P. DAVID AURELIUS PERINI

Ordinis Erem. S. Augustini

BIBLIOGRAPHIA

AUGUSTINIANA

VOLUME QUARTO T-Z

FIRENZE 1938

Tagliaferri Dom. Antonius de Sigillo, S. Theol. Mag., floruit secunda medietate saec. XVII. Prout legitur in sui Sacri Diarii editione septima an. 1715 vulgati ipse per viginti tres annos extitit nostrorum studiorum Regens, et cum hoc officio Senis fungeretur an. 1689 suae Umbriae Provinciae obtinuit habenas. Tamquam eiusdem Provinciae Discretus interfuit Cap. Gen. an. 1693 Romae celebrato et iterum Cap. etiam Generali an. 1699 habito, in quo cum esset Studii Romani ad S. Augustini Regens, denuo suae Provinciae factus est Provincialis. Videtur an. 1715 vitam adhuc agere, nam hoc anno septimo edidit: Sacro Diario delle gratie, et Indulgenze concesse alli fratelli e sorelle della Compagnia della cintura della B. V. Maria di Consolatione, e di S. Agostino e S. Monica... aggiuntovi in questa settima impressione il modo di recitare l'officio per li fratelli laici e Monache dell'Ordine e più attentamente riveduto... In Foligno nella Stamp. di Franc. Antonelli e Giuseppe Merli, 1710, pp. 444 in 16. Auctor facultatem obtinuit hoc Diarium imprimendi a nostro Generali Antonio Pacini die 23 Aprilis 1698. Editum extat etiam Venetiis an. 1701. (Cfr. Ossinger, Bibl. Aug. p. 887, et Lanteri in Postr. Saec. Sex R. A. T. III p. 141).

de Talamello Fr. Thomas, vide: Barilari Fr. Thomas, Vol. I, p. 91.

Tancredi Fr. Felix, titulo Beati ab historicis N. O. decoratus, et de Massa communiter nuncupatus vel quia in ea civitate ortum duxit, vel quia illius antiqua ac nobilissima prosapia Massae-Maritimae originem duxit, circa annum 1330 primam vidit lucem. Cum iam inde a puero religiosum aliquod institutum amplecti in animo haberet, auditis postea quae de coelesti conversatione Augustinensium Patrum tum Senis cum in Eremitorio Ilicetano, prope Senas, ubique praedicabantur, post odorem currens sanctitatis ipsorum, inter ipsos absconditam in Deo vitam perpetuo ducturus sese recepit. In Senarum provincia igitur monasticam vitam professus est. Haec de illo in nostris Regestis (Reg. Dd. I, pp. 113, 150, 165) leguntur: "Die XX mensis Septembris an. 1357: studentem fecimus in studio Veronensi fratrem Felicem de Massa non obstante quod nisi per biennium in studio steterit provincie sue ad petitionem fratris Marci de Plumbino lectoris principalis veronensis. Die XXI Octobris an. 1358: fecimus studentem in conventu Florentino, de nostra gratia speciali, fratrem Felicem de Massa, provincie senensis, revocantes gratiam quam eidem fecimus de studio veronensi. Die IX Septembris an. 1359: fratrem Felicem de Massa fecimus studentem in loco nostro de Padua de nostra gratia speciali". Historici vero O. N. narrant quod lectissimus juvenis cum adhuc in saeculo aetatem ageret, rara morum probitate, spectata religione, insigni modestia, atque angelico quodam puritatis nitore commendabatur, quod quidem hisce antiquis virtutibus, vix Eremitarum habitu indutus, ampliora incrementa dedit. Nam cum vitae integritatem uberiori bonorum operum patratione perfecit, tum pietatem maiori orationum assiduitate auxit, cum modestia cum corporis castigatione virginitatem fulcivit, cum demum cunctas simul hujusmodi virtutes, divini, quo aestuabat, amoris igne lucidiores effecit. Nihil mirum propterea est si ipsamet praeclarissima virgo B. Catharina Senensis arctissima sui amicitia, intimaque familiaritate. Felicem nostrum cohonestarit, eumque in itinere Avenionensi an. 1376 sui comitem selegerit et ad ipsum epistolam amoris sapientiaeque refertam miserit. Obiit B. Felix die 22 septembris 1386. Scripsit: La fanciu11ezza di Gesù, Poema stropharum 444, quae vulgo dicuntur: ottave. Hoc poema asservatur ms. in cod. 2336 Musei Correr Venetiis, itemque in cod. 157 Bibl. Archigymnasii Bononiensis atque a meipso primum editum: Firenze, Libreria Editrice Fiorentina an. 1927 in 8, una cum vita eiusdem auctoris, apud quem invenies qui de illo locuti sunt.

Tani Fr. Coelestinus ab Annunciatione, Romanus, nostrae Congregationis Discalceatorum Italiae clarus alumnus, vixit saec. XIX. Fuit enim regularis observantiae amator, pietate conspicuus, integer moribus, rerum nostrarum sollers indagator, philosophiae ac theologiae Lector, et Romanae Provinciae suae Congregationis fidus Secretarius. Scripsit atque edidit :

1. Commentaria episcoporum et scriptorum Ord. Erem. Discalceatorum S. P. Augustini, nedum Vicar. Gener. Congregationis Italiae et Germaniae. Romae, typ. Romana, 1888, in 8.

2. La giovinezza di S. Agostino. Roma, Tip. Lovesio, 1888, in 8.

Tardy Fr. Laurentius de Cuneo in Pedemontio S. Theol. Mag., coenobii Perusini alumnus dicitur fuisse, et haec ad verbum accepimus a Lanteri, Eremi S. Augustnianae, Pars. I, p. 345, Summo Pontifici Gregorio XVI acceptissimus, quippe qui Perusiae cum degeret, ante pontificatum, eiusdem Gregorii intima necessitudine usus fuerat. Describitur in Ordinis regestis, 3 R.mi P. Angelucci, p. 61, ceu vir prudentia, iustitia, pietate, eruditione, morumque integritate, ac suavitate spectabilis. Cum intra tum extra Ordinem nobiliora munera cum laude obivit. Nani fuit multorum nostrorum studiorum Regens, die 10 aug. 1801 ad Magisterium promotus, Umbriae Rector Prov., Ordinis Secretarius sub Rotelli, Assistens Italiae, Socius Romanae Academiae Religionis catholicae, Examinator Episcoporum, Consultor SS. Congr. Indicis et Inquisitionis, atque insulae Sardiniae Apostolicus Convisitator una cum P. Mag. Placido Tadini Carmelita, qui postea fuit Archiepiscopus Genuae et Cardinalis. An. 1831, die 21 maii dum in Sardinia sacrae visitationis causa adhuc detineretur, in supremum Ordinis Moderatorem a Patribus Romae congregatis electus fuit; quae electio praefato Summo Pontifici valde placuit. Praefuit laudabiliter usque ad annum 1835, quo onus dimisit, sese Neapolim recepit atque inibi inter pietatis opera vitam duxit. Quidam ferunt cum Episcopatum Albinganensem, tum Archiepiscopatum Calaritanum illum recusasse. Romam inde reversus debitum naturae per solvit die 6 maii an. 1848, aetatis suae 85. En quae scripsit:

1. Vita della B. Rita da Cascia dell'Ordine Erem. di S. Agostino. Foligno, 1805, in 8; Assisi, tip. Sensi, 1864 in 8; Roma, tip. della Pace, 1886 in 12; Roma, tip. Vaticana, 1900 in 4.

2. Vita della B. Chiara da Montefalco dell'Ord. Erem. di S. Agostino. Roma 1821; in Foligno, 1846; Roma, tip. della Pace di Filippo Guggiani, 1881 in 8.

3. Regola del S. P. Agostino volgarizzata col testo originale a fronte per l'intelligenza delle Monache e de' Fratelli conversi. Roma, 1827, presso Carlo Mordacchini in 8. Haec prima editio est anonyma; Roma, 1845, in 8.

de Tarvisio Fr. Anse1minus, sive Henselminus, ab aliis dictus etiam de Montebelluna, vir in amoenioribus studiis egregie versatus, vixit saec. XIV, atque versibus italicis poema composuit, cui tit.: Lamento della Vergine Maria, versibus ternariis, et etiam Il Pianto della Vergine.

Saec. XIV, scribit Villelmus Volpi, Storia Letteraria d'Italia - Il Trecento - Milano, Vallardi, ed. 2, p. 349, - come nelle tavole e nelle pareti accanto alla figura di Gesù morente attirava l'attenzione e destava non minor pietà nei cuori la Vergine, così nella poesia il dolore della Madre del Redentore prese un posto importante. Si ebbero quindi i così detti Lamenti o Pianti, in cui Maria sfoga il terribile affanno dell'anima sua.... Il migliore esempio del genere si ha nel Lamento della Vergine di Enselmino da Montebelluna, frate eremitano di S. Agostino di Treviso, che lo compose prima del 1309. Sono dieci capitoli in terza rima, con la particolarità che ciascuno termina con due versi di chiusa, anzi che con uno, come ne aveva dato l'esempio Dante. Dopo l'invocazione dell'autore, la quale comprende il primo capitolo, parla la Vergine, che fa tutta la storia della Passione, cominciando dal bacio di Giuda. Nell'ultimo capitolo il poeta ringrazia la Vergine e ne intesse le lodi. Il punto più commovente è forse quando Cristo prega la Madre di allontanarsi, perchè non può vederla così addolorata: Mi fa peggio vederti qui dolente / Che non mi fa questa passion ch'io sento / Più mi consuma il tuo dolor la mente.

Hoc poema prima vice typis editum fuit an. 1475; postea s. l. Typ. note et a. (sed Vicentiae, Hermannus Liechtenstein, c. 1477) in 4; char. rom., 26 ff. non numer. Asservatur Mutinae in Bibl. Estensi a. C. 6. 13 (Cfr. Reichling p. 1612). An. 1481 fuit iterum impressum et in eius fine legitur: "Finisce il devotissimo pianto de la gloriosa Vergine Maria cum summa diligentia impresso per maestro Luca Venitiano (sic) in Venetia a di XVII marzo MCCCCLXXXI (Cfr. Copinger n. 4748). Item editum fuit: s. l. Typ. n. et a. (Venetiis, Bernardinus Stagnino? c. a. 1494) in 4, char. semi-goth., ff. 16. Describitur a Copinger n. 2734; ab Hain, n. 16276: a Proctor, n. 5668 et a Riechling in additamentis Hainio et Copingero, n. 1550. Asservatur in Bibl. Musei civ. Venetiis, H. 133.

Ms. asservatur Florentiae in Cod. Riccardiano 1106, saec. XIV, pp. 48-56. Incipit mutil., versu 96 cap. II. Describitur a S. Morpurgo, I mss. della R. Bibl. Riccardiana di Firenze, Roma, 1900, p. 128 et in Rime e prose del buon secolo, Lucca, 1852, p. 5. Item ibidem, Cod. Riccardiano 1294 et 2760, saec. XIV, ff. 62-70, sed hoc poema hic tribuitur domino "Franciesco Petracchi" (Cfr. Morpurgo l. c. p. 359. Item in eadem Bibl. Riccardiana, cod. 1661, saec. XIV, misc. pp. 1-12. Cfr. Morpurgo, l. c. p. 612. Item in Bibl. Nation. Neapolitana, Cod. VII. F. 14, membr. misc. saec. XIV, ff. 200-213 (Cfr. Miola, Le scritture in volgare della Bibl. Naz. di Napoli, p. 138). Item. Florentiae in Bibl. A. Paladina, Cod. 168 (E. 5, 6, 40), p. 37 incipit il Pianto della Vergine, sed hoc in codice tribuitur Fr. Iacoponi de Tuderto, sed textus hujus lamentationis non mihi videtur convenire cum textu ab Anselmino de Treviso exarato. Iuxta Tomasini in Catalogis Bibliothecarum Civitatis Patavinae cit. p. 71, Planctus sive Oratio B. Mariae Virginis scripta a Fr. Henselmino Ordinis Erem. S. Augustini cum miniaturis in 8, olim asservabatur in nostra Bibliot. Patavina et forsan erat originale, nam puto Fr. Henselminum etiam conventum Patavinum incoluisse. Duo exemplaria mss. asservantur in Bibliot. Universitatis Bononiensis in codd., 1. mss. sub nn. 1532 (2845) membr. saec. XV, p. 223; alter vero sub n. 30 (12, Busta II, cod. 4). chart. saec. XV, p. 57. Item Papiae in Bibl. Universitatis (Fondo Aldino), cod. 378, saec. XIV, membr. idem Planctus legitur inter ff. 39-79, mutilus in principio, f. 40 inc... Pianziti celi ke de lalto gremio, et fol. 79 explicit lamentatio beate virginis vulgariter compilata et in ritmis prolata ore Fratris Henselmini Ordinis sancti Augustini". Item Vicentiae in Bibl. Bertoliniana Cod. 2 n. 160 (2, 7, 17), membr. saec. XV, quo agitur: Incipit oratio marie virginis compilata a fratre Henselmino ordinis fratrum heremitaram Sancti Augustini". Incipit Ave regina virgo gloriosa...". Hic cod. descriptus fuit ab Apostolo Zeno. Lettere, vol. 1, littera ad Antonium Franciscum Marmi, Venetiis, 5 iulii 1704, ne praesertim ab erudito Marsolin, I presunti autori del Lamentum Virginis poema del saec. XIV, Venezia, Antonelli, 1891, p. 8 (Estratto degli Atti del R. Istituto Veneto, Tom. II, Serie, VII). Venetiis in Bibl. Marciana asservatur in sequentibus codicibus.

a) Cod. It. 1. 3 (num. 4889) in fol. saec. XIV, ff. 187 miscel. inter ff. 156-186, transcripto an. 1369 a Dominico de Zulianis de Tergesto (adesp. et anepigraph).

b) Cod. It. 1-75 (num. 5184) chart. in 4, saec. XV, miscel., inter ff. 118-125.

c) Cod. It. V. 28 (nunc 5644) chart. in fol., saec. XV (1464-1472) inter ff. 78-92. Incipit ploratus Virginis Mariae de morte filii sui in vulgari sermone, quem composuit frater Anselmus. Cap. primo. Ave Regina, verzene gloriosa. Che de Dio padre te chiamasti ancila... ex Bibliot. Farsetti an. 1792.

d) Cod. It. 1. 30 (nunc 5023) chart. miscel. in 4. saec. XV, ff. 89-111.

e) Cod. It. 38 (nunc 5098) chart. in 4, saec. XV, ff. 135 (fragmentum).

De auctore et de ipso poemate consulendi sunt: Il Lamento della Beata Vergine etc. Bologna, 1862 (scelta di curiosità, n.15); C. Frati ed A. Segarizzi Catalogo dei Codici Marciani Ital., Modena 1909; G. Mazzoni, Un pianto della Vergine in decima rima, in Atti dell'Ist. Ven. di Scienze, lett. ed arti. Serie VII, T. II, 1891, p. 403; A. Linder, Plainte de la Vierge en vieux Venetien. Texte critique etc., Upsala 1898; A. Serena, l'Autore del Pietoso lamento in Propugn. N. S. VI, 1893, p. 2, p. 5; G. Vanzolini, Guglielmo o Enselmino da Treviso, in Rassegna bibliogr. di Lett. It. II, 1894, p. 18.

de Taurino Fr. Guilelmus, theologus et praedicator eximius, floruit saec. XVII ineunte. Scripsit opus cui tit.: Trattato del modo di scrivere le prediche quem ms. reliquit.

(Cfr. Della Chiesa, Catal. cit. p. 139).

Temperini F. Joseph, anno 1793 Romae apud S. Augustinum Collegialis Lector, qui, cathedram moderante P. Joan. Augustino Carabelloni S. Theol. et Collegii Regente, theses sustinuit contentas in hoc generico titulo: Excursio in Religionis Elementa quam magnis sub auspiciis Joannis Archinto S. R. E. Presb. Cardinalis publice exhibet... Romae, 1793 ex officina libraria Salomoniana in 8, pp. XII + 119.

de Terranova in Calabria Ult. Fr. Franciscus, S. Theol. Mag., in Capitulo Gener. de Urbe an. 1667 celebrato, quamvis numquam extitisset alicuius conventus Prior, quia tamen cum laude tum Venetiis, cum Romae, et alibi fuit concionatus, cum dispensatione electus fuit in Provincialem Provinciae Calabriae ultra, cuius fuerat clarus alumnus (Cfr. Analecta August., vol. XI, p. 221). Iterum ad idem officium fuit propositus, sed secundo loco, in Capit. Gener. an. 1673 pariter Romae celebrato. Extant eius ingenii sequentia:

1. Brevis et ampla methodus pro morbis humani corporis in particulari curandis. Romae, apud Angelum Bernabò, 1658, in 4:

2. Considerationes in Symbolum Apostolorum. ms.

3. Vittoria navale. Poema heroicum in duodecim cantus distinctum.

4. L'Apostolo Piangente. ms.

(Cfr. Toppi, p. 354; Jöcher, T. IV. col. 1063; Ossinger p. 889;. Lanteri, T. III, p. 151).

Terrisenghi Fr. Carolus ex illustri progenie anno 1595 ortus habitum eremiticum Ord. S. Augustini Congregationis Lombardiae in sua patria suscepit die 24 Maii 1611. Ob virtutum ornamenta ingeniique facilitatem omnibus coevis suis carus fuit. Lectoratus gradu condecoratus per plures annos diversis Congregationis in domibus philosophicas ac theologicas scientias docuit. Cremonensi, Ferrariensi et Bononiensi monasteriis praefuit. Visitatoris et definitoris munera obivit et an. 1646 Vicarius Generalis in comitiis generalibus Tolentini habitis est renuntiatus. Obiit die 24 mensis Aprilis an. 1647, omnibus Ecclesiae Sacramentis refectus. Reliquit mss.:

1. Quaestiones de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento.

2. Historiarum compendia. Tom. quatuor.

(Cfr. Calvi. Delle Memorie Istoriche della Congreg. Osserv. di Lombardia, Milano 1669, p. 479-483, qui et eius effigiem Refert.) .

Terucci Fr. Vincentius, Senensis, et illius conventus alumnus, mense martio 1644 erat Papiae Lector. Ex elementis quae prae manibus habeo haec tantum de illo scire potui, et quod in Bibl. Angelica Urbis, in cod. 450 (D. 5. 19) ff. 437 asservatur de eo: Cursus Physicae et Methaphysicae, in plures Aristotelis libros. Inc: "De quantitate continua" et fol. 234, legitur: "Die 19 Ianuarii 1670 Florentiae exente Fratre Vinc. Alumno conventus S. P. A. Senarum".

(Cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Dipl. cit. Vol. V, p. 44, et Narducci, Catalogus, cit., p. 208).

Terzachino Fr. Angelus, Laudensis, nostrae Congregationis Lombardiae clarus alunmus, vir inter musicos sui aevi praestantissimus, floruit an. l615, atque typis edidit librum unum de Musica.

(Cfr. Elssius, p. 65, Ossinger, p. 889 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 391. Latuit P. Stephanum Aloysium Astengo in opere: Musici Agostiniani. Firenze.

Terzi Fr. Ludovicus, Mutinensis, Biblicus Augustinianus, Congregationis Lombardiae alumnus, qui videtur floruisse saec. XVI. Manu scriptum reliquit opus cui titulus: Biblici Ludovici de Tertiis de Mutina Ord. Erem. S. Augustini Expositio super Apocalypsim B. Ioannis Apostoli. Asservabatur hoc opus ms. in nostra Bibliotheca Cremae.

(Cfr. Tiraboschi, Biblioteca Modenese. Tom. V, p. 239).

Tesoro Fr. Aegidius, Genuensis, S. Thol. Mag., dicitur ab Ossinger, p. 889; vir ingeniosus, doctus, et eloquens, ac pietate et eruditione conspicuus. Praedicavit Venetiis in nostra ecclesia S. Stephani, Montisque Politiani extitit Prior. Floruit saec. XVII: quo tamen anno e vita excesserit incertum. Scripsit atque edidit opus: Sferza poetica, quod postea, timens suae letterariae famae osores, sub alio titulo edidit, nempe: Veratro Poetica, verum nec haec comparitio caruit sui Zoilis, qua propter hoc opus Nicolaus Schiattino quibusdam defendit pulcherrimis litteris. Haec praefatus Ossinger ex nostrate Aprosio. (Cfr. Lanteri, Postr. saec. sex R. A. Vol. III, p. 117).

Tessari Fr. Ioseph, Venetus, S. Theol. Mag., in re litteraria valde peritus et quibusdam Italiae Academiis adscriptus an. 1739 ut Discretus suae Venetae provinciae astitit Capitulo Gen. Arimini habito, et in Capitulo Gen. Bononiensi an. 1745 eidem provinciae praeficitur, quam Definitor repraesentavit in Comitiis etiam Generalibus an. 1753 Bononiae quoque habitis. Illius extat typis impressum opus: Orazione per la visita fatta del monastero de' Padri Agostiniani di Cesena dal Rev.mo P. Fulgenzo Bellelli... In Faenza, Stamperia dell'Archi, 1729 in 8.

Testa Fr. Michaelangelus, Asculanus, florebat circa an. 1649 atque edidit latinum carmen: De Christi circumcisione et alia. (Cf. Cantalamessa, Memorie... di Ascoli, p. 195).

Testini Fr. Isidorus, Perusinus, philosophiae et theologiae Magister, fuit Perusini coenobii Prior; an. 1661 Provinciae Umbriae Provincialis, et in patria decessit an. 1669. Unus fuit ex praestantioribus sui aevi theologis cuius italice scripta atque typis impressa habentur:

1. Vita S. Thomae de Villanova. an.1669, et

2. Oratio Marci Antonii Bonciarii, quam habuit in parentalibus Rev.mi P. Thaddaei Perusini, Ordinis nostri olim Prioris Generalis, praemissis ad eam suis litteris.

(Cfr. Ossinger, p. 688, et Lanteri, Postr. saec sex R. A., Vol. III, p. 160).

Tinani Fr. Nicolaus, theologus Augustinianus, qui floruit saec. XVII et typis mandavit: Trattato della vita comune de' religiosi. Roma, 1655, vol. 1, in 8.

Tirati Fr. Aegidius, Bononiensis, S. Theol. Mag., egregius concionator, an. 1739 ut Discretus Prov. Chilensis interfuit Capitulo Generali Arimini celebrato; anno vero 1745 Capitulo Bononiensi ut Definitor Prov. Tolosae et Aquitaniae, et an. 1753 Capitulo Gener. etiam Bononiae habito ut Definitor suae Romandiolae Provinciae. Anno 1741, quo Lucae in templo S. Martini quadragesimales conciones habebat, typis evulgavit: Ragionamento Politico-Morale tenuto nella sala del Senato della serenissima Repubblica di Lucca nel secondo Sabbato di Quaresima del 1741 dal Rev. P. M. Egidio Tirati Agostiniano di S. Giacomo di Bologna e predicatore della Cattedrale. In Lucca 1741 per Dom. Ciuffetti e Filippo M. Benedini, in 4.

(Cfr. Lanteri, Postr. saec. sex R. A., vol. III, p. 117).

Tirelli Fr. C.(arolus?), theologus Augustinianus, qui floruit saec. XVIII ineunte, cuius extat: De Apostasia a Religione. Venetiis, 1700 in fol., et Patavii, 1733 una cum operibus P. Layman s. J.

(Cfr. Catal. 43 Bibliopolae Romani Aurelii, n 209).

Thomas a S. Hieronymo, de Marino, Dioecesis Albanensis. Anno 1632 solemnia vota in Discalceatorum Congregatione nuncupavit. Studiis addictus, philosophiae ac theologiae cursum confecit, sed prae omnibus excelluit in exponendis Sacrae Scripturae mysteriis, et quia magnae doctrinae maiorem prudentiam adiungebat, an. 1653 Procurator Generalis, et an. 1668 Provincialis electus fuit, neque aliter quam oboedientia coactus munera sibi delata suscepit. Extremum diem clausit Romae in coenobio S. Nicolai an. 1670. Reliquit: Sermones tercenti super regulam S. P. Augustini. Vol. tria in fol. mss. italiani Comment. cit. p. 139.

Togni Fr. Joseph, Ord. Erem. S. Augustini clarus alumnus, collegialis et S. Theol. Lector, cuius extat typis impressa: De gratiae ac praedestinationis arcano rerumque adspectabilium creatione, Augustino auctore, duce et auspice, disceptatio. Senis, 1781, typogr. Pazzini, in 4.

de Tolentino Fr. Augustinus, qui vixit saec. XVI, edidit: De privilegiis Ordinis Erem. S. Augustini, anno 1559. (Cfr. Elssius, p. 103 et Vecchietti in Bibliotheca Picena, T. I. p. 59).

de Tolentino Fr. Balthassar, S. Theol. Bacc., doctrina atque morum probitate clarus, floruit saec. XV ineunte, posterisque reliquit sive mandavit quosdam tractatus theologicos asservatos in Bibl. Vatic., Lat. cod. 1085, partim membr. et partim chart. ff. 259, quorum initium: "Ego Balthassar de Tolentino, minimus Sacrae Theol. Baccalaureus quaestiones hujusmodi secundum diversas eiusdem Ord. Doctoris summas sub stylo Alphonsi pertractare decrevi". Expl.: "Idem ego frater Balthassar".

(Cfr. Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. II, p. 22).

de Tolentino Fr. Boetius, senior nuncupatus, an. 1387 erat Tolentini jam S. Theol. Mag. nec non vir, quem unum ex omnibus faciebat Bartholomaeus Venetus Ordinis Generalis, uti videre fas est in epistola eiusdem Generalis diei 13 Aprilis 1387, nunc asservata in Archivo Municipii Tolentinatis. Cum Prior extaret Perusinus an. 1389 effectus fuit Procurator Generalis, in quo munere mansit usque ad an. 1397. Anno 1409 interfuit Concilio Pisano, et ab an. 1419 usque ad an. 1424 fuit Provincialis Marchiae Anconitanae. Inde an. 1425 iterum renuntiatur Procurator Generalis, et initio an. 1426 a Martino Pp. V Archiepiscopus Colossensis creatur. Erat adhuc superstes an. 1428. Scriptis et concionibus insignis theologi et egregii concionatoris nomen per totam Italiam sibi comparaverat. Laudatur a P. Oratio Civalli in sua Visita Triennale ms., a Francisco Scalamonti in Vita di Ciriaco Anconitano, a P. Ludovico Zacconi in suo opere Le Glorie Agostiniane p. 181, ob Ughellio, Ital. Sacr. T. III, p. 471 et a P. Elssio in Encom. Aug. p. 130 qui refert Boetium nostrum edidisse: Lucubrationes varias quae forsan latent in Bibliothecis. Extat in Bibliotheca Vaticana, Cod. chart. ms. sub num. 1239, pp. 105, in cuius penultima pag. legitur: In isto libro continentur in summa sermones ad diversas materias, scripti per me Fratrem B. (Boetium?) de Tholentino in Conventu Paduano 1444 die 14 mensis Martii.

(Cfr. et Vecchietti, Biblioteca Picena, Vol. 2, p. 217 et 286-287, atque Lanteri, Erem Sacr. Aug., Vol, I, p. 245; in Additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 428, et in Postr Saec. Sex Religionis Augustinianae, Vol. I, p. 368.).

de Tolentino F. Joan Baptista, S. Theol. Mag., 1497. Lector locatus fuit Venetiis in conventu S. Stephani. An 1505, iam in S. Theol. Mag., ut Definitor, interfuit Cap. Generali Perusiae celebrato, et an. 1512 instituitur Arimini Studiorum Regens, ad quod officium etiam in Hungariam a Priore Generali obeundum missus fuit. Post reditum in suam patriam, Provinciae Marchiae Anconitanae Provincialis eligitur cum vir esset regularis disciplinae amantissimus, simulque doctissimus, cui nihil magis cordi fuit quam quod in monasteriis sibi commissis, plena disciplina floreret. An. 1519, ut Definitor suae provinciae interfuit Cap. Gen. Venetiis celebrato. Videtur quod an. 1525, laboribus attritus ad coelum evolaverit. Correxit et publici iuris fecit: Quaestiones methaphysicales Clarissimi Doctoris Egidii Romani Ordinis S. Augustini. In fine legitur: "Expliciunt quaestiones excellentissimi doctoris Egidii Romani super nonnullos libros Metaphysices Aristotelis, Venetiis impressae per Simonem de Luere mandato Domini Andree Torresani de Asula 7 octobris 1501. Ioan Bapt. de Telentino dicat opus Mag. Gratiano de Fulgineo et praefatione narrat se hoc opus invenisse in quadam bibliotheca et sibi visum fuisse hoc opus e coelo lapsum. Exemplaria hujus operis et editionis asservantur Florentiae in Bibl. Nation., Romae item in Nationali, et Bononiae in Communali. (Cfr. Ossinger, p. 898, qui tamen ait illum edidisse Parva naturalia Aegidii Romani eaque dicasse Gratiano Fulginati, Vicario Generali Apostolico: et Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, Firenze 1911, p. 42).

Torna Fr. Camillus, Aesinas, S. Theol. Bacc., religiosus valde pius, humilis et in procurando animarum bono sedulus. Italice scripsit atque edidit:

1. Vita della Ven. Monica Antonelli Rosa o de Rosis.

2. Origine e Miracoli dei Panetti di S. Nicola da Tolentino, libri 3.

3. Vita di S. Monica.

4. Vita, miracoli e rivelazioni della B. Chiara da Montefalco.

5. Vita della B. Rita da Cascia. Macerata, per Agostino Grifei, 1646, in 8.

Haec omnia asservantur typis impressa in nostra Bibliotheca Angelica Urbis, ex quibus colligitur illum vixisse secunda medietate saec. XVII. Edidit insuper:

6. Le Glorie sacre et immortali del Piceno. Asservabantur mss. in nostra Bibl. Conventus Aesini. Hic liber tamen apud Lanteri, Postr. Saec. Sex. R. A., Vol. III, p. 134 habet pro tit.: Le glorie immortali del Monte Calvario, ac proinde nescimus num sit idem ac praecedens.

[Le glorie immortali del Monte Calvario si trova alla Biblioteca Angelica di Roma, ma è tutt'altra cosa dalle 'Glorie sacre del Piceno']

7. Due Salutiferi antidoti, uno da preservare le anime dal veleno del peccato mortale, e l'altro da curarle. (Cfr. etiam Gandolfo, Dissertatio cit., p. 358, et Miscellanea, quae et in Bibl. Angelica K. K. 7. 8.).

Tonna-Barthet Fr. Antoninus, Melitensis, S. Theol. Bacc, in civitate Vallettae die 7 maii 1868 ortus, religioso habitu die 1 iunii 1884 indutus, atque Augustinianam Regulam die 4 iunii 1885 professus et ad Urbem vocatus, inibi studiorum curricula non sine laude perfecit. Die 12 martii 1892, sacro Presbyteratus ordine suscepto, et postea Lector renuntiatus, missus fuit Nannetum in Gallia, ut inibi una cum P. Angelo Mazzi et P. Mag. Alphonso Walsh, qui dein fuit Assistens Generalis, Augustinianam vitam instaurare satagerent, quod et fecerunt domum cum publica capella in corde ipsius civitatis aperientes; sed dum prospera cuncta procedere videbantur, en novus turbo per iniquam et immanem novam Ordinum Religiosorum suppressionem a Renato Waldeck-Rousseau perpetratam. Omnes nostratum conatus frustrati evaserunt, et ipsi ex Nanneto urbe eiecti, Galliam reliquerunt. Tunc Antoninus noster in Hispaniam sese recepit, et Escurialense coenobium incoluit. Post aliquot annos in Italiam reversus, constitutus fuit Prior conventus S. P. Augustini Papiae; dein Florentiam missus, inibi sacristae munus obivit, sed non diu ibi permansit; nam ad S. Monicae Collegium Urbis fuit inde vocatus, ac tandem ad suam Melitae provinciam remissus, ubi usque adhuc vivit, atque ad bonum commune intendit. Acri ingenio pollens multa exaravit, quae nimirum sunt:

1. Manuel du Tiers - Ordre de Saint Augustin. Imp. Bourgeois Nantes, 1894, vol. in 12, pp. 240.

2. Vie de Saint Nicolas de Tolentino. Imp. Societé de Saint Augustin, Lille 1896, in 8, pp. 240.

3. Vie de Saint Augustin, Ibidem, Lille 1898, vol. in 8.

4. Vie de Saint Nicolas de Tolentino (Compendium) Alfred Cattier, Tours, 1895, suppresso auctoris nomine).

5. Histoire de Notre Dame du Conseil, G. Paillart Alleville (sine auctoris nomine et anno).

6. Aurelio Prudencio Clemente. Estudio biografico-critico por el P. Antonino M. Tonna-Barthet, Augustino, profesor en el Colegio de Maria Cristina del Escorial, Madrid, Imp. de Gòmez Fuentenebro, 1902 vol. in 8, pp. 118.

7. Los dos Procesos de Juana de Arco. Madrid, Establecimiento de Marceliano Tabaris, 1904, vol. in 8. Item secunda editio, Barcelona, Juan Gili, editor, 1 vol. in 12.

8. La idea cristiana en la literatura. Discurso leido en la solenne apertura del curso académico de 1906 à 1907, en el Real Colegio de Alfonso XII, por el professor del mismo R. P. Antonino M. Tonna-Barthet, Agustino. Madrid, Imprenta Helénica, 1906, in 8, pp. 45.

9. Sancti Patris Augustini doctrina ascetica. Ensiedeln Benzinger, 1906.

10. Ensenanzas Pràcticas del Evangelio sagadas de San Agustin por el P. Antonino..., Barcelona, Eugenio Suberana, 1912 Vol. II: unum constat pp. 319, alterum vero pp. 258.

11. De vita Christiana libri VII, ex genuinis operibus S. P. Augustini colligebat Fr. Antoninus... Praemittitur Vita S. P. Augustini auctore S. Possidio. Romae, Typ. Pelyglottis Vaticanis, 1917, pp. LXXI, 706. Hoc opus fuit in linguam italicam translatum a Sac. Prof. Eugenio Ceria, Salesiano, Torino Tip. Salesiana 1923 in linguam gallicam Paris, 5 Rue Bayard, 1923, pp. XII - 807 in 16, et in linguam anglicam per Rev P. I. F. Mc Gowan, S. T. Bacc. O. S. A. New York an Cincinnati, 1929 - Friderik Pustet Co., pp. XVIII - 670 in 16.

12. La Giovinezza di S. Agostino. Malta, Tip. del popolo, 1923.

13. Il Salterio nella recita dell'Ufficio divino. Preliminari. Storia traduzione italiana dal testo ebraico, parallelismo con la volgata e la traduzione di S. Girolamo e i commentarii tratti dai Santi Padri, ma in modo speciale dalle "Enarrationes in Psalmos" di S. Agostino. Firenze, Libreria editrice Fiorentina, 1928 pp. XII-67. Idem, Vol. I, Roma (Desclée, Editori Pontifici) Tip. "Fiorenza", Borgo Albizi Firenze, 1931 in 8, pp. 546.

14. L'Evangile commenté par S. Augustin, Parisiis, apud Lethiellieux, 1930, et versum in linguam italicam a R. P. G. Paolini Florentiae, apud Soc. Ed. Fiorentina, 1929, pp. XV-471, in 16.

15. Il Catechismo di Pio X, illustrato con esempi domanda per domanda, per la prima classe: prime nozioni della fede Cristiana. Firenze, Libreria editrice Fiorentina, 1931, in 16, pp. 71. Per la 2a classe: Il Credo, Ibidem 1932. Per la 3a Classe: La Morale Cristiana - Comandamenti di Dio -Precetti della Chiesa - Le virtù. Ibidem, 1932,

in 16, pp. 180. Perla 4a classe: I Sacramenti - La Preghiera. Ibidem, 1932, 164. Edidit insuper in nostra Ephemeride. "La Ciudad de Dios" a) Crispi y Leon XIII; b) La situacion religiosa en Francia, artic. XIV; c) La cuestion de Marruecos; d) EI primer ensayo de la politica pontificia en Francia; e) Un pueblo màrtir (studio sopra l'Irlanda Cattolica) artic. XIII; f) O' Connell y la emancipaciòn de los catolicos. Artic. XII; O' Connell en el Parlamento Inglés, Artic. X; Recuerdos Hispano-Portugues en el isla de Malta; Artic. XXIII, et alia, quae legi possunt tum in dicta ephemeride La Ciudad de Dios, tum in alia nostra Ephemeride cui tit. "EI Buen Consejo" edita Matriti.

16. L'Evangile commenté par les exégétes anciens et modernes, Vol. II, Parisiis, 5 Rue Bayard, 1933.

17. I Mistici Agostiniani.

18. Gli ultimi giorni della vita del Redentore.

19. Elevazioni sull'Eucarestia.

20. Sentenze di Sapienza cristiana.

Tonna Barthet Fr. Antoninus. (ADDITAMENTA, pag. 79-80)

1. Il Vangelo commentato da S. Agostino. Firenze, Libr. Editr. Fiorentina, 1929.

2. Il Salterio nella recita dell'Ufficio divino. Storia, Traduzione italiana dal testo ebraico di S. Girolamo e commentari tratti dai Santi Padri, ma in modo speciale dalle Enarrationes in Psalmos di S. Agostino. Roma, Desclée in 8,Vol. 2.

3. Elevazioni sull'Eucarestia secondo S. Agostino, pag. 140, Firenze, Sc. tip. S. Caterina, 1937.

4. Sentenze di Sapienza cristiana estratte dalle opere di S. Agostino e dei principali seguaci della sua Scuola, pag. 350, Firenze 1937, Tipografia Fiorenza.

Tonti Fr. Hyacinthus, Anconitanus sacrae Theologiae Magister, alumnus seu filius Conventus S. Nicolai de Fulginio, claruit per totam Italiam insignis concionatoris nomine. Anno 1714 erat publicus S. Scripturae interpres apud Patavinam Universitatem. Praecipua Italiae peninsulae pulpita conscendit, atque etiam ter coram Maiestate Caesarea Caroli VI et Sabaudiae Duce Victorio Amedeo pluries magno cum plausu praedicavit. Bis quoque Romae, totidemque Bononiae, quater Venetiis et Genuae conciones quadragesimales habuit. Quo in munere nedum praesentibus, verum etiam futuris utilem se reddidit; nam permultas conciones italice conscriptas per praelum ad posteros transmisit. In his tamen, uti notat noster clarissimus Buti, ingeniosior videtur quam eloquentior. Iure meritoque defensoris catholicorum dogmatum nomen sibi promeruit; nam eadem contra Iacobum Piccininum novatorum patronum valide propugnavit. Vivis defuit Anconae anno 1726, aet. 60 (Cfr. Reg. Remi Cervioni 167 fol. ff. et Lanteri, Postr. Saec. Sex, tom. III, p. 68) Nominatur etiam apud Ossinger, p. 897 et Dictionarium historicum editum Bassani anno 1896. Praelo mandavit infrascripta opera italice exarata, videlicet:

1. I dogmi della Chiesa Romana difesi contro le impugnazioni di Giacomo Picinino autore dell'Apologia per i pretesi riformatori e per la pretesa religione riformata. Padova, Giov. Corona, 1713. Vol. I, in 4.

2. Augustiniana de rerum creatione sententia, Patavii, Tip. Corona, 1712, Vol. I, in 4, pp. 884.

3. Prediche per l'Avvento e la Quaresima. Padova Tip. Corona 1716. Vol. I., in 4.

4. Secondo Avvento e secondo Quaresimale. Padova, Tip. Corona, 1718 Vol. I, in4.

5. Panegirici ed orazioni fatte in varii luoghi. Venezia 1720, Vol. I, in 4. et ibidem 1730, in 4.

6. La reciproca dilezione. Orazione funebre nelle reali esequie di Ludovico di Borbone ed Adelaida di Savoia, Delfini di Francia, celebrate in S. Giovanni di Torino il dì 26 aprile 1712. In Torino Giov. Battista Guiconi, 1712 in 4.

7. Orazione funebre nelle reali esequie di Anna Cristiana Ludovica Palatina di Sulszbach, Principessa Reale del Piemonte, celebrate in S. Giovanni di Torino il 30 luglio 1723, recitata dal Rev.mo P. F. Giacinto Tonti, Agostiniano d'Ancona, pubblico Professore Giubilato di Sacra Scrittura nell'Università di Padova, Predicatore Cesareo, aggiuntavi l'apologia in difesa della medesima orazione. Terza edizione, Venezia, 1723 in 4.

8. Panegirico di S. Maria Maddalena de' Pazzi. In Genova, per Antonio Casamara, 1703 in 4. Alter Panegirico in onore di S. Maria Maddalena de' Pazzi detto in Genova... nel solenizzarsi dalla Ven. Confraternita la festa di detta Santa nella Chiesa dei RR. PP. della SS. Annunziata del Vastato l'an. 1726, a 26 Maggio. In Lucca, per i Maraschi, 1727 in 4.

9. Panegirico del Martirio di S. Lorenzo. In Venezia, 1724 in 4.

Torelli Fr. Aloysius, Bononiensis, S. Theol. Mag., filius Francisci et Hieronymae Presidoni (cfr. ipsum Torelli, Sec. Agost., T. V, p. 26) ex antiqua, atque nobili progenie, Bononiae, die 15 aprilis 1609 ortum habtit. Factus Augustinianus, ait Lanteri (Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 5), mirificum in philosophia, atque Theologia profectum fecit, evasitque unus e praecipuis suae aetatis concionatoribus, qui amplissimos plausus Arimini, Caesenae, Pisauri, Perusiae, Senis, Florentiae, Genuae, Venetiis, Neapoli, ac tandem Romae, et alibi e suggestu collegit. Potissimum autem claruit Sacrarum Scripturarum scientia, atque historica eruditione, ut eius opera testantur. An. 1649 dum Capitulum Gener. celebraretur, cum esset S. Theol. Bacc., die 18 maii encomia celebravit B. Thomae a Villanova. Magister inde renuntiatus, an. 1659 Provinciae Romandiolae praefecturam obtinuit, et hoc in munere interfuit Cap. Gen. Romae an. 1661 celebrato. Progressu temporis caecus evasit: chronologi tamen tam exacte negotiosas implevit partes, quam qui maxime; lucis orbitate calamo abstinere non passus, amanuensis, e tenebris lumen eliciens, prope diem sui negotii bene gerens, ad umbilicum, totam Eremitanae rei seriem deduxit, morte praeventus, post visum, amisit et vitam. Obiit die 14 ianuarii an. 1683, aetatis suae 74. Opera suo calamo conscripta sunt sequentia:

1. Centurie ovvero Ristretto delle vite degli huomini e delle donne illustri in Santità dell'Ordine Agostiniano. Bologna, per Giov. Monti, 1647 in 4. In cod. 499 (641) Reg. Bibl. Universitatis Bononiensis, chart. in fol. asservatur: Estratto di quanto si contiene, in praecitato opere, spettante a Bologna e i suoi cittadini.

2. Imperio della ragione sopra le passioni. Bologna, 1648, Vol. I, in 4.

3. Vita del Ven. Servo di Dio Alfonso Orozco dell'Ordine del Nostro P. S. Agostino, composta dal M. R. P. Gio. Marquez, data in luce dal P. M. Tommaso d'Errera, tradotta dallo Spagnolo, dal P. Luigi Torelli, Bologna, tip. Monti, 1657, in 16.

4. Secoli Agostiniani ovvero Historia Generale del Sacro Ordine Eremitano del Gran Dottore S. Aurelio Agostino Vescovo d'Ippona divisa in tredici secoli composta e data in luce dal P. Luigi Torelli da Bologna del medesimo Ordine. Bologna, Vagherini-Monti, 1659-1686, Vol. 8 in fol. In cod. 1223 (1203) Reg. Bibl. Universitatis Bononiensis asservantur: Schede appartenenti alle cronache Agostiniane del P. Luigi Torelli dal 1200 al 1296.

5. Fasti Augustiniani, hoc est Saeculorum Augustiniensium Breviarium chronologicum, a R. P. F. Aloysio Torelli, Bonon. Sacrae Theologiae Mag., Provinciae Romandiolae Provinciali, ac mox almi S. Iacobi Coenobii Priore mel. ord. chronologico. Ex innumeris propemodum monumentis summo studio ac labore collectum et concinnatum. Tomus unicus ab an. 654 ad an. 1122. Cod. 1243 (S. 8. 1). Bibl. Angelicae Urbis in fol., ff. 197: latuit hoc opus Ossinger, Bibl. August. p. 898.

6. La Regola d'oro di S. Agostino divisa in cento testi, opera del P. Andres Pernano, tradotta dal P. F. Luigi Torelli. Bologna, presso Giov. Monti, 1671.

7. Istoria dei SS. Liberato, Bonifazio e Soci Martiri dell'ordine Erem. di S. Agostino. Impressa.

8. Vita di S. Liborio Vescovo pariter impressa.

(Cfr. Iöcher, T. IV, col. 1252; Ossinger, p. 897-8; et Lopez, Additamenta ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 107).

Tornaquinci Fr. Simon, nobilis Florentinus, a pueritia, nostrum Ordinem ingressus, in illoque pie sancteque fuit institutus. Deinde cum vitae probitate bonorum artium studia coniunxit; quare an. 1393 eum Lectorem, secundum post Regentem immediate, Prior Generalis Patavino in studio collocavit. An. 1418 iam erat S. T. Magister. In pergamis quoque concionator pius et doctus enituit. Demum an. 1429 in patria naturae debitum persolvit, sepultusque fuit in Capitulo monasterii, cum inscriptione sequenti: "Hic iacet Ven. vir Fr. Simon de Tornaquinciis de Florentia, S. T. Magister, Ord. Erem. S. Augustini, qui obiit an. D. 1429, die 13 Aprilis, cuius anima requiescat in pace". Memoratur a nostris Pamphilum secutis et a Vossio de Historicis Latinis, p. 719-720; ab Huster, Nom. Lit. T. II (1906), col. 851; a Pocciantio in Flor. Script., p. 161, nec non a Negri, Scrittori Fiorent., p. 300. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Vita S. Matris Monicae, ex confessionum libris S. P. Augustini, ut videre est suppresso auctoris nomine in fine T. X edit. Benedictinae operum eiusdem S. Patris, quae etiam in editione Lugdunensi 1585 cernitur; nam in aliquibus editionibus quaedam alia ad vitam et mores S. Augustini aperiendos ab eodem elaborata exstant.

2. Sermones quadragesimales eximia doctrina referti, qui Florentiae in nostra blibliotheca servabantur, ut Pocciantius et Pamphilus scripserunt. (Ex Gandolpho, p. 316, fere iisdem verbis), et ex Fabricio Mansi, Bibl. Latin. mediae et inf. aetatis, T. VI, 488, ubi Mansi scribit "Vix dubito hunc ipsum esse Simonem de Florentia, qui cum aliis Ordinis sui sociis Pisano Concilio an. 1409 interfuit idemque cum aliis nonnullis delectis viris consultus fuit, num liceret Concilio duos aemulos Pontifices demittere et tertium alium a se electum assumere; responditque cum sociis in ea rerum circumstantia sat esse Patribus ita Ecclesiae providere. Consultationem hanc ego e ms. Taurinensi Codice vulgavi in T. III Conciliorum meor. pag. 1138".

Torrini Fr. Semplicianus, alumnus coenobii Linariensis Provinciae Romandiolae, vir doctrina atque honestate clarus, an. 1574 erat confessarius Cardinalis Paleotti. Reliquit opera sequentia:

1. Tractatus de Indulgentiis, quas Gregorius XIII et alii Summi Pontifices nostratibus Mantellatis et Cinturatis concesserunt. Bononiae, 1578, et ibidem reimpressus an. 1600.

2. Brevis relatio super Seminario. Constat ex Regestis Prioris Generalis Andreae a Fivizano illum obtinuisse licentiam typis mandandi hanc brevem relationem sub die 27 octobris an. 1594.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 402; Essius, p. 634; Torelli, Secoli Agost., T. VIII, p. 595 et Lanteri, Additamenta ad Crusenii Monasticon, p. 743).

Torti Fr. Alexander, Ticinensis, S. Theol. Bacc., nostrae Congregationis Lombardiae egregius alumnus, an. 1487 erat Vicarius Prior Conventus S. Pauli Papiensis nec non sindicus et procurator ecclesiae S. P. Augustini. Ab anno autem 1493 ad an. 1495 Prior eiusdem conventus S. Pauli. Pluries item fuit definitor et Vicarius eiusdem Congregationis: brevi unus fuit ex religiosis illis, qui, honestate morum, pietate et in agendis dexteritate magis praefulserunt. Typis edidit: Privilegia una cum supplicationibus praefatae Congregationis observantium fratrum heremitarum S. Augustini per magistrum Bernardinum de Garaldis impressa: et per venerandum P. Fratrem Alexandrum de Tortis papiensem eiusdem Congregationis: ab originalibus litteris de verbo ad verbum extracta, ac diligenter correcta et emendata Papiae die 1 Maii 1509. Est libellus in 8 antiquo, litteris a I in foliorum parte inferiori distinctus. Habet in fronte sub titulo expressam imaginem S. P. Augustini mitra et baculo insigniti. Est rarum et unum exemplar asservatur in archivo Ordinis. (Cfr. Maiocchi Casacca, Codex Diplomaticus cit., Vol. III, in praef. p. XX).

Toscano Fr. Antonius, Erycinus, Ordinis nostri Sacrae Theologiae Magister, sacrarum literarum explanator doctissimus et concionator eloquentia praeclarus. Siculam Provinciam rexit an. 1553. De eo Rocchus Pirrus in Not. Eccles. Nazar., pag. 547, et Antoninus Mongitore in Bibliotheca Sicula, Panormi, 1706, pag. 72 ex Antonio Cordici in Istor. ms. Erycis, lib. 3, cap. 22 et edidit: Orationem loculentissimam aeque et eloquentissimam.

Totocavallo Fr. Ioan. Iacobus de Germania, Theologus et Praedicator non infimi subsellii, floruit circa annum 1565; scripsit opus, cui titulus: Lectura supra Aristotelem et supra Magistrum Sententiarum, ms. relictum eo quia secutus est Henricum Valesium, Poloniae Regem, et aliis negotiis occupatus, illud typis edere non valuit. (Cfr. Della Chiesa, Catalogo cit., pag. 118)

Travalloni Fr. Fulgentius de Montelparo, S. Theol. Mag., natus die 2 iunii. an. 1661, iam provectae aetatis, annos habens 25 nostrae Augustinianae Rel. se aggregavit, Eusebio nomine cum Fulgentio commutato. Optimo praestans ingenio, ac integritate morum fulgens, diversa ei ac difficiliora Ordinis negotia concredita fuerunt. Fuit enim conventus S. Augustini et S. Ioan. ad Carbonariam Visitator Gen., itemque Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam Vicarius Gen., illamque rexit usque ad an. 1666, quo in patrium conventum, sese recepit, ibique mansit usque ad an. 1671 quo Picenae Provinciae praeficitur. An. 1679 electus fuit Procurator Generalis, et an. 1685 Prior Generalis Ord. Hoc munere absoluto, Lauretum in ang. hospitium super verticem montis regalis situm se contulit, ubi die 30 iulii an. 1693, aetatis, suae 77 hujus vitae cursum confecit, ibique sepultus mansit. Exstant ad illius perpetuam sapientiae memoriam praeclara Decreta, quae pro recta totius Ordinis, ac variarum peculiarium provinciarum gubernatione edidit, quaeque typis impressa habentur praesertim ad Colcem nostrarum Const. edit. Matriti an. 1850. Alia Decreta pro felici Provinciae Siciliae ac Melitae regimine et observantia, Messanae, Typ. Dominici Costa, 1687, in 12; nec non alia Decreta, diei 15 oct. 1687, et 20 martii 1688, typ. impressa, quae asservantur Romae in Bibl. Angelica in cod. 230 (C. 2, 16), ff. 69-91. Item edita exstant in Analectis Aug. Vol. XII, pp. 6-58: Acta et Decreta Cap. Gener. an. 1685, in quo ipse Travalloni electus fuit Prior Generalis, item in Archivo Ordinis exstant eius Litterarum Regesta, Dd. 124 et seg. et alia.

(Cfr. Lanteri, Erem. Saecula sex, Part. I, p. 318-320).

Trecci Fr. Domenicus. Vicentinus, S. Theol. Bacc., alumnus Congr. nostrae Dalmatiae, dicitur ab Ossinger, p. 902, vir humanis litteris excultus et celebris poeta. An. 1614 tamquam Vicarius Generalis praedictae Congregationis interfuit Capitulo Gener. Romae celebrato, et tribus annis ante ediderat tragoediam, cui titulus: Cristo penoso e moriente. In Vicenza, 1611 in 4. Mentionem de illo facit Franc. Xaverius Quadrius in volumine Storia e ragione d'ogni poesia, Vol. III, p. 79.

Trionfo Fr. Augustinus, Anconitanus, excellentissimus Parisiensis doctor, ex nobili et vetusta Triumphorum prosapia, patre Benedicto, matre vero Ginevra de Bomplanis, an. 1240, Anconae, ex qua etiam cognomen accepit, feliciter ortum habuit. In puero quantus vir lateret, non difficile fuit praesagire. Id satis indicabant ingenii singularis promptitudo, et magna in Deum et parentes pietas. Hortante Ven. P. Guilelmo, materno eius avuculo, anno 18 aetatis ad Ordinem Augustinianum illustrandum accessit. Brevi philosophicas facultates in religione felici cursu pertransivit. Postea ad excolenda Sacrae Theologiae studia a Generali B. Lanfranco Septala admissus, praeceptores habuit insignes theologos Leonardum Viterbiensem et Iacobum Perusinum; in iisque statim tales progressus fecit, ut a B. Clemente Auximano, Lanfranci successore, destinatus fuerit cum B. Aegidio Columna ad Parisiense universale studium, ut inibi, aiunt nostrates historici, duos theologorum principes, D. Bonaventuram Balneoregiensem et D. Thomam Aquinatem audiret. Post non multum temporis ad munus docendi destinatus, scholas privatas apud nostrates et publicas in Sorbonica Universitate, magna discipulorum frequentia, sustinuit. Anno aetatis suae 34 Concilio Lugdunensi II, Gregorio X iubente, in locum D. Thomae Aquinatis, qui Fossaenovae in coenobio ad superos evolaverat, interfuit, cum Ecclesiae utilitate. Demum Patavium a Francisco Carrara Principe praedicationis causa vocatus, ibi nondum expleto 34 anno, libros de amore Spiritus Sancti, et de resurrectione mortuorum iam incoeptos, expolivit, atque absolvit. Aliqua insuper antea, dum Parisiis moraretur, edidit opera contra divinatores et fraticellorum ineptias Simoni de Brino Cardinali, postea Martino IV, Summo Pontifici, dicata. Patavii praeterea atque Venetiis summo cum plausu concionatus est an. 1277 et an. 1280 contra Porphyrium scripsit. Cum igitur lucida et celebris Triumphi fama non sulum in Gallia, sed in universa Italia quoque effulsisset, Carolus II, Neapolitanorum Rex, missis Anconam triremibus suis, Augustinum Neapolim vocavit; ibique ab eodem rege et Roberto filio, perhumaniter exceptus, Consiliis intimis adhibetur, qui saepe ad magnos Principes legatus missus, ardua negotia pertractavit, et ad felicem exitum feliciter perduxit. Eius consideratione idem Rex donavit S. Augustini Ecclesiae D. Lucae Evangelistae venerandum caput, tempore Generalium Ordinis Comitiorum, nempe an. 1300, iussitque ut aliqua monasteria in Calabria in Ordinis favorem edificarentur. In hoc memorato Neapolitano Capitulo statutum fuit ut Augustinus noster Parisios rediret atque inibi sententias legeret post Augustinum de Bergamo. Non constat praecise quando renuntiatus fuerit S. Theologiae Doctor. Neapolim reversus tum negotiis regiis tum consuetis studiis sedulo incubuit, numquam finem imponens quamplurimis ac pretiosis voluminibus elucubrandis. Inter alia omnes ingenii sui vires effudit in opus, quod de Ecclesiastica potestate Ioanni XXII dedicatum a pluribus viris eruditis miris iustisque praeconiis fuit cumulatum. Hoc opus adeo Pontifici pergratum evasit, ut hac de causa ei annuum subsidium de pecunia Camerae solvendum mandaret, ut liquet ex litteris eiusdem, die 28 ianuarii 1326, quas exhibet Denifle in Chart. Univ. Paris. T. II, p. 289. Nec solum scientia, verum etiam sanctimonia clarissimus fuit, atque ut notat Elssius, p. 89, "totus catholicus, totus in amore Dei succensus". Tandem amplissimus vir, de Ecclesia, de litteraria Republica, deque Augustiniano Instituto optime meritus, in coelum emigravit Neapoli, die 2 aprilis 1328, anno aetatis suae 88. In. eius epitaphio legitur: "Sanctus in vita et clarus in scientia: unde omnes debent sequi talem virum, qui fuit religionis speculum". Et revera fere ab omnibus scriptoribus Beatus fuit salutatus, et a doctissimo Cardinali Sfrondato in sua Gallia vindicata etiam sanctus appellatus. Concives vero sui Anconae statuam ei posuerunt et omnia eius opera, publico sumptu descripta, Bibliothecae Vaticanae donarunt. Innumeri sunt eius laudatores; sed nobis tantum liceat referre ea quae de illo scripsit Leoni in opere Ancona illustrata, T. I, p. 125: "Fu un religioso di santissima vita, conoscitore profondissimo delle Sacre Scritture, canonista insigne, teologo eccellentissimo, e tutt'insieme buon scrittore di quel tempo, ed uno di quegli autori che sorgono di rado, ma sorti una volta rendono cospicue le proprie famiglie, cospirano all'immortalità della patria, eternano se stessi". Opera quae seripsit sunt sequentia:

1. Summa de potestate ecclesiastica ad Ioannem XXII, pluries edita, videlicet; Augustae Vindelicorum, 1473, in 4; s. typis n. et an., in fol., chart. goth. 2 coll., 54 U. Extat in Bibl. v. St. Genevieve, n. 1017 (Cfr. Mattaire, n. 790; Hain, 958; Copinger, 413); Coloniae-Agrippinae, 1475, VII Ral. febr., in fol., chart. goth., ff. 384 et extat in British Museum, n. 476, (Cfr. Haim Copinger, n. 962); Romae in domo Francisci de Cinquinis apud S. Mariam de populo, an. 1479 in 4. char. goth., ff. 328, binis coll. (Cfr. Hain Copinger, n. 962); s. 1., a. et typ. n. in foll. (typ. Hermanni Liechtenstein, Cfr. Hain, n. 958); alia editio s. l. a. et typ. n. cum prologo ad Ambrosium de Cora Romanum (Cfr. Hain n. 959); Venetiis arte et ingenio Ioan. Leoviller de Hallis, impensis Octaviani Scoti Modoetiensis, 1487, XIII Kal. oct., in fol., 316 ff., 46 It., binis col. (Cfr Hain Copinger, n. 963); item Venetiis circa an. 1490, Temi e in fol., sed s. l., a. et typ. n.; Romae, apud Vincentium Accoltum an. 1582 in fol. edente Fr. Angelo Rocca, qui anno superiore e Venetiis a Fr. Augustino Fivizanio, Apostolici Sacrarii Praefecto, et Ordinis nostri Vicario Gen. Romam accersitus fuit ad hanc editionem curandam, quaeque prodiit cum B. Augustini Triumphi vera effigie, ac eiusdem vita conscripta ab ipsomet P. Augustino Fivizanio; et tandem Romae an. 1584, typ. Georgii Ferrari, cuius editionis nonnulla exemplaria sunt an. 1582 et alia an. 1585. Omnibus fere editionibus praeit epistola nuncupatoria Pauli Lulmei, Bergonensis, Fratris herem. S. August., Prioris monasterii S. Mariae de populo Urbis, Ambrosio Coriolano, vel Corano eiusdem, Ordinis Priori Gen., quam idcirco memoro ex eo quod in ea reliqua auctoris volumina memorantur. Opus inscribitur, ut iam vidimus, Ioannis Pp. XXII epistola: "Quamvis Dei Filius": Inc.: "Quia de potestate ecclesiastica tractare sermonem assumpsimus...". Argumentum tractat per quaestiones, quibus schismaticorum, Petri de Corbaria antipapae sectatorum, petulantiam retundit, et quae sunt 112, articulis 476 distributae. Earum 1a usque ad trigesimam quartam absolutam, constituit primam operis partem: 35 usque ad 75 an., partem alteram, "qua considerandum est de ipsa potestate ecclesiastica per comparationem ad actum ad quem ordinatur"; reliquae tertiam: "qua potestas Papae comparatur ad statum quem per talem potentiam homo consequitur". Reperitur hoc opus in omnibus fere bibliothecis etiam ms.: in Vaticana, cod. Vat. Lat. 4108, 4109, 934, 987, 938, saec. XIV et in fol.; in Bibl. Angelica Urbis, eod. 626 (2, 1, 13), chart. in fol., saec. XV, binis coll. cum littera initiali, auro et coloribus ornata, et icone ipsius B. Augustini, ut puto, librum rubeum in sinistra manu ferentis; et ibidem, cod. VI. AA. I. saec. XV, Venetiis in Bibl. ad S. Marci, codd. 5, 6, 7 classis VIII, saec. XV In fol., quorum codex 6 sine prologo epistolari Pauli Lulmei, et parte tertia mutata cum in ea agatur: De status perfectione, quam auctor tractationem excutit: De paupertate Christi et Apostolorum, illo aevo vividius agitatam; Parisiis in Bibl. Regia, cod. 4231, saec. XV non exaratus finit an. 1467, et in Bibl. quae dicitur de l'arsenal, cod. 688 (59 - j - L.), saec. XV ff. 319; Burdigalae in Bibl. publica, cod. 125, saec, XVI, ff. 233; Monachii in Bibl. Regia, Codd. 3759 et 3840, saec. XV, in fol. Reperiebatur insuper ms. Patavii in Bibl. Bessarionis (Cfr. Tomasini, p. 31 et 36); Oxoniae in Bibl. Merton. Vol. 113; Cantabrigiae in Bibl. Aulae Plubrochianae, Vol. 138; in Gallia in Bibl. Claromontana, v. Clèrmont Ferrand, Cod. 110 (114) saec. XV; in Bibl. publica Ruthen, v. de Rodez, cod. 35, saec. XV, ff. 588; tandem in Vallisotana et in aliis Bibliothecis.

2. In Orationem Dominicam tractatus, Romae an. 1587, typ. Vincentii Accolti in 4, e tenebris erutus et illustratus a P. Angelo Rocca, eiusdem Ordinis nostri, qui ibidem an. 1590 ms. asservatur in cod. Vat. Octob. 1780, et olim etiam ms. reperiebatur in Bibl. principali Ratisbonae ad S. Emmeramum, sed non in nostri bibl. conventus eiusdem civitatis scriptus per fr. Andream Kirnes in Vicbach, an. 1468. Extat et in Bibl. Angelica Urbis in cod. 689, saec. XVI, ff. 1-33.

3. Tractatus de laudibus Virginis gloriosae super Evangelium "missus est", s. l. a. et typ. nota (Lugduni, Sixtus Glockengresses c. a. 1484), goth., ff. 80, 2 coll., 34 U. in II. in 4. (Cfr. Hain n. 953; Copinger, n. 414 et Pellechet n. 620), rarissima editio, et asservatur in Vaticana, in British Museum, ac in Bibl. St. Génevieve, n. 122. Editus etiam fuit Romae an. 1590 et 1592, typ. Dominici Bassae cura et industria R. P. Mag. Angeli Rocca; nec non Matriti an. 1648 in Bibl. Mariana Petri de Alva. Ms. reperitur Monachii in bibl. Regia, cod, 3545, saec. XV, ff. 247 in 4; Cracoviae in bibl. Universitatis Iagellonicae in codd. 1570 et 2861, saec. XV in 4; Ratisbonae in Bibl. ad S. Emmeramum; Viennae in Bibl. Palatina inter codices homileticos n. 764, ff. 50, Romae in Angelica, cod. 689, ff. 79-170, scriptus per fr. Laurentium de Villamaena, 1527, sicut et ceteri tractatus, qui in hoc codice extant.

4. In salutationem et annuntiationem Angelicam deiparae praestitam, Commentarium. Lugduni an. 1506; Romae an. 1590 et 92 in 4, opera et studio R. P. Mag. Angeli Rocca, atque Matriti in Bibl. Mariana Petri de Alva, an. 1648. Hic commentarius asservatur ms. Venetiis in Bibl. S. Marci, cod. 62, saec. XV, a. 188, 1, 61 (L. III, CXL) Z. et inscribitur Tractatus super Ave Maria. Inc.: "Quantum mihi timorem et tremorem faciunt loquenti de Virgine Maria...". Capita octodecim quibus locutiones Virginis et Angeli exponuntur: fol. 67 legitur: "Explicit tractatus super Ave Maria fratris Augustini de Ancona, completus, in Sancta Maria de Nazaret (in insula S. Clementis) Venetiarum Dioecesis"; ff. 67-69 inest tabula titulorum. Asservatur etiam Romae in Bibl. Vat. Lat. cod. 938 saec. XIV, papir. inter ff. 246-278, ubi reperitur etiam tractatus super "missus est".

5. Tractatus in canticum "Magnificat". Lugduni, an. 1506; Romae, an. 1590 et 1592, typ. Dominici Bassae et curante praebendato P. Angelo Rocca, nec non Matriti an. 1648 in Bibl. Mar. Petri de Alva. Repenitur ms. in Bibl. Vat. Lat. cod. 938, chart. saec. XIV, ff. 378-297. Inc.: "Super illo verbo psalmi", et ibidem in sequenti cod. 939, papir. saec. XIV, ff. 1-31, in cuius fine habetur: Oratio ad Deum et Virginem: Item in Bibl. Communali Perusina sub n. 619 (L. 12) chart. saec. XV (a. 1477) ff. 63; Neapoli in Bibl. Nation., cod. E. 26, saec. XV; Romae in Angelica, cod. 689, ff. 34-78; Corpentoraete (Corpentus) in Gallia, cod. 24 (L. 25), saec. XV, una cum tractata Super missus est, e Super Ave Maria.

6. Postilla sive lectura in Evangelium S. Ioannis. Asservatur in Bibl. Vat. Urbinati, cod. 552, saec. XIV, pergam. in fol. in fine mutilo, nam hic commentarius hoc in codice abrumpitur cap. XI. Inc.: "In principio erat verbum etc. Quia Ioannes".

7. Expositio in Evangelium S. Matthaei. Asservatur ms. Romae in Bibl. Angelica cod. 399 (D. 3, 5), saec. XV, chart. in 8 maiori, ff. 207, olim conventus S. Augustini de Interamna, inc.: "Incipit prologus d.ni Aug. de Anchona super evangeliis Matthaei"; item in eadem Bibl. cod., 383 (D. 2, 15), chart. in 4. ff. 110 saec. XV, binis coll., tit.: "Incipit postilla magistri Aug. de Ancona super Matheum "Expl." Explicit lectura fratris Aug. super Matheum completa Veneciis (?) anno do. MCCCXXI". Sequitur tabula, in cuius calce haec adnotantur: "Expliciunt tituli quaestionum et dubitationum super Evangelio beati Mathei. Et scriptum istud opus ac completum per fratrem Angelum de Andria studentem in conventu Neapolitano sub anno de MCCCCXVIII, die quinta mensis septembris, XII Ind.". Item Perusiae in Bibl. Commun. Cod. 999 (M. 22) saec. XIII-XIV, membr. ff. 148, inibi proveniens e conventu S. Dominici de Perusio; Vindobonae in Palatina cod. 14447, inter codices Dogmaticos, n. 580, saec. XV sub tit. Commentaria in totum Evangelii D. Matthei; Pragae in Bibl. Universitatis, cod. 588, chart. in fol., saec. XIV-XV; ff. 213; Cracoviae in Bibl. Universitatis Iagellonicae cod. 1228 (AA. VI 16), saec. XIV, ff. 1-481, sub tit.: Lectura super Matheum cum quaestionibus; Avenione in Bibl. Publ., mss. 71-72, pergam. in fol. saec. XV, ff. 214 et 275, expl.: "Lectura fratris Augustini super Matheum, completa Veneciis. Deo gracias", et tandem olim in nostra Patavina (Cfr. Tomasini) p. 74) et in Bibl. Gothanu sive Friderici II in P. 47.

8. Lectura in Epistolas B. Pauli. Reperitur ms. in cod. 120 (B. 3, 14) Bibl. Angelicae Urbis, praevio indice quaestionum, chart. in fol., saec. XV, ff. 141, binis coll. cum littera initiali affabre depicta, per manus Ioannis de Austria conscripto. In cod. 224 (C. 1, 15) eiusdem Bibl., saec. XIV, in fol., binis coll., ff. 1, 309, habetur tantum: Lectura sive expositio super epistola S. Pauli ad Romanos, praevia tabula rerum alphabetica. Expositio super omnes D. Pauli epistolas fr. Augustini de Ancona asservatur ms. in Bibl. Vat. Lat. cod. 935. chart. in fol. saec. XV; item in Bibl. Vat. Lat. cod. 788, saec. XV, in fol., ff. 362 cum auctoris effigie; Burdigalae (Bordeaux) in Bibl. publica, cod. 38 saec. XV, pergam., ff. 271, binis coll., qui olim pertinebat ad nostrum conventum eiusdem civitatis.

9. Commentarius in Epistolas Canonicas (Iacobi, Petri, Ioannis, Iudae). Extat in cod. 224 (C. 1. 15) Bibl. Angelicae de Urbe, chart. in fol. infer ff. 310-370; item in Vat. Lat., cod. 935, saec. XIV, papir., in fol. inter ff. 145-191 habetur: Expositio in Epistolas Canonicas ,Iacobi, Petri 1 an. et 2 an., et Ioannis 1 an. et 2 an.; Venetiis in Bibl. S. Marci, cod. 111, membr. saec. XIV, a. 222, 1, 151 (L. 1, XLI) M. K. misc. idem opus inscribitur: Dubitationum (Quaestionum) super omnes Epistolas Canonicas (exceptis S. Pauli) glossatas ex glossis Sanctorum (Cfr. Valentinelli, Bibl, mss. ad S. Marci Venetiarum, Codd. mss. Lat., T. I, (1868), pp. 257-8); Parisiis in Bibl. de l'Arsenal. cod. 185, saec. XIV, in fol., ff. 87, binis coll., cui tit.: Postillae super Epistolis Catholicis. Inc.: "Honesto ac reverendo viro D.no Girardo Archidiacono Tolosano, nepoti illustris ac venerabilis viri Domini Gerardi de Parma, divina gratia episcopi Cardinalis, fr. Augustinus de Anchona...", in fine: "Amen. Explicit epistola Iudae"; Durocorti, e Reisus, in Bibl. publica, cod. 564 (F. 429) saec. XV, in fol., ff. 58-167, sub. tit.: Postillae super epistolis canonicis, et nuncupatur: "Remo ac ven. patri D.no Johanni Monachi, divina providentia beatorum martyrum Petri et Marcellini, presbytero dignissimo cardinali...". Inc.: "Quoniam secundum sanctorum doctrinam...".; Viennae in Austria in Bibl. Vindoboniana Palatina, cod. 120, saec. XIV, et cod. 1289, saec. XIV, inter ff. 60-139 cum tit.: Commentarius in Epistolas canonicas et ibidem in Bibl. facultatis Artium una cum glossis in Apocalypsim. Item Pragae in Bibl. Univers. cod. 976, saec. XV; Cracoviae in Bibl. Univers. Iagellonicae, cod. 1225 (AA. VI 19), saec. XIV; cod. 1227 (AA. VI 17), saec. XIV; cod. 1229 (A, aa. I, 6), ff. 208, saec. XV; et cod. 1464, atque tandem Landum in Bibl. Bobbiana, et habet Ossinger, p. 46: "Iacobus Honey scribit in supplemento Patrum p. 557, penes me habeo commentaria Augustini de Ancona in Epistolas Canonicas, quae fortassis prope diem evulgabo".

10. Catena in Epistolas Canonicas. Habetur in cod. Vat. Lat. 93g papir. in fol., ff. 1-57. Inc.: "In personae singularitate".

11. Expositio in Apocalypsim (Capita I-XXII). Inc.: "Expositor autem ponit quatuor dubitationes, quarum prima est super Prologo ipsius libri. Prima est utrum beatus Ioannes maiori scientia fuerit illustratus". Extat in Bibl. Vat. Urb. Lat., cod. 528, chart. in fol., saec. XVI, inter ff. 1-150; ibidem, cod. 531, perg. ff. 118, et inscribitur: Expositio loci Apocalypseos de Coelesti Jerusalem. Item Carpenctoracte, v. Corpentras in Bibl. publica, cod. 125 (L. 141), saec. XV, in fol., ff. 138-217); Taurini in Bibl. Universitatis, cod. 661 (E. III, 10) alias LXXIX d. V-23, membr., saec. XV, ff. 96 imaginibus auro variisquae coloribus pictis, sub tit.: Dubitationes super Apocalypsi; in fine legitur: "Explicit Apocalypsis glossatus ex glossis Sanctorum per fratrem Augustinum de Ancona ordinis herem. S. Augustini. Similem ms. codicem servari in Bibl. Oxoniensi affirmat Guilelmus Cave, p. 600, qui plura habet de eius auctore.

12. Catena Patrum super Apocalypsim. Asservatur ms. in cod. Vat. Lat. 936 inter ff. 57-152, et inc.: "Ioannis Evangelistae doctrina...". Olim stabat etiam, a nostrate Gandolfo acquisita, in nostra Ventimiliensi, et nunc forsan in Bibl. publica Genuensi.

13. Super Cantico Canticorum Fr. Augustini de Anchona. Cod. 1227. (AA. VI. 17), saec. XIV perg. in fol., inter ff. 1-257.

14. In libros Sententiarum Petri Lombardi Commentaria. Extant Carpentoncte (Carpentras) in Bibl. publica, in cod. 125 (L. 141, papir., binis coll., in fol. saec. XV, inter ff. 1-100. Inc.: "Iste liber Sententiarum dividitur in tres partes principales".

15. Tractatus confessionalis. Ibidem in eodem codice, inter ff. 100-130.

16. De Antichristo et mundi fine tractatus. Asservatur in Vat. et Urbinate in cod. 531, saec. XV, f. 112 et seqq.

17. Tractatus de Corpore Christi, in quo solvuntur obiectiones Sinagogae Iudaeorum. Extat in cod. 689 (Q. 4, 7) Bibl. Angelica Urbis, inter ff. 171-185, et inc.: "Vos christiani dicitis".

18. Tractatus seu Theoremata XL de resurrectione mortuorum, editus an. 1277, ut ad codicis caicem legitur, ubi est etiam theorematum index cum epistola dedicatoria ad Leonardum de Guercino Cardinaiem Albanensem: Cod. Vat. Urbinat. 555, papir., in fol., ff. 1-146. Aliud exemplar asservatur in Bibl. Angelica Urbis, cod. 79 (A. 7, 18), saec. XVI, ff. 129 et inc.: "Theorema p. m. futuram esse mortuorum omnium resurrectionem"; item in Bibl. Vat. Lat., cod. 936 inter ff. 152-178; item, teste Iacobo Philippo Tomasini in suis Bibliothecis Patavinis, asservabatur hic tractatus scriptus an. 1439, in Bibl. S. Antonii Patavii; tandem aliud exemplar extat in cod. 65 Bibl. Universitatis Pragensis, et etiam in Bibl. Ambrosiana.

19. Tractatus de Amore Spiritus Sancti in 4 Theoremata distinctus, et fuit editus an. 1278, ut in eius calce dicitur, in eodem cod. Vat. Urbe 555, ff. 147-368. Inc.: "Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, petite et accipietis". Asservatur etiam Florentiae in Bibl. Laurentiana Plut. XIII, cod. XV, saec. XIV inter ff. 178-256, nec non in cit. codice n. 65 Bibl. Universitatis Regensis.

20. Flores B. Augustini, seu Milleloquium ex scriptis S. Augustini, auctore Augustino Anconitano, et primo quidem ex libris XXII de Civitate Dei. Asservantur Florentiae in Bibl. Laurentiana Plut. XIII, cod. XV, chart., saec. XIV, in 4 inter ff. 1-178. Hoc opus incoeptum ab Augustino Triumpho absolutum fuit a Barthol. de Urbino, eiusdem Ord. nostri atque editum Lugduni 1555.

21. Contra divinatores et somniatores tractatus. Extat in Bibl. Vat. Lat., cod. 939 inter ff. 31-47, et in Vat. Urbin. in cod. 528, f. 150 et seqq. Hic tractatus est contra omnem divinandi artem somnis, figuris, characteribus, cedulis scriptis, incantationibus, observationibus dierum, auguriis, indicio astrorum etc. sive contra coniectatores, magos, augures, negromanticos, sortilegos, geomanticos, incantatores etc. Scriptus atque editus fuit iubente Clemente IV Pont. Max. atque inc.: "Quoniam sicut tempore anteacto, et nunc nonnulli insurgunt...". Asservatur etiam Viennae in Bibl. Palatina, in cod. 415, f. 231 et seqq., et hic codex ad Augustinianos Ratisbonenses pertinebat, fuitque scriptus saec. XV a Fr. Ioanne de Recz (Austriae oppido) S. Theol. profess. eiusdem Ord. nostri. Hic tractatus editus fuit a R. Schole in Un bekannt Kircklupo politiscke Streitsclzrtften. Rom. Loescher, p. 481 et seqq.

22. De duplici potestate Praelatorum quaestio. An omnis potestas sit derivata a Christo in omnes Apostolos mediante Petro et in omnes praelatos mediante Papa? Extat in cod. Vat. Lat. 939 inter ff. 49-53. Inc.: "Quem Isaia Propheta..."; et in cod. 4046, ff. 30-22, Bibl. Nation. Parisien.

23. Quaestio de potestate Collegii mortuo Papa. Extat in praefato cod. Vat. 439, inter ff. 53-58, et in cod. 4041, ff. 32-34, Bibl. Nation. Parisien.

24. Tractatus contra articulos inventos ad diffamandum Bonifatium Pp. VII. Asservatur in Bibl. Nationali Parisien. ms. lat. 4046, ff. 19-28. Hoc in tractatu auctor asserit quod nullus doctorum in sacra pagina Bonifatium de haeresi accusare ausus sit, et editus fuit a Finke, Aus den Tagen Bonifaz. VIII, II Quellen, LXIX et seqq.

25. Tractatus brevis super pacto Templariorum. Cod. Bibl. Vat. Lat. 939, ff. 47-49, et cod. Bibl. Nation. Parisiensis ms. lat. 4046, f. 29, sine auctoris nomine. Agit ille hoc in tractatu an Reges et Principes saeculares possint haereticos iudicare, et de haeresi inquirere, ac de crimine haeresis convictos, proprio iudicio condemnare sine Ecclesiae requisitione. Auctor tenet sententiam negativam. Hic tractatus, sicut et alii praecedentes, editus fuit a Rich. Scholtz: Die Publizistik zur Zeit Philipps des Schünen un Bonifaz VIII in Kirchenrechtliche Abhandlungen her. von Urich Stutz. Stuttgart, Encke, 1903.

26. Tractatus de ortu sive statu Imperii seu Regni Romanorum. Extat in cod. Bibl. Angelicae Urbis 739 (Q. 5, 15) saec. XV, haud italica manu, ff. 1-27. Item in cod. 4046 Bibl. Nation. Parisien. ff. 34-36 et in cod. Vat. Lat. 939, atque editus a R. Scholtz. Inc. prologus: "Consedentibus et colloquentibus mecum...", et constat XXV cap. Latuit Ossingerum in catalogo operum eiusdem Triumphi, Bibl. August. p. 45.

27. Tractatus de Sacerdotio et regno. Extat in eodem cod. 739 (Q. 5; 15) Bibl. Angelicae inter ff. 48-93. Huius meminit Ludovicus Iacob a S. Carolo, Bibliotheca Pontificia, Lugduni, 1643, p. 272, his verbis: "De Sacerdotio et regno, ac donatione Contantini Imperatoris".

28. Collationes pro defunctis. Exstat in cod. 158 (A. 6, 11) Bibl. Angelicae intra ff. 154-162.

29. De introitu in terram promissionis.

30. Expositio Passionis Domini nostri Ihesu Xristi edita a Rev. magistro S. Theol. Augustino de Ancona (sed non completa). Extat in cod. 1570 miscell. Bibl. Univ. Iagellonicae Cracoviensis.

31. Fr. Augustini de Ancona super Quadragesimam. Cod. 1449 (CC. V 20) papir. saec XV eiusdem Bibl. Iagellonicae, inter ff. 122-476.

32. Sermones Dominicales ad Clerum per circu1um anni. Sunt 74 sermones incipientes a prima Dominica Adventus usque ad Dominicam XXIV post Pentecosten, et extant in cod. Vat. Urbin. Lat. 553, saec. XVI ex., chart. in fol., ff. III-1 493. Extant insuper in Bibl. Angelica Urbis in cod. 158 (A. 6, 11) membr. saec. XIV, inter ff. 1-73. Auctoris nomen hic fuit abrasum, rescriptum est recentiori manu, cum feliciter abrasor fol. 73 illud non animadvertisset.

33. Sermones de Sanctis ad Clerum per circulum anni. Extant in eodem cod. 158 (A. 6, 11), inter ff. 74-153, et in cod. Vat. Urbis. 554, in duas partes divisi, in fol., ff. 1-228 pars prior, ff. 229-468 altera pars. Sunt 86 Sermones incipientes a S. Andrea Apostolo et expliciunt cum sermone habito in festo S. Catharinae v. et m. Cfr. Stornaiolo, Codd. Urb. Lat., T. II, p. 52, et Narducci, Catal. Codd. mss. BibI. Angelicae (1892) T. I, p. 84.

34. Sermones varii. Extant in cod. 689 (Q. 4, 7) Bibl. Angelicae Urbis, ff. 186-284 a Fr. Laurentio de Villa-Magra, praedicatore pauperculo transcripti "an. 1527, in loco capituli, in quo anno fuerunt locuste, pestilentie, bella et fames quasi per totam Italiam...", inter quos sermones habentur etiam eiusdem Augustini Triumphi: a) De fortuna, pulchra declaratio, f. 186-187; b) Expositio Evangelii de suscitatione Lazari, ff. 189-199; d) De munditia sacerdotum et ministrorum altaris, ff. 243-245; e) Proemium passionis Xsti, ff. 276-277. Hi sermones varii, teste nostrate Gandolfo, p. 84 olim asservabantur mss. in 4 in nostra Bibl. ad S. Marcum Mediolani.

35. Quaestionum librorum priorum (Aristotelis) expositiones libri II, quorum primus habet quaestiones 194, alter vero quaestiones 124. Index titulorum occurrit in fine. Extant Venetiis in Bibl. ad S. Marcum cod. 41 a. 350, I, 244 (Z. L. DXXVIII), memb. saec. XIV, ff. 93, quorum primus cum littera tituli initialis auctoris imaginem referens inscribitur fratri Conrado eiusdem Ordinis, filio nobilis et sapientis viri domini Guidonis de Montefeltro. (Cfr. Valentinelli, Cat. mss, Bibl. S. Marci Venetiarum, T. IV, p. 28). Item in eadem Bibl., Scriptum, seu, expositio analyticorum priorum Aristotelis, cod. 42 (Philosophia), chart. saec. XV, a. 429, I, 291 (L. VI LIV) Ma., ff. 112. Aliud hujus operis exemplar extat in cod. 1226 (AA. VI 20), membr., saec. XIV, ff. 206, Bibl. Universitatis Iagellonicae Cracoviensis; similiter Romae in Bibl. Angelica, cod. 199 (B. 8, 3), membr. in fol. saec. XIV, ff. 76, binis coll., et iuxta Ossingerum p. 47 aliud exemplar saec. XIV, membr. extabat Ratisbonae in Bibl. principali ad S. Emmeremum. Praefatus autem Conradus, nostri Ordinis alumnus, Guidonis Montis Feltrani Ducis filius, electus episcopus Urbini an. 1309 (Cfr. Torelli, Sacr. August. Parte I, p. 196), alius est a Conrado de Monte Puellarum, qui vixit an. 1390, de quo Ossinger III, p. 984.

36. Quaestiones in physica Aristotelis, quae asservantur in cod. DXXVIII Bibl. S. Marci Venetiarum, membr. saec. XIV, in fol., ff. 93.

37. Commentaria super 12 libros Metaphysicorum.

38. De cognitione et potentiis animae. Bononiae, typ. Ioannis Iacobi de Benedictis an. 1503 in 4. Hic tractatus excerptus est ex eiusdem libro de Metaphysica, et asservatur ms. sub tit.: De potentiis animae in cod. 258 Bibl. S. Michaelis Venetiarum, membr. saec. XIV, in 4, et in codd. 65 ac 460, ff. 187-217 Bibl. Univensitatis Pragensis sub tit. De cognitione animae et potentiarum eius, nec non in cod. Vat. Lat. 3058 sub tit.: Tractatus de Potentia. Assenvabatur etiam in nostra bibl. Patavina sub tit.: Tractatus de Cognitione animae et personarum, incipiens: "Quoniam summam phil. sententiam" et erat in fol. membr.; item in nostra Monachii, et in eius fine legebatur: "Ad laudem et honorem SS. Martyrum Tiburtii et Valeriani completum est hoc opus scriptum per me fr. Ioannem de Franconia, in 4 completum per eximium doctorem P. Mag. Augustinum de Ancona.

39. Tractatus super praedicatione generis et speciei. Bononiae, typ. Ioan. Iacobi de Benedictis, 1503 in 4. Ms. asservatur in cod. Vat. Lat. 2141.

40. Quodlibeta; quae Parisiis publice defendit.

41. Destructio Arboris Porphyrianae. Hoc opus auctor absolvit, ut legitur in eius fine, Anconae an. 1280, et P. Augustinus Placentinus Lector eiusdem Ordinis nostri, dicavit Comiti Marco Antonio Landi, typisque mandavit Bononiae per Ioannem Iacobum de Benedictis, an. 1503, in 4.

42. Novella super V et VI decretalium. Papiae, 1484. (Cfr. Mattaire Michaelem in Annalibus typographicis, T. I, Part. II, p. 457). Ms. asservatur in cod. Vat. Lat. 4108, et in Bibl. Canonicorum Lateranensium S. Ioannis in Viridario, Patavii teste lac. Philippo Tomasini in Bibliothecis Patavinis Mss. p. 31.

43. Expositio Decretalis Firmiter, seu, De duabus naturis in persona Christi, figuratis in arca Noe, ad Joannem Rectorem Ecclesiae Varadinensis in Ungaria, cura et studio Fr. Augustini Piacentini. Bononiae, typ. Ioan. Iacobi de Benedictis, 1508, in 4.

44. Commentaria in Ezechielem Prophetam. Asservabatur Florentiae ad S. Spiritus.

45. Commentaria seu Postillae in Evangelistas Marcum et Lucam.

46. Commentaria in Acta Apostolorum.

47. Catena Patrum in Acta Apostolorum.

48. Liber de praedestinatione, praescientia et libero arbitrio.

49. Liber de cantico spirituali sive de decem chordis.

50. Liber de consolatione Animarum Beatorum.

51. Liber de thesauro Ecclesiae.

52. Tabula seu Index moralium S. Gregorii, quae mss. iuxta nostratem Gratianum, p. 38, olim asservabatur Mediolani in Bibl. nostri conventus ad S. Marcum.

(Praeter citatos Cfr. Herrera, Alphabetum August. T. I, p. 8; Torelli, Sec. Agost,. T. V, p. 447; Elssium, p. 89; Curtium, p. 129; Gandolfum, p. 81; Ossinger, pp. 44-49; Fabricium-Mansi (Florentiae, 1858) T. I, p. 143, 289; Hurter, Nomencl. Lit., T. IV (1899) p. 494; Denifle, Chart. Paris., T. II, p. 102, 127; Bellarmino-Labre, Script. Eccl., (1728), p. 466; Brunet, Manuel (1860) T. I, p. 568; Budinszky, Univ. Paris (1876), p. 183; Gave, Script. Eccl. (1745) T. II, p. 333; Colonia, Hist. Litt. (Lyon, 1730) T. p. 406; Hain, Rep. bibl. (1826) T. n. 958, 963; Copinyer, Suppl. to Hain (1898), T. II, 1, 413-414; Dupin, B. A. E. (1701) T. XIV, 212; Evers C. in E. p. T. XVI, p. 54 n. 6; Graesse, Trésor (867) T. I, p. 116, 256; T. VI, part. II, p. 205; Iöcher, T. IV, p. 1330; Le Long, Bibl. Sacra, T. II, p. 994; Tiraboschi, St. Lett. d'It. (1806) T. IV, part. I, p. 145-7; Ouden, S. E. (1722), T. III, p. 599-601; Pétin, Dict. agiog. T. II, p. 1365; Ciacconius, Bibliotheca, (Parisiis, 1731) 109-111; Londini, Cat. codd. Lat. Bibl. Laurentianae, T. I, p. 56; Narducci, Cat. mss. Bibl. Angelicae Urbis, p. 28, 84, 119, 127, 185, 192, 260, 293, 306; Hagelmann Herm. in Kirchlex., T. I, p. 1692 - 4; Sculte, Gesch. Can. Rechts (T. II, p. 193 - 5; Perini, Augustiniani Script., T. I, p. 80, 87; Ugonem Mariani, Script. politici medioevali in Giornale Dantesco, Vol. XXVIII p. 2 et seqq. et Vol. XXIX, pp. 15-26; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A. (1850) T. I, p. 77; R. Scholz, Die Publizisti zur Zeit Philippis des Schönen und Bonifaz VIII in Kirchenrechthiche (1903); Berault-Bercastel, St. del Cristianesimo, Vol. XV, 391; Augustinum Fivizzanium, Vita B. August. Triumphi praefixa Summae de Pot. Eccl. eiusd. Triumphi, edita Romae an. 1582 de qua supra; Vitam eiusdem Aug. Triumphi quae legitur in calce exemplaris praedictae Summae editae an. 1582 existentis in Bibl. Angelica sub. N. 7, 12; Leoni, Ancona illustrata, T. I, p. 152, qui citat opusculum: Memorie storico-critiche della vita e degli Atti del B. Agost. Trionfi d'Ancona - Disertazione edita in Ancona, presso la Società Palmini, 1810 et alios quamplurimas. Tandem in codd. Archivii Vat. Politicorum 32, p. 445 et seq. atque 37, p. 489 et seq. (nunc autem in Vaticana) reperitur epistola Ioannis Baptistae Triumphi ad Rev. P. Fr. Alphonsum Ciacon, virum singularis eruditionis et pietatis, dat. Romae, idibus Augusti 1581, qua summas laudes Augustino nostro auctor tribuit, omnique 1aude ipsum Ciaconium cumulat cum posuerit in suo Atheneo Augusto Augustini Anconitani imaginem Beatorum aureola redimitam).

Trissinas Fr. Guilelmus, Vicentinus, S. Theol. Mag., atque Praefectus Gymnasii Theologici Romani et Patavini, fuit tam in philosophicis, quam in theologicis disciplinis mirum in modum versatus. An. 1608, cum esset Bacc. et Studiorum Patavii Regens, interfuit ut Definitor Congregationis Montis Orthoni Capitulo Gen. in Urbe habito. Praefuit Venetiarum Provinciae usque ad an. 1614, quo anno ut Definitor Provinciae Tolosae interfuit alteri Romano Gen. Capitulo an. 1614 celebrato et in eo denuo nominatus fuit Studii nostri Patavini Regens. Non constat quando obierit. Opera eius sunt: Controversiae scholasticae inter D. Thomam et nostrum Aegidium Romanum summa eruditione conciliatae, et an. 1609 editae.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 313; Gratianus, p. 87; Elsius, p. 266; Ossinger 905; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 415 et Acta Cap.rum Gen.lium edita in Analectis Aug. Vol. X).

de Triviglio Fr. Theophilus, vide: Lombardus.

Troiano Fr. Franciscus Neapolitanus, vixit saec. XIX atque edidit: Sul Rito della Coronazione. Riflessioni morali. Napoli, Tip. Testa, 1857 in 8.

Trevisio Fr. Nicolaus M. de Solofra in Abellinensi Provincia, S. Theol. Mag., qui a nostrate Berti, in Eccles. Hist. Breviario, Bassani, 1838, T. II, p. 246 dicitur "vir magno ingenio praeditus, interfuit Cap Gen. Romae habito an. 1733 tamquam Discretus Congregationis Centum Urbium, et alteri Cap. Gen. an. 1739 tamquam Definitor Provinciae. Paulo post nominatus fuit Provincialis Neapolitanus et in Cap. Gen. an. 1745 Prior Gen. Gioia eum nominavit suum Secretarium particularem pro conficiendis latinis epistolis eumque Assistentium Gen. privilegiis condecoravit. Edidit:

1. Theses historico-dogmaticas de iis quae eventura sunt in novissimis diebus, an. 1735.

2. Orationem funebrem latinam nostratis Fulgentii Bellelli. An. 1742.

3. Sacre novene per l'Immac. Conc. di Maria e per S. Giuseppe. Contiene la prima nove diffusi ragionamenti rilevati dalle nove espressioni della Salutatione Angelica; l'altra più succinta per uso dei devoti di Maria Immacolata da farsi nelle Chiese. An. 1752, quo constitutus fuit Visitator conventus Solofrae.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 361, et Roskovany, B. Virg. M. in suo Conceptu Imm., T. III, 603).

Tuccitto Fr. Apollonius, alias a SS.ma Trinitate vocatus, Cammaratensis, e Congr. Discalceatorum Ord. S. Aug. Italiae, natus est die 20 Decembris 1619, Ordinis habitum accepit 27 Augusti 1634 et solemnem emisit professionem Panormi die 21 Decembris 1635. Absoluto studiorum curriculo, triennium Philosophiam, novennium scholasticam Theologiam sodales suos docuit. Prioris munere, Panormitanum S. Gregorii, et Cammaratense Coenobium rexit: Panormitanae Provinciae praefuit, et Ioannis Lozani Archiepiscopi Panormitani fuit a consiliis atque a confessionibus, et Romae in Comitiis Generalibus suae Discalceatorum Congregationis Vicarius Generalis renuntiatus fuit. Decessit Panormii die 9 octobris 1685. Ad aliorum preces scripsit et edidit italice Esaminatorio, o modo di confessione per farsi con puntualità e speditamente. Post alias editiones prodiit Panormii apud Gramignanum, 1702 in 12. Reliquit ms. De Rethoricae praeceptis.

(Ex Mangitore in Biblioth. Sicula, T. I, p. 76).

de Tuderto B. Simon, vide: Rinalducci B. Simon.

de Tuderto Thomas, S. Theologiae Magister, ab auctore Bullarii Augustiniani, p. 403, Augustiniani Ordinis an. 1388 Procurator Generalis asseritur. Functus quidem est Thomas eo munere, et eodem anno; extatque illius frequens memoria in Regestis Generalium. Die enim 22 martii an. 1327, M. Thomas de Tuderto, olim coenobii Veneti Regens, in Provincia Terrae Sanctae conventualis collocatur, cum facultate ducendi secum quatuor aut sex Ordinis fratres; et die 10 iunii eiusdem anni instituitur Vicarius Generalis conventus Venetiarum; anno vero 1388, die 7 iulii Bartholomaeus Venetus Generalis M. Boetium, conventus Perusini priorem, designat vice Procuratorem Generalem Ordinis in Curia Romana, quousque M. Thomam de Tuderto... pro et cum dicto officio per Ordinem institutum, se Ecclesiae Romanae contigeret praesentare. Agitur de Thoma etiam die 18 iulii an. 1389; die maii an. 1392, et die 15 aprilis an. 1393; die autem 15 ianuarii 1393 coenobii Patavini Regens constituitur. Ex eius ingenio habetur: Ars sermocinandi. Inc.: "Incipit Ars sermocinandi composita a venerabili et eximio doctore Magistro Thoma de ordine heremitarum de Tuderto. Rubrica. Ars sermocinandi ac etiam collationes faciendi. Des. Quam nobis concedat qui sine fine vivit et regnat Amen. Explicit deo gratias Amen". Est in cod. A. 981 Biblioth. Com. Archigymnasii Bononiensis, chart. in fol., saec.XIV exeunte, inter ff. 190-205.

Tuffarelli Fr. Leonardus, Neapolitanus, vixit saec. XVII, a quo edita fuit: Vita V. Fr. Bernardi de Rogliano O. E. S. A. fundatoris Congregationis Coloritensis in Calabria Citeriori, in lucem emissa an. 1610. (Cfr. Ossinger, p. 906 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 117).

Ugurgieri Fr. Stephanus, Senensis, in conventu S. Mariae Montis Speculi sacrum Augustinianae familiae habitum induit an. 1569; sed Iliceti professionem suam emisit an. 1570, et an. 1592 magistrali laurea fuit condecoratus. Ut tolleretur omnis dubitatio de filiatione dicti patris, anno 1607, Patres Definitores, cum Fr. Camillus Florentinus Ilicetanae Congregationis esset Vicarius Generalis, eum declararunt Iliceti conventus filium. An. autem 1608, die 7 Iunii, a R.mo P. Priore Generali Ioan. Baptista de Aste a secretis et Ordinis scriptor electus fuit, et una cum ipso omnes fere Europae partes visitavit. Sacra Visitatione absoluta et in Italiam regressus, requiescere cupidus non tam animo quam corpore, ad monasterium S. Leonardi de Lacu, de licentia superiorum, sese contulit, et ut magis magisque mente et animo a negotiis esset alienus, humiliter ab alumnis Ilicetanis petiit ut eum absolverent a filiatione coenobii Ilicitani ut in monasterium S. Leonardi adscribi posset, quod facile obtinuit. Tandem post accuratam gubernationem dicti conventus S. Leonardi, an. 1611 Ilicetanae Congregationis Vicarius Generalis electus fuit. Plenus meritis et annis et fere lumine oculorum privatus in supradicto S. Leonardi coenobio die 10 Decembris, an. 1617 obdormivit in pace. Eius opera:

1. Orationes sacrae.

2. De Verbi Dei incarnatione.

3. De electione Antistitis.

4. Oratio panegyrica in praeconium B. Ioannis Gueccii Incontri, Patricii Senensis Ordinis Eremitarum S. Augustini Ilicetani Senis, 1592, apud Lucam Benettum, in 4.

5. Vita del C. Pietro Fiorentino.

6. Officium B. Clarae Virginis a M. Falco ord. Erem. S. August., Auctore admod. Rev. Patre Stephano Ugurgerio Ilicetano eiusdem Ordinis. Opusculum asservatum in Bibl. Angelica Urbis in cod. 700. (Q. 4, 18) chart. in 8, ff. 23, saec. XVII.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 406; Ugurgeri, Pompe Senesi, T. I, p. 237; Moreri, Bibliografia Storico-Ragionata della Toscana, T. II, p. 455; Ossinger, p. 931).

Uleana Fr. Ioan. Gregorius a Iesu Maria, nobili genere in Calabria ortus, at ex longa mora in Partenopea civitate Neapolitanus nuncupatus, dicitur ab Ossinger in Bibiotheca Augustiniana p. 465 "vir omni liberali doctrina peritissimus. Is tum litteris tum virtutibus et muneribus feliciter initis nostratum Discalceatorum Italiae Congregationem, in qua professionem emiserat, saec. XVII illustravit". Licet multis muneribus, inquit de illo Tani (Commentaria Episcop. et scriptorum Ord. Erem. Discalc. S. Patr. Aug. Romae 1881 p. 115), illum Congregatio decorarit, tamen hilari semper et humili vultu cunctis ac praecipue infirmis aderat, nullum pro illis laborem, nullum opus et officium recusabat. Immo etsi Theologiae scholasticae ac moralis lectio extitisset, numquam tamen a precibus vel matutinis vel aliis horis persolvendis abfuit. Theologus de Propaganda Fide fuit, et an. 1656 Proc. Gen. Obdormivit in Domino in coenobio S. M. Incoronatae Neritonensi an. 1670 dum Definitoris Generalis munere pie ac laudabiliter fungebatur. Patria lingua in lucem dedit:

1. Letture sopra il Passio di S. Giovanni. Bologna, per Carlo Zenero 1645, Vol. I, in 4.

2. Ultima scuola di sottigliezza cristiana fatta nel Calvario da Gesù nella Cattedra della Croce, divisa in sette letture, con sette parole interpretate nel Duomo di Milano, Napoli, presso Camillo Cavalli, 1651, Vol. II, in 4.

3. Divinità ed innocenza di G. C. manifestata nel Tribunale di Pilato, Roma per Francesco Moneta, 1661, in fol.; Messina per gli eredi di Pietro Brea, 1656, in 4.

4. La pratica di ben morire. Napoli, 652; Roma, presso il Mascardi, 1609 in 12.

5. Divinità ed innocenza di Gesù Cristo manifestata nella sua passione e dichiarata in 77 lezioni nella chiesa di S. Petronio a Bologna. Roma, 1656 et Neapoli, per Gio. Francesco Paci, 1704, Vol. II, in qua dicitur: dichiarata in 194 lettioni, quae quidem puto complecti debere: Orto di Getsemani parte prima delle lettioni sopra il Passio di S. Giovanni, Roma, per Francesco Moneta, 1659, Vol. II, in fol. Tribunale di Caifas, Parte terza, Roncillone, 1658, Vol. I, in fol. et alia quae apud bibliopolam Bocca in suis catalogis exhibuit emptoribus et praesertim in quodam catalogo ubi legitur: Gregorio di Gesù e Maria (Proc. degli Agost. Scalzi) Divinità ed innocenza di Gesù Cristo. Orto di Getsemani, Tribunale d'Anna, Tribunale di Caifas, Calvario, Roma, 1660, Vol. III, in fol. perg.

6. De ultimo instanti hominis, et primo instanti animae a corpore separatae, de his quae fiunt illo instanti, et praesertim de Iudicio particulari. Neapoli, 1669.

(Cfr. et Lanteri, Postr. Saec. Sex Relig. Aug., Vol. III, p. 440, et Lopez in Additamentis ad Crusen. Monasticon, Vol. II, p. 235 nec non Bocca Silvius romanus, Catal. VII, N. 465, Catal. IX, N. 964; Catal. 238, et Catal. 229, N. 222).

Ulstio Fr. Antonius, Ordinis Eremitarum, scripsit de stadio Cursoris christiani, Antuerpiae, Ioannes Bellerus impressit anno D.ni 1556, in 16. Ita Ciacconius in sua Bibliotheca, Venetiis, 1731, col. 299: sed hoc opusculum extat etiam italice exaratum, ut ipse vidi in quodam catalogo Bibliopolae Romani Luzietti, ita inscriptum: Ulstio Antonio, Agostiniano. Stadio del cursore christiano. Venetia, Giolito, 1568, in 4.

Urbani Fr. Augustinus, S. Theol. Mag. alumnus conventus Offidani Provinciae Marchiae, cui praefuit, floruit saec. XVII, vitae et morum honestate nec non rerum ecclesiasticarum scientia. Ex eius labore habetur: Narratio translationis sacrae et miraculosae hostiae Eucharistiae, quam P. Iacobus Diotalevius anno 1273 ex Lanciano transtulit in coenobium. Impressa anno 1625.

(Cfr Herrera, T. II, p. 219; Eissius, p. 103 et Ossinger, p. 950).

de Urbino Fr. Augustinus, floruit saec. XIV, et claruit eloquentia pergami, cuius hahetur: Opus de pugna spirituali, ut ex subscriptione, quae est in fine p. 188 eruitur, Fratris Augustini de Urbino Ordinis fratrum Eremitarum Sancti Augustini Episcopi, et Sanctae Ecclesiae Doctoris Egregii. Constat sermonibus quadragesimalibus quorum primus inc.: "Dixit Iesus discipulis suis, quum ieiunatis etc. Quamvis tota vita nostra etc.". Opus hoc desinit Sermone ad illa verba: "Egressus Iesus trans torrentem Cedron". In fine p. 181 occurrit tabula alphabetico ordine digesta eorum, quae in opere pertractantur. Asservatur Florentiae in Bibl. Laurentiana, Plut. XX, cod. XXX, paginae in 4 minori saec. XIV, intricatae scripturae, et constat ff. 188, sed opus de pugna spirituali est inter ff. 117-188. Aliud exemplar extat in eadem Bibl., Plut. XX cod. XXXIV, chart. in 4 minori saec. XV, inter ff. 27-84, intricatis Litteris exaratum. Inc.: Sermones quadragesimales de spirituali pugna. Des.: "eram enim parvus scholaris, et non praedicator, quando ad recreationem animi haec scripsi". Sermo primus inc.: "Dixit Iesus discipulis suis: quum ieiunatis, etc. Quamvis tota vita nostra, dum sumus in via, sit in continua pugna...". Ultimus des. in verba: "de eius visione omne gaudium, exultatio, laetitia, et bonum habetur" dein sequitur: "Explicit istud quadragesimale per me fratrem Ivonem Alacri studentem indignum in conventu Florentiae anno Domini 1459 in aura diei festi S. Barbarae Virginis etc. Tertium exemplar asservatur in Bibl. Burdigalensi (v. de Bordeana) in cod. 135, inter ff. 63-107 et inscribitur: Tractatus de pugna spirituali super totam quadragesimam. Inc. "Dixit Ihesus discipulis suis: Cum ieiunatis... f. 107. Explicit tabula de pugna spirituali fratris Augustini de Urbino, Ordinis Heremitarum S. Augustini.

Urbinas Fr. Bartolomaeus, vide: De Carusiis Fr. Bartolomaeus.

Urbevetanus Fr. Bartholomaeus, theologus praestantissimus, a Pamphilo an. 1419 inter scriptores Augustinianos recensitur. Nihii tamen ex iis, quae eius calamo scripta fuerunt, potui invenire.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 367).

Utinensis Fr. Iacobus, Ordinis nostri egregius religiosus, vixit saec. XV, euius extat: Vita B. Elenae Utinensis conscripta per Iacobum de Utino O. E. S. A. Asservatur in Bibl. Vaticana, Cod. Vat. Lat. 223 ex pergamina in nigro, f. 83.

Utinensis Fr. Ioannes, Prior conventus S. Marci de Tridento, an. 1546 interfuit Concilio Tridentino ut theologus, atque ibidem disseruit:

1. Super decreto de Iustificatione die 30 septembris 1546, et eius dissertatio inc.: "Decreveram silentio vivae vocis" (Asservatur in Bibl. Vaticana Barberiniana, cod. N. A. 2675 f. 47).

2. Responsio brevis ad secundum quaesitum, videlicet: Utrum aliquis sit certus de Iustificatione. Inc.: "Docet Paulus". (Ibidem ff. 82-84).

Utinensis Fr. Paulus, vide: Venetus Fr. Paulus.

de Vailate Joannes Antonius, Mediolanensis, Sacrae Theologiae Magister, floruit saec. XV. Ab an. 1465 ad an 1471 tribus vicibus fuit in capitulo Provincialis Lombardiae designatus. Dum autem officio Regentis studii Mediolanensis ad S. Marcum fungebatur, an. 1472 Vicarius Generalis Provinciae Lombardiae fuit constitutus, ac inde an. 1478 Provincialis fuit electus. Ex Bulla Innocentii VIII, data die 16 et 18 decembris 1486, qua ei confirmatur ad vitam cura et administratio loci S. Mariae de Busco ad S. Marcum Mediolanensem pertinentis, quam ei concesserant Priores Generales Ambrosius Coriolanus et Anselmus de Montefalcone, quamque Raphael S. Georgii Diaconus Cardinalis Ordinis Protector confirmaverat, clare apparet illum percelebris Cardinalis Ascanii Mariae Sfortiae a confessionibus fuisse, eiusque familiarem et continuum commensalem. Obiit Romae die 7 ianuarii an. 1498, et super eius sepulcrum apposita fuit haec inscriptio: Theol. Isignis Mag. Jo. Ant. Mediolanen. Aug. Illustris. et Reverend. D.D. Asc. M. Sforciae Card. Vicecancellarii accept. B. M. P. Rel. P. MCCCCXCVIII Januarij. Vide Herrera, T. I. p. 45; ex Ossinger, p. 1707 vero scimus ab eo exarata fuisse quaedam opuscula in sua Bibliotheca Augustiniana recensita.

Vaira Fr. Joan. Baptista, Neapolitanus, S. Theol. Bacc. an. 1630 Romae in Capitulo Gen. die 25 Aprilis in festo S. Marci ad Patres orationem habuit. Dicitur ab Ossinger, p. 916, ex Eissio p. 231 "vir variarum scientiarum cognitione, praecipue arte rethorica ornatus": ex eius sedulitate habetur: Oratio in laudem B. Ritae de Cassia. Romae, 628 apud Franciscum Corbellotum in 4.

(Cfr. etiam Gandolfi, Dissertatio historica cit. p. 369).

Valentini Fr. Leonardus de Caesena, S. Theol. Mag. dicitur ab Ossinger p. 176 vir magnae doctrinae et prudentiae atque in negotiis tractandis circumspectus. Is an. 1602, cum esset Bacc. electus fuit Prior patrii conventus et in Capitulo Generali Romae an. 1625, de suffragio mortuorum, qui de religione benemeriti in praeterito sexennio diem suum obierant, elegantem protulit orationem, ac inibi confirmatus fuit Studii nostri Caesenatis Magister Regens. An. 1630 erat Arimini in eodem officio, et in Capitulo Gen. hoc anno Romae habito, cathedram summo honore sustinuit, cui interfuerunt quindecim Praelati. Ab an. 1636 ad an. 1639 praefuit suae Romandiolae Provinciae. Anno autem 1645 ex apostolica auctoritate interfuit Capitulo Gener. Romae eo anno celebrato, in quo electus extitit et iudex causarum et Conventus Bononiensis Prior. Praefuit etiam conventui Florentino et an. 1655 renuntiatus fuit Procurator Generalis, quod munus eodem anno propter longaevam aetatem dimisit. Typis ab eo sequentia opera edita fuerunt:

1. S. Arduinus coecorum illuminator.

2. Septem Angeli praecincti zonis aureis Liber, ut fatetur Fortunius Licetur, Genuensis Medicus in opere secundo A de Quaesitis per epistolas. Utini typ. edit. 1641, p. 237.

(Cfr. Elssius, p. 429; Ossinger, p. 176; Gandolphum, p, 364, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A. Vol. III, p. 176).

Valerius a S. Ioan. Baptista, e nostra Congregatione Discalceatorum Italiae, vixit saec. XVII, atque edidit: Nuovo Rosario dei sette dolori, Napoli, 1642.

de Valgrana Fr. Iacobus Philippus, magnus verbi Dei praeco, floruit circa an. 1475. Is, iuxta Della Chiesa, Catal. cit. p. 89, postquam magno cum animarum fructu atque applausu Dei verbum praedicaverit in principalioribus Italiae urbibus, edidit nonnulla opera sacra, quae ab ipso P. Della Chiesa non exponuntur.

de Valle Fr. Paulus Benedictus, Augustinianus Congregationis Lombardiae, dum esset in urbe Crema studens, ibidem publici iuris fecit Divae Catharinae Panegyrica Corona. Oratio habita VII Kal. Decembris in festo eiusdem sanctae etc. Cremae, ex typ. Iosephi de Carcanis, 1683, in 12.

(Cfr. Arisi, Cremona Litt., T. III, (Cremonae, 1741) p. 250).

Valvasori Fr. Dominicus, Mediolanensis, ex perantiqua et patritia progenie ortus, in patrio ad S. Marcum coenobio Augustinianae familiae nomen dedit adhuc adolescens, et tum virtutibus tum scientiis praesertim theologicis clarissimus evasit. Multis annis Pisauri, Bononiae et Romae Augustinienses alumnos docuit, atque extitit nedum eximius in scientiis divinis doctor, verum etiam celebris concionator. Fuit in Ordine Assistens Italiae, Procurator Generalis, et an. 1676, die 26 novembris ab Innocentio XI totius Augustinianae familiae Vicarius Apostolicus constitutus; quo in munere ita laudabiliter se gessit, ut in Comitiis Generalibus Romae habitis, die 20 maii 1679, is in Priorem generalem electus fuerit. Sexennio gubernii expleto, quo perdurante in bono promovendo magnum ostendit zelum, die 18 martii 1686 ad Episcopatum Gravinae in regione Barensi promotus fuit. Episcopus exemplaris fuit, nam multa bona praedictae dioecesi contulit, sed invida mors die 2 octobris 1689 illum de medio sustulit. Relicta sequentia ab eo fuere:

1. Conciones quadragesimales.

2. Acta Ordinis nostri una cum multis Epistolis tum latine tum italice scriptis cum Procuratoris et Prioris Generalis munera obiret: quae Romae in nostro archivo asservantur.

3. Decreta et acta pro Regimine Ordinis edita diebus 10 aprilis et 10 novembris 1679-1683. Reperiuntur impressa in cod. 230, ff. 58-64, Bibl. Angelicae Urbis, et in Analectis August. Vol. XI, pp. 366-399.

4. Constitutiones Synodales pro Clero Gravinensi editae in Dioecesana Synodo.

5. Regulae et statuta servanda in Seminario Clericorum Gravinensium.

6. Consultatio ad refellenda nonnulla asserta Patrum Excalceatorum Ordinis nostri; qua inter cetera probatur B. Ritam de Cassia ob poenitentiam tantummodo voluntariam, non autem ex praecepto regulae sive instituti aliquando excalceatam incessisse. Romae, apud Impressorem Cameralem.

7. Epistola ad Adeodatum Nuzzi, tunc Regentem Teatibus autogr. data Gravinae, in cod. 891, Bibl. Angelicae Urbis f. 59.

(Cfr. Argelati, T. lI, part. I, col. 1565; Ossinger p. 909 et Lanteri, Erem. Sacrae, Part. I, p. 88).

Valvasori Fr. Hieronymus ex oppido Triutio agri Mediolanensis, praelaudati Dominici frater, habitum Augustinianum in patrio S. Marci eoenobio et ipse, admodum iuvenis, suscepit. In eo praeceptores habuit vere insignes magistros Philippum Vicecomitem et Aegidium Consonium, sub quorum magistratu quantum profecerit tum in humanis artibus, tum in philosophicis ac theologicis disciplinis, non est facile dictu. Evasit insuper excellens concionator. Cum esset insignis S. Theol. Mag., ab Alexandro VII an. 1657 electus fuit apud Ordinem Italiae Assistens, ac postea, anno scilicet 1661 Procurator Generalis, ac tandem an. 1667 in Comitiis Generalibus Romae habitis supremam Ordinis dignitatem obtinuit. Fuit praeterea in Romano Archigymnasio Sanctae Scripturae professor, Consultor S. Congregationis Indicis, Sacrorum Rituum, nec non Supremi Tribunalis S. Inquisitionis Qualificator. Quoniam autem in praefatis omnibus muneribus obeundis laudabiliter se gessit, idcirco ab Innocentio XI, an. 1677, die 11 ianuarii, ad Episcopalem Pisauriensem Cathedram evectus fuit. Sedit octo circiter annos, obiitque mense Septembri an. 1684. Illum laudant Philippus Picinelli in suo Atheneo, p. 351; Philippus Argebati, T. II, part. II, col. 1566; Ughelius, T. II, col. 864 in Addictionibus Coleti; Ossinger, p. 910, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 19 et Erem. Sacrae Aug., Part. I, p. 138. Scripta eius sunt:

1. Cursus rationalis et naturalis philosophiae, T. II.

2. Tractatus de beatifica Visione.

3. Tractatus de Angelis.

4. De fide, spe et caritate atque de Incarnatione.

5. Conciones Quadragesimales.

6. Acta et eius decreta promulgata in Capitulo Generali Romae celebrato an. 1667, quae edita fuere in Analectis August. Vol. XI, pp. 193-227, ex Reg. Dd. 103, ff. 1-47, quaeque extant impressa in cod. 230 Bibl. Angelicae, ff. 69-70. Quaedam quoque eiusdem Epistolae extant in cod. 892 praememoratae Bibliothecae.

Vanni Fr. Stephanus, Recineti in Piceno an. 1493 natus, nostrae Religionis habitum ab adolescentia sumpsit ac in nostris gymnasiis scientias liberales optime edidicit. Musicae porro arti ita prae aliis deditus erat, ut ipsi usque ad vitae terminum adhaeserit. Consonantias enim vocum, proportionum inductiones, omniaque, quae ad eius perfectionem attinent vir ille officiosus ac diligens egregie calluit. Eius modulationes, suo tempore ac plurimis annis sequentibus, in multis Italiae templis, diebus solemnioribus, adhibitae fuerunt. Aliquando in Asculana civitate vixit, fuitque in sua natali urbe chori canentium magister: musices praecepta dedit, carmina modulatus est, ac tantam famae celebritatem sibi comparavit, ut ab omnibus laudaretur, inter quos, prae ceteris, fuit Cornelius Bonamicus Nursinus, artium et rnedicinae doctor, qui ad eum, inter alia scribit: "Felix profecto aetas, quae te canentem vidit, ex cuius exuberante fonte, qui biberunt testantur". An. 1531 ultimam manum libro suo imposuit, cum ipse aetatis suae 38 annos haberet. Ex hoc patet quo tempore floruerit, quamvis quando decesserit non constet. Claruit etiam aliis nominibus, ac praesertim egregii concionatoris. Laudibus exornatur a Pamphilo p. 118; a Panvinio in libro de Claris. Veron. p. 59; a Frisio, p. 76; a Gandolpho, p. 327, a quo haec accepimus; ab Ossinger, p. 911, et ab aliis quamplurimis. Scripsit itaque Recanetum de Musica Sacra a Magistro Stephano Vanneo Recinetensi Eremita Augustiniano in Asculana Ecclesia chori moderatore nuper editum et solerti studio enucleatum, Vincentio Rossetto Veronensi interprete. Romae apud Valerium Doricum Brixiensem, Anno Virginis partus 1533 cum gratia et privilegio Clementis VII Pont. Max. ad decennium; in fol. et ff. 93. Schidl, in suo Dizionario Universale dei Musicisti, Milano, Tip. Ricordi, p. 499, de hoc opere haec habet: "appartiene ai migliori lavori teorici del suo tempo; l'autore tratta in esso chiaramente del canto fermo, della musica misurata e del contrappunto. Similiter Werckerlin, p. 278 - 9: "Cet ouvrage, un des plus rares de son espèce est aussi un des meilleurs traités de musique de l'époque où il parut". Opus ante bellum venditum fuit ab antiquario bibliopola Monacensi Rosenthal 120 nummis germanicis. Hic tractatus ita explicit: "Contrapuncti liber tertius feliciter explicit. Asculi, die 26 mensis Augusti anno salutis 1531, aetatis suae trigesimo octavo ad Dei gloriam Amen". Alia quoque edidit opera quae nuncupantur:

1. Cantiones lepidae super Introitus Missarum et Antiphonas Vesperarum libri II.

2. Primae Missae et Vesperi Liber I, et alia plura; quae vel tempore Pii Pp. V diebus solemnioribus in pluribus Italiae templis canebantur.

(Praeter citatos cfr. etiam Herrera, T. II, p. 400; Benedettucci, Bibl. Recanatese, p. 138; Fetis, Bibl. Univers., Paris, 1870, T. VIII, p. 307; et Astengo, Musici August., Firenze, 1929, p. 33).

Vannutelli Fr. Aloysius, Lector Genestani natus die 2 novembris 1860, spectabilis Provinciae Romanae alumnus, die 13 martii 1877 Ordinem nostrum ingreditur et die 18 Martii 1881 Augustinianam regulam profitetur. Laudabiliter studiis passivis quae dicuntur expletis, Sacerdotio die 11 martii 1883 auctus est. Inde Sacerdotalia munia diversis in conventibus exercuit Genuae, in Umbra et Romana Provincia. Nonnullorum coenobiorum fuit Prior: S. Mariae Brachiani, SS. Trinitatis Viterbii, S. Mariae de populo Romae: ubi etiam vices Parochi gessit. Una cum munere Parochi S. Petri Interamnae, illud exercuit Confessarii Monialium Monasterii S. Ritae Cassiae in oppido. Fuit etiam Definitor provincialis atque Examinator Novitiorum nec non verbi Dei praedicator. Edidit:

1. Tridui a Santa Rita da Cascia Agostiniana sed Romae, 1911.

2. Richiamo alla storia. Vita di S. Rita da Cascia, Agostiniana. Perugia, Tip. Guerriero Guerra, 1925 in 8, pp. 256.

3. Ricordo del suolo nativo: Genazzano. Soc. Tip. A. Macioce e Pisani, Isola del Liri 1936, pag. 298.

Vanzi Fr. Angelus, Ariminensis, S. Theol. Doctor, floruit saec. XVII inter viros suae aetatis doctissimos, ac celebris evasit tam propter sua ipsius quam aliorum scripta eius cura et studio in lucem producta et edita. An. 1614 interfuit Capitulo Gen. Romae celebrato tamquam Discretus suae Romandiolae provinciae, et in eo eidem provinciae praeficitur. Illum videtur vitam egisse usque ad an. 1646. Sequentia ab eo edita fuerunt opera:

1. Tractatus de imprestantiis Venetorum et de usura Mag. Fr. Gregorii Animinensis O. E. S. A., Arimini, 1622.

2. Disciplina clericorum, ecclesiasticis, praesertim vero animarum curatoribus pernecessaria.. Bononiae, 1623, Vol. I, in 4.

3. Tractatus Mag. Fr. Alexandri de S. Elpidio O. E. S. A., de Ecclesiastica potestate. Arimini, 1624.

4. De humani corporis formatione Domini Aegidii Columnae, Romani, Fundatissimi Doctoris Ord. etc. opus sane peregregium; Philosophis, praesertim vero medicis necessarium. Nova hac impressione repurgatum, ac multo magis illustratum, per R.. P. M. F. Angelum Vancium, Ariminensem, Augustinianum, ad Ill. ac. R. P. M. Iacobum De Robertis, civem bononiensem eiusdem Ord. Aemiliae Provinciae Praesulem dignissimum. Arimini apud Io. Simbenium, 1626, in 4.

5. Petri de Aragon O. E. S. A. Commentaria in secundam secundae Divi Thomae de fide, spe, et charitate studio Aug. Vantii Ariminensis, nunc primum exposita et in lucem edita. Venetiis, apud Io. Guerrilium, 1625 in fol.

6. Tractatus de cambiis Mag. Fr. Fabiani Ianuensis Augustiniani, Bononiae, 1626, in 4.

7. Iusta defensio pro sermonibus S. Augustini ad fratres suos in Eremo constitutos. Patavii, 1627, Vol. I, in 4. Postea haec defensio renovata et aucta atque iterum a Vantio elaborata, secundo prodiit Arimini per Simbenium, 1646, in 4.

8. Liber quodlibetorum de quaestionibus philosophicis et theologicis: De usuris, restitutionibus etc. Magistri Gerardi Senensis. Caesenae, 1630.

9. Discursus circa decem praecepta Decalogi. Bononiae.

10. Discursus quomodo bona fama restituenda sit.

11. Discursus pro regularium defendendis privilegiis. Caesenae, 1630.

12. Liber de ratione status.

13. Schola spiritualis, ut Christianus bene vivat et bene moriatur.

14. Accademia Cristiana spirituale e temporale. Parte prima. Rimini, 1636 et 1646, Vol. in fol., Part. II, Patavii 1641; sive ut habet Ossinger, p. 192, Brevis animadversio de universorum hominum ex ipso iure originis naturalis subiectione temporalium principum laicorum potestati qualis sit, et quam late pateat contra Marcum Antonium de Dominis Archiepiscopum Spalatensem haereticum.

15. Notabilia pro nova impressione Gregorii Ariminensis ad usum modernum.

16. Patrocinium pro tota Religione Augustiniana, contra impugnantes eius originem et continuationem.

(Cfr. Elssius, p. 65; Ossinger, p. 912; Lanteri, Vol. III, p. 123; et Hurter, Nomencl. Litt., T. III, (1907) col. 946).

Vanzi Fr. Michael, Ariminensis, S. Theol. Mag., quem gradum Romae die 17 ianuarii an. 1638 adeptus est peracto de universa theologia rigoroso periculo; fuit orator atque poeta insignis, nec non patrii Ariminensis conventus Prior, ad quod munus exercendum confirmatus fut in Capitulo Gen. an. 1645 Romae habito, perspecta illius in negotiis dexteritate atque morum honestate. Scripsit: Carmi Sacri. Rimini, Stamp. Simbeni, 1667.

(Cfr. Analecta August., Vol. XI, pp. 19, 20, 72).

Varesi Fr. Ioannes Domascenus, Congregationis Genuensis alumnus, vixit saec. XVII. Genuae cathedram theologicam non sine plausu rexit, et lucide exposuit: Descniptionem apparatus sacri in Beatificatione S. Thomae a Villanova in urbe Genuensi; quae beatificatio contigit an. 1618 die septimo octobris.

(Cfr. Ossinger in Bibliotheca August., p. 913).

de Variano Fr. Theophilus, non de Vairano, ut habent Jos. Pamphilus, f, 131, Nic. Crusenius, III Port. Monastici (Matridi, 1890) p. 125, Thomas Herrera, T. II. p. 461, fuit de familia Arretini a Variano ut legitur in fronte eius tractatus de gratia qui autographus asservatur in Bibl. Vat Lat. in cod. 12056. Mense maio an. 1558 erat studens Neapoli et duobus post annis ibidem Lector, anno vero 1564 Baccalaureus. An. 1565, mense maio facultatem obtinuit sese licentiandi a quocumque auctoritem habente et anno eodem die 10 decembris dictus fuit Theol. Mag. Inde Florentiam ad S. Spiritus missus fuit Mag. Studiorum Regens, atque theologus et philosophus insignis factus, Romam, ubi doctissimus in disputando habebatur, ut ait Pamphilus, sub anno 1575, accersitur, ut in publica Academia peripateticam doctrinam profiteretur; multa ibi auditorum frequentia tot honores assecutus, quot quisque desiderare posset. Inter alios Romani studii discipulos philosophiae ac theologiae habuit Angelum Rocca de Camerino, postea Sacrarii Apostolici praefectum et Episcopum Tagastensem. Carissimus fuit Dom. Julio Vitelli, et Antonio Carafa, nec non M. Antonio Columnae, Siciliae Proregi, a quo in illam insulam vocatus, ut Ascanio filio, futuro Postmodum Cardinali, in eam philosophiae partem, quae circa naturae obscuritatem, et disserendi utilitatem versatur, fuit praeceptor et doctor; ast dum Panormi degeret mense aprili an. 1578 diem supremum clausit. Scripsit quae sequuntur:

1. Commentaria super libros praedicabilium et praedicamentorum. Asservantur Romae in Bibl. Angelica. Ita noster Ossinger: sed in indice hujus bibliothecae nunc non apparent, nisi forte ea quae anonyma reperiuntur in codd. 731 et 1291.

2. Theophili Arretini a Variano ex Augustinianorum familia, de Novi Testamenti gratia. P. pars ad Ill.m D. D. Ant. Carafa Partenopeum.. Ita legitur in fronte cod. Vat. Lat. 12056, in fol. ff. 272, olim in Arch. Vat. Arm. x. 68, a nobis indigitati p. 52 vol. I, male scribentes auctorem fuisse de Aretio et vixisse saec. XV, decepti utique ab antiqua rescriptione indicis Archivii Vaticani. Opus explicit sequentibus verbis: De hoc latius scripsi in dialogo.

3. De praedestinatione et reprobatione Dei die 2 iulii 1570 in domo Ill.mi D. Iulii Vitelli.

Vasoli Fr. Petrus Paulus, alumnus Congregationis Ilicetanae vixit saec. XVI. Vir divina humanaque scientia clarus quaedam opuscula praelo subiecit; ita scribebat Herrera, T. II, p. 287, et Jo. Gothfridus de scriptoribus ecclesiasticis, neuter exprimit quid ediderit.

(ita Ossinger, p. 914).

Vassalli Fr. Vincentius, Vixit saec. XIX ineunte, et ob rerum politicarum illius temporis perturbationem, vixit extra claustra. Edidit: Elogio sacro recitato il giorno 2 marzo 1818 in onore dell'inclito Vescovo e Martire S. Costanzo, Protettore di Perugia. Perugia, Tip. Baduel, 1818.

Vassoldi Fr. Petrus Paulus, Papiensis honestis parentibus natus, floruit saec. XVI exeunte. Exceptis annis 1593, 1594 quibus Romae commoratus est totius Ordinis a secretis assumptus, totum in patrio ad S. Augustini conventum vitae curriculum egit. Die 16 iunii 1578 erat ibidem sacerdos, die 1 augusti 1586 Baccalaureus et mense ianuario 1593 S. Theologiae doctor et studii Regens. Die 28 aprilis eiusdem anni cum, uti diximus, esset Romae et inibi secretarii munere fungeretur, Papiae eius mater Beatrix Riccardi in osculo Domini martua est haeredem illum suae substantiae relinquens. Anni insequentis mense augusto Ticinum remeavit et mense novembri an. 1598 cameram suam in parte extruxit ac exornavit. An. 1602 mense maio in Capitulo Generali Recineti celebrato conventus S. Augustini Papiensis Prior renuntiatus fuit. Anno tandem 1605 mense maio obiit in Domino suam supellectilem ac privatam bibliothecam praefato conventui relinquens. Thomas Herrera, T. II, p. 282 Petrum Paulum Papiensem, scribit, an. 1592 quaedam opuscula edidisse, quae ignorantur.

Vecchi Fr. Bonifacius, Italus, Finalensis S. Theologiae Magister ac in Eremitarum Ordine Prior Provincialis, mortuus est Bononiae anno 1703. Fuit hic celebris orator et tum in Basilica Vaticana, tum Viennae in Austria, aliisque civitatibus ab ingenti populorum concursu libentissime auditus fuit. Fuit etiam in suis actionibus singulari refertus caritate, qua de causa apud viros insignes diffundebatur fama sua, et bonus odor operum suorum, ob quae gratissimus apparebat, et specialiter acceptus Leopoldo Romanorum Imperatori et Victorio Amedeo Sabaudiae Duci, singulariterque ab illis dilectus atque honoratus. Varias orationes panegyricas scripsit atque edidit, quarum unam tantum recensitam, ab auctoribus qui de illo scripserunt comperi, et est sequens: Orazione Panegirica per l'Ottavario d'Este. In Modena, 1703, in 8.

(Cfr. Fressoni, Memorie del Finale, p. 157, et Tiraboschi, Biblioteca Modenese, Modena, 1784, Vol. V. p. 351-352.)

Veltroni Fr. Arcangelus M., S. Theol. Bacc., qui sub die 18 ian. 1727 facultatem accepit a Rev.mo P. Generali Fulgentio Bellelli opusculum imprimendi, cui titulus: Regola del S. P. N. Agostino tradotta in italiano col metodo di recitare l'ufficio per i Conversi, quod opus reapse typis edidit Romae eodem anno.

Venetus Fr. Bartholomaeus, an. 1385, ut theologus insignis et integer vitae, Strigonii fuit electus Prior Generalis Ordinis; qui antea Ordinem regebat titulo Rectoris, ut ex eius primo Regesto (Dd. 2 in Archivo Ordinis) patet, in cuius initio sic legitur: "In Dei nomine, Amen. Anno Incarnationis eiusdem Millesimo CCCLXXXIIII. Ego frater Bartholomaeus de Venetiis; Sacre pagine professor Generalis Rector Ordinis Heremitarum S. Augustini, more laudabili predecessorum meorum omnes litteras gratiarum et rigorosas presenti Regesto B iussi fideliter annotari". Actus antiquior habet diem 28 Decembris 1383 (Cfr. Analecta Aug. Vol. V, p. 51). Hic vir doctus et pius, atque Augustinianae Religionis zelo fervens, collapsam regularem disciplinam instauravit, et veluti vultum Ordinis mutavit. Aliquot coenobia, ac praecipue Ilicetanum in pago Senensi selegit, ubi arctior atque exactior observantia custodiretur, illud que uni Vicario subijciens Provincialis iurisdictione exemit: hinc exorta est celeberrima nostratum Ilicetana Congregatio, quae innumeros protulit viros sanctitate praestantes, prout videre licet in Sylva Ilicetana nostratis P. Ambrosii Landucci, Ep. Porphyriensis. Obiit Venetiis an. 1400, postquam 15 annos difficillimis temporibus Ordini laudabiliter praefuerat. Reliquit mss.: Duo litterarum Regesta sive volumina, quas ad Ordinem universum vel ad fratres particulares durante suo gubernio misit, quaeque sunt in Archivo Ordinis sub signis Dd. 2 et Dd. 3: primum ff. 131, a die 28 decembris 1383 ad diem 10 febr. 1387; 2 non vero ff. 195 a die 12 febr. an. 1387 ad diem 23 decembris an. 1393, bene a R.mo P. E. Esteban in nostris Analectis, Vol. V, pp. 56-7 et 90 descriptis. Ex quibus Regestis, in citatis Analectis. Vol. V, pp. 313, 346, 368, 395, 417, et 442, atque Vol. V, pp. 11, 31 et 63, a praefato Rev.mo P. E. Esteban quamplurimae eiusdem Generalis Epistolae ad prov. Romanae O. N. historiam spectantes editae fuerunt.

(Cfr. omnes nostrates historicos et praesertim Lanteri, Eremi Sacri Aug., Part. I, p. 283, a qua haec accepimus).

de Venetiis Fr. Camillus, S. Theol. Mag. an. 1592 erat Magister Regens gymnasii Veneti, et uti discretus suae provinciae interfuit Capitulo Generali Romae hoc anno celebrato, in quo electus fuit Mag. Regens gymnasii Patavini. Anno autem 1598 ut Definitor Congregationis Montis Orthoni alteri Capitulo Romano astitit, in quo iterum confirmatus fuit in munere Mag. Regentis Studii Veneti. Ille obiisse videtur saec. XVII ineunte. Scripsit: Trattato dell'interdetto di Venezia dell'an. 1606. Extat in cod. 586 Bibl. Monasterii S. Michaelis Venetiarum, ms. saec. XVII in 4.

(Cfr. Mittarelli, Biblioth. Codd. Mss. Monasterii S. Michaelis col. 218 et 530).

Venetus Fr. Paulus, sacrae Theologiae Doctor clarissimus, omniumque liberalium artium in orbe monarcha, dicitur, nomine proprio, a Valentinelli, Cat. Mass. Biblioth. S. Marci Venetiarum, Venetiis 1870, T. IV, p. 32-33, Paulus Nicoletti, et Utini Foroiulii, saec. XIV ad finem vertente natus fuit. Conventus Venetiarum, ad S. Stephani, proles illustris, ac ideo Venetus dictus. Venetiis primum ac inde in Anglia in universitate Oxoniensi sacris litteris operam dedit. Bartholomaeus et is Venetus Generalis die 31 Augusti an. 1390 eum inter studentes studii Oxoniensis collocavit, et die 3 decembris an. 1393, M. Thomam Winterton liberum declarat a solutione 72 ducatorum pro tribus collectis Ordinis de tribus annis post Generale Capitulum Herbipolense, quorum 3 M. Ioanni de Fabriano, et 69 Fratribus Paulo Francisco lectori, et Paulo, eius germano, de Venetiis reddiderat, cum in Anglia morarentur. Post scholastica in Anglia rudimenta in Italiam reversus, sic brevi tempore doctrina, concionandi gloria, et moribus excelluit, ut eum Gregorius XII die I maii 1409 totius Ordinis Rectorem, Vicariumque Generalem instituerit. Audiamus fratrem quemdam Augustinianum Pauli discipulum, qui in eius exequiis elegantem orationem funebrem habuit, quae in ms. codice pergameno, in quo varii tractatus et sermones continentur, Romae in Bibliotheca Angelica asservatur: "Medio vero vitae cursu, ait hic auctor, a Sanctissimo Pontifice Gregorio XII, universi Ordinis sui regimen, ac Vicariatus, deficiente Generali gubernatore ad eum invitum delatus est". Ac ideo nonnisi novem menses illud munus retinuit. Extat in eodem codice oratio 29 in qua Paulus Venetus Vicariatum Generalem a Gregorio oblatum acceptat. Et infra: "Quantum vero sacrae theologiae sapientia floruerit, testis est Florentia, Parisium, Senae, Parma, Bononia, et haec nostra Patavia, quae semper laudatarum artium gymnasia florentissima habuit. Saepe numero tum florentis hujus provinciae, quae ipso patre maximopere florebat et proximis bis diebus regimen assumere a ceteris patribus coactus est".

A Priore Generali die 15 maii an. 1420 in Provincialem a patribus in conventu Ferrariae electus confirmatur; die autem 19 octobris eiusdem anni in Conventu Senensi locatur cum uno socio, adiecta facultate legendi publice in illa universitate. "Ipse inibi iam fuerat an. 1414, quando, nempe, non dubitavit, ut scripsit Coriolanus, pro fide Christi ad poenam ignis cum immanissimo, et potentissimo, et cum aliis invictissimo haeretico Francisco Porcario Senensi aggredi certamen; quem, Deo propitio in conventu omnium, tamquam alter Angustinus malleus haereticorum, disputans publice superavit, ac etiam intensissimo fecit igne cremari, sicque totam Tusciam a peste et contagione hujus haeresiarchae liberavit". Sed non solum haereticum Franciscum, nomine et re Porcarium, verum etiam et Fraticellos et Hussitas suis scriptis et doctrinis profligavit. Qua de re ob eius singularia merita, rursus die 3 septembris an. 1421 in Provincialem Marchiae Tarvisinae acclamatus, in eo munere a P. Augustino Romano Generali stabilitur. Die 26 maii an. 1422 iterum in Regentem studii Senensis, pro an. 1423 designatur, ac die 14 martii 1423 illi conceditur ab eodem Priore Generali emere mille ducatos super imprestantiis Venetorum, quos posset in morte, aut in vita donare conventui Patavino, "qui ob ipsius Magistri, jam Generalis, longam in ipso praesentiam magna gravamina passus est; non obstante quod erat filius Conventus Venetarum". Die 23 martii an. 1424 in Conventu Bononiensi incola deputatur, facta sibi potestate quamcumque in illa schola lecturam acceptandi et prosequendi; sed die 4 novembris eiusdem anni, Bononiensis incolatus et adiecta facultas, in Perusinum cum eadem facultate commutatur. Die 25 aprilis an. 1426 in eadem domo degebat, eique, die 22 maii, conceditur posse lecterare Sanctucium de Monte Regali et Iacobum Philippum de Perusio. Obtinuit die 1 augusti eiusdem anni facultatem Romam petendi. Anno insequenti die 3 februarii Perusini Prioris munus Paulo committitur, et die 21 maii visitatio Perusini coenobii et Tudertini, adiuncto ad hoc munus novo Vallispoletano Provinciali. Nulla ulterior in Regestis fit de Paulo mentio. Ferunt communiter auctores Paulum obiisse Patavii, et adiectum epitaphium id suadet. Extat apud Angelum Portenarium lib. IX Felicitatis Patavinae, cap. 26, p. 450 ita expressum "Hic iacet sacrae Theologiae Doctor eximius, et Philosophorum Monarcha Magister Paulus de Venetiis Ordinis Eremitarum S. Augustini, qui obiit anno Domini MCCCCXXVIII, quintadecima die mensis Iunii, cuius anima requiescat in pace". Non an. 1428 obiit Paulus, sed an. 1429, ut videbimus, dum Patavii docebat. Noster Herrera, T. II, pp. 277-80, a quo fere omnia hac excepimus, affirmat Paulum obiisse Venetiis: quod si eius ossa sub tumulo Patavino latent, asserere oportet e conventu Veneto fuisse translata, sed id neque dare patet neque est admittendum. Sicut Patavii etiam Perusii in peristylio monasterii S. Augustini eius simulacrum fuit appositum opere lateritio cum sequenti elogio, licet incondito: Hic Venetus Doctor Paulus celeberrimus olim / Qui valuit multum viribus ingenio / Plurima qui logicae volumina docte... / Edidit et rudibus prodidit eius iter. / Cerbeream rabiem Porcarii abstulit ipse... / Sed postquam sumpsit sibi commentaria chartis... / Candida dehinc totum vulgata est fama per orbem / Doctorum splendor, gloria, fama decor".

De eo loquuntur omnes nostrates praesertim Coriolanus; Torelli, T. VI, p. 595; Gandolfo, p. 286; Gratimus, p. 148; Curtius, p. 125; Ossinger, p. 920, et Lanteri, T, I, p. 341; et inter extraneos Degli Agostini, De Script. Ven. p. 47; Papadopoli Hist. Gynn. Patav. T. II, p. 2, 164; Facciolati in Fasti Gymn. Patav. part. II, p. 1-13; Oudin, de Script. Eccl., Vol. VIII, p. 2332; Possevinus in App. Sacro, T. II, p. 290; Tiraboschi, T. VI, part. 2 (ed. Venet. 1823) p. 442 et alii quamplurimi. Opera ab eodem composita sunt:

1. Logica parva, seu Summulae (s. n. biblioth. Strasburg) Cfr. Copinger n. 4650, et Impressa Venetiis per me Gabrielem Grassis de Papia. (Insig. Typ. o. a. 4 g. ch. c. f., 2 col., 49 l., ff. 49, Hain n. 12498; item impressa Venetiis 1499 in 4. Goth., 2 col, 37 II., ff. 77, Copinger n. 5651; item Venetiis 1517, 1524 apud Scotum, 1535 apud lunctam 1536, 1544, 1585 et hic et alibi pluries ac ms. in Bibl. S. Marci Venetiarum. Classis X, cod. 209 chart. an. 1416; in cod. 1251 (II, III, 33) Bibl. Nation. Taurinem; Paduae in Bibl. S. Iustinae sub n. 1086, 1294 et 1326; Florentiae in Bibl. Nationali Cl. V, n. 44 et Cl. V, n. 8; olim in nostra Ratisponen. scripta per Fr. Valentinum Schanalzmitter Argentiensem Ord. Erem. S. Aug. in 4; Parisiis Bibl. Mazarin n. 412, et Colneh. sub. n. 1065.

2. Logica Magna, Venetiis 1481, Vol. I, 4. (Bocca, Cat. XXV, n. 3902; S. l. typ. n. et a. (Vicentiae, Henricus Zeni de S. Urso c. 1485), in 4, char. semi-goth., ff. 56, 2 col., 48 II. Est in Bibl. Neap. Nat. sub sig. V. C. 77; item S. l. typ. n. et an. (Venetiis? c. an. 1485, in fol., 72 ff., binis col., 41 II. Est item ibidem sub sig. V. B, 21 (cfr. Reichling, n. 659, 660 in appendice ad Hainii Copingeri, Monachii, 1905, et Hain in Repert. Bibliogr. 2229. Item: Mediolani, Christophorus Valterfer, 1476, fol. Goth., s. pp. n. 2 coll., 55, 56 II, ff. 167, tit. Summule naturalium magistri Pauli Veneti ordinis heremitarum Sancti Augustini Physicorum liber. In Brit. Museum n. 526. I. 1, et n. 3834; e Hain 12516, et Copinger n. 4654, 12497, s. l. a et typ. in 4, ch. c. f., 2 col., 35 II. 77 ff., (Venetiis Philippus de Petro); item Venetiis per I. Emericum de Spira, 1495; ibidem 1498, in fol. per Otinum de Luna cum Menghi Faventini viri clarissimi commentariis cum gestionibus. (Hain 12504); item ibidem 1499, et ibidem per Petrum de Quaunghis Bergomensem, 1500 in Bibl. Panormitana, II, B. 41; et ibidem an. 1565 in 8, Mss. Florentiae in Laurentiana Cod. Ashburnaham 95, saec. XV; Taurini in Bibl. Nation. cod. 798 (E. VI, II, 11) membr. XV, et in cod. 1042 (G. IV, 12) chart. saec. XV; Perusiae in Bibl. Civica n. 280 (H. 65) saec. XV in fol., in Bibl. Regia Parisiensi, Codd. 6433 et 6658.

3. Summa totius phi1osophiae naturalis, vel Summa philosophiae aut Philosophia naturalis et etiam Summa atque Summulae vario nomine idem opus appellatum, sex partibus distributum, ex proprio auctoris originali pubblici iuris fecerunt, Mediolani an. 1476 Io. de Colonia de Venetiis et Christophorus Valdarfer Ratisbonensis; et eodem anno Venetiis impensis Ioan. de Colonia Sociique eius Ioannis Manthen (Matthaeus) Gherretzem, in fol., ff. rubr. 216 et 8 cont. Indicem. Estat Romae in Bibl. Nat. Incunab. (70. 7. D. 10) N. 1114. Constat, ut diximus, sex partibus sive libris, videlicet:

a) In octo physicorum libros; b)de coelo et mundo; e) De generatione et corruptione; d) Metheororum seu metheorologicorum; e) de anima; f) Methaphysicae. Tabula capitulorum omnium librorum et Index alphabeticus. Idem opus: Venetiis per Bonetum de Locatellis 1503, et ibidem, 1477, 1502, 1525. Ms. reperitur Venetiis ad S. Marcum Cod. 21, classis XII, chart. an. 1451, cum hac mendosa inscriptione f. 1: "Quisquis Aristotelis divina volumina tandem / Vult bene vel fragili credere memoriae (?) / Saepius ista legat, brevibus quae Paulus in unum / Congessit miris sedulus ordinibus. / Nam quid quisque velit primum sibi terminus ipse / Declarans, cunctos edocet arte modos / Subditur his postquam semper semperque quaterna / Conclusio; certa quam ratione probet. / Fortia praeterea totidem argumenta sequuntur, / Quae solvit signis omnia disparibus. / Hic igitur primo physicas complectitur artes / Ut quid sit proprio mobile principio, / Post ubi res moveatur, habet quaecunque secundas / Attribuens causas unicuique suas.

(Cfr. Valentinelli, Bibl. Mss. S. Marci Venetiarum, T. V, p. 22). Codex alter est in eadem Bibl. in cod. 22 eiusdem XII classis, et tertius sub n. 23, sub cuius fine primae partis legitur: "edita anno Domini 1408, ipso Provinciali". Quando ergo Paulus nominatus fuit Rector Ordinis, iam fuerat Provincialis. Quartus Codex est in eadem Bibl. sub n. 24, semper eiusdem classis XII, nitore conspicuus, in quo non infrequentes sunt postillae marginales graecae Cardinalis Bessarionis, qui loca Aristotelis graecorumque interpretum passim adscripsit et Paulum Venetum nonnumquam refutavit. Reperitur etiam ms. Romae in Bibl. Angelica, Cod. 503 (D. 8. 7) chart. in 4, saec. XV, ff. 148, binis colum. et cod. 591 (F. 6, 3) chart. in 4, saec. XV, ff. 180, binis columnis, sctipt. manus Fr. Petri elec, et in Bibl. Laurentiana cod. inter Ashburnahamianos, 121 et in cod. XVIII Plut. LXXXII; in cod. 548 (D. V. 35) Bibl. Nat. Taurinensis; in cod. 45 (A. 45) Bibl. Civicae Perusinae; ms. asservatur etiam in Ambrosiana, in Cremonensi, in Patavina, et aliis in Bibliothecis.

4. Super universalia Porphyrii et in Artem Veterem Aristotelis expositio. Impressa Venetiis per Bonetum Locatellum Bergomensem sumptibus nobilis viri d. Octavii Scoti civis Modoetiensis, an. 1494, in fol. cc. 148. Extat Romae in Bibl. Nation. (Incunab. 70, 7, c. 12) n. 1117, et Parisiis an. 1514 in fol. In Regia Bibl. Parisiensi, cod. 6433 asservatur: Quaestio de Universalibus.

5. Libri II super libros de generatione et corruptione una cum tractatu de compositione mundi cum figuris. Venetiis per Bonettum Locatellum et expensis Octaviani Scot. 1498, in fol. (Hain 12518). in Regia Bibliotheca Parisiensi, codd. 6530 et 6531 asservatur in libros de generatione et corruptione.

6. De compositione Mundi qui astro nomine ianua nuncupari potest curis Iacobi Baptistae Aloysii de Ravenna, lectoris in conventu Venetiarum, XII Kel. innii 1498; item novissime recognita et sine aliquo errore in lucem emissa. Parisiis, Poncet le Preux, 1513, in fol. Ms. asservatur in Bibliotheca Civica Perusina in cod. 45 (A. 55) iam memorato inter ff. 209, 229, Patavii in Bibl. S. Ioan. in Viridiario, et Venetiis in Bibl. ad S. Marcum, cod. 67 classis X, cuius titulus: Pauli Veneti tractatus de compositione mundi liber aureus inter ff. 1-25; inter ff. 27-108 vero eiusdem codicis habentur eiusdem Pauli Veneti:

7. Quaestiones XX de Messia adversus Iudaeos. Incipiunt: "Quaeritur primo... utrum scripturis et auctoribus veteris testamenti...".

8. Pauli Veneti artium sacraeque paginae Doctoris melliflui ordinis herem. D. Augustini scriptum super librum de anima, peripatheticorum principis Arislotelis. Ex proprio originali diligenter emendatum (sic) feliciter ad laudem Dei... Venetiis, impressum per magistrum Philippum Venetum, an. 1481, die XVII aprilis fol. binis collumnis, II, 51, charact. goth.; item Papiae, 1483, in fol., item cum textu incluso ac diligenter emendatum per Mag. Hieron. Surianum de Arimino, Venetiis, 1504, in fol. item ibidem an. 1524. Ms. asservatur in Universitatis Papiensis (Fondo Aldini) cod. 333, membr. saec. XV, ff. 200, scripto, per fratrem Gregorium de provincia Saxoniae eiusdem Ordinis (Div. August.) sub an. 1451. Differt hoc opus sive latissima expositio in tres libros de anima Aristotelis toto coelo ab eo, quod ab eodem auetore compilatum fuit in libro V suae Summae philosophiae naturalis, et ms. continetur in cod. 78 classis x (L. VI. CXXIII) eiusdem Biblioth. S. Marci Venetiarum (Cfr. Valentinelli, op. cit., T. VI, p. 56). "Codicem hunc, scribit Valentinelli, ff. 226 eleganter duplici columna excriptum commendant litterae Pictae trium librorum et tales ita ut prima referat monachum heremitanum, in campo caeruleo, consociatis homine, unda, equo, serpente, arbore ornamento amo pictis, in margine folii primi digredientibus; accedunt insignia gentis Della Torre. Littera initialis alterius libri Pauli Veneti, ut credo, monachos stantes eloquio instituit; extremo idem in suggesto stans alloquitur discipulos in subselliis circumcirca sedentes. Sub fine textus: Matthaeus de Ripalta, placentinus studuit Paduae. Inde notam summi historici habendam lego: "Opus hoc in ceteros Aristotelis commentariorum codices memoria dignum coeptum fuit atque completum anno Domini 1429, sumptibus mei fratris Matthaei de Ripalta, placentini; quo scilicet tempore in partibus Italiae claruit tunc philosophorum princeps Paulus Venetus, nostri Ordinis Eremitarum non immerito excellentissima gloria, quem dum in felici studio paduano, opus istud ab eodem clarissimo ordine, intellectu potius divino quam humano, compilatum edoceret, expleto capitulo quod de gustabili nuncupatur, mors impia subripuit. Idem Matthaeus sua manu exaravit fol. 225-226 tabulam argumentorum. In Bibliotheca Ferrariensi asservatur cod. ms. chart. eiusdem Pauli Veneti, qui inscribitur: Commentaria in Aristotelem de salute animae. Hoc opus idem est ac illud hic superius recensitum? Adserere non audeo. Idem opus reperitur ms. etiam in Bibl. Regia Parisiensi Codd. 6530 et 6547, atque in Bibl. Angelica Romae in cod. 1095 (5. 2 - 2) chart. ff. 225 "scriptum per me Simonem Roc. Crich. Anno d.ni MCCCCXXXV, 23 die mensis novembris. Articulus de gustabili descriptus an 1429 sumptibus praedicti Matthaei de Ripalta, iuxta Tomasinium p. 35, separatim extabat etiam in Bibl. S. Ioannis in Viridiario.

9. Commentarius seu Interpretatio in libros posteriorum Aristotelis. Inc.: "Omnis doctrina et omnis disciplina fit...", ex proprio originali per reverendum fratrem Franciscum de Bezonibus de Crema, logicae baccalaureum, et fratrem Mariotum de Pistorio Ordinis minorum magna cum diligentia emendata. Venetiis, impressum est hoc opus per magistrum Theodorum (sic) de Reinsburch et Reinaldum de Novimagio Socios, a. 1477 iunii, in fol. in Bibl. Nat. Romae (Incun. 70. 6. c. 28) N. 1110. Item Venetiis, 1481, per Jo. Herbert Alemannum item ibidem an. 1486 per Guillelmum de Monte Ferrato Tridinensem die 11 mensis augusti; item Venetiis 1491, per Bonetum Locatellum et an. 1494 per Simonem Papiensem dictum Bevilacqua, VI id. aprilis, in fol.; item Venetiis 1495, 1499, 1500, 1512, apud Giunta, 1518, 1521 pariter apud L. A. de Giunta in fol. et alibi pluries. Asservatur Venetiis in Bibl. S. Marci in cod. 49 classis x (Z. LCCLXII, an. 1437, chart. in fol., scriptum per me fratrem Ioannem de Benignis eiusdem voti et ordinis et ibidem in cod. 50 classis x, scriptum per me fratrem Paulum de Barianis de Placentia, Ordinis Minorum an. 1460, necnon in cod. 51 eiudem classis x; in Bibl. Univ. Papiensi (Fondo Oldini) in cod. 316; in Bibl. Nat. Taurinensi, Cod. 935 (D. 11. 32) saec. XV, cc. 120, Cod. 848 (F. II, 17) chart. saec. XV (an. 1468) cc. 98, sub hoc tit.: Lectiones super Analyticorum Posteriorum Aristotelis..., et cod. 1116 (G. VI. 4) chart. saec. XV, ec. 126 sub titulo: Quaestiones in librum primum Posteriorum Aristotelis. Extabat m. etiam in nostra Monacensi per manus fratris Ubaldi de Perusio, an. 1454 mense octobris Neapoli, in quondam nostra Bibl. Ratisb. script. per fr. Ioannem Fritug an. 1362, in quondam nostra Bibl. Patavina; Parisiis in Bibl. Regia Cod. 6433; Venetiis in Bibl. Monasterii S. Miehaelis, Cod. 36, chart. in fol. sub tit.: Lectura super I et II Posteriorum Aristotelis; et aliis in Bibliothecis.

10. Expositio super octo libros Physicorum Aristotelis. Venetiis, 1476, in fol. Exemplar huius editionis cum miniata pictura et librifronte aurato venditum fuit a Bibliopola Sylvio Bocca, Cat. XVI, in 2229. Eadem expositio saper octo libros Physicorum nec non comentum Averrois cum dubiis eiusdem perfecta anno MCCCCIX, impressa fuit Venetiis per Gregorium de Gregoriis, an. 1490, vol. in fol. cc. 393. Asservatur Romae in Bibl. Nation. (Incun. 70. 6. E. 8) n. 1115, et ms. in Bibl. Regia Parisiensi, cod. 4846, et 6530; in Perusina n. 1090 (iam N. 42) "scripta atque completa per me fratrem Baptistam de Roma Angeli (sic) Ioannis Casalis filium, eiusdem ordinis (D. August.) ad instantiam fratris Iacobi de Parentia sacri Ordinis minorum die 14 ianuarii 1449 in conventu S. Lucae de Parma ordinis S. Augustini", chart. in fol. Volumen operis alterum, continens expositionem valde promissam in libros V-VIII cum initiis textus Aristotelici, continetur a cod. 46 classis x (L. VI. CXXIV) Bibl. S. Marci Venetiarum. Textus voluminis primi in eadem biblioth. desideratur. Totius huius operis editio comparata per Fr. Iacobum Baptistam de Aloysiis, Venetiis Typ. Gregoriis, an. 1499 in fol. latuit bibliographum Valentinelli (Cfr. eis Cat. mss. Bibl. S. Marci Venetiarum (Venetiis, 1872 T. v. p. 36), ast si in ea deest completum opus mm., in cod. 45 classis x (Z. L. CCIV) B. chart. ff, 72, e contra habetur eiusdem Pauli Veneti:

11. Epitome librorum physicae auscultationis, seu super libros Physicorum Aristotelis, et in eosdem quaestiones, quam puto esse partem primam summae naturalium eiusdem cum iisdem verbis incipiat: "Plurimorum astrictus precibus".

12. Sophismata aurea magistri Pauli Veneti. (In fine): Impressum Venetiis per Bonitum Locatellum Bergomensem: iussu et expensis Nobilis Viri Octaviani Scoti civis Modoetiensis. Anno D.ni MCCCCLXXXXII). XII Kal. novembris (1493), in fol. cum perpulchris initialibus litteris (Hain * 12508) ff. 54. Opus correctum ac editum fuit (ut in ultimo fol.) per magistrum Secundum venetum Contarenum professorem theologiae et cursorem fratrem Baptistam de Modoet. eiusdem ordinis (D. Ang.) et voti. Opus iam editum fuerat Papiae, an. 1482, ac postea Parisiis, an. 1514 per Ioannem Barbier impensis Francisci Regnault. Ms. reperitur in Bibl. S. Marci Venetiarum in cod. 209, chart. (Z. 4. DXXVII inter ff. 24-71, cuius titulus: De sophismatibus. Sub fine. Ista sophismata cum logica praecedenti scripsit quidam frater Andreas de Anglada ordinis sancti Augustini conventus Arthezis et provinciae Tolosanae filius, unius notabilissimae civitatis quae vocatur Usani, anno Domini 1416, primo anno studii in conventu paduano ordinis Heremitarum S. Augustini (Cfr. Valentinelli, o. c. T. IV, p. 154).

13. (In fine) Pauli Veneti prope divinam opus quod quadratura (seu dubia) inscriptum et summo studio maximaque diligentia correctum ac castigatum a prestabili artium et medicinae doctore Magistro Manfredo de Medicis mediolanensi logico, perspicacissimo ac subtilissimo sofista in felici Ticinensi academia.... Impressum Papiae anno 1483, die 7 martii per Damianum de Confaloneriis de Binasco. In fol. chart. goth., ff. 168, 2 coll. 48 II. In Bibl. Panormitana IV. E. 12 (Prot. n. 7067, Reichling n. 662). Item, Venetiis per Bonettum, Locatellum, 1493, in fol,; item Venetiis circa an 1500 in fol.; et Parisiis per Io. Barbier, 1513 in fol. Hoc opus inscribitur etiam quadratura circuli.

14. Magistri Pauli de Venetiis quatuor dubiorum determinationes. Cod. 210 Cl. x (Z. L. CCCVII) B. Bibl. S. Marci Venetiarum, chart. an. 1428, in fol., ff. 1-119. Inc.: "Quoniam otium mors hominis una viventis nec non ad multorum...". Sub fine: Expletum per me Nicolaum Pauli, anno D.ni 1428, die 12 mensis septembris cum magna festinantia". Dubium primum est quadraginta questionibus distributum, alterum triginta novem; tertium quadraginta et quartum totidem. Libri duo de dubiis circa philosophiam habentur etiam in Bibl. Regia Parisiensi in cod. 6433.

15. M. Pauli Veneti super metaphysicam Aristotelis libri XII. Cod. 324 (Fondo Maldini) Universitatis Papiensis, membr. in fol., saec. XV, ff. 470, binis columnis, et prima littera continet figuram Magistri in cathedra sedentis inter praelatos et religiosos. Inc.: "Mecum saepissime repetens". Expl.: "scriptus vero per fratrem Petrum de Brugis studentem Padue, licet immeritum, eo tempore cuius scripturae cura et solicitudo Rev. Magistro Iohanni de Mediolano commissa extitit. Qui suae ut ad scripturae adduceret complementum magnos labores et fastidia sustinuit. Anno D.ni 1434 die 18 novembris. Fr. P. Brugensis". Ms. extabat etiam in conventu Eremitarum Paduae.

16. M. Pauli Veneti Ord. S. Aug. Commentaria in Periermenias Aristotelis. Mas. chart. saec. XV. in fol., cum auctoris effigie in prima littera miniata. Ms. vendibilis extabat apud bibliopolam Bocca an. 1896. (Cfr. eius Catal. CXXXVIII, n. 570).

17. Universalia predicamenta, sexque principia. Venetiis per Bonettum Locatellum, 1494, Vol. I, in fol. chart. Goth. In cod. Bibl. Regiae Parisiensis habetur eiusdem Pauli Veneti Quaestio de universalibus, et in cod. 838 (357) declarata. A Biadego, Catal. Mss. Bibl. Comm. Veronensis, Veronae, 1892, p. 401, ita describitur: "chart. saec. XV (164) cod. 134, c. 33x22, binis column. conscriptus cum initialibus coloratis, bene compactus. In 4 pag. adest sequens scriptum: "Scriptum Pauli Veneti in praedicabilibus et predicamentis ad usum fr. Ludovici a Turry Ordinis min. observ. et pertinet loco Sancti Bernardi Verani". Adsunt sub hac inscriptione insignia Leonem minio circundatum repraesentantia in cacumine capitis ferentem stellam et in inferiore pede gladium. In fine: "Expliciunt praedicamenta Aristotelis exposita et declarata per Magistrum Paulum de Venetiis sacre theologie et aliarum artium doctorem excellentissimum ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini. Sctipta et completa per me fratrem Thomam de Tholentino eiusdem Ordinis beatissimi Augustini in conventu patavino, dum ibi studerem nec non moras traherem sub egregio magistro Augustino Novello de Padua doctore celeberrimo regente sub anno D.ni 1465, III idus maii...." (Cfr. et Tiraboschi, St. Lett. Ital., T. VI, part. I, pp. 330, 332 (ed. 2 Modeo -1790).

18. Summa magistri Pauli Veneti de poenitentia. Inc.: "Quoniam circa confessionem animarum pericula sunt...". Extat Venetiis in Bibl. S. Marci cod. 47 membr., saec. XV (L. III, LIV) Man. (Cfr. Valentinelli cat. c. T. II, p. 99). Haec Summa cum Viridario Consolationis erat etiam Patavii in Bibl. S. Ioan. in Viridario iuxta Tomassinum, op. cit. pp. 31 et 35.

19. Magistri Pauli (Veneti), de animantibus: sententia de motibus animalium seu eius expositio in librum Aristotelis de animalium motione. Inc.: "Sicut dicit philosophus in tertium physicorum...". Item in praefata Bibl. ad S. Marcum cod. 217, membr., saec. XV, a. 205, I, 123 (L, VI, CCXLVIII) Man. inter ff. 187, 195.

20. Explicationes in librum primum Sententiarum Ioannis de Ripa in compendium ab eodem Paulo Veneto redactae. ms.

21. Super consequentiis Strodiis, lib. I.

22. Super Mag. Sententiarum lib. IV.

23. De notitia Dei lib. I.

24. De Incarnatione Dei tractatus.

25. De excellentia Verbi Dei lib. I.

26. De Conceptione Virginis, tractatus.

27. De condendo christiano testamento.

28. Sermones quadragesimales. Inc.: "feria 4 Cinerum. Cum jeiunatis etc. VoIunt philosophi naturales quod non introducatur". Expl.: "Explicit recollectio sermonum XI per reverendum egregium doctorem famosumque magistrum de Venetiis, ordinis heremitarum S. Augustini. Scripta per me fratrem Nicolaum de Aquapendente cursore in conventu Senarum. Sequitur alius manuscr. sermo: "In die Iovis sancto, qui inc.: Solet humanum genus, praestantissimi patres, civesque ornatissimi". Cod. 510 (D. 8 14) Bibl. Angelicae Romae, chart. in fol., saec. XV, ff. 176, in prima littera initiali effigies auctoris satis bene picta est.

29. Sermones de tempore.

30. Sermones de Sanctis.

31. Expositio Dantis Aligherii Poetae Florentini.

32. De ortu et progressu Ordinis nostri.

Verum hi duo ultimi tractatus, itemque tractatus de notitia Dei, et de condendo christiano testamento, quos Possevinus in apparatu sacro T. II, p. 290; Torelli, Sec. Agost. T. VI, p. 593; Curtius, Gandulphus aliique nostrates Paulo Veneto Augustiniano tribuunt, a P. Ioanne Degli Agostini e contra in opere cit. vindicantur fratri Paulo Albertini ordinis Servorum B. Mariae Virginis.

33. Eiusdem Pauli Veneti orationes divinae ad Pontificem Gregorium XII, ad Regem Ungariae, ad Regem Poloniae, ad Ducem Austriae, ad D.num Nicolaum Contarenum, ad fratres diversos, in laudem in cod. 1139 (5. 4 8) Bibl. Angelicae, membr. in 4 ff. 139, misc. in quo fol. 11, 13 est oratio funebris habita in eius obitu.

Venetus Fr. Paulus, S. Theol. Mag., communiter neotericus dictus, ut a celeberrimo eiusdem nominis Augustiniano doctore cognomine Nicoletti secernatur, floruit saec. XVII ineunte. Exorta anno 1606 inter Sedem Apostolicam et Rempublicam tam gravi dissensione, ut Veneti non tantum excommunicationi, verum etiam interdicto subiecti fuerint, cum plurimis ex nostratibus Venetiis discessit, atque ad Pisanum coenobium se contulit. Anno 1614 erat Studiorum moderarator inibi eoque munere annis quamplurimis functus est. An. 1625 erat in Urbe Studiorum Regens. Nescimus quando ex hac vita migraverit. Cum esset Pisis, contra concives suos pro tuenda Pontificis auctoritate calamum strinxit, evulgavitque librum de Pontificia potestate, cui titulus: Dialogia tra i Signori della Republica e Senato di Venetia per Fra Paolo Veneto dell'Ord. di S. Agostino, Bologna 1606, in 4.

(Cfr. Lanteri, Post. Saec. Sex R. A, Vol. II, p. 440; Analecta Aug., Vol. X, pp. 315, 323, 434, et catalogus, 47, n. 95 bibiopolae Romani Aureli).

de Venetiis Fr. Guillelmus, (ADDITAMENTA, pag. 75) an. 1616 studens in nostro S. Stephani Venetiarum coenobio, edidit: Coelum armonicum seu concentus 1, 2, et 3 vocibus, Venetiis, Amandinus, 1616. (Cfr. Astengo, Musici cit. p. 26).

de Venetiis Fr. Philippus, inter celebres Ordinis Augustiniani theologos a Iosepho Pamphilo f. 85, et Possevino, T. II, Apparatus p. 280 sub. an. 1460 et aliis auctoribus recensetur. In Regestis Ordinis an. 1421 die 4 decembris Prior Generalis Philippo assignat lecturam Sententiarum in Episcopatu Patavino post P. Ioannem Rochum de Papia. Die 19 aprilis an. 1423 in Capitulo provinciae Marchiae Tarvisinae secundus locus ei datur; die 22 erat in Universitate Patavina de proximo magistrandus, et die 12 iulii conventus Venetiarum Regens instituitur. Die 27 iunii 1426 designatur Vicarius Generalis provinciae Tarvisinae quousque M. Nicolaus de Teramo a provincialatu absolveretur. Anno 1427 comitiis in conventu Vicentino in festo Pentecostes celebratis Provincialis eligitur. In eo munere durabat die 22 ianuarii an. 1428, et die 27 decembris an. 1434 illi conceditur dilatio synodi usque ad annum 1437; sed post hunc annum nulla illius, aut alterius Philippi Veneti mentio in Regestis. Nihilominus Pamphilus et alii eum an. 1460 asserunt decessisse, et in Ecclesia S. Stephani, quidam addunt, iacere cum hoc elogio: "D. O. M. / Philippo Veneto Ordin. Erem. S. Augustini / Magno theologo ac celeberrimo concionatori / Fr. M. P.". Ita ex Herrera, T. II, p. 181. Lucubravit librum cui tit.:

1. Estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Insuper ex eius calamo prodierunt:

2. Libri duo Orationum lingua latino et italica.

(Cfr. Gratianus, p. 157; Elssius, p. 589, Torelli, T. VII, p. 98; Ossinger, p. 925 et Lanteri, Post. Saec. Sex R. A., Vol. II, p.188).

de Venetiis Fr. Guillelmus, (ADDITAMENTA, pag. 75) an. 1616 studens in nostro S. Stephani Venetiarum coenobio, edidit: Coelum armonicum seu concentus 1, 2, et 3 vocibus, Venetiis, Amandinus, 1616.

(Cfr. Astengo, Musici cit. p. 26).

Venia Fr. Masellus, Beneventanus, quem nonnulli scriptores Maffeum Vancum et Vancium vocant, alumnus Provinciae Terrae Laboris, vixit saec. XV. De diligentissimo hoc Augustiniano nullam faciunt mentionem scriptores Ordinis, licet magnam vitae suae partem edendis alienis operibus insumpserit, qui literarius labor abunde prodit, quod legendis, evolvendisque et praelo parandis libris impense occupatus et addictus fuerit, propterea eum catalogo scriptorum nostrorum iure merito inserendum esse censeo. Ipsius cura et labore in lucem edita fuere:

1. Opuscula quaedam Divi Ambrosii Priori Generali Ambrosio Corano dicata, ut patet ex Epistola dedicatoria, in qua causas enumerat, quae ipsum impulerunt ad hanc editionem. Mediolani, 1477, et iterum an. 1490, atque Basileae 1492, ne uno quidem verbo immutato.

2. Ephemeris belli Troiani Dictys Cretensis. Mediolani, 1477.

Masellus noster primus fuit, qui hoc opus evulgavit ac dicavit D. Bartholomaeo Calco, Ducis Mediolanen. secretario, cui conqueritur, cur inter tot scriptores qui cum de Trojanorum clade scripserunt, post Dictyn Cretensen, viri hujus non minus diserti, quam prudentissimi, et ad Trojanorum rerum cognitionem necessarii nullam fecerit mentionem, proinde, ait, se commiseratione motum, quod tanti viri fama oblivione posterorum iam prope concidisset, iaceatque in pulvere tam nobilis labor conatum omnem adhibuisse, ut lucem tandem conspiceret.

3. Typis denique prodire fecit libros V de bello Hispanico, quos Iacobus Bracellus a Secretis Reipublicae Genuensis, elegantissime elaboravit, deduxitque ad an. 1444. Praemisit Masellus operi Epistolam nuncupatoriam ad Philippum Mariam Sfortia Francisci I Ducis Mediolanensis filium. Verum loco hujus in editione Parisiensi de an. 1520, praefixa fuit Epistola Augustini Iustiniani, Episcopi Nebiensis, inscripta Renato de Sabaudia, magno Franciae Magistro.

(Ita Ossinger, p. 925-26 ex Philippo Argelati in Biblioth. Script. Mediolanen., T. I, col. 184, et ex Bibliotheca Fr. Alphonsi Ciaconii, Ord. Praed. cum adnotationibus Franc. Dionysii Camusati, Parisiis, 1731, col. 851).

Ventura Fr. Gaspar, Siracusanus, S. Theol. Mag. in idiomatibus graecis atque hebraicis praeclarissimus floruit saec. XVI, quem Siracusanus Episcopus Hieronymus Bononius secum ad Concilium Tridentinum duxit, perspectis eius praeclaris animi dotibus et profunda in theologicis disciplinis scientia. Illum Generalis Seripandus in generalium Regestis ad diem 22 augusti 1546 hoc cohonestat encomio: "Mag. Gaspar Siracusanus ad Concilium una cum Rev.mo Episcopo Syracusano venerat, neque sine eiusdem ac Religionis honore apud eum vixerat, et in Synodo Tridentina die 28 martii an. 1546 non sine gloria habuit orationem ad Patres", quae publici iuris fecit. Mortem obivit in patria die 13 octobris 1550.

(Cfr. Pamphilus, f. 123; Herrera, T. I, p. 311; Elssius, p. 232; Torelli, T. VIII, p. 299; Ossinger, p. 858; Attardi, il Monachismo in Sicilia (1741), p. 43, et Lanteri, Post. Saec. Sex R. A., T. II, p. 176).

Ventura Fr. Gratianus de Fulgineo, natus Lici in pago Fulginatensi, cum Eremitarum Ordinem amplexus fuisset, studuit Perusiae, ubi an. 1460 erat cursor, et septem post annos S. Theologiae Magister. An. 1468 Umbriae Provincialis extitit electus; fuit inde Visitator Generalis conventus Amatricis et an. 1472 scriptor Ordinis ac Generali a secretis. Magister Laurentius Empoli in suo Bullario sub an. 1488, 1389 Gratianum fuisse Procuratorem Generalem Ordinis affirmat, ad quod munus videtur electus ob mortem mag. Baptistae de Signorio. Ianuensis, cum Gratianus noster Prior esset conventus S. Augustini de Urbe. Dubium vero est illum vel electum vel confirmatum fuisse Ordinis Procuratorem in Capitulo Generali an. 1491. Mortuo, ad finem an. 1498, magistro Mariano de Genestano, fuit totius Ordinis Vicarius Generalis Apostolicus, et an. 1501 die 29 maii Firmi in Piceno Prior Generalis electus evasit. Obiit Fulginiae an. 1504, cum in Ordinis Regestis die 4 augusti eiusdem anni fiat eius iam defuncti mentio. Ms. reliquit iuxta Iacobillum. Catal. Script. Provinciae Umbriae, p. 130: Commentarium in Theologia.

(Cfr. Herrera, T. I, p. 300 et Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 296).

Venturini Fr. Franciscus, Pisanus, ex Augustinianorum familia, impiger, laboriosus, satis discretus, et in omni sacra disciplina exercitatissimus suis temporibus habitus est, quum ad Academiam Pisanam primum accesserit an. 1594. Instar omnium nobis erit testimonium Josephi Pamphili, (Cronicon, p. 132) qui in Chronica quadam suae familiae, haec de Venturinio memoriae mandavit: "Vir summo ingenio, inquit ille praeditus et in sacra theologia, aliisque optimis artibus exercitatissimus, quas Pisis publico Gymnasio profitetur, etsi usque modo (decurrebat tunc annus 1575) nihil in lucem ediderit, multa tamen parit quotidie, quae tandem omnia simul divulgabantur". Non facile tamen nunc quis dixerit ad quas manus illa pervenerint, cum ipse nunquam adduci potuerit, ut eadem in vulgus ederet. Sed si negligentius famae servivit, diligens quidem adeo officii sui fuit, et tam constans ad praestanda opera Academiae per totos usque XL annos, nullum laboris genus recusans, ut non facile hominem, cui illa plus debeat, invenias. Vita in patria functus, cum esset septuagenario major, eamque totam consumpsisset in labore, bonisque praeceptis dandis atque exequendis. Ita Fabroni in Hist. Acad. Pisanae, Vol. II, p. 110.

(Cfr. et Gratianus in sua Anastasi Aug. p. 69).

Verani Fr. Thomas, vir sane eruditissimus, natus est Taurini an. 1729 et ibidem debitum naturae persolvit an. 1803. Ordinem Augustinianum amplexatus fuit in Congregatione Lombardiae, fuitque nostratis eximii Hyacinthi della Torre, Archiep. Taurinensis condiscipulus, in memorata Congregatione quatuor vicibus secretarius, et privilegiatus lector. Quippe qui plurima pollebat eruditione, documenta non pauca suppeditavit cl. Hieronymo Tiraboschi, atque Vincentio Malacarne, uti constat ex eorum operibus, in quibus pluribus in locis ab ipsis laudatur. Praeter multas memorias historicas atque litterarias editas in Continuazione del Nuovo Giornale de' letterati d'Italia, Modena, s. a. XXVI, et seqq. reliquit etiam Autobiographiam, Quaedam poetica, atque Osservazioni storiche del P. Tommaso Verani. Scripsit etiam Catalogum Scriptorum Ordinis, sed ubi haec omnia inveniantur scire non potui.

Vercellensis Fr. Paulus, (ADDITAMENTA, pag. 80) Vicarius et Visitator Generalis conventus Parisiensis. Reformatio Statutorum Conventus Parisiensis Ord. S. Aug. Sunt in cod. 1416 Bibl. Angelicae Urbis fol. 37.

de Verona Fr. Ambrosius, S. Theol. Mag. vixit saec. XVI, fuit orator et excellens theologus. Rexit Tridentinum S. Marci conventum, et interfuit Concilio ibidem celebrato, in quo an. 1561 in festo S. P. Augustini panegyricam orationem eiusdem Doctoris ad patres habuit. An. 1564 erat Definitor Provinciae Marchiae Tarvisinae et Capitulo Gen. adstitit Mediolani hoc eodem anno habito.

(Cfr. Pamphilum, fol. 124; Elssium, p. 48, et Ossinger in Bibl. August., p. 928).

Verona Fr. Augustinus, vixit saec. XVIII, atque edidit: Celebrandosi con solenne pompa la festa del B. Simone de' Fidati, Sacerdote Agostiniano, recentemente innalzato agli onori degli Altari e dichiarato apostolo di Firenze. Epigrammata italica quatuor, vulgo Sonetti, sine loco et anno editionis.

Veronensis Fr. Gregorius, cognomine Chaldei, Augustinensis, in florentissimo Ariminensi gymnasio Lector et Studiorum magister floruit saec. XVII ineunte. Ex eius ingenio habetur: De Ravennae laudibus Oratio, Ravennae ab eodem habita Idibus Martii pro gratiarum actione in comitiis Provincialibus Augustinianorum Patrum ibidem celebratis: Anno a Virginis partu 1601: Arimini apud Ioannem Simbenium in 4, Episcopo Viglevanii et Vice-Legato Romandiolae Marsilio Landriana dicata.

(Cfr. Cinelli, Bibl. Volante, Scanzia XI (1695) p. 84).

de Verona Fr. Iacobus, floruit saec. XIV. An. 1335 pius Augustinianus in Terram Sanctam profectus est ad visitandum Domini sepulchrum, suumque Itineranium scripsit, quod edidit Röhriccht in ephemeride v. Revue de l'Orient Latin, an.. 1895, pp. 155, 302.

de Verona Fr. Ioan. Evangelista, S. Theol. Mag. parentibus honestis apud Lebetum agri Veronensis oppidum natus, in monasterio Veronensi Augustinianum Institutum amplexus est. Inde Parisios missus, ibidem doctoratus insignia suscepit posterisque nonnulla suae doctrinae monumenta reliquit. In patriam reversus, ut Pamphilus sub an. 1378 retulit, Praeses Provincialis effectus est, in suo coenobio Bibliothecam insignem condidit libris quamplurimis et raris ornatam. At in Regestis Ordinis aliquando posterior est Ioannis Evangelistae memoria. Die enim 2 novembris an. 1387, iam magister theologus, coenobii Veronensis Regens instituitur, et die 8 mensis octobris an. 1390 eius electio in Provincialem Marchiae Tarvisanae a Priore Generali confirmatur. Laudatur ab Herrera, T. I, p. 465, a quo haec accepimus; a Pamphilo, f. 63; ab Elssio, p. 375; a Torelli, T. VI, p. 180; a Gandulpho, p. 213; ab Ossinger, p. 928, a quibus omnibus dicitur ille reliquisse sequentia opera:

1. Adnotationes in aliquos Psaimos Da. vidicos.

2. Sermones ad populum.

de Verona Fr. Laurentius, insignis praedicator, vir, ut in codicibus mss. Hieronymus Romanus asserit, magnae sanctitatis, sacrae et naturalis sophiae peritissimus, plures tractatus edidit. Senex obiit circa annum 1363 dum Priorem ageret coenobii Veronensis, in cuius bibliotheca eius opera asservabantur. Manuscripta opera inveniuntur:

1. Commentaria in Thimaeum Platonis.

2. Sermones de tempore.

3. Sermones de Sanctis.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 20; Elssius, p. 426; Torelli, T. VI, p. 63; Ossinger, p. 928; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 374).

de Verona Fr. Nicolaus, vir in omni varietate scripturarum egregie doctus, et in componendis monasteriis et solers et diligens, qui in Priorem primo Bononiensis, deinde Veronensis monasterii, et postea in utroque in Vicarium Generalem assumptus non solum in observantia regularis disciplinae se studiosum exhibuit, sed etiam in conservandis possessionibus, ampliandisque magnam diligentiam adhibuit. Loca quoque conventibus et fabricis nobilitavit et multis ornamentis decoravit. Scripsit etiam inter cetera: Vitam S. Nicolai nostri Ordinis, versu heroico; de musica quoque varios dulci composuit modulamine cantus. Moritur Clodiae, dum Bononia in patriam iter faceret, die 28 novembris 1514, suae aetatis anno 46, cuius corpus Veronam asportatum, ibidem in ecclesia nostra S. Euphemiae sepultum iacet. Ita Pamphilus in Chronico Ordinis, f. 104, quocum concordat Herrera, T, II, p. 195; sed Ossinger, p. 915 eidem Nicolao tribuit paternitatem alterius libelli, qui inscribitur: de Consolatione infirmorum, quem Herrera, et forsan verius eodem loco, p. 197 assignat alteri Nicolao Veronensi, qui floruit an. 1594, quique hoc anno facultatem obtinuit a Priore Generali illum edendi. Ex Codice Diplom. Maiocchi Casacca Vol. II, pp. 136, 340, colligitur Nicolaum Veronensem seniorem Papiae vitam duxisse ann. 1461, 1464 et 1495, 1496.

de Verona Fr. Paulus, etiam Petrus Paulus dictus, an. 1464 iam erat S. Theol. Mag., quando in Eccl. Cathedrali Papiae sacram quadragesimam populo praedicabat: in quo munere ita laudabiliter et prudenter se habuit ut iure meritus sit litteras commendativas accipere pro Ordinis supremo Praesule a Conrado de Marcellinis Episcopo Terracinensi et illius Eccl. Vicario-Generali summis laudibus plenas (cfr. Maiocchi-Casacca, Codex Dipl. cit., Vol. II, p. 132). In Ordinis Regestis die 20 martii an. 1468 capituli Tarvisini Praeses secundo loco, et die 15 decembris an. 1470 primo loco constituitur. In conventu et studio Patavino tunc erat positus pro magistro seniori, atque die 6 iunii an. 1471, assumptus in Provincialem Marchiae Tarvisinae die 15 iunii 1473 in eodem munere confirmatus fuit. Adhuc vivebat an. 1487; quo anno die 7 ianuarii Fr. Sebastiano de Viadana facultas tribuitur serviendi Ecclesiae Mag. Petri Pauli de Verona. Scripsit:

1. Sermones pro festivis diebus, ms.

2. Sermones de adventu Domini, qui inc. "Felix hic dies".

3. Volumen contra Iudaeos, ms.

(Cfr. Pamphilus, f. 91; Herrera, T. II, p. 281; Gratianus, p. 149; Ossinger, p. 929; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 376, ubi falso dicitur floruisse an. 1395).

de Verona Fr. Paulus, iunior, floruit saec. XVII, atquc ms. reliquit: Conversione di S. Maria Madalena a Cristo di fra Paulo Veronese, Dramma in quattro atti. Asservatur ms. in Bibl. Comm. Veronensi, cod. 254 (759) ex libris Saibante n. 529, postea ad Ianphilippianam, chart. autograph. saec. XVII, ff. 64.

Veronensis B. Theobaldus, ex nobilissima Scaligerorum familia, quae eo tempore Veronae dominabatur, oriundus, adolescens paternae domus divitias, atque amplitudinem aspernatus, ad Augustinianos Eremitas tunc temporis intra urbem degentes deflexit, seque illis per solemnia vota perpetuo addixit. Quamvis autem totam perspicacissimi ingenii aciem in sacras litteras addiscendas, magna alacritate defixisset, multo tamen magis orationem, quam studio, in illis mirum in modum profecit, adeo ut insignis theologi, atque egregii in primis concionatoris nomine clarescere coeperit. Verbum Dei tanto zelo, tantaque scientia, atque suavissimae caritatis aspersione disseminabat, ut durissima quaeque corda veluti divina quadam vi superinfusa emolliret, ac ipsis perditissimis peccatoribus poenitentiae lacrymas excuteret, praeco flexanimis propterea dictus. Quamobrem in tantam concivium suorum existimationem venit, ut Petro Episcopo Veronensi vita functo illum omnimode sufficere conati fuerint. Verum eximius humilitatis amator Episcopalem dignitatem invicta constantia recusavit, ac Episcopatum ejus accepit quidam Bonincontrus illius Cathedralis Ecclesiae Archipresbyter; quo item mortuo anno 1298; tota fere civitas ad Theobaldum compellendum ut pastorale pedum susciperet, turmatim confluxit. Confertissimae multitudini, precibus omnibus illum obsecranti, quamvis pristini propositi tenax Theobaldus diutius resistere non valuit, ac tandem tot concivium, procerumque civitatis assiduis, sollicitisque adhortationibus morem gerens, licet animo haud penitus lubenti, tamen Episcopali oneri humeros subjecit. Infula itaque condecoratus talem se praebuit, qualem concives futurum sperarunt. Nam sicut in coenobio inter fratres fulgidissimum extitit religionis, pietatis, omniumque virtutum exemplum, sic Episcopus factus, sicut sol refulsit in Ecclesia Dei. Siquidem divinis rebus contemplandis, ac christianae doctrinae studiis sectandis jugiter intentus, pastoralis quoque officii muniis rite obeundis sedulam operam dabat, indigentibus opem impense suppeditando, peregrinos humanissime excipiendo, disceptantes, quacumque adiretur hora, audiendo, eosque ad mutuam concordiam mira quadam dexteritate revocando, Clericos ac Religiosos summopere fovendo, omnesque, uno verbo, omnimode adiuvando. Probe sciens vigilantissimus Antistes plurimum ovibus prodesse oculum pastoris, civitatem ac Dioecesim saepissime perlustrabat, atque sicubi forte malum zizaniae semen exortum fuisset, promptae vigilantiae sarculo illud radicitus convellebat. Quamplurimae autem aliae sunt res ab eo bene gestae, quae nostri Theobaldi nomen magis immortalitate dignum reddiderunt. Etenim an. 1309, interfuit Bononiae cum aliis Principibus, Concilio quod ibidem congregavit Arnaldus Diaconus Cardinalis S. Mariae in Porticu, ut urbs Ferrariensis, quam Veneti occupaverant, Sanctae Sedi restitueretur. Anno 1310 Modoetiae solemni caeremoniae adstitit, qua Henricus VII imperiali corona redimitus fuit. Anno vero 1314 magna pompa transtulit ad Ecclesiam S. Stephani Malsesini sacras exuvias BB. Benigni et Cari Augustiniensium. Multas etiam edidit constitutiones, quas postea fere omnes, auctoris nomine suppresso, evulgavit Petrus Scaliger, qui post annos viginti ei in Episcopatu Veronensi successerat. Obiit Veronae nonagenario major, postquam Episcopalem Cathedram 24 fere annos tenuisset, ac quosdam egregios sermones ad Clerum, et ad populum, in lucem emisisset. Sepultus fuit apud suos in templo S. Euphemiae. A concivibus, et a scriptoribus fuit omni tempore titulo beati decoratus. Panvinio, Seripando, Herrerae, Pamphilo, aliisque Augustinianis scriptoribus Theobaldum laudantibus accedunt Bzovius, Ughellus, Franciscus Tiatus, et alii externi.

Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 184. Gandolphus vero p. 328-29 subiungit: "Scripsit sermones egregios ac devotos ad Clerum et ad Populum Libr. 3, qui Veronae asservantur in Bibl. Canonicorum ut testatus est Pamphilus Constitutiones quamplurimas, editas postea proprio nomine a Petro Scaligero Episcopo electo an. 1350; qui non fuit ille Dominicanus, nam Dominicanus Petrus fuit antecessor nostri Theobaldi. Corrigendi igitur aliter scribentes.

(Cfr. igitur Pamphilus f. 34; Herrera T. II, p. 435; Gratianus, p. 169; Ossinger., p. 930).

Verrando Fr. Seraphinus, Provinciae Romanae alumnus, vixit saec. XIX atque typis dedit: Theses de Locis Theologicis, quas publice vindicavit Viterbii in Ecclesia SS.mae Trinitatis an. 1840, cathedram moderante P. Pr. Augustino Vesco, Studiorum Regente, Viterbii ex typis Monarchi, 1840.

Vertecchi Fr. Guillelmus, Fulginas, S. Theol. Mag., vir philosophicis ac theologicis disciplinis egregie instructus, fuit Lector et Regens Studiorum Senarum et Neapolis, Lector theologiae et Sacrae Seripturae in Sapientia Romana, Vicarius Generalis Siciliae auctoritate Apostolica, bis electus Procurator Generalis Ordinis, anno nempe 1608 et 1620, et iuxta Herrera, T. I, p. 313, Romae defunctus die 7 febr. 1624. Laudatur a Carolo Carthario in Athenaeo Romano; a Iacobilli, Bibl. Umbriae, p. 128; ab Elssio p. 266; ab Ossinger, p. 931 a Lanteri, T. III, p. 151 et ab aliis. Edidit Conclusiones, doctas Orationes et varia opuscula.

Vertova Fr. Emmanuel, Bergomensis, S. Theol. Mag. iuris canonici ac theologiae moralis scientia potissimum clarus, Ordinem Augustinianum in Patavina civitate ingreditur. Anno 1493 erat in civitate Ferrariae, in qua diu vixit. Anno 1500 adhuc hanc miseram vitam agebat. Quae scripsit sunt:

1. Expositio super regulam S. P. Augustini, cuius codex pergamenus asservabatur in Bibliotheca S. Augustini.

2. De matrimonio, eiusque impedimentis.

3. Sermones ad Religionis tyrones.

4. De potestate ecclesiastica nostratis Augustini Triumphi, an. 1493 ab eo perlucide illustrata.

(Cfr. Calvi, Scena Lett. Bergamense, Bergamo, 1664, p. 124; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., p. 337).

Viani Fr. Bonaventura a B. Clara, die 2 Dic. 1813 in oppido Montalti in Liguria ortus. Anno 1833 in Romano Coenobio Iesu et Mariae Augustinensium Excalceatorum ingressus Congregationem, ad Philosophiam Sacramque Theologiam omnes nervos intendit: adeo ut Lector utriusque facultatis iterum iterumque fuerit electus. Quanta cum laude in eo munere obeundo se gesserit, haud facile dictu est. Mira dicendi facultate pro sacro suggestu praestabat, politioribus litteris, ac praesertim poesi pro viribus animum applicuit, in iisque excelluit quam maxime; pluribus Academiis pro doctrinae meritis est adlectus. Et quoniam magna prudentiae laude commendabatur, praecipua simul et illustriora in nostra Congregatione obivit munia, nempe Scribae et Definitoris Generalis. In hac temporum tempestate, Religiosis Ordinibus hac illac, desiectis ac pene deletis, in patriam secessit, ibique vel tristissimus vitam degere cogitur, non otiosam sane aut studiis vacuam; sed litterariis semper laboribus addictam iisque evulgandis. Fuit natura amabilis, cum aliis laetus, solus moestus, statura celsus, semper amabilis ac incundus. Vitam finivit die 29 mai 1883 in patria. Opera eius sunt:

1. Componimenti poetici in lode della SS.ma Vergine e di vari Santi. Alcune traduz. delle Odi di Saffo. Fermo, 1853, Tip. Cifferi in 16.

2. Le Odi di Anacreonte e di Saffo tradotte. Spoleto, 1858, Tip. Bossi e Bassoni, Vol. I, 16, pp. 160, autographum est in Bibl. Angelica in cod. 608.

3. Dissertazione sopra Papa Anastasio accennato dall'Alighieri sul principio del Canto XI della prima Cantica. Perugia, 1859. Giornale Scientifico di Perugia Disp. 6.

4. Memorie dell'antica Chiesa, ora detta del Crocifisso, presso Spoleto. Spoleto, 1860, negli annali dell'accademia spoletina, indi nel Giornale Scientifico Letterario di Perugia, 1863.

5. Biografia dell'Avv. Carlo Guzzoni degli Ancarani. Perugia 1860, in praelaudato Diario.

6. Vita de' due Beati Martiri Giapponesi, il B. Francesco Artega di Gesù, e il beato Vincenzo Caravaglia di S. Antonio, Agostiniani Scalzi. Monza, 1863, in 16 et Oneglia, tip. Giulini, 1881, in 8.

7. Il libro di Giobbe recato in versi italiani. Roma, 1865, tip. dell'Osservatore Romano in 16. Autographum est in Bibl. Angelica Urbis in cod. 607.

8. Dissertazione sulla venuta di S. Pietro a Roma. Modena, 1874, Tom. IX degli opus. Lett. e Morali,

9. Dissertazione sul vero senso della 20 terzina del terzo canto dell'inferno di Dante. Modena, 1875.

10. Poesie del P. Bonaventura Viani della B. Chiara, A. S. Oneglia, 1876.

11. Notizie cronologiche utili e dilettevoli. Oneglia, 1878.

12. Dissertazioni sulle bellezze poetiche della Bibbia, in Diario, Giornale arcadico, Tom. 49, Nove serie.

13. Memorie Storiche sulla Vita di due Pontefici S. Gelasio I e S. Anastasio II lette in Roma in diverse tornate dell'Accademia dei Quiriti nel 1864 e 1865. Modena, 1882. Ms auth. in folio exist. in Arch. Ord. ad S. Monicam pp. 137.

14. Poesie scritte dal 1754 al 1873 in eodem Ms.

15. Dissertazione sul passaggio degli Israeliti pel mare Enitreo. Ms.

16. Raccolta di lettere di argomento letterario. Ms. et alia.

(Cfr. Tani Comm. Episc. Scrip. Ord. Erem. Disc. S. Aug. p. 76; et Biografia del P. Bonaventura Viani scritta dal P. Adeodato Pino di S. Nicola A. S. edita in appendice alle Poesie del P. Bonaventura Viani della Beata Chiara A. S. Oneglia. Stabil. Tipo-Litografico, di Gio. Ghilini, 1876, Vol. I, in 16 pp. 223).

Viani Fr. Marcus Antonius, Bononiensis, hac de causa potissimum mentionem meretur, quod cum esset Summo Pontifici Gregorio XV, quem ante Pontificatum noverat, valde acceptus, ab eodem confirmationem impetravit omnium ac singularum indulgentiarum a variis suis Praedecessoribus Confraternitati Cincturatorum concessarum, quas Paulus V, ad paucas tantummodo reduxerat. Anno 1621 vel sequenti a praefato Gregorio XV Subsacrista ac non multo post Abbas constitutus fuit. An. 1632 vitam cum morte commutavit. Edidit:

1. Compendio di tutte le Sante Reliquie le quali sono nella Chiesa et sacrestia delli RR. Padri di S. Giacomo Maggiore di Bologna. Bologna per gli Heredi Rossi, 1600, in 4.

2. Arbor Augustiniana cum iconibus et elogiis Sanctorum et Beatorum Ordinis edita an. 1614 una simul cum P. Paulo Vadovida, Polono.

(Cfr. Herrera, T. II, p. 86; Orlandi, Scrittori Bolognesi, p. 205, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 173).

Vicentinus Fr. Andreas, S. Theol. Mag. per decem annos Studiorum curricula perfecit Patavii et Bononiae, ab anno scilicet 1541 ad an. 1551, quo in Comitiis Generalibus Bononiae hoc eodem anno habitis, creatus fuit S. Theol. Magister et remissus in provinciam suam. Ex eius calamo habetur: Oratio de laudibus R. Cardinalis D. Nicolai Rodolphi Augustinianae Religionis Protectoris habita (coram eodem Cardinali) XV Kal. maii MDXLIII, dum esset Patavii studentium magister. Inc.: "Vix tandem meis patribus habendae gratiae tibi...", et extat Florentiae in Bibl. Nation. in Codice Palatino n. 891 (783 - 21 - 2), pp. 79, 89.

de Vicentia B. Augustinus, in conventu Ratisbonensi et Patavino sacrae theologiae Lector, a B. Iordano de Saxonia, libr. II, c. 30, p. 201 tamquam vir venerabilis et devotus, zelator disciplinae et religionis, et adeo castus celebratur; ut illibato virginitatis flore decessisse crederetur. Haec sunt verba Iordan: "Similiter exemplum de F. Augustino de Vicentia, olim Lectore in Padua, viro utique venerabili, ut ab antiquis Patribus meis audivi. Hic cum esset Lector in Ratisbona, et visitaret cum aliis fratribus quandam sanctam matronam infirmam et morti vicinam, porrectum sibi ab ea brachium eius nudum tangere noluit, sed manica cappae mediante, manu sua tetigit brachium illius. Cui quidam ex fratribus praesentibus quasi indignans dixit: Non perderetis per hoc virginitatem, si nuda manu tangeretis brachium huius vetulae. De hoc venerabili viro multa bona praedicata audivi, quod videlicet continuo erat in libris, raro in otioso sermone, raro sine Missa; devotus in horis et orationibus suis, zelator disciplinae et Religionis, castus totus, ita quod credatur virgo decessise". Hinc est, quod Ambrosius Coriolanus Commento 37 in tertiam Regulam Augustini sic inquit: "Duo quoque nostrae sacrae Religionis viri Castissimi, quorum alter Augustinus Vicentinus, alter Hermandus Germanus appellatus, physici doctissimi et expertissimi, pulsum mulierum ad quamcumque earum instantiam ob eorum conservandam pudicitiam et tangere et indicare voluerunt numquam". Coruscavit Augustinus, ut conjicere est, circa annum 1302 quandoquidem Iordanus ea, quae de illo refert, ab antiquis Patribus se audivisse testatur. Huc usque noster Herrera, T. I, p. 5-6. Angelus Gabriel a S. Maria, Vol. IV operum suorum p. 76 nostro B. Augustino Vicentino Sermones per totum annum ms. tribuit. Asservabantur hi sermones in vetusto codice membr. nostrae Bibliothecae conventus Collensis in Hetruria, qui ita inscriptus erat: Incipiunt sermones, quos composuit Fr. Augustinus de Vicentia, Lector Paduanus, de Ordine Fratrum Heremitarum S. Augustini per totum annum. In prima Dominica de Adventu Domini Sermo: Videbunt filium hominis venientem etc. folio parvo; et in fine legebatur: "Expliciunt Sermones Dominicales Evangeliorum totius anni fratris Augustini de Vicentia Ordinis S. Augustini"; deinde legebatur Sermo de Trinitate, ac tandem "tabula distinctionum per alphabetum ordinata super sermones Dominicales totius anni". Animadvertendum verum est quod hoc opus tributum a Gandolpho in additamentis et corrigendis sui operis p. 410 huic Augustino Vicentino, in textu p. 84-85 ab eodem tributum fuerit alteri Fr. Augustino de Vicentia, qui fuit S. Theol. Doctor, egregius et ipse concionator, pluries in capitulis definitor, quique floruit saec. XVI et ad superos evolavit Viterbii an. 1560: ita ut ex erronea prima Gandolphi affirmatione deceptus etiam Ossinger, p. 935 hos sermones huic Augustino tribuerit, qui videtur nihii edidisse.

Vicentinus Fr. Bartholomaeus, S. Theol. Bacc., floruit saec. XVI labente, scripsitque orationem in adventu P. Mag. Gregorii Elparensis Ordinis Generalis, quam Tyrocinii Coenobii S. Iacobi Bononiensis nomine Fr. Laurentius de S. Anatolia recitavit, et quae postea ab auctore edita fuit sub hoc titulo: Oratio in adventu Rev.mi P. Magistri Gregorii Elparensis Generalis vigilantissimi Ord. Erem. D. Augustini a Fr. Laurentio de S. Anatolia eximiae spei, summae virtutis puero, atque tyrone humanioribus in litteris, Tyrocinii Coenobii D. Iacobi nomine habita, Bononiae, apud Ioannem Rossum, 1588 in 4. Eruitur hanc orationem confectam fuisse a Fr. Bartholomaeo ex litteris nuncupatoriis. (Cfr. Angiolgabriello di S. Maria, Bibl. degli Scrittori di Vicenza, Vol. V, p. 268 et Cinelli Sancassani, Bibliot. Volante, T. IV, p. 356).

Vicentinus Fr. Caesarius, S. Theol. Mag. concionator et theologus non spernendi nominis, an. 1538 erat praeceptor Iulii de Ruvere nepotis Summi Pontificis Iulii II. Capitulis Gen. non omnes patres vocales, praesertim exteri, tunc poterant interesse, ac propterea substituebantur a religiosis italis doctrina et morum gravitate insignioribus. Hinc evenit ut Caesarius noster pro absentibus interfuerit ut Discretus Cap. Generalibus an. 1543 Romae, et an. 1547 Recineti celebratis, et ut Definitor suae Provinciae Terrae Sanctae an. 1555 Comitiis etiam Gen. adfuerit in conventu Ariminensi. (Cfr. Analecta August., Vol. IX, pp. 123, 404). Iuxta P. Herrera, T. I, p. 151: "Cornelius de Placentia... et Caesarius Vicentinus, Illustrissini Cardinalis Madrucci theologus, praedicator et confessor, anno 1571 nonnulla opuscula ad posterorum memoriam divulgarunt". Lanteri vero in additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 726 ait: "Decessit ex hac vita Viterbii an. 1560, quo se contulerat dum erat Suriani Prior"; sed hic annus emortualis, forsan ex errore typographi, clare videtur falsus; nam si anno 1571 erat adhuc inter vivos una cum Card. Madrucio, eius mors non est ponenda anno 1560. Nisi fallor Caesarius obiit an. 1580. Reliquit manu scripta opera:

1. Sermonum et concionum volumen, sed nescimus ubinam reperiri possit. Romae vero in Bibl. Angelica in cod. 377 (D. 2, 9), forsan autographum, p. 362, asservatur:

2. Fratris Caesarei Vicentini, Ordinis Eremitarum S. Augustini, in expositionem D. Landulfi Carthusiensis super Psalterium lucubratio, quam incoavit Venetiae, in aedibus D. Michaelis, 27 Augusti, et erat vigilia S. Patris nostri Augustini die veneris, hora 15, 1563. Inc.: "Recte admodum monet et praecipit Plato". Expl.: "Fr. Caesareus Vicentinus Eremita ludebat Vicentiae in aedib. D. Michaelis ultimissima novemb. 1562 multis aliis hunc nostrum laborem pretermittens".

Auctor praetermissus fuit a Gandolfo et ab Ossinger: Torelli de illo loquitur in Sec. Agost. T. VIII, p. 550 sub an. 1571.

Vicentinus Fr. Io. Baptista, floruit saec. XVI, cuius habentur: Illustrium et nobilium De Thiene privilegia collecta ab autenticis a fr. Io. Baptista Vicentino Ord. S. Augustini. Haec collectio privilegiorum asservatur ms. Vicentiae in Bibliotheca Bertoliniana in cod. 446, chart., saec. XVI, ff. 189 cum pulcherrimis litteris initialibus miniatis atque stemmatibus aliisque insignibus.

Vigilanti Fr. Simon, Anconitanus, tempore schismatis sub obedientia Gregorii XII Augustiniani Ordinis Prior Generalis, an. 1409 creatus Episcopus patriae hoc nomine interfuit Constantiensi Concilio. Quia vero haec provisio Ioanni XXIII non placuit, idcirco illum ante fatalis schismatis extinctionem ad Ecclesiam Senogalliensem transtulit. Cum autem pleraeque Episcoporum electiones tempore schismatis tum a Ioanne XXIII tum a Gregorio XII habitae a Martino V irritae atque nullae declaratae fuissent, Simon tamen recognitus fuit atque confirmatus tamquam legitimus Senogalliensis Episcopus. Vir fuit valde doctus, atque unus ex praecipuis sui aevi verbi Dei praeconibus. Hanc mortalem vitam finivit in patria an. 1428 aetatis suae 63. Affirmat Iulianus Saracini, Hist. Anconitanae parte 4 de Episcopis Anconae p. 535, illum scripsisse de Conciliatione Aristotelis et Platonis. Memoratur etiam ab Ughello T. I, col. 337 n. 35; ab Herrera, T. II, p. 389; ab Elssio, p. 638, et a Moronio Fausto Ant. de Episcopis Anconitanis, p. 48. Ita Lanteri, Erem. Sacrae Aug. Parte I, p. 161.

de Viliaco Fr. Ioannis, Provinciae Lombardiae alumnus, vixit saec. XV. Erat S. Theol. Lector, suaeque doctrinae vestigia reliquit, scilicet: Lecturas super primum Sententiarum nostratis Pauli Veneti, quas ad usum accomodavit, dum erat an. 1421 in conventu Paduae, additis variis adnotationibus marginalibus. Estabant mss. in nostra Bibl. ad S. Marcum Mediolani.

(Cfr. Argelati, T. II, part. I, col. 1673, et Ossinger, p. 937).

Villana (de) Fr. Guilelmus, Italus, in ditione Cremonensis civitatis saec. XV, floruit. S. Theologiae Professor, Ordinis nostri illustris alumnus, fuit bonae doctrinae vir, qui reliquit opusculum hoc titulo insigni: Reprobatio errorum, cuius archetypon ms. habetur in Bibliotheca Ambrosiana Mediolani, ut Arisio indigitavit Lud. Antonius Muratori in eadem meritissimus Vicepraeses, ac eius amicus humanissimus. (Cfr. Arisi, Cremona Literata, Parmae, 1702, T. I, p. 267. Hic autem Fr. Guilelmus de Villana videtur alius non esse a Fr. Guilelmo de Cremona de familia Amidani, de quo egimus Vol. I, pp. 28, 32).

Vincenzi Fr. Dom. Antonius, cuius extat quaedam Epistola italice scripta ex Ancona, die 1 iul. 1717 ad Fr. Adeodatum Nuzzi in cod. 484 (D. 7 10) Bibliothecae Angelicae Urbis, una cum notitiis biographicis nostrorum Fratrum Francisci Ant. de Abbatibus Oliverii, Fortunati Scacchi, Fulgentii Gallucci, Ambrosii Landucci, Io. Vincentii Spinula, Ledron, et Iosephi Eusanii, fuit certe vir non spernendae auctoritatis et conditionis saeculo XVIII quo vixit.

Vincentius a S. Francisca, Romanus, S. Theol. Lector, Discalceatorum nostrae Congregationis clarus alumnus, floruit multiplici theologica eruditione saec. XVII, ac ineditas reliquit: Disputationes Theologico-Morales Regulares ad Constitutiones Apostolicas Fr. Discalceatorum Ord. Erem. S. Augustini, Auctore Rev. P. Fr. Vincentio a S. Francisco Romano Discalceato eiusdem Ordinis Sacrae Theologiae Lectore. Asservantur Romae in Bibl. Nation. Vict. Emananuel. (Fondi Minori), in cod. 861 chart. saec. XVII in fol. pp. 754.

Vincentius a S. Heleonora, florebat saec. XVII. Vir bonis studiis atque artibus expolitus, sed probis moribus insignior. Italico sermone in vulgus prodita ab eo fuit: Probatica Piscina del Purgatorio. Vienna, 1638. Ita Tani, Comment. cit. p. 139.

Vincentius a S. Iacobo, Veronensis, clarus nostrae Discalceatorum Congregationis alumnus, plurium Academicarum socius, et orator magni nominis, floruit saec. XVIII atque praelo tradidit: Orazioni Panegiriche, Venezia, 1752. Ita Tani, Comment. cit. p. 139.

Visconti Fr. Philippus, Mediolanensis, ex nobilibus parentibus Io. Ambrosio de Vicecomitibus Seroni, et Francisca Balsama ortum habuit die 9 Augusti an. 1596. Adhuc adolescentulus, anno scilicet 1609, in patrio S. Marci coenobio Eremitarum Augustinensium habitum induit, ac solemnia vota emisit an. 1612. In studiis valde iugiter proficiens ad magistralem S. Theologiae lauream adipiscendam pervenit, ac nostrates alumnos cum magno ipsorum emolumento docuit Mediolani, Florentiae, Patavii, Neapoli et Romae. Anno 1629 ab Urbano VIII Ilicetanae Congregationis Vicarius Generalis instituitur, quam ita rexit, ut, vir ecclesiasticae disciplinae cum esset peritus aeque atque amator, pristina legum observantia in illa ref1oruerit. Quia insuper in rebus gerendis summa dexteritate clarebat, illius opera usus fuit Card. Bona in Tiburtina, Tusculana, et Portuensi, et Card. Spada in Albanensi dioecesibus visitandis, quo in munere operam suam laudabiliter impendit. Anno 1649 die 22 Maii in Comitiis Generalibus Romae habitis constituitur Prior Generalis cum esset Proc. Gen., quod officium acceperat ab Innocentio X. Plurimum doctissimus Praesul verbo et scriptis adlaboravit ut S. P. Augustini doctrina, quorumdam versipellium machinamentis agitata, sarta tectaque maneret, nec ab ea acerrime tuenda ullae unquam quorumcumque minae aut irae illum compescere valuerunt. De Augustiniana republica jam optime meritus exoptabat ardentius reliquum vitae suae tempus piis exercitationibus ac literariis studiis insumere, quapropter plures sibi oblatas infulas modeste recusavit. Verum Alexandri VII coactus imperio anno 1657 die 6 Aprilis Episcopatum Catacii in Calabria accepit. Rexit cum optimi pastoris laude usque ad annum 1664, quo inter universi gregis lacrymas vita functus fuit die 6 Ianuarii. In Alphabeto August. Thomae Herrerae quod asservatur in Bibliotheca Angelica p. 271 Tom. II haec leguntur ipsius Philippi manu propria exarata: "Fr. Phil. Vicecom. Mediol. Proc. Gen. deinde Gen. Consul. super V propos. ab In. X damnatas. Ab Alex. VII designatus Episc. Asculanus, post. 15 dies Episc. Cathacen in Calabria ulteriore, die vero 6 Maji V dom. post Pascha consecratus ab E.mo Card. Bernard. Spata". Extat tanti viri marmoreum simulacrum cum apposito epitaphio Romae in Ecclesia S. Augustini in stela viciniori ad altare majus in cornu Evangelii. Extabant ab eo scripta opera sequentia:

1. Cursus Physicae Vol. in fol. ms.

2. Introductio ad Sacram Theologiam Vol. in 4 ms.

3. Cursus Philosophicus. Vol. in fol. ms.

4. Tractatus de Deo uno, trino, et Incarnatione. Vol. in fol. ms.

5. Tractatus de Angelis, tam bonis quam malis, ad mentem Aegidii Columnae Doctoris fundatissimi elucubratus. Vol. in fol. ms.

6. Tractatus de altitudine sapientiae et scientiae Dei, ac de libero arbitrio. Vol. in fol.ms.

7. Introductio ad studia de scientia Dei; Somnium Augustini; De laudibus; Philosophiae; De laudibus Theologiae, atque Orationes variae. Vol. in 4 ms.

8. De Praedestinatione et Reprobatione secundum mentem Divi Augustini. Vol. II in fol. ms.

9. Censurae in quinque propositiones Cornelii Iansenii. In cod. 13 (A. 3 4) Bibliothecae Angelicae Romae, in 4 inter ff. 240. In eodem codice adsunt etiam alia in propositiones Iansenianas ab eodem Vicecomite collecta.

10. De Gratia et Auxiliis, atque de Donis Spiritus Sancti et etiam de Praedestinatione ad mentem S. P. Augustini. Vol. II in fol. scripta circa an. 1638. Primum constat pp. 2058, alterum vero pp. 750.

11. Collectio ex SS. PP. Gregorio, Augustino et Hieronymo, de altitudine Divini Auxilii, et arcanorum divinae Sapientiae atque de mirabilibus iudiciorum Dei. Vol. ms. in fol. inordinatum.

12. De Fide, Spe et Caritate, Vol. ms. (teste Philippo Pacinello).

13. De opere sex dierum, ms. (eodem Philippo teste).

14. De sacramentis in genere et sacrificio Missae. Vol. ms. in fol.

15. De Potestate Ecclesiastica iuxta mentem S. P. Augustini. Vol. ms. in fol.

16. Adnotationes, seu correctiones ad librum Marisii haeretici Hollandi, de solo pnimatu Petri. Vol. ms. in fol.

17. Quaestiones 265 ad rem Ecclesiasticam et Ius Canonicum spectantes. Vol. ms. in fol.

18. Synopsis Historiae Concilii Tridentini Card. Sfortiae Pallavicini. Vol. ms. in fol.

19. Catharesis, sive caerimoniae, liturgia seu actio Missae, nec non de Ministris, sacris vestibus, altaribus et vasis sacris. Vol. ms. in fol.

20. De consuetudinibus sacro-profanis. Vol. ms. in fol.

21. Censurae in libros varios P. Theophili Raynaudi S. J. Vol. ms. in fol.

22. De singulari dono Virginitatis cum auctoritatibus SS. Patrum etc. Vol. ms. in fol.

23. De Religionis disciplina regulari. Ms. in fol.

24. Miscellanea sacra atque profana. Vol. ms. in 4.

25. Apologia pro S. P. Augustino, seu defensio operum illius. Vol. ms. in 4, Selecta ex Divo Augustino una cum epistola Bellarmini ad Clem. Ms. in fol., ff. 487 asservatum in Archivo Ordinis.

26. Catalogus eorum qui nostra aetate (id est auctoris aetate) contra S. P. Augustinum scripsere, et vindiciae contra eorum propositiones. Vol. ms. in fol.

27. Elogia Pontificum, Conciliorun, SS. Patrum, et Scriptorum, quibus commendatur auctoritas S. P. Augustini etc. Vol. ms. in fol.

28. Responsio ad librum Fr. Andreae a Thoma, atque defensio S. P. Augustini. Vol. ms. in fol.

29. Historia controversiae de Auxiliis. Vol. ms. in fol.

30. Acta in materia de gratia ab ipso collecta. Vol. ns. in fol.

31. Opuscula varia ab ipso collecta, conservata et adnotata. Vol. II ms. in fol.

32. Orationes variae ab ipso elaboratae, Vol. II, ms. 1 in 4, et 2 in 8. Extat inter ipsas Oratio funebris in obitu P. Fr. Christophori de Balneoregio et Dialogus de pestilentia.

33. Sermones vari latina lingua, aliqui et italica exarati. Vol. III, ms. in 4;

34. Conciones quadragesimales, Philippo Picinelli teste.

35. Vitae Sanctorum Ordinis nostri.

36. Vita Beatae Clarae de Montefalco, italice scripta. Vol. ms: in fol.

37. De iure Rev. PP. Assistentium cum Bullis, atque Decretis summorum Pontificum. Ms.

38. Acta P. Magistri Ioannis Augustini Ariminensis, qui obiit an. 1627.

39. Varia manuscripta historica ad Religionem Augustinianam spectantia, quae Rerum Ordinis liber ab eodem Vicecomite in suo Regesto Dd. 89, p. 338 appellantur.

40. Epistolae ad diversos tempore sui Generalatus conscriptae, Vol. 14 quae asservantur in Archivo Ordinis in Cc. 2, 14.

(Cfr. Ferd. Ughelli, Italia Sacra, Vol. IX col. 379; Argelati, Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium, T. II, part. I, col. 1642, Picinelli, Ateneo di Lett. Milanesi, Milano 1770, p. 195; Elsium, p. 589; Ossinger, Bibliotheca Augustiniana, p. 932; Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. August., Vol. III, p. 105 et in Eremit. Sacrae, Vol. I, p. 65, et Lopez, In additamentis ad Crusenii Monasticon, p. 478).

Vitale Fr. Michael Angelus piis ingenuisque parentibus Aloysio Vitale et Rosa Cavallaro in Faibano Nolano natus est die 10 Ianuarii 1819. Maturo tempore ordinem nostrum ingressus ac in sacris constitutus ingenii sui clarum testimonium praebuit. Studiorum Regens effectus, tum Tolentini tum Lucae et Florentiae sacras disciplinas docuit. Magno cum fidelium fructu et concursu conciones quadragesimales Pisis, Senis, Mutinae, Arceviae, Mathelicae, Liciis, Capuae, Aversae et in aliis insignibus Italiae civitatibus habuit. Romae in Ecclesia S. Augustini anno 1870, una die, habuit auditores septem episcopos. Archiepiscopus Campanus Franciscus Xaverius Apuzzo, sub die 7 Aprilis 1874, post quadragesimalem praedicationem a P. Magistro Vitale peractam in eius metropolitana Basilica testatus est ipsum quotidie Verbum Dei praedicasse ex lege evangelica: puritate doctrinae, et fecunditate eloquii, frequentium auditorum mentes erudivisse; ac opere et sermone potentem, Christianas virtutes et pietatem in populo; plena cordis letitia, laudabiliter promovisse". In oppido, ubi natus erat, die 19 Aprilis an. 1898 ex vita migravit. Reliquit varia mss. quae extat apud suos, et sunt:

1. La grandezza dell'anima, opus morale.

2. Le tre ore di Agonia e la Desolata.

3. Orazioni panegiriche, Vol. I.

4. Prediche Quaresimali.

de Viterbio Fr. Ioannes, quo tempore vixerit, et quis fuerit prorsus ignoro. Hoc unum scio illum fuisse Augustinianum et sequens opus scripsisse, cui titulus: De futuris, Christianorum triumphis contra Turcos, quod asservatur Neapoli in Bibliotheca Nation. sub signo VIII A. 5. Fuit auctor huius operis ille B. Ioannes di Viterbio, cuius beata mors accidit an. 1330, qui vixit ultra aetatem centum annorum et circiter octoginta annis irreprehensibiliter, quique cum esset in extremis interrogatus a Fratribus, presente B. Ioanne de Saxonia qui haec narrat, quod eis verbum salutare pro testamento relinqueret, respondit: Obedientiam? Ullo modo potui de hac re me certum reddere ac proinde aliis id relinquo. (De B. Ioanne de Viterbio cfr. omnes nostrates praesertim Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. I, p. 141-2).

Vivaldo Fr. Fulgentius de Germano, Prior conventus Salutiarum, vir magni ingenii, atque in astronomicis scientiis versatus, floruit saec. XVII. Cum quaedam cometa an. 1664 in Pedemontana regione apparuisset, a Vivalda exaratus atque typis editus fuit sequens: Discursus astronomicus super cometa. Cunei 1665 in 4. (Cfr. Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, Vol. II, p. 184).

Vivarelli Fr. Thomas, Provinciae Romanae alumnus, vixit prima medietate saec. XIX. Sed cum esset iuvenis inespertus vividi ingenii, et nimio patriae amore flagraret, incidit in sectarios homines qui illum subornarunt et Iuveni Italiae sectae adscripserunt. Ast an. 1838 a civilibus inquisitoribus compertus, captus fuit Corneti et in carcerem detrusus. Inibi rerum humanarum meditatus inanitatem, nonnulla italica epigrammata vulgo Sonetti exaravit, quae edita extant Romae in Bibl. Angelica in Misc. KK. 3. 7, una cum notitiis illius capturae et processus.

Vivus sive de Vivis Fr. Augustinus, Neapolitanus, vir moribus et doctrina insignis, ac omni literatura sua aetate nobilis, ut ait Ossinger, typis evulgavit italice studium verae sapientiae, quo unusquisque monetur quonam modo se gerere debeat sive sanus, sive aegrotus, sive moriens. Sanus ut recte vivat, aegrotus ut sit patiens, moriens ut vincat rapidos daemonum incursus. Florebat an. 1585. Commendatur etiam a Nicolao Toppio, et Possevino.

Ita Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 397.

Volaterranus Fr. Aegidius, vixit saec. XVI. Philosophi ac theologi profunde docti nomen adeptus, cum Rev.mo Episcopo Thiniensi ut eius theologus Concilio Tridentino interfuit, in quo, die 20 maii an. 1563 Orationem habuit.

(Cfr. Pamphilus, f. 124; Elsius, p. 19, et Ossinger, p. 949).

Xaverius a S. Michaele, Neapolitanus, egregiis scriptis magnum sibi nomen comparavit, atque iugi multorum annorum praedicatione claruit. Laudatur etiam tamquam excellens theologus. Videtur vixisse saec. XVII, et obiisse Neapoli. Praelo tradidit: Panegirici Sacri. Venezia, 1751.

Ita Tani, Comment., cit p. 140.

Xuereb Fr. Dionysius, Melitensis ortum habuit Vallettae an. 1831. Decimum sextum annum agens in coenobio S. Marci Notabilis habitum divi Augustini suscepit. Ratione inde Studiorum Tolentinum prius mittitur, Romam postea vocatur. Sufficienti ingenio praeditus, ac regularem vitam amans, studio impense incubuit, iniuncta sibi munera adimplevit, ac ut bonus evaderet concionator, non parum laboris impendit iuxta illud: qui cupit optatam cursu contingere metam multa tulit, fecitque puer, sudavit et alsit. Praedicavit igitur in pluribus Italiae civitatibus, Philosophiae Lector evasit, ac sexagenario maior, Melitae mortuus est. Reliquit Panegirico del SS.mo Corporale che si venera in Orvieto, detto in questa cattedrale nella Quaresima del 1867. Orvieto, Typ. Tosini 1867 in 8, p. 16. Dicavit opusculum R.mo Episcopo Melitensi P. Cajetano Pace-Forno nostri eiusdem Ordinis. Est in Bibliotheca hujus Collegii S. M. Monicae in Misc. KK. 6 15.

Xuereb Fr. Posper, Melitensis, Ordinis nostri clarus alumnus, floruit saec. XVIII, et eius extant typis datae: Theses Theologicae, Neapoli, 1767, in 8.

Zabarella Fr. Paulus, patritius Patavinus dicitur ab Ossinger p. 973, Ordinis nostri grande decus, et illustre ornamentum, divini verbi declamator fervidus et inter omnes suae aetatis oratores eloquentissimus, mira altitudine ingenii, et omnium scientiarum varietate excultus, qui lectissimis suis moribus cunctos in admirationem sui facile convertit. Anno 1491 Marchiae Tarvisinae provinciae gubernaculum accepit, et an. 1497 in Cap. Gen. totius Italiae Visitator constitutus fuit. Anno 1504 inauguratur Episcopus Argolicensis in Graecia ac postea Archiepiscopus Pariensis in Asia Minori, et Suffraganeus Marci Cornelii Card. Episc. Patavinii, quo in munere egregie se gessit. Unus fuit e praecipuis Augustinensibus, qui Lutheranam haeresim fortiter oppugnarunt. Noster Mag. Paulus de Genestano, dicans eidem Zabarella Summam Philosophiae Pauli Veneti inter alia haec expressit. "Tu excellentissimus theologus omnium studiosorum es refugium, omnium bonorum asilum: neque enim alius aut rarissimus in Religione nostra reperitur, de quo maiora et meliora desiderari, et expectari possint". Ughellus vero T. V col. 459 de Marco Cornelio Card. verba faciens haec de Zabarella scribit: "Adhibuit pro suffraganeo in Ecclesia Patavina eximium virum nobilitate generis, et scientiarum omnium claritudine illustrem Paulum Zabarella Patavinum, Episcopum Argolicensem, et Archiepiscopum Pariensem, qui extremam clausit diem 25 iulii an. 1525, sepultus in ecclesia S. Iacobi et Philippi apud suos Eremitanos Augustinenses Fratres". Vixit annos 54 ut scribit Gandolphus in sua Dissertatione historica p. 292. Opera eius sunt:

1. De reformatione Ecclesiae ad Clementem VII, ms. asservatum in Bibl. Vaticana teste Iosepho Pamphilo, f. 100, qui hoc se ibi legisse ait.

2. Volumina duo concionum italicarum (Cfr. Iacobus Zabarella in suo opere, cui tit.: Aula Zabarella, Patavii, 1670, pp. 124-8).

3. Elegantes orationes omnis generis.

4. Enunciatio in Psalmos poenitentiales.

5. De naturae mirabilibus. Extant, ait Xistus Schier, in cod. Bibl. Angelicae 353, p. 262, qui scripta eius typis vulgata affirmant, quamvis nihil mihi occurrerit.

(Cfr. et Lanteri, Erem. Sacrae August., Part. I, p. 133, a quo haec fere ad verbum accepi; Portenari, Della Felicità di Padova, 1623, p. 454; Gratianus, p. 150; Herrera, T. II, p. 267; Le Quien, T. III, col. 902; Papadopoli, Hist. gymnasii Patavini, T. II, p. 189, et alii).

Zacchi Fr. Beniaminus, Brixiensis, S. Theol. Lector, Congregationis Augustinianae Lombardiae alumnus, dicitur ab Ossinger, p. 979, vir in theologico studio excellens, concionator egregius, profunda doctrina ac fervida eloquentia decoratus. Composuit quae sequuntur opera:

1. L'eccellenza della Sacra Cintura di Maria V. Santissima Madre di Dio, e di Consolazione: Opera che contiene venti Sacri Discorsi della Cintura, utili ad ogni stato di persone, composta dal P. Beniamino Zacco da Pontevico Bresciano, Lettore di S. Theol. dell'Ord. Agostiniano dell'osservanza di Lombardia. In Bologna, 1650, in 4. p. 254 et iterum iterumque, Bononiae 1660, 1664 et 1690.

2. Le grandezze della gran Madre di Dio Maria Vergine espresse in dieci discorsi col racconto della sua miracolosa apparizione nella Valverde di Rezzano. Padova, 1667, in 4.

3. Una cum D.no Bernardino Faino opus maximum, pluribus constans voluminibus, quibus titulus: - Brescia Beata - 1671, quod opus reperitur nunc in Biblioth. Queriniana Brixiae, cod. ms. E. 1. 5.

4. Vita della gran Serva di Dio la B. Cristiana Semenza, Terziaria Agostiniana. Brescia, 1693.

Zacconi Fr. Ludovicus, primam aspexit lucem Pisauri die 11 Iunii 1555, cui postridie lustralibus lymphis regenerato, Iulius-Caesar nomen fuit impositum. Eius parentes Matthaeus et Margarita Zacconi fuere, quibus adhuc puer orbatus, ab avo paterno benigne susceptus, statim ac octavum aetatis annum attigit, Romam missus est apud quosdam propinquos, ut famulatu vitam transigeret. Hic cum non longe degeret ab Ecclesia S. Augustini de Urbe, eam frequentans iniit consilium de Eremitano Instituto amplectendo a quo propinqui frustra avertere coegerunt. At vero, mutata statione, non mutavit Iulius Caesar consilium, unde factum est, ut vix ingressus tertium et decimum aetatis annum habitum religiosum in Augustiniano Pisaurensi Coenobio susciperet, idest an. 1568. Annos quatuor in Novitiatu Pisaurensi exegit, vacans prae aliis grammatices et musices scientiis addiscendis, docente P. Mag. Fr. Paulo Luchini, qui postea fuit Ord. Prior Generalis. Professione emissa et suscepto Ludovico nomine, anno 1575 auctus fuit presbyteratu; quo suscepto, Mathelicae, S. Severini et Anconae conventus incoluit quousque ad Ordinis Studium Venetiarum missus fuit. Ex tunc amplexus est illam studendi rationem exscribendi et colligendi quidquid scitu dignum ei legenti, vel cogitanti obveniret, quamque ad mortem usque servavit; et dum scholastica volumina pervolutabat, sedulam operam navabat musicae sub praeceptore Andrea Gabrielli. Hic per integrum annum commoratus fuit cum nostrate B. Ioanne de Monte Cassiano cum quo fraternam iniit amicitiam. Inde ut ageret Cursorem missus est Papiam: a studiis absolutus se totum musicae sacravit. Digressus Mantuam plurimum in hac re profecit sub P. Hippolyto Baccusi August., qui capellae Ecclesiae Cathedralis praefecturam tenebat. Profectus ab hac civitate perrexit Venetias animo se dandi S. Marci Capellae, quae tunc temporis maxime florebat. Rebus adversis fractus et non flexus, post innumera discrimina, Lectoris gradu insignitus, perrexit Graecium Graiacum (Gratz), ad aulam Austriae Archiducis Caroli, a quo benigne exceptus, uti cantor vulgo tenore aulicae Capellae adscriptus fuit. Cum in ea urbe non esset Ordinis conventus, quo diverteret, ab illo Principe ut sibi aliquam donaret Ecclesiam cum adnexa domo enixe expetivit. Protinus ille rogata fecit, et Fr. Ludovicus, in ecclesiae et domus possesionem immissus, monasterium instituit, cuius iure meritoque fundator fuit habitus. Hac ratione dum Principi famulatum praestabat, coenobiticae vitae normam retinebat, et quidquid temporis ei supererat in theologicas disciplinas insumebat, Iesuitarum aulas frequentans. Quinque elapsis annis, vita functus Carolus, dimissa fuit cantorum Capella, quare coactus fuit se recipere Monachium, ubi cantorem et musices scriptorem egit aulicae Capellae Guillelmi Ducis Bavariae. Anno 1592 Venetias petivit excudendi gratia opus, cui titulus "Prattica di musica" quatuor libris digestum. Remeans Monachium, rebus adversis probatus, vitaeque aulicae pertaesus, valedixit Principi et Pisaurum se contulit. Hinc ad Forisempronii et Genuae Conventus vicissim missus lectorem et concionatorem egit. Hoc munere functo, revocatus in patriam, a Supremo Ord. Moderatore constitutus est Vicarius Gen. Coenobiorum Cretae. Biennio ibi expleto, reversus in Italiam, conventus Veronensis Lector et concionator fuit renuntiatus. Sub an. 1603 erat Vallismanentani S. Nicolai Coenobii conventualis, et anno 1610 Priorem agebat Pisauri et operam dabat commentario: "Relationi repertoriali del Convento di S. Agostino di Pesaro con quelle anco di S. Nicola di Valmanente". Agebat aetatis annum 72, cum correptus fuit apoplexiae ictu, dum concionem ad populum habebat in oppido Fiorenzola in Comitatu Pisaurensi. Eius ingenii monumenta sunt quae sequuntur excerpta ex regesto ab ipso exarato, et ex catalogo P. Mag. Fr. Petri Nicolai Mazza, Prioris Pisauri, anno 1749 die 10 Maii confecto.

1. Vita con le cose avvenute al P. Bacc. Lodovico Zacconi da Pesaro dell'Ord. erem. di S. Agostino. Constat hoc opus 127 capitulis cum operum accurato regesto.

2. Prattica di musica divisa in quattro libri. Venezia 1592. Appresso Bartolomeo Carampolli, edito in Venetia 1596 in fol.

3. Prattica di musica, seconda parte. Venezia. Appresso Iacomo Vincenti. 1622.

4. Compendio delle vite di tutti i santi. Venezia. Appresso Sebastiano Combi, 1612.

5. Il verdeggiante e fiorito prato di varii esempi ecc. Venezia. Appresso Sebastiano Combi, 1615.

6. Istruzione dei Sacerdoti dell'Ill.mo Card. Toleto. Da Marco Manzonio Padovano ridotta in compendio e dal P. Fr. Ludovico Zacconi tradotta in volgare con l'aggiunta de doi sacramenti che vi mancano, cioè dell'estrema unzione et ordine, con licenza dei Superiori e privilegio. In Venezia. Presso Sebastiano Combi, 1618.

7. La vita e miracoli del glorioso P. San Nicola da Tolentino dell'Ordine erem. di S. Agostino. In Pesaro per Flaminio Concordia, 1623.

8. Pronostici perpetui con l'astrologiche ricchezze di natura. Rimini. Appresso Giovanni Simbeni, 1623.

9. Cronica dell'Agostiniana Religione. Pesaro per Fabio Concordia, 1626.

10. Scuola dei mortali. Huius operis autographum asservatur in bibliotheca Oliveriana Pisauri, Mss. N. 545.

11. Il memonial historico del R. P. Lodovico Zacconi. Duobus libris digestum et ordine alphabetico. Autographum in Oliveriana. Mss. N. 546-547.

12. I Sacri tempii di Maria Vergine. Oliveriana. Mss. N. 553.

13. Le sacre immagini di Gesù Cristo Crocifisso. Oliveriana. Mss. 556.

14. La vita e miracoli del glorioso B. P. Frat'Antonio dalla Mandola della Marca Anconitana dell'ord. erem. di S. Agostino. "Hoc opus deperiisse testatur Zacconius ipse in laudato suorum operum regesto".

15. La Cintura di Santa Monica con l'indulgenze concesse da N. S. Papa Paolo V ai Cinturati. Oliveriana. Mss. 554.

16. Dugento casi avvenuti et accaduti nei primi tempi. Desideratur.

17. Canoni musicali. Oliveriana. Mss. N. 559, autographum. Hoc opus commentario prosecutus fuit Pisaurensis Franciscus Vatielli in opusculo cui titulus: "Canoni musicali" di Ludovico Zacconi. Pesaro Nobili. 1905.

18. Le regole di canto fermo. Exciderunt.

19. Recercarii di sonar in organo. Desideratur.

20. Il Diversorio Celeste. Oliveriana, Mss. 564.

21. Il Pomario Cristiano. Autographum in Oliv. Mss. N. 558.

22. Il Diporto dell'estate. Autographum in Oliv. Mss. N. 557.

23. Protoplaustro Girosolimitano unico e singolare, col quale i fedeli cristiani passano dalla Chiesa terrena e militante alla celeste e trionfante. Diviso e compartito in due parti per maggior comodità d'ogni persona, composto e fatto dal P. Bacc. L. Zacconi ecc. tra sacri Teologi minimo professore. Hoc. opus deperiit.

24. L'humane astuzie. Oliveriana Mss. N. 564. .

25. L'Archivio regale e Prontuario signorile. Oliveriana Mss. Num. 361. Huius operis, in quatuor partes digesti, duo tantum supersunt.

26. Cronica molt'ampla et universale. Oliveriana Mss. N. 549.

27. La Drogheria historiale. Oliveriana Mss. N. 564.

28. Il Pianto di David Profeta nei suoi sette salmi. Excidit.

29. Lavacro di coscienza col vero modo di confessarsi bene. Autographum apud Oliv. Mss. N. 566.

30. Trattato dell'Indulgenze. Autographum apud Oliv. Mss. N. 536.

31. L'horticello dei confessori diviso e distinto in doi libri. Hoc opus deest in Oliveriana Bibliotheca.

32. Rime e Poesie in ogni genere. Desiderantur.

33. Lettere in ogni genere. Depenierunt.

34. Officina medicinale. Deest.

35. Le Gioie de' Principi. Oliveriana Mss. N. 560.

36. Il consorzio peregrino fatto in dialogo. Deest.

37. Manual Concionatorio. Autographum in Oliv. Mss. N. 555.

38. La tesoreria concionatonia. Desideratur.

39. Li proverbi italiani. Desunt.

40. Il campo delle miserie umane. Oliv. Mss. N. 550-51.

41. Risoluzioni e partiture di canto. Perierunt.

42. Partiture e risoluzioni di canto contrappunti di D. Ferdinando de los Infantes Hispano. Desunt.

43. Lo Scrigno musicale.

44. Sommario e raccolta dei più principali e necessari privilegii, grazie ed immunità dell'alma nostra Agostiniana Religione. Periit.

45. Il memorial della plebe. Oliveriana Mss. 552.

46. Orditura cronacale, ossia Storia di Pesaro. Oliveriana Mss. 322-323.

47. Viaggi di Gerusalemme e di S. Iacopo di Galizia. Oliv. Mss. N. 526.

48. L'astrologiche ricchezze di natura. Oliveriana. 364.

NB. Usque hactenus pervenit recensio iuxta regestum auctoris, hic prosequitur recensio peracta a P. Mag. Fr. Petro Nicolao Mazza 10 Maii 1749.

49. L'arca esemplare de' Predicatori. Opus imperfectum quod pervenit ordine alphabetico ad litt. C. et ad verbum Castità. Asservatur in Oliveriana Mss. N. 564.

50. Le devozioni insigni della Agostiniana Religione. Oliveriana Mss. N. 564 e N. 571.

51. Della Croce Santa di N. Signore. Opus imperfectum. Deperiit.

52. I Sacri Tempii di Maria Vergine. Seconda parte. Opus imperfectum, quod modo desideratur.

53. De restitutione simplex, brevis et utilis tractatus. Periit.

54. Expositio in Psalmum CXLII. Ianuae 1598. Oliveriana. Mss. 523.

55. L' Agostiniane glorie. Oliveriana. Mss. 548.

56. Axiomata, idest Sententiae notiores ex novo veterique testamento excerptae, ordine alphabetico dispositae tribus libris distinctae. Superest liber primus, qui asservatur in Oliveriana Mss. N. 545.

57. Lilium theologicum alphabetico ordine diversas continens materias ad exornandos sermones. Prima Pars. Ianuae a. D. 1600. Secunda Pars, a. D. 1600. Ianuae. Autographum in Oliveriana Mss. N. 569.

58. Arca Clericalis. Vol. 1.

59. Thronus exemplorum, alphabetico ordine dispositus. Vol. I, autographum.

60. Conciones quadragesimales. Vol. I, autographum.

61. Origine della città di Pesaro e suo progresso. Mss. Oliveriana N. 223, di ff. 410.

62. Nozze e venuta in Pesaro della Signora Lucrezia d'Este, prima moglie di Francesco Maria II (sesto ed ultimo duca d'Urbino).

63. Epilogo e raccolta delle nozze del Sig. Costanzo Sforza con Camilla d'Aragona.

64. Lettere a Camillo Giordani. Oliveriana N. 421.

65. Relazioni repertoriali del Convento di S. Agostino di Pesaro con quelle anco di San Nicola di Valmanente. Oliveriana. N. 436.

66. Relazione della fondazione del Convento di S. Agostino di Pesaro nel 1282 e del Convento di San Nicola di Valmanente con altre notitie. Oliveriana N. 602.

67. Memorie sopra due Madonne, cioè di S. Marco (che è quella dei Servi) e della Scala (che è quella del Porto). Oliveriana Mss. N. 386. Consulendus Franciscus Vatielli, Un Musicista Pesarese nel sec. XVI, Pesaro. Nobili 1904, e I Canoni Musicali di Ludovico Zacconi, Pesaro. Nobili 1905. Haec ad verbum accepimus, a P. F. N. C. ex Analectis Augustinianis, Vol. III, p. 453.

Zacharia Fr. Ioannes, Ordinis Erem. S. Augustini clarus alumnus et concionator floruit saec. XV. Extant eius opera:

1. Sermones sive collactiones factae in Concilio Constantiensi. Adservantur in Bibl. Vaticana, Cod. Vat. Palat. 593, saec. XV, in 4, inter ff. 67-212.

2. Sermo in festo S. Michaelis. Extat Viennae, in Bibl. Vindobonensi in Cod. 934, fol. 252. Michael tamen Denis in Catal. Codicum mss. lat. Bibl. Palatinae Vindobonensis (1800) Vol. II, Part. II, col. 2230 notat: "Est Iohan. Zachariae Ord. Er. S. Aug. ut etiam codex Blavifont consonat, sed in Cod. Krafft, unde excerptum dedit Schelhornius tributus est Beruh Baptifato O. S. B.".

Zarrabbini Fr. Onuphrius, Ordinis S. Augustini clarus alumnus, floruit saec. XVI, atque typis edidit: Della nobiltà civile e cristiana libri IV, et de gli stati verginale, maritale et vedovile. Venetia, 1586, vol. I, in 4.

Zazzeri Fr. Hieronymus Augustinus, Aretinus, quem noster Berti appellat librorum heluonem, iure laudatur tamquam vir multa eruditione atque vitae integritate spectabilis. A Rev.mo P. Generali Querni fuit in Secretarium Ordinis adscitus et in Cap. Gen. Romano an. 1721 in eodem munere confirmatus, atque an. 1726 in Comitiis Gen. Italiae Assistens electus. Fuit insuper S. Scripturae Professor in Romano Sapientiae Archigymnasio, nec non SS. Rituum Congr. Consultor. Obiit Neapoli, die 3 dec. an. 1749 annorum 71. Nominatur a Bollandistis sub die 26 Iulii p. 347. Eius vita enarrata reperitur in Regesto nostri R.mi P. Generalis Gioia, Reg. N. 191 p. 83. Ex eius ingenio habetur: Vita nostratis Card. Henrici Noris in huius operibus omnibus edita.

(Cfr. Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 350).

Zenobi Frater, ut videtur, senensis, vixit saec. XVII, eiusque habetur: Lettera di Fra Zenobi Agostiniano a Mons. Chigi, poi Alessandro Pp. VII, Pont. Mass., quae asservatur in Bibl. Vaticana Chisiana Cod. 667, p. 586.

Zeppi Fr. Natalis Augustinus, Anconitanus, floruit saec XVIII, atque typis dedit:

1. Orazione Panegirica in lode dell'eccelso Taumaturgo S. Nicola da Tolentino, detta in S. Severino. In Camerino, Gabrielli, 1736.

2. Orazione Panegirica della B. Imelda Lambertini, 1748.

(Cfr. Lanteri, Post. Saec. Sec. R. A., Vol. III, p. 338).

de Ziis Fr. Ludovicus, Mutinensi, biblicus, floruit saec. XV. Ex eius ingenio habetur: Espositio super Apocalypsim B. Ioannis Apostoli, in codice saec. XV, qui olim asservabatur in nostra Bibl. Cremonensi; ast saec. XVIII reperiebatur apud comitem Iosephum Beltramelli Bergomensem.

(Cfr. Tiraboschi, Biblioteca Modenese, T. V, p. 239 et T. VI, p. 199, quibus in locis ipse cum P. Verani legit de Tertiis verbum de Ziis).

Zimarino Fr. Michael, vir magnae pietatis morumque sanctissimorum, Casalbortini in Vestinis die 8 maii an. 1858 ingenuis piissimisque parentibus ortus est. A puero optimam indolem ostendit, et Eremitarum habitum die 4 augusti 1871 in Provincia Romana devotissime induit, atque anno probationis expleto factaque professione statim ad insulam Melitam missus fuit, ut inibi sacrorum studiorum curriculum perficeret, quod magna cum laude absolvit. Primo Sacram Hostiam litavit die 5 augusti 1876 maxima cum devotione. Romam inde reversus et Lector effectus, de familia locatus fuit in coenobio S. Augustini de Urbe, in quo sua singulari modestia omnibus fuit exemplo. Perspectis eius integritate, mansuetudine, probitate, regulari observantia, ceterisque virtutibus, quae in eo maxime eluxerunt, praestantiora Ordinis munera eidem Superiores detulerunt. Fuit enim Carpineti novitiorum, et Viterbii professorum per plures annos magister, Aculae, Castri Gandulphi et S. Augustini de Urbe coenobiorum prior, Provinciae definitor et postulantium examinator. Tandem Gravinae, quo se contulerat ut fratri germano loci Episcopo in extremis praesto esset, in morbum incidit, et die 25 maii 1920, Sacramentis ecclesiae vite susceptis, me adstante, qui tunc Provinciae Romanae praeeram, piissime, prout vixit, quievit in pace. Scripsit:

1. Considerazioni sulla vita di S. Agostino, Dottore della Chiesa. Roma, Tip. Befani, 1888, in 8.

2. Il Pellegrino al Santuario della Madonna dei Miracoli di Casalbordino. Acquapendente 1913, in 12.

3. Novena ed altre preghiere alla Madonna dei Miracoli di Casalbordino. Roma, Tip. Befani, 1915, in 12.

Zucchi Fr Caesar Augustinus, Mediolanensis, S. Theol. Mag. a Philippo Argelati in Biblioth. Script. Mediolan., T. II, part. I, fol. 1705, dicitur vir amoenioribus litteris excultus et in philosophicis ac theologicis scientiis apprime versatus. An. 1660 mense maio in nostro Papiensi coenobio facultatem theologicam frequentans studii pro-magister declaratur. Anno insequenti Florentiam ivit atque inde Recinetum, quo tempore et Lector, et Bacc. et studiorum Regens renuntiatus est. Papiam postea se contulit, et sub die 8 maii 1673 S. Theol. Mag. creatus fuit. Praedicavit interim sacram quadragesimam Veronae in nostra ecclesia S. Euphemiae, et an. 1674 Bononiae ad S. Iacobum; studiaque insuper tum Anconae cum Venetiis laudabiliter rexit, et an. 1680 Papiam iterum repetens, fit in ea publicus Universitatis professor philosophiae. Pluribus interfuit Capitulis Generalibus ceu Discretus aut Definitor, an. 1682 praefuit suae Insubricae provinciae, et an. 1685 fuit procurator Generalis electus; at post biennium, die 25 nov. 1687, animam exalavit. In nostra Bibliotheca Mediolani extabat eius Tractatus de anima, quem Romae die 21 iulii 1679 absolverat. Habetur praeterea eius Oratio in funere Rev.mi P. Magistri Thomae Pusterlae Inquisitoris Generalis Papiae, habita in templo D. Thomae PP. Praedicatorum. Mediolani, Typ. Antonii Malatestae, 1674. A nostrate Gandolpho laudatur etiam ob proesis latinae peritiam. (Cfr. Ossinger, p. 980 et Lanteri, T., III, p. 134, et Maiocchi Casacca, Codex Diplomaticus Ord. Erem. S. Aug. Papiae, Vol. V. p. XV).