amen. Occupat chart. 9.

5. Incomincia del padre nostro Sancto Agostino uno trattato intitolato de dodici gradi delle abusioni del seculo, le quali sono poste qui per hordine... Incip.: EI primo grado delle Abusioni del secolo... Explic.: Non vogliamo adunque essere sanza Christo in questo tempo transitorio, acciò che Christo non cominci aassere sanza noi nel futuro. Amen. Occupat chart. 12.

6. Incomincia el libro dell'Aurelio padre Sancto Agostino intitolato de vita christiana scripto alla sorella deducto di latino in volgare pel venerabile Maestro Domenico dalla Scarperia dell'Ordine de frati heremitani di Sancto Agostino. Incip.: Et io peccatore et ultimo insipiente più di tutti... Explic.: Finisce il gratioso libricciuolo del padre nostro Sancto Agostino della vita christiana in nel quale siccome in un perfecto spechio si può risguardare et spechiare ciascuno christiano. Occup. chart. 20.

7. Incomincia la exortatione del padre nostro Sancto Agostino scripto alla sua sorella della observatione della sancta virtù della verginità deducto di latino in volgare dal sopra decto M D. Incip.: Io m'ò fatto cantori et cantatrici et tutte le dilicatezze... Explic.: la donna temente Dio quella sarà laudata. Amen. Qui finisce el prefatio della exortatione del padre sancto Agostino scripto alla sorella della verginità servanda. Occupat chart. 8.

8. Incominciano alcune altre particolari exortationi a lei scripte et prima come si debbono schifare le layche vergini et altre [pag. 172] dompne secolari. Incip.: Io ti priego, cara sorella... Explic.: A me per te sarà dato venia et perdonanza et se persevererrai in sino alla fine sarai salva. Amen. Occupat. chart. 18.

9. Incimincia ellibro dello Aurelio padre Sancto Agostino vescovo et Doctore. Intitolato de disciplina christiana. Traducto di latino in volgare pel venerabile Maestro Domenico della Scarperia de' frati heremitani di sancto Agostino. Incip.: Il sermone divino a noi parlato... Explic.: In questi dua comandamenti tutta la leggie pende et i profeti la quale non si puo mozzare nè dividere. Amen. Occupat chart. 6.

10. Incomincia el proemio del padre Sancto Agostino nel libro dello spirito et dell'anima traducto di latino in volgare. Incip.: Perchè detto e ad me che io conosca me medesimo... Explic.: Et dopo il senso la forza della imagine e concepta la quale è una cosa sublime che cio che di sopra a lui non e altro che ragione. Occupat chart. 25.

11. Sermone di Sancto Agostino nella solempnità della dedicatione della chiesa traducto di latino in volgare. Incip.: Tutte le volte frategli karissimi... Explic.: el quale vive et regna in secula seculorum. Amen. Occupat. pag. 5.

12. Sermone secondo della medesima materia della dedicatione della chiesa. Incip.: Rectamente la solempnità della chiesa... Explic.: A quali beni noi el Signore conduca el quale vive in secula seculorum. Amen. Occupat. pag. 5.

13. Sermone tertio della medesima solempnità della consecratione della chiesa. Incip.: Al beato Apostolo frategli karissimi... Explic.: adunque non permette essere serrato 1'addito al fugiente, el quale e chiostro del padiso al latrone confidente aperse, però da sacri additi non vuole el reo essere chiuso colui el quale vive et regna in secula seculorum. Amen. Occupat pag. 4 cum dimid.

Scerri Fr. Salvator, Melitensis, Sacrae Theol. Mag., qui laudabiliter praefuit suae Melitensi provinciae, et an. 1858 erat in Mathilicensi Seminario theologiae tum dogmaticae cum moralis professor. Cum esset inibi in theologicis disciplinis tradendis occupatus, vir doctus atque vera pietate conspicuus, praelo mandavit opusculum versibus latinis digestum, cui tit.: Epos Marianum in Immaculatam Conceptionem B. Virg. Mariae. Mathilicae 1858.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 364 et Roskovany, B. M. V. in suo conceptu immaculata, T. VI, p. 653).

Schelmi Fr. Bindus, Senensis vixit saec. XIV, cuius habentur: Prediche per l'Avvento, Quadragesimali e festive, quae reperiuntur in Bibl. Marciana Venetiis, mss. et codex a Carolo Frati et a Segarizzi, in. eorum catal., Modena 1909, T. I, p. 108, ita describitur: "Cod. It., I. 6, prov.: Farsetti; con N. 5015, cart. in 4 (0,142 x 0,210), sec. XV, di ff. 210; mutilo al principio, mancandovi forse soltanto una carta contenente il principio del testo; lin. 27-28 c. per pag., rubriche, iniziali e paraffi in rosso; legato in mezza pelle e nel dorso il tit.: Bindo Schelmi, Senese, Prediche. Inc. con parte della prima predica della I.a domenica dell'avvento (f. 2. Lo impercò. Et istud est totis affectibus (sic) desiderandum. Et quisto è tucto con tuctu lucore desiderabile...". Segue indi (ivi) la predica: Dominica II.a de adventu. Tu es qui venturus es an alium expectamus. Mathi. Tu si quillo che dive venire...". Il nome dell'a. leggesi a f. 56b, ove hanno principio i Sermoni Quadragesimali: "Incipiunt sermones quadragesimales fratris Bindi di Schelmy de Senis, hordinis fratrum her. sancti (Augustini). Le prediche hanno termine con alcuni sermoni pei santi: [pag. 173] a f. 151b... che ei scricto nelli acti delly apostoli per co che dice illo medesmo inella pistola sua". Sequuntur inde alia a memoratis Bibliographis descripta. Iste fratrer Bindus videtur habuisse fratrem vel parentem in nostro eodem Ordine nomine Ioannis Schelmo, qui die 20 martii 1390 nominatus fuit Capellanus Apostolicus a Bonifacio Pp. (Cfr. Torelli, Sec. Agost., T. VI, p. 285).

Schembri Fr. Adeodatus, Melitensis, S. Theol. Mag., Sigini die 28 ian. 1889 ortus, et Augustiniam Religionem ingressus, laudabiliter tyrocinio expleto, die 12 febr. 1903 suam emisit professionem, atque die 17 dec. 1912 Praesbyter effectus est. Micat interim ingenii praestantia, eruditionis amplitudine, religiosa observantia atque morum honestate. Fuit novitiorum magister, studiorum Regens, Provinciae definitor, et nunc Melitae Provincialis. Edidit theologicum opus:

1. De Sacramentis. Vol. I: De sacramentis in genere. De baptismo et confirmatione. Taurini-Romae Typ. Marietti, 1929 in 8, pp. 174.

2. De Sacramentis. Vol. II: De Sanctissima Eucharistia. De Poenitentia. De extrema Unctione - De Ordine - De matrimonio. Taurini-Romae, Marietti, 1931, in 8 pp. 341.

Schembri Fr. Adeodatus, (ADDITAMENTA, pag. 78) Melitensis, S. Theol. Mag., die 28 jan. 1889 ortus de quo T. III, p. edidit quoque: De Sacramentis, Vol. II, Taurini, Romae, Domus Edit. Marietti, 1931.

Schiaffinati Fr. Nic. Antonius, Neapoli an. 1670 honesto loco natus, adhuc peradolescentulus, aetate scilicet quatuordecim annorum, nostrum Augustinianum habitum sumpsit in patrio S. P. Augustini coenobio, cui etiam filiationis titulo aggregatus fuit. Ibidem Philosophiae atque Theologiae cursum laudabiliter confecit, et quia juvenis erat excellentis ingenii, idcirco per consuetos gradus ad Regentis munus pervenire valuit. Itaque hoc auctus honore ad Augustinianam pubem erudiendam Buccinum se contulit, ibique cujusdam alumni, quem summopere diligebat, immatura atque inopinata morte a seipso penitus derepente mutatus fuit. Nam hoc tam salutari monito excitatus, humanarum rerum vanitatem atque inconstantiam serio contemplari coepit, atque ex hac jugi contemplatione huc tandem devenit, ut ad omnem Magisterii spem abjiciendam animum induxerit. Nec mora: jam susceptum docendi munus continuo dimisit, atque interdum a R.mo P. Generali Nicolao Serrani humilibus precibus postulavit, ut illi in coenobio S. Joannis ad Carbonariam mansionem assignaret. Hic autem, quippe qui selectos viros in praefatum coenobium pro vita communi ibidem instituenda mittere satagebat, perquam libentissime illius postulationi morem gessit. Voti itaque compos factus statim Neapolim ad praefatum S. Joannis coenobium se contulit, ibique novum quoddam vitae genus arripuit, P. Prioris V. Nicolai Sersale vestigiis potissimum inhaerens. Ab eodem V. P. Nicolao, qui ejus spiritum utrum ex Deo esset probare cupiebat, infirmorum curae addictus, in hujus muneris perfunctione singularis caritatis, patientiae, atque humilitatis specimen exhibuit. Egit postea tum magistrum novitiorum, tum Priorem, tum demum per multos annos totius Congregationis Vicarium generalem, quo nomine a saepius laudato V. Nicolao incoeptum reformationis opus maxime promovit, ita ut secundas post illum partes in hoc negotio habuisse jure existimetur. Quanto animarum zelo flagrarit aperte demonstravit mahumetanorum mancipiorum collegium ab ipso pro iis ad christianam Religionem convertendis, atque erudiendis in praefato S. Joannis coenobio institutum, ex quo plurimi etiam speciali vitae sanctitate praediti neophyti prodierunt. Anno 1733 a P. R.mo Fulgentio [pag. 174] Bellelli ex Priore S. Joannis ad Carbonariam factus fuit Prior S. Augustini in eadem urbe Neapolitana, atque hoc ipso anno in comitiis generalibus Romae habitis praeter omnium spem, atque expectationem ad supremum totius Ordinis fastigium evectus fuit. Praeter caetera egregia facinora illius regimen peculiarem mentionem meretur, quia hujus Generalis jussu tum doctissimus noster Io. Laurentius Berti suum eximium opus de Theologicis disciplinis conficiendum suscepit, tum etiam noster V. Nicolaus Chiesa suum aureum librum composuit cui titulus: Il religioso in solitudine etc. Prope sui Generalatus terminum a Clemente XII creatus fuit Episcopus Insulae Aenariae, atque etiam post acceptam infulam usque ad sexennii complementum Augustinianae Religionis sceptrum tenuit. In sua Episcopali Ecclesia Seminarium erexit, nec quemquam deinceps, qui in illo institutus non fuisset, ad Ordines admittere voluit. Vixit in Episcopatu quatuor annos, quo temporis intervallo nostri S. Thomae di Villanova exempla imitatus fuit. Obiit die 15 febr. 1743. Haec ad verbum a Lanteri, T. III, pp. 94-96. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Volumen exercitiorum spiritualium, editum Neapoli, et italice exaratum.

2. Acta et decreta valde utilia pro gubernatione Provinciae SS.mi Nominis Iesu Insularum Philippinarum, edita an. 1736 ad calcem Constitutionem edit. Matriti.

3. Multa decreta pro toto Ordine, edita in Analectis Augustinianis, Vol. XII, p. 349 et seqq.

Schimberna Fr. Seraphinus de Sigillo, floruit saec. XVII, atque typis mandavit: Compendio dell'origine, miracoli, indulgenze, indulti e privilegi della Cintura di S. Agostino e S. Monica, e catalogo dei Santi e Beati dell'Ordine di esso Santo. Todi presso Angelino Faostini, an. 1654 in 8, et iterum an. 1665 in 12.

(Cfr. Iacobilli, Bibl. Umbriae, p. 248, atque Bocca Catal. 7, n. 444).

Scifelli Fr. Dominicus, non Romanus ut habet Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 141, sed a Frusinone, sicuti notatur in Ordinis Regestis, S. Theol. Mag., atque in Romana Sapientia publicus divinarum Scripturarum explanator, vir fuit singulari cum sacra tum profana eruditione instructus. An. 1699 erat studens Brachiani, an. 1704 cursor Pisis, an. 1706 ibidem Lector, et 1708 Romae Bacc. Anno insequenti ibidem explicavit Sacram Scripturam ad populum; Anno autem 1720 etiam ad S. P. Aug. sacram Quadragesimam praedicavit, et die 23 aprilis 1722 examinatus atque approbatus ad Magisterium. Non constat quando ex hac vita migraverit. Scripsit atque edidit: Dissertazione cronologica sulla quarta Età del Mondo spettante alla sola Storia Sagra, dedicata a Sua Em.nza il Sig. Card. Giuseppe Renato Imperiali, Protettore dell'Ord. Erem. di S. Agost. Roma, Tip. Zempel, 1732, in 4. (Cfr. Ossinger, p. 832, et Hurter, Nom. Litt., Vol. III (1910) col. 1415).

Scivetti Fr. Nicolaus Thomas a Iuvenatio, S. Theol. Doctor, an. 1741 examinatus fuit ad Regentiam una cum PP. Bacc. De Lemos, Michelangeli, De Vita et Puccini, et cum omnes ab Examinatoribus omnibus votis favorabilibus essent approbati, Studiorum Regentes declarati fuerunt. Anno insequenti erat Genuae in Conventu S. Mariae de Consolatione Regens; mittitur inde Papiam, ac duobus post annis Ariminum eodem fungens munere. An. 1745 interfuit, iam in S. Theol. Magister, Cap. generali Bononiae habito, ut Discretus Prov. Philippinarum, ac paulo post [pag. 175] fit in Abellinensi Seminario ecclesiasticae historiae professor. Latine typis edidit opus cui tit.:

1. Historia Ecclesiastica ad usum Seminari Abellinensis in compendium redacta usque ad saec. V., T. I, an. 1745; T. II, an. 1752.

2. Propositiones historicae, criticae, et polemicae de rebus in quinto Ecclesiae saeculo gestis. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 179 et Hurter, Nomencl. Lit., T. IV, 1910, col. 1510).

Scutelli Fr. Nicolaus, Sacrae Theologiae Magister, Tridentinus, linguarum hebraicae, graecae, et latinae peritissimus, ac vir probe religiosus. Is an. 1531 Gabrieli Veneto a secretis fuit, eiusque Registra virum fuisse elegantissimum et eloquentissimum manifestant. An. 1532 pridie idus septembris Romam mittitur a Gabriele, ut Aegidio Cardinali Viterbiensi in graecis traductionibus obsequeretur. Verum Aegidio brevi ad Superos evolante, Nicolaus ad suos rediit. Hunc crediderim esse quem idem Generalis, suppresso fratris nomine, die 25 Ianuarii an. 1534 ad requitionem consiliariorum Cardinalis Tridentini, mandat eidem Cardinali, ut in eius palatio pro eius obsequuis vivat. Erat an. 1538 die 30 octobris Marchiae Tarvisinae Provincialis; et a Seripando die 31 maii an. 1540 eiusdem provinciae Rector instituitur, quia biennio illam bene gubernaverat. Eidem concedit die 30 maii an. 1540 ut in favorem S. R. E. libros modernorum haereticorum legere posset, et contra eorum dogmata scribere. Die vero 4 iunii illum deputat Visitatorem Generalem in Provinciis Germaniae, summis eum laudibus efferens et commendans Episcopo Tridentino. Die 1 februarii an. 1541 Nicolao scribit ne Gregorium Nissenum fortunae committat, sed curet ut Seripando in Italiam redeunti obviam veniat. Sed ante Seripandi regressum, Nicolaus naturae fatoque concessit die 28 aprilis, ut habet Pamphilus, an. 1542 in aede S. Marci sepultus. Reliquit plura ingenui sui monumenta, quae die 21 iunii eiusdem anni tradit in suo Registro Seripandus, omnia acceperat Episcopus Tridentinus. Non profuit Seripandi cura, ut tanti viri labores intra Ordinem permanerent, licet die l4 maii M. Ioanni Baptistae Veronensi, Priori Veronensi, dederit in mandatis, ut se Tridentum conferret, scriptaque Nicolai diligenter inquireret et secum Veronam, postea ad Generale mittenda, transferret; addit vero Seripandus inter alia in magnam Tridentini gloriam haec verba: "De libris vero eiusdem Magistri noluimus ut venderentur, sed mandavimus ut honesto aliquo et tuto loco reponerentur, ut intelligeret omnis posteritas, qui vir fuerit Nicolaus Tridentinus". Haec ad verbum ex nostrate Herrera, T. II, p. 196. Laudatur ab omnibus Ordinis scriptoribus, praesertim a Gandolfo, p. 273-4; ab Ossinger, p. 823, et a Lanteri in Postr. Saec. Sex, T. II, p. 134 et in additamentis ad Cruseni Monastic., T. I, p. 583. Eum memorat etiam Frisius in Gesneriana, p. 632, atque de illo haec habentur edita:

1. Iamplichus de Mysteriis Aegyptiorum nunc primum ad verbum de graeco expressus Nicolao Scutellio Ord. Erem. S. Augustini interprete. Romae apud Antonium Bladum, 1556, in 4.

2. De vita et secta Pithagorae Flosculi ab eodem Scutellio ex ipso Iamplico collecti una cum praecedenti opere, ibidem 1556 in 4, dicato Christophoro Madruccio postea Cardinali ac Episcopo Tridentino et Brixiensi administratori.

3. Tractatus de unitate, quod symbolum erat praeclarissimi illius Episcopi, Principisque Tridentini, ac S. R. E. Card. et Caesareae [pag. 176] Aulae Cancellarii Bernardi Clesii, de cuius laudibus elegantem quoque Orationem Nicolaus noster posteris reliquit.

4. De Passione Domini Tractatus et Oratio funebris in obitu Cardinalis Tridentini. Impressioni eos libros fuisse traditos asserunt Pamphilus, p. 112 et Possevinus in T. II, Apparatus. Dissernuit quoque, ait Hurter S. J. in suo Nomenclatore Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 1470 de Masora sive critica hebraeorum sacra.

5. Omnis graecorum theologiae tabula et in Iamplichum de Misteriis Aegiptiorum. Cod. Vat. Ottobr. Lat. 1786, vol. pergrande in fol. Praecedunt duae epistolae Scutelli ad Card. Aegidium de Viterbio datae "Romae ex hortis hesperidum et Aqua Parthenica non. Kal. febr. MDXXVII" et "ex horto hesperidum a Fonte Virgineo, IIII non. jul. MDXXV". In fine codicis, probabiliter autographus, legitur: "Haec legebat frater Nicolaus Tridentinus eremita august. sub umbra rev. Egidii... Romae III non. dec. MDXXVI, sedente Clemente VII".

6. Porphirii Aφoρμαι... interprete frate Nicolao Scutellio Augustiniano. Explicit: "Duci animorum et servatori Iesu grates indefesse quod ex archetypo mendosissimo dedit haec pauca colligere mihi fratri Nicolao Eremitae Augustiniano tridentino sub umbra Egidii ad Aquam Virgineam, VI octobris MDXXVI". Cod. Vat. Barb. Lat. 322, cc. 133-144, copia ex manu Lucae Holsteni, qui eam fecit ex autographo tunc existente Neapoli in Bibl. Patrum Theatinorum.

7. Tuba Mystica, sive, collectio Sermonum atque visionum, ff. 1-165.

8. Metamorphosis angelica, id est, dialogus cuius interlocutores sunt Eros et philenius, ff. 166-180.

9. Dialogus congratulatorius in Caesaris Caroli (V) adventu, ff. 181-182. Personae hujus dial. sunt: "Tridentia, Polidora, Leucothia" et f. 182v., inversim scriptae binae congregationes in monasterio S. Marci de Tridento Ord. S. Augustini an. 1524 nec non epistola qua ipse Nicolaus eligitur Prior conventus Tridentini.

Tria haec postrema Opera sunt in Cod. 202 Chart. in fol. Bibl. Angelicae Urbis, autographus, foris inscriptus, Anonymi Tuba mystica, interius vero prae se fert "MDXXVII" et "Theo. noviss. Nic. Trid. Or. Er. S. Aug.". (Cfr. Narducci, Catal. p. 120, cit. et Segarizzi Arnald. in Studi Trentini (1920) an. I, pp. 279-80).

Sebasti Fr. Nicephorus e Melissa in Calabria, S. Theologiae Magister, fuit socius Academiae Otiosorum, theologus Cardinalis Principis Hassiae, poenitentiarius et examinator apud Archiepiscopum Neapolis, consultor S. officii in regno parthenopaeo, etc. Laudatur a Nicolao Toppio atque Hyppotito Maraccio, a quo dicitur vir eruditissimus, et doctissimus, totusque ad gratias, atque urbanitatem factus. Fuit praeterea insignis poeta, ut eius scripta testantur. Floruit post medietatem saeculi XVII. Consule etiam nostratem Gandulphum in suis Floribus poeticis. Ita Lanteri in Postrem. Saec. Sex Relig. Augustinianae, T. III. p. 93. Scripta eius sunt:

1. De Cholatae Potione resolutio Moralis. Neapoli, typis Hieronymi Fasuli 1658, in 12, et ibidem iisdem typ. an. 1667 in 12.

2. Epistola ad Clementem IX de eius ad Sum. Pontificatum assumptione, cum Elogiis de Rom. Murice eidem ab Alexandro VII delato. Ibidem apud Ioannem Franc. Paci 1671.

3. Indulgenze e grazie concedute da diversi Sommi Pontefici a quelli che sono ricevuti nella Compagnia della Centuria de PP. dell'Ord. Er. Ibidem apud eumdem 1668, in 16.

4. Tesseracontiae Epigrammatum in Feriis Nuptialibus Augustissimorum Principum [pag. 177] Philippi IV et Mariae Annae Austriacae, Matriti celebratis die XV Novembris MDCXLIV. Ibidem apud Ioan. Martinum de Barreo, 1650, in 4.

5. Vita B. Iohannis Chisii, Senensis, Ord. Erem. S. Augustini per Raymundum Capisuccum Romae nuper aucta, illustrata ac Typis edita, et iuxta Oratorium eius calamum, poetico calamo delineatam, adiectis Hipomnebatibus, et censura Ms. in eamdem Vitam cum responsione eiusdem Sebasti. Romae 1656, Typ. Francisci Caballi in 4. Fuit iterum impressa Romae, Typ. Ercoli 1675 in 12.

6. Vitae Synopsis D. Angelae Chisiae. Romae 1657, in 4.

7. Epinicia ad Alexandrum VII Pontificem Maximum in epidemiam ab Urbe novissime profligatam, itemque de parthenopaea illic feliciter absunta in geminos bipartita choros. Romae, Typ. Cam. Apostolicae 1657 in 4.

(Cfr. praeter citatos Zavorroni Angel., Bibliotheca Calabra, Neapoli 1753 p. 155; Torelli, Sec. Agost., T. V, an. 1308, n. 17; Toppi, Bibl. Neap., pp. 220 et 359; Moreni, Bibliographia Storico Ragionata della Toscana, Firenze, 1805 T. II, p. 328; Lopez, Additamenta ad Cruseni Monasticon., p. 295; Ossinger, Bibl. Augustiniana, p. 574; et Garcia, Biblioteca de Escritores della Provincia de Guadalajara, Madrid 1899, p. 46, ubi scribit Sebastum composuisse ac an. 1656 in lucem edidisse Epigrammatem Latinum in laudem libri nostratis Balthassaris Campuzano, cui titulus: Parabien à la Iglesia Catolica Romana en la conversion de Christina Alejandra, Reina de Suecia; id est: Gratulatio Ecclesiae Cath. Rom. in conversione Christinae Alexandrae, Sueciae Reginae, ad fidem Catholicam. Quod opus, editum sub ficto nomine Doctoris Domini Francisci de la Carrera y Santos, Romae, Typ. Rev. Cam. Apostolicae, an. 1656, nostratem Balthassarem auctorem habere in confesso est apud omnes. Cecinit etiam Sebastus noster ut colligitur a Maraccio in sua Bibl. Mariana, perinsignes laudes ad Imaginem. Deiparae Virginis de Capocavana a nostrate P. Mag. Michaele de Aguirre, Limae S. Theol. interpreti primario, primum Matriti, postea Romae pie ad colendum collocatam; cecinit et alia quorum partim videri possunt apud Gandolphum, fiori poetici, p. 169 et seqq., partim in aliis collectionibus).

Sebastianus a S. Rosalia vide: Giacona Fr. Sebastianus.

Sebastianus a S. Vincentio, Congregationis August. Discalceatorum alumnus, cum esset inter vivos saec. XVII, latine versu heroico, ut testatus est D. Franc. Maria Maggius Panormitanus Theatinus in Vita Ven. Alipii a S. Iosepho, composuit Vitam Ven. Ioannis a S. Guillelmo a Monte Cassiano. (Cfr. Gandolphus, op. cit. de ducentis Script. August., p. 375 et Tani, Comment. cit. p. 137).

Secchi Fr. Angelus, Mediolanensis S. Theol. Mag., vixit saec. XVII, et dicitur ab Ossinger, p. 825: "humanis litteris excultus et eruditis lectionibus celebris acutis disputationibus haud esiguum acquisivit honorem". Acceptus fuit serenissimo Duci Parmensi et Placentino Odoardo Farnese, cui lingua patria dicavit: Le Veneri, Poesie del Bruni. In Roma 1634, per Giacomo Mascardi in 12. Ita praefatus Ossinger ex Bibliotheca Aprosiana p. 86.

Securani Fr. Ioseph, Urbevetanus, S. Theol. Mag., Prov. Romanae alumnus floruit saec XVIII. Is die 6 maii 1707, cum esset Regens, examinatus fuit ad Magisterium [pag. 178] obtinendum Romae ab octo examinatoribus, et cum retulisset omnia suffragia favorabilia, die nona eiusdem mensis lauream magistralem obtinuit. Scripsit et edidit: Il giusto perfetto, Panegirico di S. Nicola da Tolentino, fatto e recitato il 10 Settembre 1703 in S. Agostino della città di Orvieto. In Montefiascone, 1730 nella stamperia del Seminario in 12, pp. 16.

Securanus Fr. Nicolaus, (ADDITAMENTA, pag. 78) Generalis O. E. S. A. Opuscola quaedam circa quasdam ritus Sinicos que sunt in cod. 114 (B. 3, 1) Bibliotheca Angelicae f. 21, 56, 285, 320, 425, 443. Securus Nicolaus Ord. Eremit. De salute Platonis, pia contemplatio. Venetiis 1666, 1 Vol. 12 cart.

Securus Fr. Nicolaus, de quo nihil aliud scire potui nisi quod fuerit Ordinis Eremitarum, et quod ab eodem typis data fuerit: De salute Platonis, pia contemplatio. Venetiis 1666, vol. 1 in 12. Haec ex uno Catalogorum bibliopolae Romani Silvii Bocca.

Selinori Fr. Sanctes de Monte S. Sabini Provinciae Senensis, moribus atque doctrina clarus, praefuit suae Senarum provinciae, et ut illius Definitor an. 1582 interfuit capit. gener. Romae celebrato. Posteris reliquit:

1. Stazioni delle chiese di Roma per tutta la Quaresima, con una breve narratione della fondazione... di dette chiese; e delle reliquie... Venetia, Gir. Francino, 1588 in 12.

2. Le cose meravigliose dell'alma città di Roma. Venetia, Gir. Francino, 1588 in 12, cum figuris xilographicis.

Cfr. Ossinger, p. 825, et Lanteri, in Addit. ad Crusenii Monasticon, p. 742, ubi scribit, quod Fr. Sanctes libellum de modo digne visitandi tempore quadragesimae stationes et Ecclesias Romanas, typis evulgaverit, an. 1585. Videtur haec esse editio jam memoratae praecedens.

Selinori Fr. Sanctes de Monte S. Savini, (ADDITAMENTA, pag. 79) dictus Senensis ex filiatione conventus Senensis ad S. P. Augustini, S. Theol. Mag., an. 1582 adfuit Capitulo Gener. Romae celebrato tamquam Definitor suae Provinciae. Edidit:

1. Stationi delle chiese di Roma per tutta la Quaresima, con una breve narrazione della fondazione... di dette Chiese et delle reliquie. Venetia, Francino, 1588, in 12, cum. figuris.

2. Le cose maravigliose dell'alma città di Roma descritte dal R. P. Fra Sante de Sant'Agostino. Venetia, Francino, 1588 in 12, cum figuris.

Officii divini et Sacrarum Missarum in dies singulos perpetua dispositio... authore Fr. Sancte a Monte S. Savini Ord. Erem. S. Augustini sacrae Theol. professor. Romae apud Ioannes Osmarini. (Cfr. Lanteri, Addit. ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1790, p. 742, ubi scribit, quod Fr. Sanctes libellum de modo digne visitandi tempore quadragesimae Stationes et Ecclesias Romanas, typis evulgatum an. 1585; nec non Ossinger p. 825).

Selmi Fr. Augustinus, (ADDITAMENTA, pag. 79) Venetus a Padusella, S. Theol. Mag. floruit saec. XVIII. Cum esset an. 1745 Mag. et Studiorum Regens, ut Discretus suae provinciae interfuit Capitulo Gen. Romae oc anno Romae habito. Electus deinde Ordinis Secretarius an. 1753 adfuit Cap. Gener. Bononiensi ut primus Definitor, et in eo Capitulo 2 loco propositus fuit Assistens. Gener. Italiae. Ex eius ingenio habentur in Cod. 448 (D. 5. 17), cart. in 4 ff. 320, Bibl. Angelicae Urbis varii tractatus philosophici et theologici, qui sunt:

1. Sinopsis de principiis rerum naturalium.

2. Quaestio unica praeambula ad omnes Metaphysicae libros.

3. Tractatulus metaphysicae.

4. Tractatus de Sphaera.

5. Tractatus de Distintionibus.

6. Utrum animae sint extra ductae.

7. Tractatus de meteoris, seu mineralibus.

8. Summulae theologicae, seu primus ad theologiam ingressus.

9. Tractatus de Deo uno, in cuius fine legitur: "Explicit Tractatus de Deo uno, quem Fr. Augustinus Selmi a Paduselia, Romae professus, scribebat anno Iubilaei 1725".

10. Tactatus de cognoscibilitate Dei.

11. Tractatus de scientia Dei.

12. Disertatio de Dei voluntate.

13. Tractatus de ineffabili Trinitatis mysterio.

(Cfr. Analecta August., Vol. XIII, pp. 8, 88, et 92, nec non Narducci, Catal. cit., p. 207-8).

Semenza Fr. Vincentius natus Pratae in Dioecesi Abellinensi die 6 Martii anno 1832 parentes habuit Franciscum Semenza et Thomasiam Spano. Mense Decembri an. 1850 Interamnae in coenobio S. Augustini Ordini nostro nomen dedit, atque expleto probationis tempore solemnia vota nuncupavit. Bonis moribus indutus, et bonum, quo donabatur, ingenium tum Interamnae tum Viterbii et Romae in scientiis ac studiis comparandis cunctis viribus impendit, atque ita in iis cum laude vacavit, ut ad Lectoris an. 1857 et Regentis an. 1865 gradus promotus, deinceps doctorali laurea decoratus fuerit. At eius ingenium praecipue eminuit in annuntiando populis Dei verbo. Cum ad hoc jam ab iuventute animum valde proclivem experiretur, iugem et sedulam navavit operam ut suis sermonibus, Dei adiuvante gratia, fructus poenitentiae et boni operis in auditoribus referret. Copiae rerum, doctrinae theologiae et S. Scripturarum scientiae visu et dicendi elegantiam addidit. Hinc factum est ut ubivis auditorum frequentia maxime uteretur. Nil mirum igitur si fere annos triginta et quinque nobiliorum Ecclesiarum cathedras uti illas Augustae Taurinorum, Ianuensis, Tergestis, Paduanae, Goritiae, Pisarum, Melitensis, Venetiarum, Florentinae, Mediolansis ascenderit; nil mirum si R.mus P. Ordinis Generalis Belluomini difficile munus ei crediderit explanandi S. Scripturam in Ecclesia S. Augustini de Urbe, et si Rev.mi Vaticanae Patriarchalis Basilicae Capitulares Canonici ter ipsum invitaverint ut in templo mundi principe quadragesimales conciones haberet, quod summi honoris eiusque in dicendo praestantiae maximum est indicium. Verum duodecimo anno ante eius obitum, morbo apopletico, quamvis haud leviter, affectus, viribus ita debilitatus est ut ei non amplius liceret quotidianas habere conciones. Hinc verbum Dei predicare coepit oppidis, ubi, ut ipse aiebat, minor laudis tentatio et spiritualis fructus securior reperiebatur, atque ut vel scriptis populis prodesse posset, plura edidit volumina sacrarum concionum, aut nempe orationum quadragesimalium, aut S. Scripturae lectionum, aut [pag. 179] orationum in Coelitum laudem, quas et stili nitore et copia rerum omnes admirarentur. Ob egregias eius virtutes atque sapientiam an. 1881 Arcadicae Academiae et Religionis Catholicae inter socios adscitus fuit. Ordinis quoque Proceres et plures Predati ac viri doctissimi eum maxime carum habuerunt. A R.mo P. Gen. Neno mense Aprilis eo ipso an. 1881 nominatus fuit tertius Assistens Generalis, et postea, e vivis sublato P. Mag. Aloysio Mattioli primo Ass. Gen., eius in locum initio an. 1888 suffectus est. Verum eius virtutes, uti de justis succedit, in ultima sua infermitate maxime eluxere; nam diabetae morbo et acri canceromate pedem affectus, quod nec amputatione digitorum cohiberi potuit, obsequenti animo Dei voluntati se subjiciens, et Sacramentis Ecclesiae magna cum Religione susceptis, saepe auditus est repetere cum S. P. Augustino: "hic ure, hic seca, hic non parcas, ut in aeternum parcas" et cum S. Fulgentio: "Domine, da mihi hic patientiam et postea indulgentiam". Placidissime in Domino obdormivit in nostro conventu S. Mariae de Populo Urbis, die 29 Februarii an. 1896. Vir fuit pulcher aspectu, moribus venerandus, affabilis, ilaris, amicus sincerus et consilio praestans. Scripsit ediditque quae sequuntur:

1. La Conversione di S. Paolo. Ragionamento letto nella Chiesa di S. Apollinare in Roma il 4 Febbraio 1867. Roma, Fratelli Pallotta, 1867 in 8, pp. 31.

2. La Divina Provvidenza sul Papato. Discorso detto nella Cattedrale di Trieste nella Quaresima 1879. Trieste, Tip. Herrmanstokfer 1879, in 8, pag. 8.

3. Le Armonie fra la creazione e la redenzione. Roma, Tip. dei Fratelli Monaldi. Via delle tre Pile, 5. 1881, in 8 magno, pp. 196.

4. La Sacra Sindone conservata nella chiesa Metropolitana di Torino. Torino, Canonica, 1883, in 8.

5. Panegirico di S. Publio Martire, Primo Vescovo di Malta, recitato nella chiesa parrocchiale della Floriana l'anno 1884. Malta, Tipografia De Bono 1884, in 8, pp. 18.

6. Per la canonizzazione di S. Chiara Montefalco, Agostiniana. Discorso. Roma, Antonio Marini 1885 in 12, p. 18.

7. In onore di S. Antonino Martire. Discorso panegirico. Roma, Antonio Marini 1885, in 12 pp. 13.

8. Lezioni Storico-Morali sul libro della Genesi dette nella Chiesa di S. Agostino di Roma, pubblicate per cura dei periodici romani 1' Eco del Pontificato e la Ricreazione del sacerdote. Roma, Antonio Marini editore, Vol. 1, an. 1885 in 8, pp. 595; Vol. 2, Roma Tip. Sociale an. 1887 in 8, pp. 646

9. S. Pietro. Terzo Quaresimale predicato nella Basilica Vaticana l'anno 1886. Roma Tip. Sociale, Via Governo Vecchio 39, Antonio Marini editori, 1 Vol., in 8, pp. 322.

10. S. Agostino. Cenni storici. Per la solennità del quindicesimo centenario della Conversione del gran Dottore. Roma Tip. della Pace di Filippo Cuggiani, Via della Pace, 35, 1887, in 8, pp. 111.

11. Ricordo storico per la festa quindicinale di Maria SS.ma del Suffragio in Grotte di Castro. Roma, 1888, in 24.

12. S. Agostino. Discorso editus et in Breve Relazione delle feste celebrate in S. Agostino di Roma ai dì 3, 4, 5 Maggio 1887 nel fausto avvenimento del XV centenario della Conversione del P. Padre e Dottore, in Pisa dalla Tipografia di Francesco Mariotti, 1887, in 8 et in Ricordo delle Feste nel XV cent. del Battesimo di S. Agostino, celebrato a S. Spirito in Firenze dai PP. Agostiniani. Firenze, Tip. Ricci 1888, in 8.

13. Discorsi Sacri. Roma, Antonio Marini editore, Vol. I, an. 1890 in 8, pp. 247; Vol. II, an. 1892, in 8, pp. 249 in 8. [pag. 180]

14. Gesù Cristo. Discorso letto all'Accademia degli Arcadi il 29 Decembre 1889. Roma, Tip. Sociale, 1890.

15. Le otto beatitudini del Vangelo seguite da alcuni discorsi sull'Enciclica 'de Humana Libertate' del Sommo Pontefice Leone XIII. Nuovo Quaresimale. Vol. I et II. Roma, Antonio Marini Editore, 1890, in 8. pp. 328 et 312.

16. La Vita della Fede di rincontro alla Vita della sola natura. Conferenze dette nella Basilica Vaticana, la Quaresima del 1871. Roma, Cav. Antonio Marini, Corso Vittorio Emanuele 337, 1894, in 4 pp. 548.

(Cfr. Litteras Circulares R.mi P. Seb. Martinelli diei 2 Martii 1896 in Reg. 270, et Perini, Studio Bio-Bibliografico sul card. Agostino Ciasca, Append. I, pag. 149 et seq. ubi diffuse de eo loquitur et ubi iuvenies etiam eius veram effigiem).

Seneca Fr. Augustinus de Urbeveteri, non Romanus, uti dicunt fere omnes nostri scriptores, floruit secunda medietate saec. XIII, nam an. 1275 in capitulo provinciali Romanae Provinciae de Centumcellis ipse Augustinus Seneca, de Urbeveteri, electus fuit Discretus pro capitulo generali, Tuderti anno sequenti celebrando, prout reapse eidem astitit. Similiter, an. 1279 Franciscus Regiensis, Generalis Prior et compromissarius, inter Definitores Provinciae Romanae elegit "Fratrem Augustinum Senecam, Urbevitanum an. 1284 Aegidius Romanus visitatorem Provinciae Romanae cum Iacobo de Viterbio nominat "Fratrem Augustinum de Urbeveteri, predicatorem"; et ad idem officium an. 1286 eum eligit Horandinus de Narnia de Urbeveteri dicitur ac predicator cum an. 1289 electus fuisset Procurator Provinciae ac an. 1296 iterum Provinciae Definitor; et licet aliquando nominetur quin de eius patria fiat mentio, ut cum ei committitur an. 1294 providere de questa competenti conventui Aquapendentis, aut sermo fit an. 1295 in Capitulo Generali Senensi de commissione quam a B. Clemente habuerat quoad conventum S. Martini de Campiano, vel etiam de eius breviario in definitionibus Capitulorum Provincialium an. 1295 et 1297, nunquam tamen dicitur Romanus. Corrigendi igitur sunt nostri scriptores ac praesertim Dominicus Ant. Gandolfo, qui, p. 79, et novum errorem addidit cum asseruerit Augustinum Senecam inter Germanos floruisse ab an. 1276 usque ad an. 1295, quos errores e citato Gandolfo etiam Lanteri in Postr. Saec. Sex, T. I, p. 73, ebibit. Quo tempore Augustinus Seneca obierit ignoramus. In actis Capitularibus Provinciae Romanae editis a Rev.mo P. Eustasio Esteban in Analectis August., T. II, pp. 227, 230, 248, 273, 365 et praesertim p. 395, a qua haec accepimus, post an. 1297, numquam amplius citatur. "Primus, scribit etiam Gandolfus, p. 80, qui eum opera exarasse meminerit, fuit eruditissimus Petrus de Alva Minorita in Appendice ad Biblioth. Conceptionis, col. 1491, inadvertenter tamen ab ipso Germanus creditus, quia opera eius in Germania invenit, nempe in nostra Coloniensi. Hanc inadvertentiam correxit Maraccius in append. ad Marianam Bibl., Coloniae editam 1683, fol.". Tractatus nostratis Senecae erant igitur usque ad saec. XVII in nostra Bibl. Coloniensi, sed nunc, post suppressionem fratrum nostrorum in Germania, ubinam reperiuntur? Hi tractatus sunt:

1. Tractatus super Ave Maria. Inc.: "Ave Maria Virgo Gloriosa...". Ms. in fol. et in Coloniensi nostra Bibl. ferebat pro signo: Lit. E n. 46.

2. Tractatus de Beata Maria qui inc.: "Ancilla Dei est Virgo Beata". Ibidem "Est Tractatus egregius, utinam lucem videat". Sic Alva. [pag. 181]

3. Tractatus super Missus est Angelus. Item ibidem. "Utrum autem, ait idem Alva, sit eiusdem, incognitum est. Hoc affirmare possum caracterem esse eumdem".

Senenses Patres Coenobii S. Martini in lucem dederunt: Settenario di S. Nicola da Tolentino dell'Ordine di S. Agostino, et Origine del suo pane benedetto, e modo d'usarlo. Dato in luce dalli PP. di S. Martino di Siena della Congregazione di Lecceto del medesimo Ordine di S. Agost. In Siena alla Loggia del Papa, 1663 in 24 (Cfr. Cinelli, Bibl. Volante, Scansia XIII (1697) p. 137).

de Senis Fr. Adeodatus, divinarum rerum peritissimus, quas multis annis in publico Senensium gymnasio magno applausu professus est, an. 1548 erat praeceptor filii marchionis Terrae Novae in domo Archiepiscopi Panormitani Petri Taliavia de Aragonia, nobilissima Aragoniae gentis stirpe geniti, postea S. R. Eccl. Cardinalis et praedicti marchionis fratris; anno 1553 fuit Rector Provinciae Siciliae; anno 1555 Vicarius Generalis Provinciae Bavariae designatus, et an. 1552 interfuerat Synodo Tridentinae, sicut et an. 1563. Eius sub anno 1568 meminit Pamphilus, f. 127, eumque laudant Torelli, T. VIII, p. 447, 505; Ossinger, p. 826; Herrera, T. I, p. 62; Elssius, p. 12, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 210. Posteris ab eo relicta sunt:

1. Oratio in die Cinerum habita ad patres in Concilio Tridentino, Venetiis 1552, typ. Aldi Filii, quae asservatur in Bibl. Angelica sub signo, p. 4, 47 et apud Philipp. Labbeum, Concilia T. XIV Parisiis 1672, col. 1524-1534.

2. Oratio pro reformandis, instaurandis, restituendis coenobiis Augustiniensibus Provinciae Bavariae, Viennae habita die 30 octobris ad Ferdinandum Romanorum, Ungariae, Bohemiae Regem gloriosissimum, 1555, in 4. In Bibl. publ. Senensi, Miscell. Oratorie, T. 10, n. 18.

3. Orazioni Latine (Cfr. Miscel. ms. Bibl. Senatus, 85. IV, 7), p. 10v.

4. Epistolae tres, I. ad Seraphinum Ferri eius coheremitam, qua laudat eius propositum colligendi epistolas Aegidii Viterbiensis, cui addictissimus erat, et duae ad ipsum Aegidium, quae sunt in cod. 1001 Bibl. Angelicae Urbis ff. 2, 28, dum 1.a edita fuit ab Edmundo Martene in Vet. Script., T. III, Parisiis, 1724, col. 1242. In eodem codice 1001 asservantur 27 Epistolae laudati Aegidii Viterbiensis ad eumdem Deodatum missae; aliae sunt in cod. 1170 eiusdem Bibl.; in quo reperiuntur etiam Epistolae 18 Fr. Gabrielis Veneti ad ipsum Deodatum et aliae in aliis codicibus.

de Senis Fr. Ambrosius, S. Theol. Mag. erat in Registris Ordinis an. 1470 studentium magister Romae et anno insequenti fit ibidem lector. Die 15 febr. 1472 locatur primus lector in studio Senarum et an. 1475 illius Regens. An. 1482, iam S. Theol. Mag., fit conventualis perpetuus nostri conventus ad lacos Ambrosianos, et ut Definitor suae provinciae an. 1485 interfuit capitulo gen. Perusiae celebrato, cum an. 1483 praememoratae suae provinciae praefuisset. Tandem an. 1499 ei concessum fuit cum fratribus Guilelmitis morari. Eodem anno italice edidit: Vita di S. Nicola da Tolentino. Impressum Mediolani per magistrum Ioannem de Lignano et Leonardum Pachel, 1499 die XV decembris, in 4, cc. 34, quae assarvatur Parisiis in Bibl. Nation. (Cfr. Copinger, n. 5832 et Pellechet, n. 598). Inc. "Nova luce al mondo vista fu". In fronte operis legitur: "Questa legenda è stata traslata de latino [pag. 182] in vulgare con molti miracoli gli quali furono recitati inanti al Papa Eugenio". Edita insuper fuit Venetiis an. 1511; ibidem per Bernardinum Benalium, 1524 in 4; et latine redditam per Scipionem Iardinum Maceratensem primarium iuris interpretem in Maceraten. Gymnasio, Maceratae per Silvestrum Martellinum, 1594 in 4. (Cfr. Herrera, T. I, p. 57; Elssium, p. 48; Torelli, T. VII, p. 624; Iöcher, T. I, col. 337; Ossinger, p. 826; Lanteri, T. III, p. 410; Gandolphum, p. 358; Hurter, T. II (1906) col. 1056).

de Senis Fr. Angelus, vulgo, Agnoluccio di S. Agostino, Senis et Florentiae vixit saec. XIV, ac posteris reliquit: Il Paternostro e l'Avemmaria recati in serventese, Extant in Bibliot. Nation. Florentina, in cod. Palatino N. 13, ff. 117-259, et a scribente fuerunt edit. in opuscolo: Il Trecentista Fr. Girolamo da Siena e le sue rime inedite. Roma, 1909.

de Senis Fr. Angelus, S. Theol. Mag. floruit saec. XVI labente, nam in capitulo generali Romae an. 1587 confirmatus fuit Prior Coenobii S. Augustini Senarum, et an. 1598, ut Provincialis suae provinciae, interfuit Capitulo generali, etiam Romae habito, a quo in suo munere fuit confirmatus. Typis edidit: Vita e Miracoli della B. Chiara da Montefalco. In Siena per Luca Bonnetto, 1597, in 4.

(Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 148, 276, 278 et Ossinger, Bibl. August., p. 827).

de Senis Fr. Antonius, Ord. Erem. S. August. clarus alummus, fuit Prior conventus S. Christophori in insula Murani prope Venetias. Hic, nisi fallimur, debet esse Mag. Antonius Basilii de Senis, de quo loquitur Torelli, Secoli Agost., T. VI, p. 678, iuxta quem an. 1436 publice in suae patriae Universitate legebat multa cum doctrinae fama. Videtur postea Montis Orthoni Congregationem amplexatus fuisse, ac ideo in conventu S. Christophori suam fecisse moram. Extat illius: Lettera a Mauro Lapi, quae asservatur in codice 648 Bibl. S. Michaelis Venetiarum, in qua memoratur Frater Simon de Camerino eiusdem Ordinis nostri, qui fuit pacis sequester inter Venetam Rempublicam et Mediolanensem Ducem, tempore Francisci Foscari Ducis Venetiarum, qui eamdem insulam tradidit eidem Simoni Cremonensi cum fratribus sui Ordinis, pro remuneranda ipsius opera. (Cfr. Io. Benedictus Mittarelli, Bibl. Codd. Mss. monasterii S. Michaelis Venetiarum, Venetiis, 1779, col. 61).

de Senis Fr. Arsenius, de quo noster Landucci in sua Sylva Hilicetana, p. 148, ita loquitur: "Arsenius de Senis mira facta gestaque B. Bartholi presbiteri de Sancto Geminiano optime quidem et copiose concinnavit, cuius Beati corpus requiescit in templo S. P. nostri Augustini, eiusque dies festus magno populorum concursu celebratur 12 martii;... erat in humanis Arsenius usque in an. Dom. 1570". Ab eo igitur habetur: Vita del glorioso Confessore B. Bartolo da S. Gemignano. Ms. (Cfr. etiam Moreni, Bibliogr. Storico Ragionata della Toscana, T. II, p. 339).

de Senis Fr. Bernardus idem ac Fr. Bernardus Monaldi de Senis, de quo egimus Vol. II, p. 222, scripsit etiam anno 1545: Constitutiones fratrum Eremitarum S. Aug. Congregationis Hilicetanae, quae manuscriptae extant in Bibl. Communali Senensi sub signo G. XI. 28. [pag. 183]

de Senis Fr. Bernardus, dictus insuper de Sancto Antonio a nomine conventus S. Antonii de Ardinghesca, sive etiam de Lacu Ambrosiano in dictione Senensi, cuius extiterat filius, floruit saec. XIV. In Registro enim Dd. 3 P. Generalis Bartholomaei Veneti, f. 5v sub die 4 martii 1387 legitur: "Concessimus fratri Bernardo de Sancto Antonio provinciae senarum eundi ad monasterium de Casciano cum uno socio sibi assignato a suo priori locali, aut a provinciali, ita tamen quod pro qualibet vice sit petita licentia et obtenta a suo superiori, et ab ipsorum Dyocesano aut prelato, non obstante nostro praecepto, Senis facto et publicato de non eundo ad monasteria". Scripsit atque edidit: Lo primo trattato del libro degli ammaestramenti di frate Bernardo di Siena dell'Ordine de' frati romitani di santo Augustino formato sopra storie d'otto santi dallui volgarizzate. Asservatur Florentiae in Bibl. Laurentiana inter codices Gaddianos, qui dicuntur: Reliqui n. XXXIX; ms. chart. in fol. saec. XIV, in principio mutilus, binis columnis, ff. 78; uno folio, ut videtur, caret, et inc.: "... di dottore esser più in sapientia informato. E potemo in prova de le nostre parole ponare l'esemplo de sancto Paulo, vagello d'elezione, del qual noi troviamo che puoi che egli ebbe predicato la fede cristiana per diverse parti del mondo per tre anni di po' la conversione ch'egli si venne in gierusalem per udire santo pietro e santo giacobo minore...". Desinit Capitulum decimum ita.... "Allora si disse Tolomeo: si m'avego chell'uomo savio sì signoreggia le stelle, sì che pegio è che bestia chi di fuore che ragione diriza, tocha innanzi suo volere. Qui finisce lo primo trattato del libro degli amaestramenti di frate bernardo di Siena dell'Ordine de' frati romitani di Santo Augustino formato sopra storie d'otto santi dallui volgarizate". Hic codex notus fuit etiam comiti Scipioni Borghesi in sua Bibliografia degli scrittori Senesi, Vol. I, Lett. B. In eadem Biblioth. Laurentiana, nisi sit idem ac praecedens, asservatur etiam alter codex sub hoc signo: II. 42. cod. XXXIX, cui in catal. tit.: Fr. Bernardi Senensis de Ordine Erem. S. Augustini, tractatus asceticus.

de Senis Fr. Franciscus, ab Angelo Rocca in sua Bibliotheca in numerum Augustinensium scriptorum, non assignato tempore, adsciscitur. Crediderim esse illum Franciscum Francisci Senensem, qui in Registris erat Baccalarius, et capituli provinciae Senensis an. 1434 praeses designatus, atque doctor theologus et Regens coenobii Senensis an. 1436. Fuit iterum Capituli praeses an. 1437, electusque in eo Senarum Provincialis. Adhuc vivebat an. 1439, vel fuit alius Magister Franciscus de Senis, qui erat anno 1470 et 1471 Provincialis Senensis, qui anno 1474 nondum ex humanis exciderat. Laudatur a Sixto Senensi in cathalogo expositorum S. Scripturae; ab Herrera, T. I, p. 248; ab Ossinger, p. 827; a Lanteri T. III., p. 388, et ab Hurter in suo Nomencl. Lit., T. II, (1906) col. 828, nostro Francisco tribuentes:

1. Commentarium in quatuor Evangelia,

2. Commentarium in omnes D. Pauli Epistolas.

de Senis Fr. Franciscus, S. Theol. Mag. an. 1540-41, cum esset cursor, facultatem obtinuit praedicationem peragendi; anno vero 1543 Romae Lector, creatus fuit Bacc. et locatus Perusii, et quatuor post annos Magister Regens Bononiae. Interfuit an. 1547 Capitulo gener. Recineti habito ut Discretus, in eoque "non absque omnium admiratione, doctam et vere catholicam de [pag. 184] Evangelio et eius fructibus concionem habuit". (Cfr. Analecta, Vol. IX, p. 149). Adfuit etiam, cum esset Studiorum Venetorum Regens, Comitiis gen. Bononiae celebratis an. 1551, in quibus et in S. Petronii aede, de Christi sacerdotio, deque sanctissimo Crucis mysterio pie docteque ad populum in dicendo disseruit (ibidem, p. 373), et Regens Patavii constitutus fuit. Item adstitit Cap. gener. Ariminensi, tamquam Discretus Provinciae Marchiae Tarvisinae, an. 1555, et die 2 iunii concionem habuit copiosam et ornatam de amore Christicolarum" (Ibidem, p. 406). Interfuit tandem an. 1559 capitulo gener. Veneto ut Definitor Provinciae Saxoniae et Turingiae, et electum in eo evasit Provincialem Senarum. Ex illius operositate haec habentur: Brevis summa eorum quae in sugestione dicta fuere a Magistro Francisco Senensi Augustiniano Bononiae die 30 iulii 1547 de Purgatorio et indulgentiis. Reperitur haec Summa in cod. 6147 Vat. Lat. in fol. f. 128 et seqq. Inc.: "Aliquid reperiri Fr. Franciscus dixit in Concilio Bononiense".

de Senis Fr. Hieronymus, filius Francisci, S. Theol. Lect. vixit saec. XIV, veneratione et spirituali consuetudine coniunctus S. Catharinae Senensi, quae ad eum scripsit epistolam in qua eum ad perfectionem hortatur, dum illum vocat "Banditore della parola di Dio", B. Ioanni Colombino, qui se et suos discipulos commendabat eius orationibus, et precibus confratrum eius Fr. Matthaei Forestani, Guillelmi Fleta, Ioannis Tantucci, Felicis de Massa, Antonii Niciensis, qui omnes vivebant apud Senas in conventu Ilicetano sicut Angeli in terris, et in vero amore fraternitatis coniuncti. Natus est Fr. Hieronymus noster circa an. 1320 et habitum Augustinianum sumpsit in conventu S. Augustini Senarum, ac inibi suorum studiorum curricula perfecit. Die 7 novembris 1359 a P. Generali Matthaeo de Asculo dispensatus fuit super studio generali, ac ex inde totum ad Dei verbi praedicationem se dedit, atque sua doctrina, rerum spiritualium cognitione, vitae innocentia, maturitate iudicii, nec non incomparabili animarum zelo magnum sibi nomen comparavit. In tantam existimationem ille venerat apud omnes, ut Ordinis Generalis Bartholomaeus Venetus non dubitaverit sub die 10 maii 1384 illi concedere "licentiam assumendi unum socium nostri Ordinis, aut unum laicum conversum qui subveniat sibi, eximentes dictum Fr. Ieronimum a vigilantia nocturna, a communi mensa refectorii, a communibus penitentiis ordinis et obedientiis, et socius eius sit in eius provincia sine occupationibus". Insuper illi concessit facultatem se retrahendi pro sua consolatione spirituali vel in conventum Sylvae Lacus vel in conventum S. Leonardi. Item quod posset sibi assumere unum fratrem, cum esset occupatus in praedicatione, in servitorem. Per duos annos, nempe ab an. 1385 ad an. 1386 inclusive praedicavit Venetiis; inde suae Senarum Provinciae praeficitur: die 9 augusti 1387 fit praedicator generalis in conventu Pisano: praedicavit interim aliis in locis, praesertim in civitate Collensi, S. Geminiani, et Senis, fuit uno verbo vir pius, probus, austerus, singulari eloquentia praeditus, scriptor concinnus. Vixit longaevus, nam an. 1420 adhuc erat inter vivos, immo Aretini nostri conventus in Priorem constitutus; sed hoc ipso anno ex hac vita migravit, nonagenario maior, ut eruitur ex sequenti dispositione Rev.mi P. Generalis Augustini de Roma (Reg. Dd. 4, f. 30 et 49) "Significavimus (scribit P. Gen.) fratribus conventus de Aretio, provinciae senarum, qualiter, contentavimus, ut ad praesens, non disponant nec innovent aliud de rebus Fr. Ieronimi de Senis, quondam [pag. 185] prioris sui, que omnia remanserunt, videlicet de uno breviario, uno cohopertorio et quibusdam denariis, et hoc quia conventus ille Aretinus ad praesens impotens est; tamen illae res debentur ad conventum Senensem pervenire et sic volumus ut tandem fiat". Quae scripsit sunt sequentia:

1. L'Adiutoria spirituale. Hoc opus editum fuit a P. Ildefonso a S. Aloysio ex Ordine Carmelitano in opere nuncupato Delizie degli eruditi Toscani, Tomo I, et ms. reperitur in Bibl. Communali Senensi sub signo T. II, 14, in perg. in 8, saec. XIV, forsan authogr.; Venetiis in Bibl. Marciana, Cod. It. I. 49 ex Bibl. Ap. Zeni; nunc habetur, 4972, membr. in 4, saec. XV, ff. 74, et in Bibl. Nation. Matritensi mss. 560 antiquitus sub signo A. 124, saec. XIV, in 8, ff. 63.

2. Soccorso de' poveri. Etiam hoc opus fuit typis editum ab eodem P. Ildefonso a S. Aloysio in cit. Delizie degli Erudit. Toscani, Firenze, 1770-1789, Tom. II. In Bibl. Ricardiana asservatur ms. in cod. 1805, saec. XV, membr. in 8. Item in Bibl. Nation. Florentiae inter codices Gaddianos dictos Reliquos N. 212 membr. saec. XIV. Inc.: "In nomine patris et filii et spiritus Sancti. Amen. Incomincia lo soccorso dei poveri - composto per uno certo religioso da Siena. Nome frate Geronimo - Incomincia la Pistola - Ad voi karissime sorelle et divote figliuole in Cristo Gesù regenerate. Frate Ieronimo salute. Affecto di Dio" etc. Constat de XLI capitulis et expl.: "dello concludimento di tutto il trattato. Ora carissime state contente a questa tanta scrittura.... Ma chi avesse voglia di salire più suso legga le pistole (ergo Fr. Ieronymus noster scripserat etiam Epistolarum volumen) et legga lo Adiutorio... Onde prego humilemente la vostra carità che oriate forte per me et io sempre fo di voi nel divino sacramento, pregando Dio che dopo la mortalità di questa vita et figura di questo mondo ci possiamo in siemo nel beato regno trovare". Sequitur postea : Uno sermone che sancto Bernardo, quem puto italice versum ab eodem nostro Fr. Hieronymo.

3. Pistola quae inc.: "Al nome del nostro Salvatore Iesù Cristo e della Sancta Madre, Vergine Maria Avvocata de' peccatori, e del nostro Padre Messer Sancto Augustino. Incominciano certe Pistole di Frate Girolamo da Siena. Et prima una certa Pistola la quale mandò a certe donne religiose, e la quale tratta di molti ammaestramenti, e specialmente delle tenptationi, alquante corporali e più spirituali, colli remedii delle tenptationi spirituali". Haec Epistola typis edita fuit ab eodem P. Ildefonso a S. Aloysio, l. c. T. II, et reperitur ms. in cod. Riccardiano N. 1724 olim O. 1 in L. n. II, saec. XIV, chart., nec non item Florentiae in Bibl. Nat. in cod. Classe XXXV. II. IV, 287. Reperitur quoque Venetiis in Bibl. Marciana una cum aliis XV epistolis eiusdem fr. Hieronymi de Senis, quae sunt ineditae, quaeque asservantur in Cod. 5020 (It. 1. 19 prov. e Bibliotheca Farsettiana (an. 1792) egregie descripta in Catalogo dei Codici Morciani Italiani (fondo antico) redatto da C. Frati ed A. Segarizzi. Modena 1909, Vol. I, p. 120-21. Hic codex est chart. in 4, saec. XV, ff. 228, cum rubricis et litteris initialibus rubro colore, et epistolae missae fuerunt ad diversas personas, speciatim moniales intra annos 1372-1377, quibus tit.: Fr. Girolamo da Siena, Agostiniano, Pistole XVI. Inc.: "Qui comenca le pistole di frate Gerolimo da Siena de l'ordene di sancto Augustino, scripte e mandate in diversi tempi ed a diversi luogi et persone...". In fine: "Expliciunt epistole vulgares numero sexdecim fratris Ieronymi Francisci de Senis, Ordinis Heremitarum sancti Augustini". Insuper in cit. cod. 1724 Bibl. Riccardianae, f. 44 habetur alia eiusdem Hieronymi Senensis epistola, quae [pag. 186] inc.: "Frate Geromino a ogni e ciaschuna spirituale e devota in X.po I. hù, madre e figliola... in Dio, secolari e religiose donne dell'ordine de' frati eremiti di sancto Agustino". In eodem codice parte I.a, post nonnullas laudes, quae tribuuntur Fratri Iacoponi Tudertino, leguntur: "Le ammonizioni di santo Girolamo ad Eustachia di Roma, quae tamen omnino differt ab epistola notissima S. Hieronymi, et quam puto scriptam etiam fuisse a nostrate Frate Hironymo. Etiam in cod. Riccardiano 1756, f. 65 et seq. habentur aliae Epistolae, quas tribuo nostrati Fr. Hieronymo eo quod in una ex illis, quae est f. 75, legitur: "Frate Girolamo alla sua chiara madre e diletta figliuola Sigismonda"

4. Meditazioni di Frate Girolamo da Siena, quae, etsi sint anepigraphiche, earum paternitatem tamen pertinet ad eumdem Fr. Hieronymum, cum inter eas adsint quaedam meditationes peragendae in ebdomada sancta, quas P. Ildefonsus a S. Aloysio lamentabatur ut deperditas, quae f. 21lv expliciunt: "e per fratelli che nel santo Eremo (quem Fr. Hieronymus incoluerat) saranno sempre ricordevoli di vostra salute apresso Dio", et haec meditationes asservantur in cit. codice, prope finem, N. 5020 memoratae Bibl. Marcianae Venetiis.

5. Rime, quae sunt Florentiae in Bibl. Nation. Cod. Palat. N. 13, chart. saec. XV, miscell., et quae fuerunt a meipso editae sub hoc tit.: Il trecentista Fr. Girolamo da Siena Agostiniano e sue rime inedite, testo di lingua. Roma, 1909, Tip. Pontif. nell'Istituto Pio IX.

de Senis Fr. Honorius, Ilicetanus dictus propterea quod filius coenobii de Iliceto prope Senas extiterit, vixit saec. XVII. Dicitur ab Ossinger, p. 472, "vir integritate vitae et studio historico commendabilis", ab eoque habentur:

1. Vita B. Ioannis Guccii Senensis Ilicetani, an. 1620 in lucem data.

2. Opera nuova (versibus scripta) delle bellezze e grandezze della città di Firenze narrata da un forestiero ai suoi amici nell'esser ritornato a casa sua sull'aria di Calle. Lucca, Filippo Maria Benedini in 8.

(Cfr. Elssius, p. 300; Moreri, Bibliografia, cit. Vol. II, p. 134, et Lanteri, T. II, p. 419).

de Senis Fr. Iacobus, S. Theol. Mag., an. 1526 adfuit cap. gen. Tarvisii celebrato, ut Discretus pro Coloniensi provincia, quamvis tunc esset simplex Baccalaureus. Interfuit quoque capitulo gen. Recinetensi an. 1547 habito tamquam Definitor Prov. Rheni et Sveviae atque in eo datus fuit socius electo Provinciali suae Senensis procinciae Mag. Umberto Senensi. Videtur illum non attigisse quinquagesimum quintum aetatis annum. Edidit: Metaphisicales quaestiones aureae Domini Aegidii Romani Bithuricensis Archipraesulis, Ord. Divi Aug., ab innumeris mendis dilutae, argumentis, responsisque ac annotationibus, nec non indice locupletatae, per Magistrum Iacobum Senensem, Augustinianae professionis in germanum nitorem redactae. Eiusdem Aegidii De coeli materiali compositione contra Averro. Eiusdem Aegidii De intellectuum humanorum pluralitate contra Averro. Tractatus locorum metaphisicalium dicti auctoris, contradictionis speciem mentientium eiusdem magistri Iacobi Senensis Heremicolae trutina depromptus. Venetiis apud Octavianum Scotum D. Amadei, MDLII in fol. cc. 77. Card. Fabio Mignanelli et Christophoro Patavino dicata. (Cfr. Boffito, Saggio cit. p. 42).

de Senis Fr. Ioan. Hieronymus a Spiritu Sancto, anno 1644 fuit Vicarius Generalis nostrae [pag. 187] Congregationis Discalceatorum Italiae, et an. 1676 Floreritiae extremum diem confecit. Latino idiomata scripsit Varia Carmina. (Cfr. Tani, Commentaria cit., p. 28).

de Senis Fr. Gerardus, nobili genere ortus, morum integritate, atque ingenii, doctrinaeque praestantia clarus, vixit prima medietate saec. XIV. Iam inde a puero ineuntem aetatem totam in litteris, atque pietate agere coepit, ac mox inter Augustinianos cooptatus, praeconceptum optime se instituendi ardorem impense fovit. Lutetiam profectus in celeberrimo illius metropolis athenaeo amplissimam Augustinianorum famam prius mirifice proficiendo, ac postea laudabiliter docendo non modo sartam tectam servavit verum etiam plurimum auxit. Et revera mense martio die 25 an. 1327, inibi erat S. Theol. Baccalaureus, fuitque praesens actis quibus Guillelmus de Cremona Generalis suos procuratores nominavit magistros Lanfrancum de Mediolano et Gerardum de Pergamo ad tractandum cum canonicis S. Petri in coelo Aureo Papiensis de nostrorum admissione in illa ecclesia, atque, ut Definitor suae Provinciae Senensis, an. 1329 interfuit, etiam Parisiis, capitulo generali mense iunio inibi celebrato. E Parisiensi urbe in Italiam ab Alexandro de S. Elpidio revocatus, tum Bononiae, tum in patria suos atque externos summa cum laude docuit. Aegidianae doctrinae invictus defensor fuit atque sectator addictissimus, in scripturis admodum versatus, atque utriusque peritissimus. Tradit in Chronica Coriolanus illum Senis fato concessisse, cum tantum esset Baccalaureus; et vita functum, inconsueto honore, et inaudito exemplo, ob eius singularem scientiam solemniter instante populo atque episcopo fuisse laureatum. Sed hos honores alia natura fuisse videntur, nam ex actis capituli generalis Venetiis mense iunio an. 1333 celebrati, cui Gerardus interfuit, colligitur illum hoc tempore in Sacra Theol. Doctorem extitisse. (Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Diplom. cit. Vol. I, p. 58). De laurea in eius funere illi collata forsan agi debebat de illa quae dicitur in utroque. Iuxta quosdam obiisse fertur admodum invenem; iuxta alios autem senio confectum. Ex externis illum memorant Trithemius, Ioannes Andreas celebris iurisconsultus, Possevinus, Gesnerus Frisius aliique permulti; ex nostratibus vero Pamphilus, f. 49; Gratianus, p. 79, Herrera, T. I, p. 308; Torelli, Vol. V, p. 505; Gandolphus, p. 134; Ossinger, p. 827; Lanteri, T. I, p. 106. Opera ipsius sunt:

1. In primum librum Sententiarum doctissimae quaestiones, nunc primum opera Fr. Sanctis (Guicciardii) Ariminensis in lucem editae. Patavii, Laur. Pasquatus, 1598 in fol. Ms. asservatur: Perusiae in Bibl. Communali Cod. 87 (B. 31), membr. saec. XIV, in fol. 132: "Incipit scriptum super primum librum Sententiarum editum a magistro Gerardo de Senis ordinis fr. heremit. S. Augustini"; Romae in Bibl. Vat., Cod. Vat. Lat. 10452, saec. XIV: In librum Sententiarum questiones, quae in ed. Patavii, 1598 sunt inter pp. 331-365; ibidem in Cod. Vat. Chisiano B. VII. 117 totum opus cum proemio, notis affìxis in marg., et litteris aureis. Scriptus fuit hic codex circa an. 1370, in fol.; item Romae in Bibl. Angelica, cod. 101 (A. 8. 13) chart. in fol., saec. XIV exeuntis, binis coll., cum initialibus auro et coloribus ornatis, in quorum prima est auctoris imago, ff. 240; ibidem, cod. 551 (F. 3. 3), chart. saec. XV, in fol., ff. 280, binis coll. cum magna littera initiali auro et coloribus depicta, an. 1469; ibidem cod. 1088 (S. 1. 12) membr., in fol. saec. XIV, ff. 160, binis coll., littera initiali eleganter depicta Auctoris iconem praebente; ibidem, cod. 1089 (S. 1. 13), membr. in ff., saec. XIV, ff. 1-137, binis coll.; in Gallia in Bibl. Burdicalensi (de Bordeaux) Cod. 761, saec. XV, ff. 221, et in Anglia in Oxoniensi Cod. 217, et aliis in Bibiiothecis. [pag. 188]

2. Lectura super secundum librum Sententiarum. Asservatur ms. In Bibl. Angelica Urbis in cod. 625 (Q. 1. 12) membr. in fol., saec. XIV, ff. 1-157, binis coll. Tit. "Incipit secundus Sententiarum fratris Gerardi de Senis ordinis heremitarum Sancti Augustini". Aliud exemplar extat in eadem Bibl. cod. 920 (R. 4. 9) saec. XVII in 4, ff. 386: Veteri tit.: "Incipit secundus sententiarum", postea Deleto, sufficitur: "De creatione tractatus et de Angelis, Magistri Gerardi Senensis ord. Erem. S. P. Augustini, a R. P. Fr. Angelo Vancio Arimin. recognitus et ex originali descriptus". Gerardus quoque scripsit:

3. In 3 et 4 librum Sententiarum, sed ubinam sint, nescimus.

4. Primum quodlibet Parisiis disputatum Fr. Mauritii Tertii Theol. Augustiniani industria ac studio. Viterbii, apud Augustinum Colaldum, 1587, vol., in fol. Praecedit eiusdem Gerardi quaestio de usuris et restitutionibus (Cfr. Bocca, Catal. 228, n. 263),

5. Secundum quodlibet, quaestiones variae ex philosophia et theologia etc. a Fr. Angelo Vancio Ariminen. diligenti studio recognitum; adiecto ab eodem M. Angelo Vancio duplici tractatu proprio de restitutione famae etc. Caesenae, Nerius, 1630 in 4. Haec duo quodlibeta extant mss. in cod. 625 (Q. 1. 12) bibl. Angelicae, ff. 158-209 de quo supra, et ex eo illa prodierunt cura Mag. Aug. Vancii, eo tamen ordine, ut quae in codice leguntur a fol. 158 ad fol. 185b sub tit.: "Secundum quodlibet, impressa sunt Caesenae a. 1630, et quae sequuntur a fol. 185b, verbis: "In nostro quodlibet quaerebantur plura", ad fol. 209a, adiecta tabula quaestionum, sub tit.: "Quodlibet primum" cusa sunt Bononiae a. 1626; in 4, et iterum Arimini apud Simbenium, 1636 in 4.

6. Liber de usuris et restitutionibus, curante Mag. Mauritio Tertio, Parmensi una con quodlibet primo, ut diximus, Viterbii per Augustinum Colaldum an. 1587 in fol., a quo distinguitur:

7. Tractatus de usuris et praescriptionibus, quem edidit Mag. Fabianus Clavarius Genuensis primitus Romae apud Bladum, 1556 in 4.; deinde praefatus Mag. Ang. Vancio, Caesenae, 1630 in 4, apud Iosephum Nerium, ac Bononiae, 1671 in 4, una cum eiusdem Gerardi libro inscripto:

8. De Cambiis tractatus, qui idem sit, puto, ac ille, cui titulus:

9. Liber de Montibus Florentinorum, ac etiam de Usu captionibus tractatus.

10. Tractatus de principio individuationis ad mentem Aegidii Columnii. Hic tractatus olim ms. extabat in nostra Bibl. Patavina.

11. Quaestiones de intellectu agente ms. in eadem nostra Bibl. Patavina.

12. Figurae Bibliae, tractatus imperfectus in Cod. Vat. Palat. 142, membr. in 4. saec. XV, inter ff. 1-27.

13. Commentarius in Decr. cum Martae, in quo dat expositionem missae (Cfr. Hurter, Nomencl. Litt., T. II (1906), col. 543).

14. Ad Episcopum Senensem quaestiones, in quibus duo inter alia pertractat, scilicet: Utrum bona pauperum soli Episcopo Dioecesano liceat dispensare? et utrum in imminente periculo Civitatis liceat Episcopo dicta bona sic dispensare, quod convertat illa in eius subsidium, si dicta bona a Rectore Civitatis petantur?

15. Quaestiones ad Episcopos generaliter pertinentes liber I, ad Episcopum Senensem. Extant in Bibl. Ambrosiana teste Montfaucon, p. 115. [pag. 189]

16. Clementina de haereticis liber I.

17. De Begordarum et Beghinarum haereticis atque erroribus. Extant in Ambrosiana teste Montfaucon, p. 115. N. B. Plures tractatus, et libri huius ingeniosi Doctoris asservabantur Mediolani in nostra Bibliotheca Sanctae Mariae Incoronatae, uti aliqui nostri asseruerunt. (Cfr. etiam Schier in cod. 353, pp. 238 et 281 in Bibl. Angelica.

de Senis Fr. Ludovicus, S. Theol. Mag. B. Iacobi Viterbiensis discipulus, vixit saec. XIV, et scripsit:

1. In Magistrum Sententiarum quaestiones notabiles, et

2. Sermones per totam quadragesimam. Ita ex cod. Vat. Chisiano R. II. 62, saec. XVI, f. 127.

Sepiacci Fr. Aloysius S. R. E. Cardinalis natus in oppido Castilionis Lacus, Dioec. Perusiae die 12 Septembris an. 1835, ex Iosepho et Magdalena Tufi, qui eorum filio nomina imposuere Dominici Danielis. Sacram Nostri Ordinis vestem a sua adolescentia induit. Peracta solemnium votorum professione, difficile dictu est quam in pietate studioque proficeret. Omnia studia sua peregit Perusiae PP. Guillelmo Pifferi, Iosepho Aggarbati et Aloysio Concetti praeceptoribus. Tum clericus tum sacerdos, ad quem ordinatus fuit ab ipso Summo Pontifice Leone XIII, tunc archiepiscopo Perusino, inter alios eminuit modestia, humilitate, regularique observantia, atque progressus in studiis percupidus otio minime indulgebat ut ordini utilior fieret, non inanis gioriae causa. Ita fuit. Die 3 Angusti 1859 philosophiae Lector renuntiatus, tanta claritate, ordine ac animi ardore docuit ut omnes qui illum audirent, felices sub eo magistro sese putarent. Die 27 Septembris 1864 declaratus omnibus aureis suffragiis studiis regendis idoneus, prius collocatus fuit in Hibernorum Romano collegio ad S. Mariam in Pusterula et paulo post Gandavum in Belgico Regno missus fuit. Quatuor post annis Romam reversus studiis praefuit ad S. Augustinum de Urbe, nullumque sedulitatis et officii munus praetermittens. A R.mo P. Generali Belluomini die 3 augusti 1869 Laurea magistrali condecoratus est, et sequenti anno ad Lyceum Sapientiae theologorum fontium cathedra vacante, ipse, amplissimo facto periculo, caeteris non paucis competitoribus, etsi iunior, Doctor praelatus est. Fuit etiam Bibliothecae Angelicae praefectus, Ordinis a Secretis et postea Procurator Generalis. Nil proinde mirum quod Apostolica Sedes dignum iudicaret qui perplura munia in Ecclesia obiret. Ipsum enim adlegit Clero probando iudicem, contra universam haeresim et impietatem notandisque libris a Consiliis, atque Consultorem pro ecclesiasticis negotiis extraordinariis; insuper Rituum sacrorum, Consilii Christiano nomini propagando, pro Ritus orientalis negotiis nec non Sacrarum disciplinarum inter Iudices eum designavit. Anno vero 1883 Episcopus titularis Callinici creatus, et die 13 Aprilis 1885 Pontificiae Academiae nobilium ecclesiasticorum Praeses constitutus, die 28 Iunii 1886 Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium a Secretis nominatus fuit. Ad tot ergo eius labores Ecclesiae praestitos repetendos Leo XIII, in secreto Concistorio diei 14 Decembris 1891, nostrum Sepiacci Cardinalium Collegio adscripsit doctrinae laude, pluribusque muneribus integre gestis commendatum, eique titulum S. Priscae assignavit. Paulo post Sacrarum Reliquiarum Congregationis Praefecturam obtinuit, at repente, vehementi praefocatione in pectore, die 26 Aprilis 1893, e vivis sublatus est. Scripsit:

1. Manuale ad uso della società per gli interessi Cattolici compilato dal socio P. Luigi Sepiacci Agostiniano. Roma, Tip. di Roma, 1873, in 8. [pag. 190]

2. Manuale ad uso dei Terziarii dell'Ordine Romitano di S. Agostino, compilato per comando del R.mo P. M. Giovanni Belluomini Generale dell'Ordine. Roma Tip. Morini, 1874, in 12.

3. Manuale ad uso delle spose e madri cristiane.

4. Introductio in S. Scriptaram. Ms. asser. in Arch. Ordinis, Vol. 3 in 8.

5. Compendium Constitutionum Ordinis Fratrum Eremitarum Sancti Augustini. Romae, Typ. Societatis Cath. Instructivae, 1885 in 12.

6. Quaedam Conferentiae Sacietati Cath. habitae asservatae ms. in Arch. Ordinis.

(Cfr. Regestum R.mi P. Sebastiani Martinelli, 268, p. 46 et 159, Perini, Studio Bio-Bibliogr. sul Card. Agostino Ciasca, Romae 1903 App. I. p. 110 et Del Val in Revista La Ciudad de Dios, Vol. XXVII).

Septala Fr. Lanfrancus, Mediolanensis, primus post magnam Ordinis Erem. S. P. Augustini unionem Prior Gen. ortum habuit ex nobilissima progenie an. 1201. Ubi primum per aetatem ei licuit, contra parentum votum monasticam vitam amplecti deliberavit. Quare specie quidem ut litteris vacaret, reipsa tamen ut clam parentes cogitatum suum de religioso instituto amplectendo executioni mandare posset, Bononiam se contulit fama permotus sanctitatis, quam tum temporis per totam Italiam de se emittebat perinsignis Augustiniana Congregatio paulo ante a B. Ioanne Bono instituta. Itaque ibidem an. 1220 in coenobio S. Iacobi ad fluvium Savenam Eremitarum habitum induit, quem postea prae nimia amoris vehementia iugiter osculari non desinebat. Cum autem brevi mirum in modum in litteris ac pietate profecisset, praedicationis munus obire iussus, in vinea Domini opere et sermone strenue adlaboravit, adeo ut criminum spinos ubique eradicando ingens animarum lucrum iugiter reportarit. Anno 1249 praefati Bononiensis coenobii prioratum obtinuit, quem ita egregie gessit ut an. 1252 in comitiis generalibus Bononiae habitis totius Congregationis regimen illi concreditum fuerit. Anno vero 1256 cum Alexander IV cunctis singularum Augustinensium Congregationum Superioribus in coenobium S. Mariae de Populo Romam convocatis, opera praesertim E.mi Card. Richardi a S. Angelo, unum ex variis praefatis Congregationibus Eremitarum S. P. Augustini Ordinem constituisset, non alium eidem Ordini sic unito quam Lanfrancum praeficiendum existimavit. Itaque supremus universi Ordinis Moderator inauguratus nihil antiquius habuit, quam ut decretum unionis exequi curaret, missisque propterea in Galliam, Germaniam, Angliam, Hispaniam, aliasque Europae provincias eximiis prudentia atque pietate viris, qui illarum regionum iam extantia Augustiniani Instituti coenobia nuper unito Ordini aggregarent, aliaque de novo excitarent, statutam unionem feliciter perfecit, atque Augustinian. familiam octo quibus rexit annis mirifice propagavit. Tandem morbo, laboribusque confectus, ac meritis plenus Mediolani in coenobio S. Marci finem huius vitae attigit an. 1268, aetatis suae 63, et regiminis 12. Tumulatus fuit in templo S. Marci, splendido marmoreo monumento honestatus, ac propter vitae sanctimoniam Beati titulum promeruit. Edidit:

1. Ordinis Constitutiones, de quibus legi possunt quae a nostrate P. Mag. Augustino Ant. Giorgi scripta olim fuere, et quae edita extant in nostris Analectis, Vol. I, p. 109 et seqq.

2. Litterae quibus approbantur et confirmantur acta, instrumenta et pacta inita inter Fr. Ioannem de Eugubio, Lanfranci [pag. 191] Vicarium in Francia et Ep. Parisiensem, pro loco nostro acquisito Parisiis iuxta portam Montis Martyrum sito, editae in nostris Analectis una cum aliis litteris Clementis Auximatis et Aegidii Romani, Vol. XII, p. 158 et seqq.

(Cfr. Ossinger, p. 831; Argelati, T. II, col. 1319; Herrera, T. II, p. 4; Eissius, p. 421 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 144, a quo fere ad litteram haec accepimus).

Serani Fr. Nicolaus de Interocrea (Antrodoco) nobili genere circa an. 1650 ortus, atque in baptismate Philippus vocatus, 16 annos agens in Perusino nostro coenobio habitum Augustinianum suscepit. Nuncupatis votis, studiorum cursu magna cum laude atque non minori profectu Neapoli, Bononiae et Romae confecto, nostrates alumnos postea docuit Senis, Caesenae et Mediolani, unde Ramam vocatus fuit, Regentis Studiorum, ac Collegii, nec non Ord. Secretarii munera exercere, in quibus octo annorum spatio ita diligenter se gessit, ut an. 1693, aetatis suae 43, Proc. gen. electus fuerit. Tandem in comitiis gen. Bononiae habitis an. 1699 universo Ordini Praeficitur, quem per sex annos iuxte ac provvide gubernavit. Fuit postea Praefectus Bibl. Angelicae constitutus. Roma discedens ad Aquilanum nostrum coenobium, quod ipse instauraverat sese recepit, quo vixit usque ad mortem quam oppetiit die 3 maii an. 1755, aetatis suae 85. Scripsit:

1. Tractatus in theologiam universam, qui tamen in lucem non prodierunt.

2. Opuscula super controversiis in imperio Sinico subortis inter missionarios apostolicos, iisque ad S. Sedem delatis, num quaedam a Sinis gentilibus peraguntur, praesertim erga Confusium antiquum philosophum et progenitores defuntos, permitti possint iis qui ad christianam fidem conversi fuerint, propterea quod alii ex Missionariis affirmarint actiones illas superstitiosas vel idolatricas esse, alii e contra civiles tantum et politicas. Extant Romae in Bibl. Angelica, Cod. 114 (B. 3. 1) f. 21, 56, 285, 320, 425, 443.

3. Decreta pro vita communi in conv. S. Aug. Romae, d. Romae, 16 iul. 1704 cum subscriptione autogr. extant in eadem Bibl., Cod. 891 (R. 3. 2) ff. 152-168.

4. Acta et Decreta Capituli Generalis Bononiae celebrati anno 1699, edita in Analectis Aug. Vol. XII, pp. 119-127 depromta ex eiusdem Litterarum Regestis Dd. 138, 139 asservatis in Archivo Ordinis. Haec ex Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, pp. 321-323 et ex eiusdem Serani vita descripta in Regesto Ordinis Dd. 176 pp. 235-238. Tandem notari fas est quod ipse Seranus an. 1685 in comitiis gener. Romae habitis die 6 iunii concionem habuit de B. Clara de Montefalco, et eidem Beatae vestem texuit plenam eloquentiae ac eruditionis rosis, liliisque rethoricarum figurarum, et Proverbiorum, assumpto textu: "Bissus et purpura indumentum eius" quo super innocentiam eiusdem Heroinae caritatem ostendit. (Cfr. Analecta, cit., Vol. XII, p. 9; itemque quod ipse dicitur Reatinus a conventu affiliationis et etiam de Aquila, quia inibi diu moratus est et mortem oppotiit; tandem quod in nostro conventu Aquilano olim asservabantur mss. sequentia alia eius opuscula, quorum syllabum dedit noster P. Cotta in suo opere poetico: Dio, edito Fulginii, an. 1733, p. 247 una cum ipsius P. Serani biographia et sunt: a) De gratia supernaturali; b) De voto paupertatis; c) Vera mens S. P. Augustini; d) De quietismo redivivo; e) De ritibus Sinensibus; f) De timore poenae; g) Sermoni Quaresimali; h) Dilucidationes in Psalmos Davidicos, aliosque obscuriores locos S. Scripturae. [pag. 192]

Serantoni Fr. Ioseph M. Ordinis Eremit. S. Augustini Provinciae Pisarum clarus alummus, qui vixit saec. XVIII, et scripsit atque edidit: Apologia del Volto Santo di Lucca... scolpito da S. Nicodemo nei primi tempi della Chiesa, e venuto miracolosamente a Lucca l'anno 782. Lucca, 1763, in 8 majori.

Seraphinus a S. Bernardo, Messanensis, Ord. S. Augustini Congregationis Excalc. Italiae, ex familia Sofia, ortum habuit die 18 Augusti 1650, et an. 1664 habitum Religionis suscepit, in qua exacto Philosophiae et Theologiae curriculo, doctrina satis excultus, ad nonnullos Religionis gradus merito vocatus, inter suos merito effulsit. Clericorum studentium Magister, Coenobii Messanensis et Catanensis Prior extitit, et apud Messanensis Provinciae a secretis. Triennio Visitatoris Generalis munere Romae an. 1698 claruit, ubi etiam triennio Definitoris Generalis et totidem Secretarii Generalis functus est officiis. In Provincia Messanensi Definitorem, Commissarium Generalem, Visitatorem et Provincialem egit, quibus in muneribus sui venerationem excitavit. Eloquentia et eruditione conspicuus quadragesimales conciones non sine animarum fructu habuit Romae, Venetiis, et in siculis civitatibus Motycae, Ragusae, Siclis, Castri-regalis et Acis-regalis. Extra quadragesimam etiam pluries fuit auditus cum plausu Messanae et alibi. Dum Provincialem Definitorem ageret, obiit Messanae 15 Octobris 1707. Edidit italice:

1. Oratione in lode del M. R. P. Apollonio della SS.ma Trinità Vicario Generale dell'Eremitani Scalzi Agostiniani della Congregatione d'Italia e Germania etc. Messina presso Matteo la Rocca, 1678, in 4.

2. La carta Geografica, Oratione Panegirica in lode della Sacra lettera di Maria scritta ai Messinesi. Messina, presso Vincenzo Amico, 1683 in 4.

3. Lettera in Consulta, Oratione Panegirica in lode della Sacra Lettera di Maria scritta ai Messinesi. Messina, presso Matteo la Rocca, 1687, in 4.

4. Le nozze estemporanee, Oratione funebre, in occasione dell'Esequie della molto illustre e Rev. Signora D. Maria Dainotto, de' Baroni di Bruzzano, Abbadessa e Provincialessa delle due Sicilie, delle Canoniche Regolari di S. Agostino, celebrate nel tempio di S. Caterina di Valverde di Messina, Messina presso Antonio Maffei, 1702, in 4.

5. Il Sole Allegorico d'Ezecchia, Panigirico in lode della Sacra Lettera di Maria a' Messinesi. Ibidem. Praelo paraverat.

6. Panegirici sacri.

(Haec desumimus ab Antonio Mongitore in Bibliotheca Sicula, Vol. II, p. 219; ex Mazzucchelli, Vol. II, part. II, p. 976; ex Ossinger, p. 123; ex Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, p. 442 et ex Tani, p. 137).

Seraphinus a S. Petro et Paulo e Plana Grecorum in Panormitana Provincia, ac proinde etiam Panormitanus dictus, clarus extitit alumnus Augustinensium Discalceatorum Italiae, in quo bis, nempe an. 1713 et 1716, evasit definitor generalis. Scripsit:

1. Il gran sacerdote encomiato dall'ecclesiastico, che nella sua vita riparò la casa di Dio e rinforzò il tempio della sua gloria. Orazione funerale detta in S. Pietro di Trapani nel principio dell'anno 1695 per le solenni esequie celebrate all'immortale pietà dell'Ill.mo e Rev.mo Signore F. D. Francesco Maria Graffeo, maestro e dottore in S. T. de' Minori Conventuali e Vescovo di Mazara. Palermo presso Felice Marini, 1711. [pag. 193]

2. Sapiens in Prophetis vacans: hoc est: omnes divinae Scripturae libros iuxta sensus literales, propheticos, sive proprios, sive translatitios, et allegoricos, summa animi voluptate percurrens; quibus Catholicae Religionis misteria suis e redicibus et fundamentis eruuntur et mirabiliter elucidantur: ad iubilum immortale fidelium, atque perpetuum Ethnicorum, Hebraicorum et Hereticoruum fructum. Ms.

3. Orationes et inscriptiones lapidarias.

(Cfr. Mongitore, Bibl. Sicula, Vol. II, p. 219; Tani, Commentaria, cit. p. 49).

Seripando Fr. Hieronymus, Ferdinando Seripando, et Isabella Galeotta (vel Loisia, ut Milensius affirmat) primariae nobilitatis Neapolitanae coniugibus, piissimis parentibus ortus est Troiae in Apulia die 6 maii anno 1493, et ideo in Baptismo Troianus appellatus. Anno 1506 Religionis Dominicanae amore captus, ex illorum patrum sanctimonia, qui D. Catharinae ad Formellum coenobium incolebant, eam III Kalend. octobris ingressus est; sed die sequenti a fratre suo Antonio per vim abstractus, Deo sic disponente ut Augustinianae posteritati magnis mox laboribus concutiendae maximum in Hieronymo praesidium adesset. Verum perseverante religionis desiderio, Aegidii Viterbiensis viri celeberrimi fama, ac sermone accensus, ac Ioannis Baptistae de Neapoli, postea Carthusiani, hominis integerrimi, hortatu illectus, animum ad Augustinianenses traduxit. Mense igitur maii die 6 infra sanctissimae matris Monicae octavam an. 1507, et aetatis suae 14 Aegidio excipiente et Hieronynum nuncupante, tamquam Ecclesiae Doctorem futurum praesagiente, S. Ioannis ad Carbonariam ingreditur, et in illius observantiae Congregatione Eremiticis institutis addicitur. An. 1513 sacerdos efficitur et anno sequenti die 1 maii post Nicolaum Tridentinum, virum elegantissimum scriptor Ordinis designatur. An. 1519 in Capitulo Generali Venetiis habito fit Regens Bononiensis, et paulo post Magister creatur pontificia auctoritate. An. 1523 Congregationis Carbonariae Vicarius Generalis eligitur; et an. 1535 apud Caesarem Carolum V Neapoli sermones habuit libentissime auditos. An. 1539 a Paulo III in Fratres S. Mariae de Gratiis simul cum quodam Agapito Apostolicus Commissarius instituitur et an. 1538 die 9 Decembris, cum esset Pausilypi, mortuo Ioanne Antonio Theatino, ad illum Vicariatus Generalis Ordinis, Pauli Pontificis decreto defertur; Romaeque die 21 ianuarii an. 1539, Pontificio lecto diplomate obedientia Seripando praestatur a fratribus; eique deinde iniungit Pontifex, ut Margaritae Austriacae et suae nepti praedicet aliquando. Eodem anno die 24 maii, Neapoli patrum comitiis congregatis Prior Generalis ab omnibus acclamatur. An. 1541 die 26 augusti, dum Provinciam Lusitaniae visitaret, haec in Registris fecit annotari "Serenissimae Lusitaniae Reginae (erat Catharina Austriaca, Caroli V soror) litteras confraternitatis dedimus, quibus suae celsitudini Religionis nostrae tutelam summopere commendavimus. Easdem litteras confraternitatis concessimus illustrissimo et excellentissimo Duci Bragantiae, illustrissimo Comiti Vimiensi, illustrissimo Comiti de Videgueira, magnificae Dominae D. Guiomar Cotigno, magnifico Domino Petro Carvallo et magnifico Domino Didaco de Torres". An. 1540 die 11 aprilis Roma proficiscitur ad Concilium Tridentinum ubi, aperta Synodo, die 13 decembris anno 1546 patribus, quibus Marcellus Cervinus Cardin. S. Crucis praeerat, adiungitur; et die 5 martii ad colligendos abusus, qui circa sacras scripturas contingunt, et eorum remedia excogitanda, et die 2 maii ad formandum decretum contra eosdem abusus cum quibusdam aliis patribus deputatur. Magna [pag. 194] inerat summis Ecclesiae pastoribus de Hieronymo opinio. Ad res magnas agendas idoneum, et maximis honoribus dignum omnes iudicabant. Hinc ortum, ut anno 1549 actum sit de mittendo Seripando pro re Anglica ad Caesarem, et Gallum legato Pontificio, consulentibus Card. Theatino et Politiano, et ut an. 1550 ad committendam ipsi Ecclesiam Neapolitanam Summus Pontifex inclinaret. Nec minor erat de Seripando apud Caesarem, quam apud Pontificem existimatio; et quasi Ecclesiae et orbis capita de honestando Hieronymo decertarent, de eius exaltatione hic et ille cogitabant. Caesaris cogitationes suos etiam effectus pepererunt. Anno enim 1551 a Caesare Carolo eligitur Episcopus Aquilanus, sed eodem anno, comitiis Bononiae habitis, magno cum patrum dolore, Generalatus honorem et onera absens dimisit, et Ecclesiam Aquilanam die 4 Iulii ad Caesarem scribens renunciavit. An. 1553 a potentissima urbe Neapolitana gravissimis de rebus, Pontifice etiam plaudente, ad Carolum V in Belgium mittitur; ibique die 8 novembris finem expeditionis felicem habuit, et Archipiescopatum Salernitanum post obitum Ludovici de Torres a Caesare oblatum acceptavit. An. 1554 die 26 februarii in actis consistorialibus, at in Diario eiusdem Seripandi die 20 aprilis a Pontifice Sedi Salernitanae Praesul addicitur, et die 15 maii a Ioanne Michaele Card. Sarraceno, assistentibus Antonio de Capua Archiepiscopo Hidruntino, et Ioanne Iacobo Neapolitano Episcopo Interamnensi, Apostolici sacrarii Praefecto et Eremita Augustiniano, in Capella Pontificia feria 3 post Pentecostem consecratur. An. 1559 die 24 februarii, de principio, medio et fine, Caroli V Imperatoris in amplissimo funere Neapoli praedicavit. An. 1560 die 12 septembris a Pio IV honesto diplomate Romam vocatur; et die 28 novembris Capellania maior Regni Neapolitani a Philippo II rege decreta Archiepiscopo nunciatur, sed ab eo modeste reiecta, die 21 decembris ad sacrum Inquisitionis tribunal a Pontifice deputatur. Anno 1561, die 21 ianuarii Cardinalis S. Clementis, nomine Pontificis ei iniungit ut de librorum indice moderando cogitaret, conclusumque id opus fuit die 16 martii coram eodem Cardinali. Die 26 februarii eiusdem anni Pius IV Hieronymum Seripandum S. R. E. presbyterum Cardinalem creavit, eumque die 3 martii cum aliis 12 Cardinalibus ad Congregationem coram se habendam de rebus Germaniae ad concilium pertinentibus evocavit; ipsique die 5 suum consilium aperuit de legatione Tridentina, eumque omnibus Congregationibus et deputationibus adscripsit; et die 10 martii cum Cardinalibus Simoneta et Varmiensi Legatum ad Concilium Tridentinum designavit et S. Susannae titulum sui Cardinalatus adiunxit. In concistorio secreto die 17 martii Simonetae et Seripando crux legationis est tradita; Seripandusque Roma profectus die 26 martii Tridentum appulit die 16 aprilis. Ibi Seripandus plurimis pro Ecclesia Dei laboribus fatigatus, annis et meritis plenus, die 17 martii an. 1563, et aetatis suae 70, minus 50 diebus; vel, ut alii volunt an. 70, mense 5, die 11, devotissime et sanctissime felicem animam exhalavit. Vir certe immortali memoria dignus, scriptis celebris, declamationibus ad populum habitis facundus et efficax, reformationis amans, maximis in Religione et in Ecclesia Dei muneribus summa cum animi modestia et probitate functus, adeptus magna et iudicatus ab omnibus maiora mereri. Piae eius exuviae in Tridentino S. Marci Augustinianorum coenobio depositae, ut Pamphilus asserit, requiescunt, et hoc disticho et elogio exornantur: [pag. 195] "Si quis honos tumuli, quantum sol lampade lustrat / Terrarum, coelique; tuum est Seripande sepulcrum / Hieronymo Seripando Cardin. Co. Trid. Legato Christophorus Patavinus Sodalitii Er. Magister P. Vixit annos LXX. Menses V. Dies XI.

Translatum postea Seripandi corpus Neapolim ad Ecclesiam S. Ioannis de Carbonaria Petramellarius affirmavit. Hucusque Herrera noster diligentissimus, T. I, pp. 344-346. "Potissima autem Seripandi gloria, scribit Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, pp. 289-294, in Concilio Tridentino maxime enituit, cuius praecipuam partem fuisse nemo profecto est qui non noverit. Ter enim ad idem Concilium accessit, primo videlicet (1561) prout Ordinis Generalis, deinde vero ut Archiepiscopus Salernitanus, ac demum (1561) tamquam Cardinalis a Latere Legatus; atque semper ibidem tantam nedum scientiam, verum etiam dexteritatem, atque prudentiam ostendit, ut omnium patrum in se existimationem atque admirationem converterit, qui propterea illum veluti totius Concilii linguam, et calamum suscipiebant. Quamobrem jure meritoque affirmari posse videtur, quod sicut propter Lutherum praecipue Tridentinum Concilium coactum, ita e contra per Seripandum praecipue confectum fuit, Deo nimirum iustissima dispensatione sic disponente, ut ille potissimum Ordo per fidelissimum sectatorem medicamenta praestaret, ex quo per iniquissimum disertorem profecta sunt vulnera. Siquidem Seripandus fuit, qui exorta inter Patres Concili dissidia gravissima eloquentia composuit, Seripandus fuit, qui difficillimas quaestiones summa eruditione explanavit. Seripandus fuit, qui variarum Scripturae versionum errata emendavit, Seripandus fuit, qui Concilii canones, atque decreta confecit, Seripandus denique fuit, qui cunctis Patribus inducias petentibus, ex tempore quamplurimis haereticorum cavillationibus abunde satisfecit. Centum argumenta, verba sunt alterius scriptoris, in fidei perniciem Concilio ipsi acutissima haereticorum malignitate proposita, postulantibus ad responsionem inducias universis, nulla ipse interposita mora, emedullatis palam extemporanea solutione fallaciis, memoriae prodigio enodat, enervat, elata voce illud gloriosum ingeminans: absit ut Ecclesia Dei tempore ad confundendos hostes indigeat... Hic autem obiter ad maiorem Seripandi gloriam animadvertere libet, ipsum non modo a doctrina, verum etiam a pietate summopere apud scriptores commendari sic verbi gratia, ut unum saltem hujus rei exemplum afferamus, Ludovicus Donius haec de illo litteris consignavit: "Nihil Hieronymo Cardinali Seripando fuit pietate illustrius, qui ab ineunte aetate saeculi pompas aspernatus in Augustinianam Eremum se contulit... Nihil eodem eruditione praestantius, qui divinarum, humanarumque litterarum cognitione pene ad miraculum usque fuit imbutus, et linguarum graecae, hebraicae, et chaldaicae callentissimus". De illo insuper legi possunt Ughellus, T. VI, col. 438, n. 47; Ciacconius in vita Pii IV ad an. 1560, col. 905; Petramellarius in continuatione nostratis Panvinii de Summis Pontif., p. 101, in vita Pii IV, n. XIV; Natalis Alexander, hist. ecc. T. IX, p. 148, n. 37; Tiraboschi Vol. VII, part. I, p. 298, n. 24; Moroni, Vol. 64, p 182; Generosus Calenzio, Documenti inediti sul Concilio di Trento (Roma, 1874) p. 151 et seq.; Gandolphus, p. 178; Ossinger, p. 836; Lanteri, Eremi Sacr. Aug., pp. 144-153; Eheses, Dissert. sul Conc. di Trento, et alii apud quos nostratis Seripandi scripta recensentur, quae nimirum sunt:

1. Commentaria in Epistolam D. Pauli ad Galatas. Reperiuntur mss. in Biblioth. Nationalis Neapolitanae, VII. A. 29 chant. in 4, cc. 265; edita fuerunt: Antenerpiae, 1567 per Christophorum Plantinum in 8, [pag. 196] et Venetiis 1569 apud Bartholomaeum Rubinum, in 8. In cod. VII. A. 15 eiusdem biblioth. Neapolitanae extat etiam: Expositio in Epistolam Divi Pauli ad Galatas, chant. in 4, cc. 58; haec expositio num eadem est ac Commentarium de quo supra?

2. Commentaria in Epistolam B. Pauli ad Romanos. Cod. VII. A. 28 eiusdem Neapolitanae Biblioth., chart. in 4, cc. 252, et Cod. 978 Biblioth. Vat. Chisianae in fol. cum notis marginalibus, atque Cod. 378 Biblioth. Trivultianae in parte auctogr., chart. in 8. (Cfr. Porro, Catalogo dei Codd. mss. della Trivulziana, p. 406). Haec Commentaria una cum praecedentibus ad Epistolam ad Galatas edita fuere sub hoc titulo: Hieronymi Seripandi S. R. E. Card. in D. Pauli Epistolas ad Romanos et Galatas Commentaria. Quibus et haereses doctissime refelluntur et Apostoli sensus pura elegantia aperitur. Industria Fr. Felicis a Laurino Theologi, Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam de observantia ex Ord. Erem. S. Aug. Vicarii Gener. Neapoli, apud Io. Iac. Carlinum 1601, in 4, pp. 539. Praeit Seripandi Vita ab eodem Fr. Felice Milensio a Laurino conscripta.

3. Commentaria in Epistolas Divi Pauli ad Corinthios et in I ad Thessalonicenses. Cod. VII. A. 36 eiusdem Biblioth. Neapolitanae, chart. in 4. Noster Ossinger, p. 841 affirmat Seripandum scripsisse Commentaria in omnes D. Pauli Epistolas et septem Canonicas; sed de his, suo tempore, extare dumtaxat ea quae impressa circumferuntur.

4. Praefatio de Commentariis haereticorum in D. Pauli Epistolas ad Marcellum Cervinum S. R. E. Cardinalem. In eadem Neap. Biblioth.

5. Constitutiones novae Ordinis nostri cum Ordinario Ecclesiastico et Commentario rerum Ordinis. Venetiis 1549 et Romae 1553 per Antonium Bladum, in fol. In Bibl. Comm. Perusina habentur mss. sub n. 1016.

6. Oratio in funere Caroli V habita Neapoli VI Cal. Martii 1559, in cod. Vat. Lat. 6159, inter ff. 253-1272, authogr. Inc.: Nescio equidem. Hanc Orationem "Neapoli excudebat Mattias Conger. kal. Martii MDLIX in 4, et italice: Oratione recitata in Napoli a dì 24 di Febraro 1559 (nell'esequie di Carlo V. Imp.) Napoli, Conger 1559, in 4. Ms. reperitur etiam in Biblioth. Nation. Neapolitana sub sign. XIII. F. 60 una cum quadam Oratione ad Philippum Pulchrum Francorum Regem nostratis Aegidii Romani transcripta ab eodem Seripando ex Chronica Marci Guazzi.

7. Prediche XV sopra il Simbolo degli Apostoli dichiarato con i simboli del Concilio Niceno et di Santo Athanasio. Cod. 4976 (It. I. 87) Biblioth. ad S. Marcum Venetiis, chart. in fol., et in Nationali Neapol. VIII. A. 13 et XIII. Aa. 45 in 8. Editae fuerunt. In Venetia 1567, in 4, et Romae, 1585. Extant etiam mss. in cod. 780 Bibl. Angelicae.

8. Prediche XIX sopra il Pater Noster, fatte a utilità e salute delle anime divote. Cod. 1410 Biblioth. Riccardianae Florentinae, saec. XVI in fol., ff. 308 ex monasterio S. Caggi. Item in Bibl. Nation. Neapol. sub sign. XIII. Aa. 44 et XIII. Aa. 46; nec non in Biblioth. Angelica, cod. 780 inter ff. 1-69.

9. De septima petitione orationis Dominicae: "Sed libera nos a malo". Oratio in cod. 780 Biblioth. Angelicae, f. 170.

10. Doctrina Orandi sive Expositio Orationis Dominicae pia et erudita, neque ante hac edita. Lovanii apud Viduam Bernardini Masii, sub viridi cruce. An. 1661 in 12, pp. 208, et Lugduni, 1670 in 12. [pag. 197]

11. Responsiones ad nonnullas quaestiones ex textu Epistolae catholicae. Antuerpiae, 1567; item Venetiis, 1569 in 8, una cum Commentariis in Epistolam D. Pauli ad Galatas.

12. Eius vitae Diarium ab an. 1513 ad diem 13 septembris 1562. Cod. IX G. 42 Biblioth. Nationalis Neapolit. edit. a P. Generoso Calenzio in opere: Documenti inediti e Nuovi Lavori Letterarii sul Concilio di Trento. Roma, Tip. Sinimberghi 1874, inter pp. 151-254, in 4, sed satis mendose.

13. De Iustificatione. Vol. II auctographa in Biblioth. Nation. Neapolitana, VII, D. 12 et 13, et in Arm. IX. A. 26 cum aliis quamplurimis exaratis manu Seripandi annis 1538-1552.

14. Farrago Concilii Tridentini seu melius ut in Catalogo: Farrago gestorum in Concilio Tridentino. Continetur in tribus Vol. IX A. 48, 49 et 50 eiusdem Biblioth. Quae de manu Seripandi in eis scripta reperiuntur, sunt: a) De reformatione, notulae tres; b) Verba pro aperitione Concilii concepta per Seripandum - item: Hortatio nomine Legatorum ad Praelatos missa per eumdem concepta; c) Tractatus inter Legatos die XXIV Ianuarii 1562 pro prima Sessione, per Seripandum; d) Decreti primae futurae sessionis concepta forma per Seripandum; item: Decreti forma, ordine non mutato repudiata, per Seripandum correcta; item: Decreti forma, mutato ordine, accomodata per Seripandum; e) Doctrina et canones de sacrificio Missae; Doctrina de sacrificio Missae cum canonibus concepta per Deputatos, revisa per Seripandum; f) Testimonia oblationis Christi in Coena cum Seripandi iudicio; g) Lettera autografa di carte 10 del Card. Legato Seripando a S. Carlo Borromeo, scritta da Trento il 17 maggio 1562 sulle cose del Concilio, et alia permulta, praesertim chronica quaedam ab eodem Seripando scripta ab ortu heresis Luteranae ad an. 1545, quae est valde praetiosa.

15. Varia ad Concilium Tridentinum continentia in eadem Biblioth. cod. IX. A. 51, cum postillis Card. Seripandi.

16. Opuscula varia in tribus voluminibus, in quibus pertractatur: de traditionibus; de libris Sacrae Scripturae; de peccato originali; de sacramentis in genere; de baptismo; de confirmatione. Haec in primo vol.; in altero vero continetur ampla collectio testium SS. Petrum et Doctorum Ecclesiasticorum. In tertio: Propositiones octodecim et Censurae earum quae circumferuntur nomine Sorbonae Parisiensis circa gratiam et liberum arbitrium. Cod. VII, 14, 16 eiusdern Neapolitanae Bibliothecae.

17. Conciones praesertim ad Fratres. Cod. VII, A. 3 eiusdem Neap. Biblioth.

18. Sylva rerum praedicabilium collecta in memoriae subsidium. Volumina sex; et en titul. vol. I.: In Memoriae dumtaxat subsidium F. Hier. Seripandus colligebat: nec eloquentiae quam alioqui magnifaciebat laudem ullam quaerens cum lingua vulgo nota essent enarranda nec eruditionis cum Christi populum per haec et alia nonnulla ΑΓΡΑΦA illa quidem et extemporanea non ad scientiam sed ad pietatem institueret. Titulus vero V vol. ita sonat: In Memoriae subsidium Fr. Hier. Seripandus adnotabat cum eloquentiae et humanae philosophiae studiis valedixisset et per haec atque alia αγραφα et extemporanea fratres suos ad pietatem institueret. Codd. VIII. AA. 21-26, eiusdem Neapolitanae Biblioth.

19. Quaestiones de natura Divina adversus Epicurum et adversus stoicos; item.

20. Opusculum quod nihil sit in rerum natura quod in secum finem non feratur. Cod. VIII, E. 40 eiusdem Biblioth. Neap., in fol.

21. Instruzione a Fr. Girolamo Seripando di quel che aveva a trattare a nome della città di Napoli su le cose pubbliche il 1553 con Carlo V Imperatore. Cod. XI, c. 47 in fol. eiusdem Biblioth. Neap. Enarratio hujus legationis autem ab eodem Seripando conscripta et a Milensio e tenebris eruta est in [pag. 198] Cod. XXXII. 15 (N. A. 1188) Bibl. Vat. Barberinae in 4.

22. Tractatus de hominis iustificatione an. 1541 conscriptum. Cod. XIII, Aa. 21 eiusdem Neap. Biblioth. et idem Tractatus italice "al Mag. M. Lattantio Tolomaei" inc. cod. XIII. Aa. 44 eiusdem Biblioth., qui ita enunciatur ab Ossinger l. c.: Libri tres de hominis iustificatione ad Laurentium Ptolomeum in 4. Ii tractatus num sunt iidem ac numero 13 recensiti?

23. Varia inter quae sunt etiam ad Concilium Tridentinum, sive melius: Documenta respicentia convocationem et celebrationem Concilii Tridentini sub Paulo III et Iulio III. Cod. IX A. 25 eiusdem Neapol. Biblioth. in fol., cc. 208, in quibus speciatim notatu digna Seripandi sunt: a) Decreti de Iustificatione formae diversae inter ff. 11-44; b) Summa propositionis et publicationis dictae, quam ex mandato Caesareae Maiestatis Rev.mus Card. Augustanus declaravit; c) Responsio ad epistolam praelatorum Tridenti nomine deputatorum ad causam translationis per F. H. et alia.

24. Summa Decretorum Concilii sub Paulo III Pont. Max. Auctogr. Seripandi pp. 8 et asservatur in Cod. IX. A. 51, eiusdem Biblioth., cuius titulus: Varia ad Concilium Tridentinum pertinentia. Eius Memoriae ad Concilium Tridentinum spectantes, seu Actionum series a d. 19 maii 1545 ad 4 febr. 1546 quae dicuntur asservari in Bibl. Mediceo-Laurentiana: recentiori aetate prodierunt apud Döllinger in Samml. von Urk. zur Gesch des Conc. von Trient. Nördlingen 1876, T. I, 1-38. Item de eius commercio epistolari cum Hoffmeister cfr. N. Paulus: der Augustinermönch I. Hoffmeister, Friburgi 1891, p. 395 et seq.; Tiraboschi, T. VII, part. I, l. 2 c. 1, n. 24 et seq. et de eius vita ac operibus H. Hurter in Nomenclatore Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 1508-1510, illum vocans: "Celeberrimum et nominatissimum theologum, purpuratorum decus et Italiae nobilissimum ornamentum".

25. Expositio in evangelia, quae in quadregesima leguntur.

26. Quaestiones 67 adversus haereses hujus temporis.

27. Tractatus de iustitia et libertate christiana.

28. Libri quatuor diversarum materiarum praedicabilium.

29. Gallorum calamitates circa religionem cum postulatis ad Pium Pp. IV.

30. Amplissima Epistolarum collectio Card. Hieronymi Seripandi, volumina XIX in fol., quae asservantur in Bibl. Nation. Neapolitana, quaeque ita describuntur a laudato P. Calenzio op. cit. pp. 353-366:

a) Arm. XIII, Aa. 47. Il primo tomo contiene le lettere di diversi frati quasi tutti Agostiniani al Seripando dal 1539 al 1551, quantunque alcune lettere siengli state scritte massimamente nel tempo del suo generalato e mandate a Roma, o a Trento ed a Bologna per il Concilio, vi sono nondimeno lettere quando era arcivescovo di Salerno e Legato del Concilio sotto Pio IV: vi è una lettera autografa o minuta di lettera, con cui abdica al generalato. (Haec et alia edita fuerunt a Rev.mo P. Eustasio Esteban in Analectis Augustinianis Vol. IX et X, quae respiciunt potissimum Acta Capitulorum Generalium ab eodem Seripando celebrata). Gli, scrittori di esse lettere sono Fr. Nicola Tridentino, Fr. Ioannes Hoffmaisterus, Fr. Girolamo A. Spina, Fr. Guglielmo da Bologna, Fr. Sebastiano Toscano portoghese, l'abbate Girolamo Lippomano, di cui è l'unica lettera del 17 Luglio 1561, Fr. Cristoforo Padovano, suo successore immediato nel Generalato, Fr. Mario Trevisano, Fr. Gregorio Padovano. Del Seripando sono alcune notizie autografe. [pag. 199] Tali lettere che non sempre cronologicamente sono disposte, riguardano l'ordine dei frati Eremitani di S. Agostino, l'esaltazione del Seripando alla porpora, e la legazione napoletana di lui a Carlo V.

b) Arm. XIII, Aa. 48. Il secondo volume contiene le lettere di diversi al Seripando dal 1554 al 1561. Gli scrittori sono Marcello Seripando, nipote, Paolo e Alfonso Rota, Lelio Torelli, Antonio da Feltro e gli storici Cammillo Porzio e Scipione Ammirato. Poche lettere sono del Seripando al nipote, ed alcune sono indirizzate a Camillo Porzio. Havvi una lettera del 4 Agosto 1561 del Seripando al Protonotario Carnesecchi, che morì bruciato come seguace e promotore della Riforma Luterana in Italia. Una al Cardinale Amulio legato del Concilio sotto Pio IV, è scritta da Carlo Gualtierotti, se bene ho pur letto, con data 19 maggio 1561.

c) Armario XIII, Aa. 49. Il tomo terzo è una corrispondenza tra il Seripando e Mons. Cacciato (an. 1547-1552) eletto nel 1551 Protonotario Apostolico. Le lettere del Seripando negli anni 1547-48 furono scritte da Bologna, e 25 di esse furono edite dallo stesso Calenzio nel medesimo volume tra le pp. 257-280. Altre lettere parlano di cose private.

d) Arm. XIII, Aa. 50. Il quarto tomo contiene alcune lettere di Frati Agostiniani al loro generale Seripando dal 1540 al 1541, e varie copie d'istrumenti, di bolle, di privelegi riguardanti l'Ordine Agostiniano.

e) Arm. XIII, Aa. 51. Contiene lettere del Seripando a diversi insigni personaggi, e di questi a lui dal 1553 al 1563: cinque o sei lettere riguardano il periodo del Conc. sotto Pio IV. Vi son lettere del Seripando al Marchese di Pescara, al Duca di Braganza, al Conte di Lucca ambasciatore di Spagna al Conc. sotto quel Papa, e qualche lettera al Card. Amulio legato del Concilio.

f) Arm. XIII, Aa. 52. Il tomo sesto contiene le lettere scritte dal Protonotario Giulio Cacciato al Seripando allorchè era soltanto Arcivescovo di Salerno e le risposte del Seripando al Cacciato. Vi hanno delle lettere del Seripando scritte ad altri tra il 1554 ed il 1560.

g) Arm. XIII, Aa. 53. Il tomo settimo ha lettere scritte da diversi al Seripando nel tempo che era Legato a Carlo V e Arcivescovo di Salerno cioè dal 1553 al 1560. In fine alcune ricevute e lettere del Seripando scritte da Trento tra il 1561-62, ma riguardano cose domestiche e affari dell'Ordine.

h) Arm. XIII, Aa. 54. Lettere dal 1560 al 1562 scritte nel tempo che era Legato al Concilio di Trento dai Card. Puteo, S. Angelo, Gonzaga, Trani, Lorena, Armignacco, d'Aragona, S. Vitale, Amulio, dei Medici, d'Augusta, Cornaro, Cardinale Infante di Portogallo, Salviati, Vitello, Navarro ecc. con le relative risposte del Seripando.

i) Arm. XIII, Aa. 55. Lettere scritte dal Seripando, da Paolo Manuzio, dal Friuli e da altri dal 1535 al 1560.

y) Arm. XIII, Aa. 56. Il tomo decimo contiene due brevi al Seripando, uno di poter dar licenza ai più dotti teologi del suo Ordine di leggere i libri dei Luterani per confutarli (5 Nov. 1559), l'altro per poter mangiare uova e latticini nei giorni proibiti, stante la sua malferrna salute (8 idus Febr. 1544). Poi molte lettere familiari.

l) Arm. XIII, Aa. 57. Lettere scritte al Seripando quando era Arcivescovo di Salerno e Legato a Trento. La maggior parte sono del 1554-1555.

m) Arm. XIII, Aa. 58. Il tomo decimosecondo contiene lettere di diversi al Seripando dopo il 1554. La maggior parte è indirizzata a Salerno dove il Seripando era arcivescovo e trattano di affari di diocesi. Poche furono spedite a Trento in tempo del Conciho [pag. 200] sotto Pio IV. Vi è qualche minuta al Card. Amulio, al protonotario e poi Card. Sirleto in tempo che era Legato in Trento. Fra le lettere al Seripando ve ne sono di Luigi Tansillo, di Scipione Ammirato, di Giulio Foggiano e di altri illustri personaggi dal 1561 al 1562.

n) Arm. XIII, Aa. 59. Lettere scritte al Seripando quando era in corte presso Carlo V, quando era arcivescovo di Salerno e poi cardinale Legato. Vi sono minute di risposte della stesso Seripando.

o) Arm. XIII, Aa. 60. Lettere di diversi al Seripando con le risposte o minute di risposte sugli an. 1553-54.

p) Arm. XIII, Aa. 61. Lettere di diversi, specialmente del Vargas, al Seripando sugli an. 1551-52.

q) Arm. XIII, Aa. 62. Lettere scritte tra il 1547 al 1563 al Seripando dai Cardinali S. Croce (Marcello II), Mantova, Saraceno, Carpi, Morone, S. Clemente, Madruccio, Arras, Carrafa, con alcune minute di risposta ai medesimi e di lettere scritte ad altri cardinali, quali all'Orio e Modrone, Legati del Concilio.

r) Arm. XIII, Aa. 63. Poesie e iscrizioni greche e latine dedicate al Seripando o da lui raccolte.

s) Arm. XIII, Aa. 64. Lettere di Arcivescovi, Vescovi e di altri personaggi ecclesiastici al Seripando dal 1545-1559. Molte di esse trattano di cose dell'Ordine Agost.

t) Arm. XIII, Aa. 65. Tomo XIX ed ultimo della collezione, contiene un primo diploma col quale si autorizza il Seripando a leggere gli scritti Luterani e di altri eretici per confutarli, un secondo diploma riguarda il suo generalato, ed il terzo il pallio arcivescovile. Segue una biografia del Seripando ed altre scritture riguardanti la sua vita. Ma nel cod. B. 41 vi sono due lettere con firme autografe di S. Carlo Borromeo ed una del Card. Alessandrino, poi S. Pio V, dirette al Seripando con firma del pari autografa, che il Calenzio pubblica nelle pp. 360-361. Lettere o copie di Lettere del Card. Seripando al Card. Borromeo (S. Carlo) riguardanti il Concilio di Trento sono nella Biblioth. Barberiana; cinque nella Marciana di Venezia, Cod. Ital. V 48. 49, (on n. 5591-2) tra i ff. 1-45 del cod. V. 48; altre sono nella Bibl. di S. Genoveffa di Parigi (Cod. A. i. 2) del sec. XVII; altre nel cod. 1508 della Bibl. Naz. di Parigi pure del sec. XVII; altre lettere del Seripando riguardanti il Concilio di Trento, tutte scritte quando egli era cardinale Legato, sono nel cod. It. V. 16 (ora n. 5668) tra i ff. 5-122 della Bibl. Marciana di Venezia, come nel cod. n. 5592 tra i ff. 66-120. Lettere del Card. Sirleto al Card. Seripando, Legato al Concilio di Trento, sono nel Cod. Vat. Lat. 6179 e vanno dal 1562 al 1563. Una lettera (o copia) del Card. Seripando a Paolo Manuzio da Trento il 19 giugno 1561, è nella Biblioteca di Montpellier, cod. 272, saec. XVI (Albani 1929) al fol. 118. Altre lettere (o copie) del Seripando in materia del Concilio sono nella Bibliot. Barberiniana Vat. Codd. XVI. 29, XVI. 34, XVI. 56, XVI. 58, XV. 72, come pure due grossi volumi di lettere autografe di diversi religiosi Agostiniani specialmente del P. Hoffmeistero, del P. Toscano, del P. Nicola Sculteto, del P. Gabriele Veneto, del P. Cristoforo Patavino e di altri sono in due grossi volumi nell'Archivio dell'Ordine, ove sono pure i Registri e gli atti del suo Generalato. E' da notarsi in fine che lettere del Seripando volgari, insieme a quelle di altri in libri III, edite si trovano nella Bibliotheca Angelica sotto la segnatura I. 5. II, come altre lettere del Seripando si trovano insieme ad altre lettere di Cardinali legati al Sacro Concilio di Trento dal 21 Aprile 1561 al 4 dec. 1563 nella Bibl. Barbeniniana Vat. sotto [pag. 201] l'ant. segnatura N. A. 1344 di pp. 1737. Lettere ancora dei Signori del Seggio Capuano a Pio IV e al Card. Seripando con la risposta di questi per la sua promozione al Cardinalato, sono nella Bibl. Chigiana Cod. 316.

Haec sunt quae de litteris a Seripando scriptis vel ab aliis ad eum missis italice currenti calamo exaravi, ut, si quis ex Italis nostratibus eas aliquando edere in animum evolvatur, ubi eas invenire possit sciat. Et utinam hic quamprirmum exurgeret! Imperiturum monumentum ipse conficeret tum rei litterariae et tum historiae et Augustinianae et Ecclesiae universae pergrande; atque ad complementum ad ea quae hucusque de Seripando scripsi notari fas est quod Itinerarium Fr. Hieronymi Seripandi Archiepiscopi Salernitani Ord. Erem. S. Augustini in Legatione Regni Neapolitani apud Caesar. Carolum IIII (corrige V) a Fratre Iacobo Patavino eius secretario etrusco idiomate scriptum, extabat iuxta Tomasinum p. 76 et Montfaucon p. 487 in nostra Patavina, et quod in Bibl. Angelica habeatur: Oratio in funere Hieronymi Seripandi Cardinalis Amplissimi, habita Bononiae in aedibus D. Iacobi, ab Aegidio Marchesinio Domenicano, Bonon. Lectore, IIII Nonas Aprilis. Patavii, apud Christophorum Gryphium, MDLXIII.

Seripando Fr. Hieronymus. (ADDITAMENTA, pag. 79) Statuta Conventus Parisiensis Ord. S. P. Augustini. Sunt in Cod. 1416 Bibl. Angelicae Urbis inter ff. 17-32.

de Serona Fr. Innocentius, ut videtur Hilicetanus, vixit saec. XVII ineunte atque in cod. 806 Bibliothecae Angelicae fol. 16 extat eius quoddam Memoriale valde curiosum.

Sertori Fr. Aquilinus a S. Petro, de Valtravaglia, prope Lacum Verbanum (v. Lago Maggiore) an. 1627 ortus, Augustiniam Discalceatorum Congregationem ingreditur die 20 maii 1645, in ea clarus evandens. Religiosissime enim vixit, atque in componendis sermonibus ad populum habendis omnes fere suos dies insupsit. An. 1676 cum Prior extaret in coenobio S. Franciscae Romanae Mediolani, cumque foeminam quandam febri maligna laborantem assisteret in mortis agone, illam et ipse contraxit, qua sereno vultu die 31 augusti eiusdem anni obdormivit in Domino. Nomine suo suppresso, dedit in lucem:

1. Divozioni ed esercizi spirituali conforme al modo di vivere de' Padri Ag. scalzi.

2. Sermoni vari e panegirici. Vol., in fol. magnae molis. Ita fere Tani, Comment. cit. p. 76 ex Argelato.

Sestinensis Fr. Stephanus, S. Theol. Mag. ac in Concilio Tridentino theologus, an. 1543 erat Neapoli nostrorum Studiorum Magister Regens, et anno 1547 interfuit capitulo gen. Recinetensi ut Provincialis nescio cuius provinciae, ac inibi locatus fuit studiorum Regens in conventu Mediolanensi, ex quo missus fuit cum eodem munere Venetias ad S. Stephanum, ubi forsan paulo post mortuus est, cum amplius non appareat in actis capitularibus. In cod. G. 63 n. 17 Bibl. Vallicellianae miscell. eiusdem habetur quaedam disquisitio sive votum: Super articulo de iustificatione imputativa et certitudine gratiae in Congregatione theologorum Concilii Tridentini, die 25 octobris 1546 habita ff. 10 in 4.

Sforza Fr. Gabriel, in baptismatis fonte Carolus vocatus, Mutii Attenduli comitis Cotignolae et Antoniae de Salimbenis filius, fratres habuit Bosium, comitem S. Florae ac celeberrimum Franciscum ducem Mediolanensem. Adolescens armis se addixit, sed postea ob valetudinis exilitatem seu potius natura inditam ad pietatem propensionem ad ecclesiasticam mulitiam se convertit. Itaque ad Ilicitanum prope Senas Augustinianum [pag. 202] coenobium se contulit ibique eremitanum habitum induit, suamque professionem die 24 octobris an. 1443 emisit. Coepit statis virtutibus omnibus splendescere, ita ut in illa sanctorum coenobitarum domo factus fuerit magister novitiorum, atque suis concionibus plurimos homines ad meliorem frugem converterit. Denique Francisco fratre Mediolanensis Ducatus potito imperio instante, a Nicolao V ad Archiepiscopalem Mediolani cathedram ex humili Novitiorum magisterio exaltatus fuit, licet invitus et renuens die 21 iunii an. 1454. In administratione tantae civitatis fratrem consultissime iuvit, prudenterque ac sancte Ecclesiam sibi commissam gubernavit, ita scilicet ut retento pristinae vitae rigore claustralis potius quam Praesulis vitam ducere videretur. Fratri, ut maius Xenodochium fundaret, auctor praecipuus fuit, pleraque alia pietatis opera erigenda perficiendaque curavit. Eum Donatus Bosius contemporaneus nominat virum sanctissimum; Iac. Philippus Bergomensis in Supplementis Chron.: virum gravissimum et in omnibus religiosissimum, et Ioseph Ripamontius in hist. Ecclesiast. Mediolanensi scribit: "Nota Pontificis probitas, famaque illa, quam attulerat e claustris, dictis factisque omnibus addebat auctoritatem, ut quietis et modestiae nomen haberent ea, quae si fierent ab alio, proxima coniurationi haud dubie habentur". Anno sui Episcopatus tertio, nempe 1457 die 12 septembris suae mortalis vitae cursum complevit. Tumulatus fuit in ecclesia Deiparae Virginis Coronatae a Blanca Maria, fratris uxore, Mediolanensi Ducissa aedificata. "Adeo autem, scripsit Ughellus, T. IV, col. 265, Gabriel sancte se gessit, ut Historici Augustiniani in suorum illum Beatorum Album retulerint". Scripsit:

1. Libros super Grammaticam, Humanitatem, Rhetoricam, Logicam, Historias, Epistolas, Orationes;

2. Commentatus est libros Physicorum et de anima;

3. Tractatus morales varios;

4. Mediolanenses chronicas;

5. Opera aliqua Spiritualia;

6. Conciones et Sermones;

7. Commentaria super quatuor Evangelia;

8. Commentaria super quatuor libros sententiarum;

9. Ex Graeco in Latinum novam Paraphrasim Aristotelis protulit.

10. Epistolae duae ad Raphaelem Ponassum sive de Ponasio, Ord. Praed. circa eius opus de consonantia naturae et gratiae editae a Io. Ben. Mittarelli in sua Bibl. Codd. Mss. Monasterii S. Michaelis Venetiarum, coll. 954-955.

(Ita fere Gandolfi ex Petro Crescentio Hieronymiano in Praesidio Romano, Part. II, libr. III, narrat. I. n. 6 et ex Abbate Piccinello in Atheneo Mediolanen. p. 230. Cf. et Ossinger p. 846; Moroni, Vol. 45 p. 80; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 66, et eiusdem Eremi Sacr. Aug., Part. I, p. 106; Hurter, Nomencl. Litt., T. II, col. 922 et alios).

Sgariglia Fr. Fu1genitius M., Augustinianus excalceatus, vivit in Urbe in conventu Iesu et Mariae, virtutibusque et doctrina clarescit maxime autem religiosa observantia. Scripsit: S. Agostino Vescovo e Dottore di S. Chiesa. Biografia. Roma, Pia Soc. S. Paolo, 1930 in 8, pp. 360.

Siculus Fr. Antonius, vixit saec. XVI. Vir fuit in litteris politioribus clarus, ac poesim praesertim coluit poemata nonnulla scribendo. Una cum P. Melidonio Corano poematibus exornavit opus nostratis Donati Marrae, cui tit.: Enarrationes in Hymnos, qui contantur in Ecclesiam secundum morem S. R. E. in Religiosorum [pag. 203] Ordinum Sanctor. Augustini, Benedicti, Dominici, Francisci et Carmelitarum. Neapoli 1578, apud Oratium Salvianum, in 4. (Cfr. Pamphilus, Chronica, p. 132; Gratianus, Anastasis Aug., p. 136; Elssius, p. 83; Mongitore, Bibl. Sicula, Vol. I., p. 72 et Ossinger, p. 854).

de Sigillo Fr. Dionysius, sacrae theol. magisterio an. 1528 decoratus, et an. 1544 erat Regens Patavinus. An. vero 1548 in Cathedrali Barensi sacrarum litterarum expositor, et an. 1557 publicus Theologiae Lector: fuit postea, nempe an. 1560, Monachorum S. Salvatoris praeceptor nec non Monachorum Montis Oliveti an. 1568. Fuit doctrinae Aegidii Romani interpres exercitatissimus, quam plurimis annis in Academiis Ordinis professus est; multosque in ea discipulos instruxit, e quorum numero fuit Thadaeus Perusinus Prior Generalis ut ipse testatur in Registris. Obiit Perusiae anno Iubilei 1575 aetatis suae 99 et mensium 9, ideoque centenarius et in Ecclesia S. Augustini sepulturam habuit. Illius memoriam faciunt Gratianus p. 64, Pamphilus f. 130, Herrera T. I, p. 202, Ossinger p. 854, et Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monast. (Vallisoleti 1890) T. I, p. 729. Scripsit, ut ait Pamphilus, accuratas in libris et operibus Aegidii adnotationes, quae a multis illius doctrinae studiosis custodiuntur. In Registris P. Generalis Augustini Favizanii autem, sub die 28 octobris 1581 legitur: "Magistrum Petrum Iacobum hortati sumus ut Tabulam super libros Aegidii nostri Romani a Magistro Dionysio confectam ad nos quamprimum mittendam curaret". (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, p. 261).

Signori Fr. Io. Baptista, Genuensis, S. Theol. Mag., studiis vacavit Papiae ab an. 1461 ad an. 1469 in quo renuntiatus fuit Lector, atque deinc Bacc., Regens et Magister an. 1482 Perusiae interfuit capitulo generali tamquam Definitor Prov. Cathalauniae, ex inde Genuam rediens ut sui coenobii studiis praeesset. An. 1486 in capitulo gener. Senensi Ordinis Procurator electus evasit, sed paulo post id munus cum vita dimisit, nam post diem 12 ianuarii an. 1487 nullam de eo amplius mentionem in Regesto reperimus. Dicitur ab Ossinger p. 855, theologus egregius, atque concionator famosus. Ex eius sedulo studio habentur:

1. De reliquiis et veneratione Sanctorum liber. Bononiae, per Gasp. Bindonum, 1600 in 4.

2. Tractatus de cambiis, qui ms. sicut et sequens oratio, asservabatur in nostra Bibliotheca.

3. De Summo Deo Oratio, coram Innocentio VIII habita, quae extabat in Cod. 1503, f. 196 Bibl. Angelicae de Urbe, ubi nunc non amplius reperitur.

(Cfr. Pamphilus, f. 104; Elssius, p. 331; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 394, et Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906), col. 1010).

Signori Fr. Baptista, (ADDITAMENTA, pag. 79) Genuensis, floruit saec. XV. Eius extabat in cod. 1533 Bibl. Angelicae de Urbe fol. 196: Oratio, habita coram Innocentio VIII, De summo Deo.

Simeoni Fr. Thomas, Bononiensis iuxta Acta Capitulorum gen., a Monte Leone iuxta Lanteri, S. Theol. Mag. ac Aemiliae Provincialis, an. 1679 interfuit cap. gen. hoc anno Romae celebrato, ac in eo bis in nostra ecclesia S. Augustini concionatus est, scilicet die 21 maii, in solemnitate Pentecostes, loco P. Mag. Francisci Ferragatta infirmi "orationem elegantem omnisque eruditionis ornatum habens, qui superiorem amorem docere monstravit" et die 23 eiusdem mensis de materia currenti. Alio capitulo gen. an. 1693 iterum interfuit, et die 11 maii post electionem Generalis, et processionem SS.mi Sacramenti in Basilica S. Petri, Patres Capitulares ad ecclesiam nostram (idest S. Aug. de Urbe) [pag. 204] reversi eximium P. Magistrum Fr. Thomam De Simeonibus Bononiensem (ita notatur in Actis) alterum saeculi nostri Demosthenem a sacro suggestu, ingenti assistentium admiratione declamantem audierunt. Ex eius operositate habetur: Dissertatio de non confundenda Anicia Faltonia Proba et Valeria Faltonia Proba, typis an. 1692 edita.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 193).

Simonetti Fr. Nicolaus de Cascia, S. Theol. Mag., qui an. 1646 erat Romae in conventu S. P. Augustini studens, fuit orator tempore quo vixit, non spernendi subsellii. An. 1673 interfuit Capitulo Generali Romae habito, et in eo habuit panegyricam orationem de S. Rita de Cascia, renuntiatusque in eo fuit Provincialis suae Umbriae Provinciae. Interfuit quoque alio capitulo gen. an. 1679 celebrato tamquam Discretus suae Provinciae, et hoc eodem anno facultatem obtinuit a S. Congregatione SS. Rituum adaperiendi capsam in qua continebantur sacrae exuviae nostratis B. Simonis de Cassia, et inde illam reponere in decentiori loco, nempe sub altare maiore ecclesiae S. P. Augustini illius oppidi. Scripsit:

1. Vita della Beata Rita da Cascia dell'Ordine Eremitano di S. Agostino dedicata all'Emo e Rev.mo Principe Frat'Enrico de Noris, Cardinale di S. Chiesa del med. istituto di S. Agostino. Non fuit typis edita et nunc asservatur ms., ff. 191, in archivo Postulationis Ordinis. Insuper alia scripsit quae asservantur mss. in Biblioth. Communitatis Casciae sub N. 30, et sunt:

2. Tractutus de Visione Beatorum, ff. 1-122.

3. Tractatus de Angelis, ff. 122-182.

4. Tractatus de Sacramentis, ff. 182-299. Ilic tractatus est incompletus. (Cfr. A. Morini, I Mss. della Bibliotheca Com.le di Cascia, Cascia, 1898. p. 7). Alia quoque eiusdem Simonetti asservantur in codice N. 29 eiusdem Bibliothecae.

(Cfr. et P. Mattioli, Antologia Agostiniana, Vol. II, p. 56).

Sinagra Fr. Coelestinus, Aversanus iuxta Acta Capitularia (Cfr. Analecta August. Vol. Xl, p. 44 et 273), de Atella iuxta Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., Vol. III, p. 138); fuit S. Theol. Mag., celebris concionator, Prior S. Augustini Neapolis, et an. 1661 erat Provincialis Terrae Laboris, quo in munere interfuit cap. gen. Romae habito. Adstitit etiam alio Romano Capitulo gen. an. 1673 celebrato et in eo electus fuit Iudex Causarum. Typis evulgavit iibrum cui tit.:

1. Il Giob, opera spirituale, et

2. Sermonum volumen, sive: Prediche panegiriche.

(Cfr. Ossinger, p. 857; Toppi, p. 354 et Minieri Riccio, Memorie stor., p. 332).

Sisto Fr. Simeon, Neapolitanus, Sacrae Theol. Magister, floruit saec. XVII et typis evulgavit lingua patria: Trattato del culto di Maria Vergine Madre di Dio, composto con molta diligenza, raccolto da molti servi di Dio e gloriosa sua Santissima Madre, spiegato in XXIV capitoli. Napoli per gli eredi di Tarquinio Longo, 1624, in 4.

(Cfr. Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 370; Mongitore, Bibl. Sicula, Vol. II, p. 233; Toppio, Bibl. Neapolitana; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 190; Ossinger, p. 857 et Gandolphus, Dissertatio cit. p. 365)

Smith Fr. Paulus, Augustinianus Discalceatus, vixit saec. XIX, in provincia, ut videtur, Neapolitana. Edidit: Narrazione della vita di Papa Nicolò IV, Masci. Napoli, 1846, in 4, cum tabula. [pag. 205]

Soercetus Fr. Ioannes, quem catalogo nostrorum scriptorum Angelus Rocca, Operum T. II, p. 114 inseruit, nullam tamen mentionem facit quo saeculo vixerit, aut cuius nationis, patriae, provinciae et coenobii fuerit, sed solum refert, quod scripserit: in divum Matthaeum

(Cfr. Ossinger, p. 860).

de Soleano Fr. Augustinus, S. Theol. Mag., an. 1674 cum esset Prior conventus Liciensis, sub die 18 maii facultatem obtinuit a Rev.mo P. Generali Nicolao Oliva, opus reimprimendi, cui tit.: Vita S. Thomae de Villanova Archiepiscopi Valentini ex Ordine nostro, alias impressa de licentia P. Mag. Iosephi Aquilani, tunc, eiusdem Ordinis Procuratoris et Vicarii Generalis, nunc autem Ill.mi ac Rev.mi Episcopi Porphiriensis et Sacrarii Apostolici Praefecti, cum addictionibus aliisque perfectionibus.

Solera Paleologo Fr. Adeodatus, Salernitanus, S. Theol. Mag., ex nobili familia ortus, vixit saec. XVII. Fuit religiosus, ut ait Ossinger, p. 860, omni litteratura instructus, ac in divinarum litterarum studium propensissimus, variarumque artium liberalium clarus. Quamobrem tum apud Ordinem tum extra condignos obtinuit honores; fuit enim in capitulis generalibus perpetuus Definitor, atque Neapolitanae Academiae Otiosorum sodalis. Fuit eximii concionatoris nomine clarus, nonnullorum conventuum prior, interfuit capitulis generalibus ann. 1636 et 1645 celebratis, et in hoc postremo provinciae Terrae Laboris praefectus electus evasit. Sese dixit de Candia ex eo quia illa in insula praedicavit. Laudatur ab externis Nicolao Toppio in Bibl. Neapolitana, p. 70; a Leonardo Nicodemo, Addizioni copiose alla Bibl. Napolitana del Toppi, p. 66; a Maraccio, Bibl. Mariana, Vol. I, p. 317; a Minieri Riccio, Memorie storiche degli Scritt. nati nel Regno di Napoli, p. 333 et a nostrate Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., Vol. III, p. 3. Praelo tradidit sequentia opera italice exarata:

1. La Divina Face che illumina e converte l'anime degl'Infedeli e de' Peccatori alla Cattolica e vera fede e mostra la strada di ascendere e far ritorno all'Eterno Creatore. Opera... nella quale per commodo de' Padri Predicatori, vi sono digressioni concettuose e morali applicabili a molti Evangeli, dell'anno e della Quaresima. Napoli, nella stamperia di Tarquinio Longo, 1617, in 8. Huic volumini alterum sequi debebat, ut promittit in praefatione auctor, sed nos latet an in lucem prodierit nec ne.

2. Predica di S. Teresa, Napoli, 1621, in 4.

3. Le sei hore sacre delli sei giorni della settimana Santa. Napoli, 1619, vol. I, in 4.

4. I memoriali di Stato, sive de officio Principis, Napoli, 1628, in 8.

5. I sacri lacci del divino amore per coloro che desiderano di servire a Dio.

6. La nobile conversazione. Napoli.

7. Il Principe vigilante. In Napoli per Lazaro Scorigio, 1629, in 4. Auctor edidit hoc opus sub pseudonimo academico - Ozioso -

8. Utili ricordanze all'ingannato principe. Forsan hoc opus idem est ac superius.

9. Epistola dogmatica, latino sermone exarata, de primatu Petri ad Cyrillum Lucari pseudo-patriarcham constantinopolitanum. Neapoli, 1634 in 4.

10. Contezze politiche e morali. Roma, 1642, vol. I in 4.

Solimani Fr. Aurelius Augustinus, Bononiensis, S. Theol. Mag. vixit saec. XVII. Vir fuit, ait Ossinger, p. 855, bonitate, praestantioque ingenio clarus et in faciendo verba ad populum facundia praeditus. Publici iuris fecit: [pag. 206]

1. Dell'Istoria di Bologna del P. M. Fr. Cherubini Ghirardacci, Vol. II eius studio et cura, Bologna, 1657 per Giocomo Monti, in fol.

2. Panegirici sacri, discorsi etc. del P. M. Fulgenzo Arminio Monforte, eiusdem Solimani studio et cura editi, in Bologna per Giacomo Monti, 1651.

3. Sex tabulae Sanctorum et Beatorum Ordinis nostri, quas extraxit e libro P. Mag. Aloysii Torelli, cuius titulus: Vite degli huomini e delle donne illustri in Santità. Haec tabualae nuncupantur: Iconographia Magni Patris Aurelii Augustini Ipponensis Episcopi et Ecclesiae Doctoris, una cum Notis et Iconibus Sanctorum ac fratrum incisis a Nicolao Gillier. Bononiae 1654 in fol. Ex bonis paternis Aurelius noster legatum constituit, quo Doctores Bononienses in S. Theologia interesse debebant die festo S. P. Augustini Missae solemni et Panegyrico eiusdem Doctoris, quotannis in Ecclesia S. Iacobi Maioris habitae (Cfr. Orlandi, Scritt. Bolognesi, p. 65).

Sommariva Fr. Angelus Maria, Laudensis dictus, at Mediolani ortum habuit die 8 Septembris 1601 ex honestis parentibus Aemilio et Artemilla Manara. In Laudensi S. Agnetis coenobio Eremitarum habitum die 24 Iunii 1615 sumpsit. Expleto probationis tempore, die 8 Octobris 1617 professionem emisit. Postea evasit vir eximiae probitatis, rarae prudentiae atque singularis pietatis. Quamobrem suae Insubricae Congregationis fuit Procurator Generalis ab an. 1647 ad an. 1652, quo eiusdem Congregationis in capitulo Genuae celebrato primatum obtinuit. Potissimum laudatur tamquam famosus suae aetatis concionator. Sui regiminis tempore regularem observantiam summopere provexit, praesertim cum Prioris auctoritate Romanum S. Mariae de Populo coenobium administrabat. E suae preadicationis proventibus in restauranda S. Mariae Coronatae nostra Mediolanensi ecclesia quatuor scutatorum millia expendit. Adhuc inter vivos agebat an. 1669. Typis evulgavit: La Mostruosa Santità del Gran Tolentinate Nicola Agostiniano del P. Angelo Sommariva. Dedicata al Reverendissimo P. Abbate D. Bernardo Sommariva della Congreg. de' PP. Monaci Olivetani Vicario Generale meritissimo. In Brescia, per li Bizzardi, 1664 in 4.

(Cfr. Lopez, Additamenta ad Crusenii monasticon, p. 112 ex opere Delle Memorie storiche della Congreg. Osser. di Lombardia R. P. Donati Calvi p. 495, ubi et eius imago reperitur; Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig Aug., T. III. p. 124; Aprosio in Bibl. Aprosiana, p. 87 et Ossinger in Bibl. Augustiniana, p. 862).

Soranzo vel ut nonulli Superantius Fr. Nicolans, patritius Venetus, philosophus et theologus magni nominis, ortum habuit circa an. 1474. Plurimas cattedras theologicas in ordine ornavit, ac munus prioris et suae provinciae Marchiae Tarvisinae moderatoris non sine laude peregit. An. 1501 iam erat S. Theol. Doctor. Anno 1520 interfuit Capitulo Generali Venetiis celebrato uti suae provinciae definitor. An. 1525 erat conventus S. Stephani Venetiarum prior, et an. 1526, cum esset inibi etiam prior, una cum magistro Paulo Neapolitano celebre concionatore, a P. Gabriele Veneto Ordinis Generali, commissarius constitutus fuit super indulgentiis pro suffragiis generalium Ordinis comitiorum, cuiusque commissoria littera edita reperitur in nostris Analectis, Vol. IX, p. 257; atque item uti definitor adfuit Tarvisino generali capitulo. Inter scrutatores adhuc reperitur in Capitulo generali Veronae an. 1530 celebrato; in quo quidem capitulo electus evasit Prior Generalis Ioannes Antonius Aprutinus. [pag. 207] An. 1544 denuo monasterii S. Stephani regimini praeerat; at haec electio inficiata fuit, ex eo quod ob machinationes quorumdam Patrum, Consilium Venetum Decem virorum die 10 aprilis 1543 decretum ediderat, quo fratribus monasteriorum Venetae ditionis praeceptum fuerat, ut ipsi superiorum electiones per secreta suffragia facerent, quin a superioribus Generalibus, vel ab alio quolibet impediri possent, in praeiudicium evidenter generalium superiorum auctoritatis; quod tamen Seripando Generali instante, et Soranzo ac duobus aliis errorem recognoscentibus, revocatum fuit. Mortalem vestem exuit Nicolaus noster an. 1546 ante diem 20 novembris aetatis 70. Hunc nobilem religiosum virum commendant Herrera, T. II, p. 195; Torelli, T. VII, p. 525, T. VIII, p. 286 et 300; Sansovinus lib. 13 Historiae Venetae, p. 393; Iac. Albricci, p. 68; Superbi, p. 14, Part. III; Gandolphus, p. 274; Ossinger, 883, et alii. Scripsit:

1. De immortalitate animae contra Petrum Pomponatium, opus in lucem editum an. 1501, ut habet Torelli l. c. et Apostolus Zeno in Bibl. Veneta.

2. Guillelmi Hentisberi de sensu composito et diviso edidit Mag. Nicolaus Venetus. Venetiis per Iacobum Pensium de Leuco, 1504.

3. Logicam Parvam Pauli Veneti et Menghi Faventini idem Nicolaus correxit, illustravit atque edidit, Venetiis per Lucam Antonium Iuntam, an. 1520 in fol.

de Spilimbergo Fr. Thomas, S. Theol. Mag., vir gravis atque doctrina clarus, Provinciae Marchiae Tarvisinae alumnus, suum studiorum cursum perfecit Patavii ab an. 1472 ad an. 1482, quo nominatus Bacc., licentiatus fuit ut posset magistrari quandocumque sibi placuisset in universitate in qua vigeret theologiae studium. Dein an. 1489 electus fuit suae Provinciae Definitor ac postea eidemque fuit Praefectus. Generalis Fr. Anselmus de Montefalchio ipsi Thomae Spilinbergensi in mandatis dedit, ut Lectura nostratis Alphonsi Toletani, Archiepiscopi Hispalensis super primum sententiarum a mendis codicum emendata, typis ederetur, quod diligenter absolvit impensis Paganini de Paganinis Venetiis, an. 1490, in fol. Praemisit Thomas suo operi epistolam nuncupatoriam ad eumdem Anselmum super opera Alphonsi Toletani, qui legit Parisiis an. 1345 defunctusque fuit an. 1359. In Ordinis Registris Magister Thomas die 30 decembris an. 1502 adhuc in humanis agebat, nam hoc ultimo anno in conventu Sacilli, Prioris munere fungebatur.

(Cfr. Panfilo, fol. 90; Herrera, T. II, p. 489, qui male illum Germanum facit; Ossinger, p. 864 et Analecta August., Vol. VII, pp. 189, 307, 432).

Spiteri Fremond Fr. Ioseph, Melitensis, insignis musicae magister atque compositor, religiosus pius et morum honestate clarus, vixit saec. XIX in nostro Vallettano coenobio. Multa ad musicam spectantia composuit, praesertim Missas tribus et quinque vocibus, Litanias, Tantum ergo, et alia opera, quorum elencus fuit a nostratibus Melitensibus ita compositus, et ad me transmissus, prout hic iacet:

MUSICA SACRA IN PIENA ORCHESTRA: Domine ad adiuvandum in si b, mi b.

SALMI INTIERI: Dixit Dominus in do, re, sol, si b, mi b, re; Confitebor in fa; Beatus Vir, in Re, in do, in re; Laudate Pueri Dominum in si b, la b, re; Laetatus sum in sol; Nisi Dominus in si b; Lauda Ierusalem in do (ricer.); In Exitu Israel in sol; Credidi in sol; Magnificat in re.

INNI: Ave Maris Stella in re, in si b; Deus Tuorum Militum in si b; Georgi Nobilis miles in sol; Iste Confessor, in si b; [pag. 208] Iam sol recedit igneus in mi b; Magne Pater Augustine in re, in fa; O tu Fidelis patriae in si b; Salvete flores Martyrum in re; Te Ioseph celebrent in si b; Te Deum in sol; Tantum Ergo in fa, in sol min., si b.

ANTIFONE: Sancte Pater Augustine in do, in si b; Fundatus... per S. Giorgio in sol, si b; Pie Pater Dominice in sol; Sante Michael in si b; Sante Paule in si b.

MESSE: Messa intiera in si b; Kirie in si b, fa min., re, la min., si b; Pastorale in fa; Gloria in Excelsis Deo, in re; con il Laudamus in si b, in fa, in si b; Laudamus col Gratias in sol; item a solo per tenore in fa; item per basso in si b; Domine Deus per basso e tenore si b, do, solo in re e tenore in re b; Qui Tollis per tenore in la b, basso in fa, in la b, tenori e coro in re min., col qui sedes, in la b, in sol, per basso in fa b; Qui Sedes per tenore in sol, in la b; item col Quoniam in la, Quoniam per basso in sol, Cum Sancto Spiritu in do, in si b, Amen. Ricercato; Messa da Requiem in fa min.; Sanctus, Kirie e Requiem in re min.; Subvenite in do min.; Libera in sol min.; Graduale; Sequentia per Sant'Agostino in mi b; Sequentia per S. Domenico in si b; item Pasqua di Res. in sol; Credo in fa, in sol; Pastorale in fa.

OFFERTORIO: Assunta est, in do; Iustus ut Palma in sol, in do; Quia Fecisti, per il SS. Cuor di Maria; Sanctus, in si b; Incipit Oratio (per Venerdì S. per basso in la min.).

COMPOSIZIONI scritte per gli alunni della scuola gratuita del suo ordine: Per piano (Messa in terza); Kirie Pastorale; Dextera Domini (Off. per Giovedì S.); In Responsorii per Giovedì S.; Miserere, Cristus factus est, Pange Lingua, Veni Sancte Spiritus, Salve Regina, Inno a Pio IX (dato alle stampe)....

MUSICA TEATRALE: Sinfonie in si, in do, in re; Cantata "il ritorno a Beizebbe (data alle stampe nel 1869).

PER PIANO: Romanza "La tomba della pentita"; "Ah!! non sai che sia sventura!"; "L'addio"; "L'anima pentita; Marzucka; "La resa di Malta (data alle stampe nel 1761).

de Spoleto Fr. Gabriel, S. Theol. Mag., floruit saec. XV. De illo enim haec habentur in Registro Litterarum Generalis Augustini Romani (fol. 159 b): "Romae, die 2 ianuarii 1425. Mandavimus Venerabili magistro Ludovico de Cassia, Vicario nostro super Provinciam Vallis Spoleti, cui in Capitulo quodam ipsius provincie in quo Venerabilis magister Gabriel de Spoleto, diffinitor futuri Capituli Generalis, et frater Benedictus de Iterande (sic). Bacchalarius, Discretus factus est, data fuisse videtur auctoritas ut altero horum officialium aut utroque deficiente alium vel alios eligere et subrogare possit, loco Magistri Gabrielis, quem exemptum et liberum esse a nostro Ordine per bullam Apostolicam constat, ac proinde diffinitorem in Capitulis Ordinis esse non posse, alium eligat idoneum, qui de gremio Ordinis sit, condendisque ab eo, una cum ceteris, legibus subsit ut ceteri". (Cfr. Analecta August., Vol. VI, p. 329). Ex hac Generalis dispositione evidenter eruitur Fr. Gabrielem exemptum fuisse ex Auctoritate Apostolica, ab Ordinis iurisditione; sed qua de causa non dicitur. Erui posse tamen videtur ex sequenti eiusdem subscritione ex qua dare apparet illum nominatum fuisse a Summo Pontifice Commissarium Apostolicum super Congregationem pauperum, qui vulgariter Iesuati nuncupabantur. Et en testimonium: Ordo et forma morum quos ex consuetudine observat congregatio pauperum qui vulgariter Ihesuati nuncupantur. Capitulis quadraginta quinque, quorum praeest index. ff. 1-21 sub fine legitur: "Frater Gabriel de Spoleto Ordinis Eremit. S. Augustini credit indubie omnia supra scripta sane vera esse". [pag. 209] Hic Ordo asservatur ms. Venetiis in cod. Misc. Biblioth. S. Marci n. 170 chart. saec. XVI. a. 212, 1. 160 (L. IV. CIIV) Mp. iuxta catalogum Valentinelli.

Stagnitta Pagano Fr. Ludovicus, Siculus, S. Theol. Lector, atque academiae Castriregalis socius, floruit secunda medietate saec. XIX. Vir fuit magnae prudentiae et pietatis orationibus et meditationibus deditus. Scripsit atque proelo dedit: Discorsi vari ed orazioni panegiriche, Catania, 1855, in 8. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 358).

Staibano Fr. Ambrosius, Tarentinus, S. Theol. Bacc. an. 1608, uti Discretus Congr. Calabriae Ulterioris, interfuit Capitulo generali Romae celebrato, atque vir extitit doctrina ac sanctitate celebris, praesertim in Regno Neapolitano, ubi nostrorum Excalceatorum congregationem instituit, cuius etiam regimini Vicarii Generalis nomine praefuit. Typis evulgavit: Tempio Eremitano de' Santi e Beati dell'Ordine Agostiniano, parte prima (unica). Napoli, Longo, 1608 in fol.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 64; Eissius, p. 48; Toppi, p. 11; Ossinger, p. 872, ubi male illum Steibano appellat; et Lanteri, T. III, p. 381, et Tani, Commentaria cit. p. 62, ubi praefatum opus dicitur editum fuisse duobus tomis distributum, editis an. 1597, 1608, ast ego non vidi nisi primam partem editam ut sopra).

Stanislaus a S. Paulo, Augustinianus discalceatus, qui vixit saec. XVIII, edidit: Discorsi dieci, per dieci giorni di spirituali esercizi, ed un soliloquio a Gesù Sacramentato esposto. Napoli 1772, vol., in 8. (Ex catalogo N. 194 Silvi Bocca, librarii antiquarii Romani, edito mense octobris, an. 1903).

Staureghi Fr. Prosper a S. Iosepho, patria Mediolanensis in saeculo Christophorus vocatus, ineunte saec. XVIII, nempe mense decembri an. 1715, corporis vinculis solutus, Romae in coenobio Iesu et Mariae, dum inter Augustinienses discalceatos Vicarii Generalis munere fungeretur, diem ultimam clausit in Domino. Lector erat S. Theologiae et praecipuis honorificisque ornatus officiis, prioris scilicet in variis conventibus et provincialis, demum an. 1714 Vicarii Generalis, quae quidem dignitates in concionatoris ministerio obeundo, cui se totum dicaverat, nullo illi fuerunt impedimento. Multa scripsit et evulgavit, quorum in lingua italica ista recensentur:

1. Orazioni Sacre (Rev.mo D. Alexandro Croce, Cremonensi Episcopo dicatae). Milano, presso il Malatesta, 1700 in 4.

2. Discorsi Claustrali sopra la Regola di S. Agostino. Milano, 1704, 1711, 1721 in 4; item in Venezia, 1732 et 1760 typ. Recurti in 4, et Neapoli an. 1858, vol. 2 in 8. Isti Sermones fuerunt E.mo Card. Imperiali dicati et in latinam linguam traslati sub hoc titulo: Bipartitus tubarum clangor diffusus ad mundum extra mundum, et ad mundum in mundo, i. e. ad statum regularem et saecularem sacri discursus selecti claustrales. Ex ital. lat. redd. Christ. Graecensis (O. Min.) 2 partes, 1 vol. Augustate Vindel. 1735 in fol. (Cfr. Lentnernesche Hofbuchhandlung. Katalog. I, Munchen, n. 1161).

3. Trattenimenti sacri nell'avvento di Gesù Cristo e nelle feste di alcuni Santi. Milano, Tip. Malatesta, 1709 in 4.

4. Prediche quaresimali. Milano, Tip. Vigone, in 4, et in Venezia, 1735 in 4.

5. Discorsi claustrali per compiere l'esposizione delle Regole del S. P. Agostino.

Opus quod ab auctore, morte praeventus, absolvi minime potuit. [pag. 210]

(Cfr. Ossinger, p. 870; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 443, et Tani, Commentaria cit. p. 33 et 134 ex Argelato, Bibl. Script. Mediolan. T. IV, part. I).

Stecchetti de' Visdomini Fr. Onuphrius, Florentinus, S. Theologiae Mag., vir fuit multa eruditionis supellectile instructus, nec non gloria praedicationis maxime clarus. Propterea quod multa Apostolicae Sedi perutilia optime gesserat, ab Urbano VI, cujus fuerat Nuncius tum apud Hetruscos, tum apud Insubres, anno 1384, Volaterranus Episcopus inauguratus fuit; anno vero 1390 a Bonifacio IX ad nobiliorem Florentiae Cathedram translatus. Quoniam autem Florentinorum partibus magis forsitan quam par Pontifici videbatur, eximius patriae Antistes adhaerebat, vel potius quia invidi quidam aemuli illum apud eumdem Pontificem perinde traduxerunt, ac si in defendendis S. Sedis juribus remissius se gereret, idcirco praefatus Bonifacius aliquot post annos in eam cogitationem venit, ut Onuphrium nostrum ad Comacli Cathedram transferret. Displicuit quammaxime popolo, ac Senatui Florentino insperata acceptissimi Praesulis translatio; quapropter duabus missis ad Pontificem litteris, unaque ad Sacrum Purpuratorum Collegium in quibus eximii concivis praeclarissima merita, atque pastoralis officii exactissimam perfunctionem summis laudibus extulerunt, ne amplius amoveretur obtinuerunt. In una harum epistolarum inter caetera haec etiam habetur: "Utinam omnes alii tam Clerici, quam Praelati pari diligentia per omnem Christianitatis ambitum se gessissent, et scirent, et vellent in his omnibus operari. Indignamur autem, quod aliqui tententur ore sacrilego tam falso continere, vel si de veritate sunt conscii, quae bene gesta sunt, tam turpiter depravare". Contigerunt haec anno 1395. Verum vix inter haec quinquennii intercapedine posita, anno nempe 1400 idem Bonifacius IX perpetuis invidentium latratibus defatigatus, pristinum translationis propositum executioni mandare statuit; quamobrem Onuphrius tempori cedens, ab Episcopali munere se omnino abdicavit, atque inter suos privatam vitam ducere in S. Spinitus coenobium se recepit. Ibidem pietatis operibus solummodo incumbens, permansit usque ad annum 1403, quo ad meliorem vitam transivit. Illum laudant omnes nostrates et etiam externi, praesertim Pamphilus, f. 68; Herrera, T. II, p. 314; Gratianus, p. 141; Giovannelli in Chronhistoria civit. Volaterranae, p. 165; Ughelli, T. I col. 1474; Ioseph Richa, Hist. Esct. Florent., (1757), T. VI, pp. 329 et 335; Elssius, p. 537; Fabricius-Mansi, Bibliotheca cit. p. 157, T. V; Negri, Scritt. Fior., p. 433; Gandolphus, p. 283; Ossinger, p. 871; Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 86. Ex eius ingenio extant:

1. Commentarii super libros sententiarum, qui sunt in Bibl. Angelica Urbis, cod. 217 (B. 8. 21) membr. in fol., saec XIV, ff. 94, binis coll. Inc. lib. 1: "Transite ad me omnes... Ecc. XXIIII. Inter ceteras doctrinas". Expl.: "Explicit liber Sententiarum editus a magistro Nofrio de Florentia ord. heremitarum sancti Augustini" et recentiori mano: "Fr. Andreas Gelsiminus Cortonensis Proc.r Generalis totius Ordinis et Episcopus Asculanus hunc librum Bibliothecae Angelicae dedit 1625, 13 8.bris" (Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 124, qui adnotat: "Praedicti autem Commentarii, opus satis iuvenile censendum, cum codex iste non ultra dimidium saec. XIV videatur exaratus".

2. Commentaria super Missus est Angelus et Canticum B. Virginis Magnificat. (Cfr. Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 193). [pag. 211]

3. Libri IV expositionis super quatuor evangelia.

4. Harmonia Evangeliorum.

5. Expositio seu Commentaria in Acta Apostolorum.

6. Sermones ad popolum et ad clerum aliaque plura.

Haec omnia olim, iuxta Pamphilum, asservabantur mss. in nostra Bibl. coenobii Perusini; sed hodie, ait Gandolphus, amplius non adsunt. Notandum insuper est quod autoris cognomen a scriptoribus aliquando scribatur Stecutus, alias Steccati de Vicedominis, et etiam aliis modis. Haec, fere ad verbum accepi a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 339-340.

Stella Fr. Liberatus Liberalis alumnus Congregationis nostrae Lombardiae, vixit saec. XVIII. Fuit orator non spernendi nominis, atque an. 1715 sacram quadragesimam praedicavit in ecclesia cathedrali civitatis Eporediae. Edidit: Orazione funebre nelle esequie di S. A. R. Vittorio Amedeo, principe di Piemonte fatte dall'Ill.ma Città d'Ivrea li 18 aprile 1715. In Novara, nella Stamp. di Liborio Cavallo in 4.

(Cfr. Manno, Bibliogr., cit. T. VIII (1907) p. 311).

Stephanus a S. Gregorio, Neapolitanus, dicitur ab Ossinger p. 415 acutus philosophus et egregius theologus. Floruit saec. XVII. Quae praelo tradidit sunt sequentia:

1. Aritmetica pratica necessaria non solo a qualsivoglia sorte di mercanti, et a quelli che vogliono passare avanti in detta scienza, ma ancora a tutte le sorte di persone che tengono governo di stati, città ecc. Ferrara, 1642, 1 vol. in 8.

2. De praecipuis iuris et iustitiae partibus, restitutione scilicet et contractibus, Ferrariae, 1643, 1 vol., in fol. et ibidem an. 1652, in fol.

3. De divinae pietatis vinculis, quibus quilibet vitae status Deo artius coniungitur, Sacramentis scilicet in genere, Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, Sacrificio Missae, Indulgentiis, Iubilaeo et Anno Sancto, Ordine, oratione vocali, horis canonicis, devotione, beneficiis, pensione, spolio bonorum Beneficiatorum, sponsalibus, matrimonio, donationibus inter virum et uxorem, arrhis, dispensationibus, divortio etc. Bononiae 1645, in fol.; item ibidem 1647, I vol., in fol. et Mediolani, an. 1668, in 4, cum additamentis Fr. Bernardini a SS. Faustino et Iovita, Brixiensis, qui fuit, uti ipse Fr. Stephanus, e Congregatione Augustinensium Discalceatorum Italiae.

(Cfr. Tani, Commentaria Episcoporum et Scriptorum Ord. Erem. Discalc. S. P. Aug., p. 138; Elssius, Encomiasticon Aug., p. 636; Bibliotheca Neapolitana Nicolai Toppi 287 et in Additamentis ad eamdem auctore Leonardo Nicodemo p. 233; Iöcher in Lexico, T. II, p. 632; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. III, p. 444 et alii).

Stoppani Fr. Bonus, Comensis, floruit saec. XIV. Benedictus Iovius in Historia patria, Venetiis 1629, p. 229, sic de eo affatur: "Bonus de Stupanis e religione Fr. Er. D. Augustini, Comi natus, ante annos centum, Sacrarum concionum volumen edidit, quibus sermones per singulas anni Dominicas titulum fecit. In his, divinae scripturae interpretationem ad sensum tropologicum reducere nititur, nuptias virginitati praefert, ac primum mobile densum esse contendit, aliter Empirei caeli claritas quae septuplo solis splendorem exuperat temporum inquit, vicissitudines quod est precipuum in natura luminis assiduitate tolleret, et alia his similia, magis iucunda auditu, quam ratione [pag. 212] consistentia disseruit". Haec et similia repetunt omnes scriptores Civitatis Comensis. Porcacchi T. in suo opere: La nobiltà della città di Como, Venezia, 1569 pag. 66, tribuit nostro Fr. Bono aliud opus, videlicet: Commentarium super libro Animalium Aristothelis. In Biblioth. Ambrosiana vero in cod. Mss. Misc. I. 162 Inf., qui olim fuit monasterii S. Mariae Blanchae de Casoreto, Ord. S. Augustini extra portam orientalem Mediolani, adest Istoria passionis Christi edita a fratre Bono de Stupanis Ordinis heremitarum Sancti Augustini, et nunc scripta per aloysium de Surdis MCCCCXXVII de Mense maii. Inc.: Egressus est Iesus cum discipulis... Explicit: Ecce vidistis et audistis passionem Domini nostri Iesu Christi. Nunc autem rogemus cum suaviter quatenus ilIa eius passio nunquam recedat de memoria nostra etc. In Bibl. Cremonense reperitur codex mss. saec. XIV, chard. 29 (36. 12, 2) fol. 125 cui titulus: Liber de fabulis mistice declaratis et proverbiatis a Fratre Bono de Stupanis de Cumis ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini. Explicit: Expletur hoc opus primo anno milleno christino / Tercentum sexagesimo, pridie nonas madio, / Innocentio sedente papa sexto, tunc vivente, / Karolus quartus regnabat fratrer Bonus haec ditabat; / Ille prius rex Boemus, rex regum inde supremus. Opus nuncupatum fuit Urbano Pp. V, qui Ecclesiae Catholicae praefuit ab an. 1362 ad an. 1370. In eodem codice f. 87-102b adsunt eiusdem auctoris: Proverbia Moralia et f. 102-107; Proverbia Spiritualia tandem f. 102a-l25b. Index fabularum et vocabula proverbiorum una cum sinonymis. Hic codex olim fuit, ex libris Conventus S.i Augustini Cremonensis fratrum heremit. S. Augustini. Cfr. Franciscum Navati, La bibl. di S. Ag. di Cremona in "Il Bibliofilo" 1883, p. 24 et 542. Cfr. accuratissimum laborem Ambrosii Oldrini, L'ultimo favolista medievale: Frate Bono Stoppani da Como e le sue fabulae mistice declaratae in studi medievali diretti da F. Novati et R. Renier, Casa editrice Loescher, Vol. 2 fasc. 2, Anno 1906, p. 1-218. Locuntur de nostrate Stoppani etiam Franciscus Ballerini in Compendio delle Cronache della città di Como, Como 1619 p. 266; Quadrius, Dissertazioni critico-istoriche intorno alla Valtellina, Vol. III, p. 457; Tatti T., La Nobiltà della città di Como, Deca III, et alii.

de Strada Fr. Bartholomaeus, Bononiensis, S. Theol. Mag., de quo egimus Vol. I, p. 139, iuxta saepe saepius cit. Lanteri, Postr Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 367, florebat circa an. 1364, et quod in lucem emiserit aliquot subtilissima Quolibeta, ac inde subiiungit "Diversus est ab alio Bartolomaeo item Bononiensi, Generalis Bartolomaei de Venetiis socio, qui an. 1398 erat Provincialis Romandiolae, quique litteris consignavit sermones super Epistolas totius anni". Non obstante hac tam explicita affirmatione, unus tantum fuit Bartholomaeus Bononiensis, qui eo tempore vixit; quia documenta a se allata l. c. ad unam tantum personam re feruntur, et non ad plures personas: et Lanteri hoc affirmando videtur deceptus fuisse a nostrate Torelli, Secoli Agost., T. VI, p. 73, ubi legitur: "Hor questi, (nempe Bartholomaeus de Strada Maiore) essendo riuscito nello studio della Sagra Teologia un insigne letterato, diede pertanto in quest'anno (1364) alla luce due dottissimi Quolibeti ripieni di sottilissime questioni miscellanee [pag. 213] della medesima scienza. E qui avvertir si deve, che questo Bartolomeo è, senza alcun dubbio, differente da un altro Bartolomeo, pur anch'egli gran teologo e figlio di questo convento di S. Giacomo, il quale fiorì nel tempo che era Generale dell'Ordine, Maestro Bartolomeo da Venezia, di cui fu anche Compagno; e lo stesso Generale sovente se ne servì ne' più gravi maneggi, et affari più importanti della Religione, come ampiamente dimostraremo ne' suoi precisi tempi". Nunc autem ipse Torelli, hujus affirmationis oblitus, postea p. 304 eiusdem Tomi, sibi contradicendo, affirmat quod socius praefati Generalis Bartholomaei Veneti plane fuit M. Bartholomaeus de Strada et non alius. En Torelli verba: "Nè minore era il decoro, che apportava a questa nostra Provincia di Romagna, et a questo insigne Monistero di S. Giacomo di Bologna M. F. Bartolomeo, sopranominato di Strada Maggiore, di cui abbiamo altre volte favellato negli anni scorsi, non solo con la sua grande dottrina... ma altresì per essere stato un soggetto di gran maneggio, e molto destro nel trattare i più gravi affari della Religione; che però il Generale Bartolomeo da Venetia lo prese per suo Compagno nel governo dell' Ordine...".

Stradella Fr. Alexius, Fivizanensis, Augustinianus Doctor theologus, ex eo quod Genuae nostrum habitum suscepisset anno 1530, vel quia Genua oriundus, Genuensis est appellatus. An. 1548 die 22 decembris Praesbiter efficitur Papiae, cursor an. 1551 Mediolani, Bacc. Genuae ac tandem S. Theol. Mag. Interfuit Capit. gener. an. 1559 tamquam Discretus Prov. Lombardiae. Mediolani cum Studiorum Regentem ageret, in cathedrali templo die 1 ianuarii 1560 de Summi Pontificis Pii IV electione celebrem cum omnium admiratione sermonem habuit, cum eo tempore inter Italiae concionatores esset facile princeps. Aliam item in Tridentino Concilio pari eloquentia similique plausu die 20 maii 1562 orationem recitavit. An. 1565 erat Card. Vitellotii Vitelli theologus. In Capitulo gener. Perusino an. 1570 Alexius noster electus fuit Ordinis Procurator Generalis, et eo in munere confirmatus die 26 aprilis 1575 in sequenti capitulo; ast paucis diebus prolapsis, die nempe 20 iulii eiusdem anni a Gregorio XIII, magno cum applausu totius Collegii et Curiae Romanae ad Ecclesiam Nepesinam ac Sutrinam promotus fuit. Deinde ab eodem Pontifice, ob eius raram eloquentiam, atque miram agendi dexteritatem ad Carolum Archiducem Austriae Graecium Nuncius destinatus, cum eo se se conferret, in itinere febri correptus, e vita apud suos confratres decessit die 27 augusti an. 1580. Hunc clarissimum virum laudant Herrera, T. I, p. 46; Ughelli, It. Sac., T. I, col. 1277; Gratianus, p. 19; Arpe, Panteon August., p. 325; Ossinger, p. 876; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 122, et Postr. Saec. Sex, T. II, p. 214 ac Gerini, Mem. stor. di Lunigiana, Vol. II, p. 138. Ab eius ingenio habentur:

1. Oratio habita coram PP. Concilii Tridentini.

2. Oratio habita in Cappella coram Pio V an. 1570. Extant in Bibl. Angelica, Cod. 1503 (V. 3. 10) inter ff. 203-4 et inc.: "Quae hodie ex Evangelica...".

3. Prima parte delle prediche di diversi illustri theologi et Catholici predicatori della parola di Dio (Alessio Stradella Ord. S. August. - Angelo Castiglioni Carmel. - Franceschino Visdomini, Ord. S. Franc. - Francesco Borgia d. C. d. G. etc.). Vinetia, De' Cavalli 1565 in 18.

4. Prediche fatte alla Maestà dell'Imperatrice donna Maria d'Austria nella chiesa del Monastero di S. Caterina d'Augusta nel tempo [pag. 214] della dieta Imperiale nel 1566. Bologna, per Aless. Benucci 1567, vol. 2 in 4.

5. Tre dialoghi, cioè dell'umana miseria, del divino amore, e della gloria del Paradiso. Ibidem.

Stradella Fr. Alexius, (ADDITAMENTA, pag. 79) Fivizanensis Ord. Erem. S. Augustini. Oratio habita coram Pio pp. V. a. 1570. Inc. "Quae hodie ex evangelica", et asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1503 ff. 203-204.

Straforelli Fr. Nicolaus Augustinus de Unelia, Ligur, vixit saec. XVII, An. 1673 cum esset Pisani nostri conventus Mag. Regens, invitatus Senis sacram quadragesimam praedicavit in nostra S. Augustini ecclesia, et an. 1673 missus fuit Florentiam nostrorum Studiorum Regens. Nescimus quando obierit. Scripsit atque edidit: Theoremata theologica Aegidianae scholae conformia. Typis data an. 1679. (Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 177 et Hurter, Nom. Lit., T. IV (1910) col. 23).

Strazzeri Fr. Aemilius, Catanensis, S. Theol. Lector ortum habuit an. 1837. Ingenii acumine pollens, studiorum curricula egit praesertim in nostro Lucano conventu. Conspicuus evasit philosophus, et multa eruditione praeditus. An. 1898 adhuc erat inter vivos, et multa scripsit, et quae ad nostram notitiam pervenerunt haec sunt:

1. Uomini illustri di Taormina. Bozzetti Storici. Catania, Tip. Galati 1880, in 8.

2. I misteri della fede. Studio di Filosofia Religiosa. Giarre, Tip. Castorina 1888, in 8.

3. Discorso alla Società operaia di mutuo soccorso di Taormina. Giarre, Tip. Cristaldi 1897, et alia.

Stringarius Fr. Ioannes, cuius nationis, patriae, provinciae, coenobii fuerit tam nostri quam exteri Scriptores silentio praetereunt, unus fuit e quindecim Augustinianis theologis, qui una cum Generali Gerardo Ariminensi interfuerunt Concilio Florentino anno 1439 habito, atque strenue se gesserunt contra graecos et armenos. Potissimam autem laudem sibi compararunt noster Stringarius, quem ego Italum puto, Franciscus Nerli, Rodulphus Castellani, et Gregorius de Alexandria. Iuxta Pamphilum et Possevinum florebat an. 1420. Vincentius de Bandellis de Castronovo in disputatione de Concetione Virginis eum allegavit in favorem sui asserti ex commentariis in 3.um Sententiarum. Dist. 3., illum doctorem theologum appellans. Nostrates tandem affirmant illum scripsisse Opus super quatuor libros Sententiarum.

(Cfr. Ossinger, p. 888).

de Sulmona Fr. Ioannes, inter Augustinianos scriptis celebres a Pamphilo, et Crusenio sub anno 1341 recensetur. Eius tractatum de ieiunio Ecclesiae a Pamphilo praetermissum, et in Cantica Canticorum Commentaria, olim in conventu Ratisponensi conservari Hieronymus Roman, in Chronica Ms., et Milensius in Alphabeto testantur. Ita Herrera, T. I, p. 463. Teste Ossingero in sua Biblioth. August., p. 883, praedicta Sulmonensis opera adhuc extabant suo tempore in praedicta Ratisponensi nostra Bibliotheca una simul compacta, et utraque P. Generali Guillelmo de Cremona dicato. Ossinger testatur etiam illa osservari etiam in nostra Ferrariensi; sed eiusdem fratris Ioannis extat in B. Angelica etiam Commentarius in Apocalypsim, seu Additiones Iohannine, addito textu biblico maiori caractere, in cod. 989 (R. 6. 4), membr., in 4, saec. XIV, ff. 21, binis coll., in fine mutilus. Inc. prologus: "Venerabili in X.o patri fratri Guillelmo Priori generali fratrum heremitarum Sancti Augustini Frater Iohannes de Sulmona solo nomine lector eiusdem ordinis se ipsum et...". Inc. Comment.: "Spiritu magno vidit ultima...". Expl.: "ad Apoc. cap. XVII, 8". Plura de se auctor in prologo, ubi dicit hunc laborem et addictiones" quas "Iohannine" vocare praecipit, an. 1327 incepisse. (Cfr. Narducci, Cat. cit., p. 414).

Summatico Fr. Adeodatus, Vincentii et Sylviae Caccioni filius, Fodiae die 4 nov. 1658 natus, adolescens Augustinianum Ordinem amplexatus est, in quo consuetos scholasticos gradus adeptus, philosophiam atque theologiam 18 annos Aquilae, Pisis, Neapoli, et Romae docuit. An. 1705 Ordinis Procurator Generalis constituitur, et in comitiis generalibus an. 1711 Romae habitis Prior Generalis eligitur. A Clemente XI die 13 martii an. 1717 ad Episcopatum S. Severi in Apulia promotus, sicut Ordinem ita illam ccclesiam sanctissime gubernavit, in qua etiam Dioecesanam Synodum an. 1720 celebravit. Obiit in osculo Domini die 11 decembris an. 1735 aetatis suae 78. Cfr. ea quae de illo pulcherrime scripsit Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 156-8 ex Regest. 3 Generalis Schiaffinati p. 139 et ex Moroni, Vol. 65, p. 47 et ex addit. Coleti ad Tom. VIII Ughelli, vol. 367 pure ad litteram. Reliquit:

1. Acta praedicta Synodalia,

2. Regesta sui officii Procuratoris et Prioris Generalis, quae asservantur in Archivo Ordinis.