P

**************************************************************

[P. 285]

158) PAULUS LULMEUS Bergomensis. Fausta proles Prosapiae de Ulmis Bergomi Paulus in Mundum exivit anno1414. Iuvenis a Parentibus sacrorum Altarium ministerio destinatur. E patria egressus ad legum studia in Patavinam Universitatem excolenda se contulit. Post non multum temporis utriusqe Iuris Lauream adeptus, in patriam reversus, non solum Doctor creatus, ut plerique faciunt, sed praestantissimae doctrinae corona illustratus, quod rarius evenire solet, ab omnibus admirabatur. Nullum Ecclesiasticum Concilium, nec congregatio, vel congressus instituebatur, in quibus Paulus non adesset, ac eius eminens doctrina difficultates non enodaret. Ideo vacante una ex primarijs Canonicorum Cathedralium sedibus, ne eius praeclara merita sine praemio manerent, haec illico ipsi collata fuit. Non diu tamen in ea dignitate permanere voluit Pauli humilitas, nam Augustinensium Fratrum observantium vita allectus, anno 1449 per manus B. Ioannis de Novaria sui Patrij Coenobij Prioris habitum mei Ordinis sumpsit. In Religione, non tantum, quod potissimum est , omnibus virtutibus ornatum apparere studuit, sed etiam tum pradicando, tum scribendo, tum gubernando, in vinea Domini indefesse laboravit. Tam alte enim in Pergamis eius doctrina emicuit, ut primus inter alios suae Congregationis Concionatores extiterit, ac usque ad finem vitae primarijs in Locis trigintatres continuatos Quadragesimales cursus gloriose et utiliter confecerit. Gubernia Ordinis demum tam egregie tractavit, ut fere semper in ipsis occupatus fuerit. Rexit itaquae uti Prior nostra Coenobia Savonae 1462, Alexandriae, Genuae, Mediolani, Mantuae, Ferrariae, Brixiae, Bergomi, Cremonae et Romae S. Mariae de Populo. Pluries munus Visitatoris et Deffinitoris laudabiliter gessit, ac septies Capitulorum Praesidis, totiesque Vicarij Generalis ab anno 1465 usque ad 1483 dignitatem in sua Congregatione meritissime obtinuit. Denique suis in scriptis et Operibus editis tam mire refulsit, ut ob hoc merito a Iacobo Philippo conterraneo, et ab Herrera erudito proclamatus fuerit: Congregationis Lombardiae grande decus et illustre ornamentum in Libris antiquorum Patrum versatus, disciplinaeque iuris Pontificij eruditissimus. Cum pervenisset ad annum septuagesimum, cilicio, ieiunijs et indefessis orationibus, ac laboribus potius, quam aetate consumptus die 12 Iunij anno 1484 suaviter animam exalavit, [P. 286] post se relinquens optimam suae vitae famam. Laudatur ab omnibus nostris, et praecise a Donato Calvo Bergornensi in memorijs suae Congr. referente ad vivum effigiem ipsius pag. 93 et seq.; et in Scena Litteraria Bergomensi pag. 428 et seq. Externi memorantes sunt Trithemius de Script. Eccl.; Possevinus in 2 Tom. Apparatus; Gerardus Ioannes Vossius de Historicis Latinis lib 3, pag. 601; Frisius in Gesneriana pag. 657; ultimoque Papebrochius in Tom. 3 Maij. Ideo Paulum Lulmeum vocavi, quia ita se nominat in Praefatione Operis de Potestate Ecclesiastica B. Augustini de Ancona ab ipso editi, ut iam notavi suo loco. Opera igitur sunt:

* Apologia pro Eremitis contra Dominicum Tarvisinum Canonicum Regularem etc. Dicavit Cardinali Guillelmo de Estoutvilla Rothomag. Episcopo Ostiensi, et Ordinis Protectori amantissimo. Romae in domo nobilis viri Francisci de Cinquinis 1479 in 4; et etiam 1664, in 4.

* Vita S. Matris Monicae dicata Ioanni Senensi Episcopo Massano D. Papae Sacristae. Ibidem apudeundem in 4.

* Vita B. Magdalenae de Como. Ibidem, et apud Papebrochium Tom. 3 Maij.

* De Floribus Eremiticis simul cum Apologia Ordinis. Romae 1604; ut testatur Emmanuel Leal Opere saepius citato.

* Viridarium Sponsarum Christi Italice.

* De Laudibus praesentis vitae per Dialogum lib. I.

* De Vita et miraculis B. Mariae de Genua lib. I.

* De Vita et miraculis B. Helenae de Utino lib. I.

* De spirituali ascensu ad Deum lib. I. Ad Christophorum Maurum Venetiarum Ducem. Haec omnia edita esse asserunt Forestus et Calvus facile, uti puto, ibidem apud eundem Cinquinum.

159) PAULUS NICOLETTUS Utinensis, Venetus ob longum domicilium dictus. Hic Coenobij Venetiarum Conspicuus alumnus omnium Dialecticorum, Philosophorum et Theologorum sui temporis Princeps a pluribus agnoscentibus proclamatus extitit. In celebri Oxoniensi Angliae Academia sacris litteris operam dabat anno 1390. His perceptis in Italiam regressus tali doctrina, concionandi gloria, et lucidis moribus illustratus cernebatur, ut circa annum 1412 deficiente supremo Ordinis Praesule a Gregorio XII in Religionis regimen suffectus fuerit. Quantum in sacra Theologica sapientia enituerit, testes fuere famigeratae Universit. Parisiensis, Senarum, Parmae, Perusij, Bononiae ac Patavij, in quibus eamdem facultatem publice docuit, et qualiter humanis et divinis litteris excelleret, palam aperuit. [P. 287] Bis in Provincialem Marchiae Tarvisinae electus, primum Ferrariae, deinde Mantuae 1421 ab Ordinis Generali confirmatus fuit. Anno 1427, cum publicus in Universitate Lector Perusij degeret, Ordinis Moderator Priorem Sancti Augustini eiusdem Civitatis eligendi facultatem concessit; instituitque Visitatorem simul cum Vallispoletano Provinciali utriusque Tudertini Coenobij. Principalis gloria nostri Pauli extitit triumphus, quem, dum Senis permanebat, de obstinato haeretico Francisco Porcario reportavit. Hunc, ut expressius appareat, alieno scalpro hic incidere volo: Quis nostris temporibus (calamus est Coriolani contemporanei) Graecis, Bohemis et Fraticellis de opinione conflictum dedit disputando? Quis Franciscum Porcarium Senensem, qui iam non modo Civitatem Virginis, sed pene totum agrum Tusciae suis haeresibus infecerat, igne cremavit? Egregij Doctoris Pauli Veneti acerrima disputatio. Haec supradictus Coriolanus in 50 Commentario super regulam; quodque extensius confirmavit in Chronicis Ordinis, atque roboratur ab antiquo epigrammate in Claustro Perusino. Ille demum, qui Orationem habuit in eius funere, haec reposuit: Illud in religioso homine dignissimum facinus fuit, cum Franciscum Porcarium Senensem Christianae Catholicaeque Fidei rebellem, haeresis damnatum, severa atque constanti oppugnatione comburendum fecit sententiari. De cuius haeresibus, non eius publica morte contentus, singularem in Scriptis tradidit perscrutationem, ne ullo, unquam tempore in Ecclesia Dei pullulare possent. Hoc praeclarum facinus nostri Pauli, ut aliquo signo distinctivo, et praemio cohonestaretur, Senatus Venetus eum inter Patritios adnumeravit. Testatur eloquentissimus olim Amicus Magister Iacobus Florellus ex meo Ordine in Dictis et Factis memorabilibus Venetis lingua Italica pag. 35. In famosissimo Theatro Venetiarum Civitatis, ubi virtus gloriosa triumphat, honores Paulo non defuere, imo tam laudatum et aestimatum fuit eius sublime ingenium, ut Patres conscripti ipsi elargiti sint Patritium Birretum, signum et trophaeum insignioris Europae Nobilitatis, ut Persona tam singularis virtutis secerneretur ab alijs, sicut Nobilitas segregatur a Vulgo. Nec fuit hoc sufficiens liberalitati Senatus, qui erga doctos semper propensus eluxit, quia, ut memoria viri tam praeclari viva remaneret, etiam ad alios Augustinianos in Venetiarum Regia degentium idem privilegium perpetuum extendi voluit. [P. 288] Quod Florellus noster asseruit, ex antiquo manuscripto Bibliothecae Cornarae desumpsit. Quia dignitates Ecclesiasticas noster Paulus humiliter renuebat, aliud quoque privilegium a Sommo Pontifice ipsi donatum audivi a citato Florello, ut quoad viveret, memoria suae illustris victoriae remaneret, quod, quia aliqualiter exprimitur ab altero nostro insigni Veneto Paulo Ciera Episcopo Vestano in principio sui primi Sententiarum Elencho Auctorum impressi Romae 1633 in 4; ideo exponam: Paulus Venetus Theologorum omnium et Philosophorum sui temporis sine dubio Princeps, in Patavino Gymnasio nomine publico ductus per multos annos summa cum laude et gloria docuit, ex disputationibus, concurrentijs, congressibus nunquam victus exivit, catholicae veritatis perpetuus propugnator extitit. Ferunt ex privilegio in testimonium suae singularis doctrinae Capuccium ex serico villoso gestare solitum etc. An Venetijs vel Patavij obierit, non est certum. Corpus tamen in nostro Patavino Coenobio extare certum est ex apposito Epithaphio, quod etiam plures Scriptores, inter quos ultimus Thomasinus in Patavinis Inscriptionibus pag. 150 protulerunt. Auctores etiam variant in assignando anno mortis, sed standum esse iudico Patavino Epithaphio, videlicet: Hic iacet S. Theologiae Doctor clarissimus, et Philosophorum Monarcha Magister Paulus de Venetijs Ordinis Eremitarum S. Augustini, qui obijt anno Domini 1428, die 15 Mensis Iunij; cuius anima requiescat in pace. Extat alibi aliud Epithaphium relatum a Joanne Marcanova: Vir Patavi perit, hic Utinum tulit, ivit ad Urbem / Adriacam puer, hinc nomine Paulus habet. / Doctus Aristotelis dubios exponere sensus / Audet, et Aegidium carpit ubique potens. Non solum supradicta inscriptio Utinensem asseruit nostrum Paulum, sed etiam Leander Albertus in Descript. Italiae Regione 18 Ducatus Forum-Iulij pag. mihi 480. Henricus a Pfleumern Germanus in Mercurio Italico Lugduni 1628, pag. 86, mei eruditiss. Amici Abbas Crescimbenius in Historia Vulgaris Poesis pag. 298; et Abbas Iustus Fontaninus Eminentissimi Imperialis Bibliothecarius in Foro-Iuliensibus Scriptoribus edendis. Hoc loco coarguenda venit, imo despicienda ineruditio Canonici Regularis Io. Baptistae Melegarij, qui cum non vidisset impressum, nisi parvum Libellum Summularum Pauli Veneti in suo Libro Venetijs edito 1648 in 4. [P. 289] Deridere ausus sit eruditissimum Ludovicum Cellotium Iesuitam, qui in Libro de Hierarchia et Hierarchis vocavit nostrum Paulum Monarcham Philosophorum. Quam merito Cellotius hoc dixerit, cernere poterat ex pluribus Scriptoribus ante ipsum, ex frontispicio Operum impressorum eiusdem Pauli, si vidisset, et ex Indice apposito, si viveret, agnoscere quoque posset, quam multa Philosophica, Astronomica et Mathematica ediderit. Comprobatur etiam ex eo, quod in ipsius encomium digessit Auctor Addit. ad Speculum Historiale Belluacensis cap. 64, pag. 476 a tergo: Paulus Venetus Herem. D. Augustini, et ipse Theologus et Philosophorum Princeps, nec non et disputator accerrimus hoc ipso anno in universa Italia nominatissimus habitus est eo, quod cunctos dialecticos, Philosophos et suae aetatis Theologos sine controversia superaverit, ac etiam tanquam alter Apollo post se futuros Philosophos suae sapientiae lacte nutriverit, qui nisi immatura morte praeventus fuisset, omnes antecessores suos ingenio, suisque scriptis superasset. Ultra supranotatos celebrarunt nostrum Paulum Marcus Antonius Coccius Sabellicus Aenne. 7, lib. 9, pag. mihi 136; Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis; Possevinus in Appar. sacro Tom. 2; Arthamannus Schedelius in Chronicis; Gesnerus pag. 541; Frisius pag. 660; Albericus in Scrip. Venetis pag. 70; Superbusin triumpho pag. 14; Io. Petrus Crescentius satis bene in Praesidio Romano lib. 3, pag. 101; Curtius noster in Elogijs proferens ad vivum eius effigiem, plurimique alij. Quando decessit erat aetatis annorum 60. Opera, quae edidit, sunt sequentia:

* Logica parva, seu summulae. Venetijs apud Scotum 1524 in 8; apud Iunctam 1535; apud eundem Scotum 1536, apud Iunctam 1544; apud Bonadeum 1585 in 8; etiamque pluries. Super easdem summulas scripserunt Menghus Faventinus, Iacobus Riccius et Manfredus de Medicis, quorum opus simul editum est, correctione et industria nostrorum Magist. Nicolai Veneti et Ambrosij de Padua, Venetijs impensis Lucae Antonij de Iuncta 1520 in fol. At primo Comment. folius Menghi editum est Venetijs typis Ioannis Leovuiler de Hall 1488 in 4, in nostra Bibl. Sanctissimi Crucifixi Promontorij Genuae vidi.

* Principis Logicorum, Philosophorumque Pauli Veneti super Universalia Porphirij et artem Veterem Aristotelis, cura et industria P. M. Iacobi de Bonaguisis de Mantua Aug. Venetijs per Locatellum fol. 1494; Parisijsque 1514 in fol. [P. 290]

* Eiusdem Logica magna correcta a duobus Minoritis Fratre Francisco Maceratense et Iacobo Fossanense. Venetijs 1499 per Scotum in Fol. Demum ibidem cum annot. marginalibus, tabulis et figuris diligentissime 1565 in 8.

* Super libros Posteriorum Venetijs 1481 arte et impensa Ioannis Herbort Alemani in fol. Est in nostra Promontorij. Ibidem per Guillelmum de Monteferrato Tridinensem 1486 in fol. Denuo 1491 et 1495 per Locatellum in fol., et 1499 per Simonem Papiensem in fol, ac 1518 et 1521 ambae editiones emendatae a nostro Augustino Montefalconio per Lucam de Iuncta in fol.

* Excellentissimi Theologorum, Philosophorumque Monarchae Pauli Veneti Augustin. in octo libros Physicorum Commentaria, cura et correctione M. Iacobi Baptistae Alovisiani, qui in Praefatione vocat Paulum Venetum summum Christianae Fidei vindicem. Venetijs per Greg. de Gregorijs 1499 in fol.

* Divi Pauli Veneti, Theologi clarissimi, Philosophi summi et Astronomi maximi Aug. libellus aureus de compositione Mundi cum figuris, edidit Alovisianus notatus. Venetijs per Locatellum 1498 in fol.

* Eiusdem expositio super libros de Generatione et corruptione. Ibidem 1498 in fol.

* Clarissimi omnium Philosophiae Aristotelis elucidatorum praecipui Pauli Veneti de Anima, opera medicinae Doctoris Iacobi Suriani. Venetijs 1504 et 1524 per Locatellum in fol.

* Summa naturalis Philosophiae per famosissimum S. T. Professorem Paulum Venetum. Venetijs in fol. magno, 1477 edita et correcta per S. T. P. Fratrem Valentinum de Camerino Ord. Praed. vidi in nostra Bibl. Conventus Corani in Latio. Primo editam tamen vidi in nostra Savonae Consolationis. Mediolani per Christophorum Valderfer Ratisponensem 1476 in fol. Etiam Venetijs impensis Ioannis de Colonia an. 1426 in fol. Ibidem industria nostri P. M. Pauli de Genazano per Locatellum 1502 in fol., ac Lugduni in aedibus Antonij de Rij 1525 in fol. parvo.

* Aurea Sophismata acutissimi, divinique ingenii, et subtilissmi Logici, nec non et Sophistae perspicacissimi, Doctoris eximii tam Theologiae, quam Phylosophiae M. Pauli Veneti correcta et emendata per Magistrum Secundum Contarenum Patritium Venetum. Venetijs per Locatellum 1493 in fol. Primum vero Papiae per Nicolaum de Girardenghis 1482 in fol.

* Eiusdem Opus aureum, quod Quadratura inscribitur, emendatum per eundem M. Contarenum Aug. Venetiis per Locatellum 1493 in fol.; ac Parisijs 1514 in fol.

* De Conceptione B. Virginis Mariae lib. I, ciratur ab Andrea de Peruzzinis Minorita Observ. in suo opere Analysis immaculatae Conceptionis edito Venetijs 1634 in 4, pag. 99; a meo Sammartino Tolosano in Libello supplici pag. 333; a Petro de Alva in Bibl. Concept. col.1137, ac ab alijs.

* Eiusdem de Gustabili descriptus 1428, sumptibus Matthaei de Ripalta; Brevis summa in libros Physicorum; [P. 291] Conclusiones super Libros de Anima; et de Futuris contingentibus, sunt in Bibl. Patavina S. Ioannis in Viridario ex Thomasino.

* In duodecim Metaphysicorum scriptus 1434 in fol. memb. in nostra Patavina, ex eodem in 4.

* Summa naturalium scripta 1435, Mense Maij, cuius frontispicium cum miniaturis elegantissimis in nostra Patavina. Irrepsit tamen error in Thomasini Indice dicente Ord. Praedicatorum.

* Explicatio Dantis Aligeri Poetae Florentini in Bibl. de Candis Patavij. Si verum est, quod asseritur a Crescimbenio loco supracitato, scilicet opus manuscriptum fuisse 1410; manifeste apparet esse nostri Pauli, non alterius Ordinis Servorum.

* Super Sent. lib. quatuor: contra Iudaeos lib. I; Sermones de Tempore lib. I; Sermones de Sanctis lib. I; Sermones Quadragesimales lib. I. De notitia Dei lib. I. De contendo Christiano Testamento lib I. De ortu et progressu nostri Ordinis lib I. De Incarnatione Dei lib. I. De excellentia Verbi Dei lib. I. Super consequentijs Strodij lib. I. Atque ad compendium redegit doctas Ioannis de Ripa Doctoris in Magistrum Sententiarum Explicationes; aliaque.

* De notitia Dei; De condendo Christiano Testamento; De ortu et progressu Ordinis, ac explicatio Dantis Florentini meus Albericus, et Superbus attribuunt haec Paulo Veneto Ord. Servorum, qui floruit 1476; at Possevinus nostro. Quibus credendum, iudicare non possum.

160) PAULUS ZABARELLA Patritius Patavinus, cognomenta Bonus, humanarum, divinarumque litterarum Doctor egregius, in concionando praesertim omnes sui temporis antecelluit. Coenobium Patavinum aedibus et porticibus speciosissimis auxit, ac exornavit. Anno 1491 Marchiae Tarvisinae Provincialis evasit. Sui gubernij tempore simul cum P. Magistro Paolo Tridentino impetrarunt ab Alexandro VI Bullam sub datum Romae 1493, die 22 Iunij, in qua praecipiebatur Festum S. P. Augustini ad instar Apostolorum Festivitatum ab omnibus coli debere. In Congressu generali Romae 1497 celebrato Patres eum elegerunt totius Italiae Visitatorem Generalem. Deinde 1499 Praeses Capituli suae Provinciae fuit constitutus, et 1504, 20 Martij, ad Infulam titularem Argolicensem promotus; qua relicta, Archiepiscopus Pariensis, simulque Propraesul, Locumtenens Generalis in spiritualibus et temporalibus Cardinali Marco Cornelio Episcopo Patavino inservivit. Eo in munere optime, strenueque se gessit. Praecise cum Procancellarius quoque Patavinae Academiae extitisset, in elargiendis insignibus omni genere candidatis, tanto eloquentiae flumine exundabat etiam in extemporaneis sermonibus, ut oratio eius mele suavior, aureaque ab omnibus suspiceretur. [P. 292] Denique anno 1525, 25 Iulij, humanis spolijs exutus ad vestem immortalem, quam nulla tinea corrumpit, induendam transijt. Encomiastice de Zabarella locuti sunt omnes Scriptores Ordinis, specialiter Herrera pag. 267 et 268 Tom. 2 Alphabeti Aug.; et Paulus de Sclavis de Genazano, qui ipsi Zabarellae dicavit Summam Philosophiae Pauli Veneti, inter alia exprimens: Tu enim excellentissimus Theologus omnium studiosorum es refugium, omnium bonorum asilum. Neque etiam alius, aut rarissimus in Religione nostra reperitur, de quo maiora et meliora desiderari et expectari possint etc. Melius tamen de suo Gentili locutus est Comes Iacobus Zabarella in suo libro Impresso Patavij 1670 in 4; cuius titulus: Aula Zabarella a pag. 124 usque ad 128 exponens veram Imaginem nostri Pauli, in qua apparet obijsse Annorum aetatis 54; cum hoc epigrammate ad pedes: Moribus ingenuis dignus, qui vixit eremo, / Par calamo, cui vox conscia, mensque Dei; / Argolicis, Parisijsque simul pia semina sparsit, / Rore salutifero, quantus et ipse patet. Ughellus in Italia Sacra loquens de Card. Cornelio Episc. Patavino Tom. V, col. 441; inter alia haec profert: Habuit suffraganeum in Ecclesia Patavina eximium virum nobilitate generis et scientiarum omnium claritudine illustrem Paulum Zabarellam Episcopum Argolicensem et Archiepiscopum Pariensem etc. Ioannes Gualterus Belga in Bibl. Bibliothecarum libro de diebus emortualibus pag. 1275: Paulus Zabarella Episcopus Argolicensis, in condonando inter omnes sui Ordinis, suaeque aetatis eloquentissimus obijt 15 Julij 1522. Errat in assignando anno et die mortis. Sepultus fuit in Ovetariorum Sacello nostri Templi hoc apposito Epithaphio a Francisco Savonarola composito: Doctus adit Coelum facundo carmine Flaccus, / Et Stella Euganei lumen uterque Soli. / Nomen ad Aethernum Patavi lux mittit Olimpum; / Romanae Princeps Livius historiae. / Paulus in eloquio, Corneli, numine Coelum / Possidet, Aonias hinc sacer transit aquas. / Quantum alijs igitur numeris, aut ore soluto / Antenor debet, tam Zabarella tibi. [P. 293] Opera ipsius sunt:

* De reformatione Ecclesiae ad Clementem VII; extat M. S. in Vaticana a Pamphilo lectum.

* Elegantes Orationes omnis generis.

* Enunciatio in septem Psalmos Poenitentiales. Aliaque.

161) PEREGRINUS NASELLUS Patavinus S. T. Doctor insignis, qui in pluribus Academijs Ordinis humanas et sacras scientias cum plausu et discipulorum utilitate docuit. Is, cum viveret illis luctuosis temporibus, quibus haeresum hydra capita venenosa extollebat, plurima volumina, veluti tela acuminata vibravit contra ipsa; ut ea obtruncaret. Opera exarata aspexit Pamphilus, ut ipse fatetur, sed ubinam essent asservata, non expressit. Non decessit, uti putavit idem, et Portenarius in Felicitate Patavina lib. 9, cap. 27, pag. 455; videlicet 1556 quia ex Ordinis Regestis patet illum adhuc in terris deambulasse an. 1557, 20 Novembris, et 1559, 30 Augusti, ut exponit Herrera. Eum memorant cum laude, sed parum de ipso narrant citati Scriptores, etiamque Gratianus in Anastasi pag. 151; Elssius pag. 558; Crusenius par. 2, cap. 3; ac Torellus in octavo Tom. saeculorum pag. 415. Notatus Gratianus in ipsius laudem reponit hoc Disticon: Iste licet Patavi Peregrinus in Urbe Nasellus, / Perfricuit nasum, Saxo Luthere, tuum.

* Viginti sex Assertiones et dubia quaedam obscura explicuit et respondit adversus 41 impios Articulos Lutheri.

* De Operibus exterioribus octo conclusionibus quaedam complexus est, in quibus haereticorum nodos, apud eos obscuros et insolubiles solvit et in lucem promit.

* De fide implicita et de informi, et formata, et de eius origine, causaque efficiente, et quomodo exaltet fideles, et reddat eos sapientes, et iuvet et roboret.

* De Legibus humanis, quantum et quomodo obligent lib. I.

* De Potestate Summi Pontificis lib. 2.

* De Concilij comparatione ad invicem etc. lib. I.

162) PETRUS AMELII de Brenaco Gallus, Monasterij Limosi Narbonensis Dioecesis filius, Religiosus eruditus ac S. T. Doctor. Circa finem Urbani V Pontificatus, loco D. Fratris Raymundi de Acono defuncto successit in Sacristae, Confessarij et Pontificij Bibliothecarij muneribus. Deinde Episcopus Senogalliensis ac Archiepiscopus primo Hydrumtinus, et post annum ad Infulam Archiepiscopalem pariter Tarantinam, denique Patriarcha Gradensis, quo relicto, Patriarcha Alexandrinus et Administrator Ecclesiae Aquensis in Vasconia institutus fuit. [P. 294] Observatione et correctione, meo quidem iudicio, dignum est, quod scripsit Ughellus sua in Italia Sacra de nostro Petro Amelio. Primum in 2 Tom. col. 966 conatur ostendere eum non fuisse Episcopum Senogalliensem; et tamen ipsemet Amelius se extitisse testatur, ut infra patebit. In Tom. 9, col. 191, postea protulit: Putarim fuisse illum Episcopum titularem Singuliensem in partibus, non Senogalliensem, deinde Archiepiscopum Hydruntinum, et Tarantinum. In monumentis Tarantinae Ecclesiae nulla mentio de Petro Amelio; fortassis numquam resedit etc. Demum inter Patriarchas Gradenses Tom. 5 nullam mentionem fecit nostri Perri. Quod de Archiepiscopatu Hydruntino asseruit, nihil contradico, sed de Episcopatu Senogalliense, et Patriarchatu Gradensi tam clare patet, ut mirum sit Ughellum in Regestis Vaticanis nihil invenisse. Exponam illud, quod observarunt ex eius libro, cuius titulus Ordo Romanus, sapientissimi Abbas Mabillon, et Socius Germain in 2 Tom. Italici Itineris pag. 443 impr. Parisijs apud Martin 1689 in 4; ut veritas magis clarificetur: Etsi in veteri codice, quem nobis pro sua benevolentia concessit Eminentis. Cardinalis Casanata, nullum auctoris nomen sequenti libro sit praefixum, ex varijs tamen eiusdem libri locis constat eum esse Petrum Amelij Gallum Electensem, ex Eremita Augustiniano Urbani V Sacristam, dein Gregorij XI Paenintentiarium et Bibliothecarium, postea Senogalliensem Episcopum, Archiepiscopum Tarantinum, tum Patriarcham Gradensem et Alexandrinum, atque Ecclesiae Aquensis administratorem. Is nimirum se ipse prodit in lib. cap. 79. Ita vidi ego Fr. Petrus Amelij Senogalliensis Episcopus observari. Item in cap. 141 Augustinum patrem nostrum vocat. Idemque in cap. 90 testatur se Sacristam et Episcopum Senogalliensem agnos Dei (ut vocant) confecisse anno 1378. Ad haec in capite 158 ait, se Gradensem Patriarcham una cum Patriarcha C. P. processus in criminosos Feria V in Coena Domini pronunciasse anno 1393. Denique in vivis erat ad annum 1398, instante obitu Bonifacij noni ex cap. 165. Falluntur itaque, qui eum anno 1368 obijsse ferunt, cum post annos decem agnos Dei confecerit Sacrista et Episcopus Senogalliensis. Sedit, ut Patriarcha, inter Cardinales, Episcopos anno 1391, ex cap. 153. Iter Gregorij XI Avenione Romam versibus cecinit, cuius operis memoria insequenti capite 142. Quare in itinerario meo de Domino Papa Gregorio XI etc. [P. 295] Est igitur ex supradictis clare ostensum, Petrum fuisse Episcopum Senogalliensem et Gradensem Patriarcham. Immo de Patriarchatu Gradensi testantur etiam Ordinis Regesta ad annum 1389, 16 Augusti, et 1392, 11 Ianuarij, quibus in locis Patriarcha Gradensis, et SS. D. N. Papae Confessor appellatur. Hic noster Amelius fuit ille Episcopus Tarantinus, qui cum Urbano VI, et alijs simul S. Petrum in aere aspexerunt anno 1387. Successum enarrat Abraham Bzovius in Annalibus ad notatum annum n. I, pag. 130: Roma ad dexteram relicta, Tibur ferebatur Urbanus. Aliquis Eremita secundum Visionem admonitus hortabatur Pontificem, ut Romam accederet. Qua exhortatione perculsus, cum dubius expenderet, quid faceret, nondum satis ad profectionem animatus, vidit B. Petrum in sublimi ad eam partem, quae Romam ducit. Nec ipse tantum Urbanus, sed cum eo videre plurimi. Sed ille imperavit, ne cuiquam visionem vivente de dicerent. Post eius obitum Episcopus Tarantinus, qui Urbano a Confessionibus fuerat, pro concione publica palam dixit ad populum, se cum Pontifice et multis alijs tum in ea effigie vidisse B. Petrum in sublimi, qua sculptus adstat ad porticum Basilicae Vaticanae. De hoc Petro Senogalliensi Episcopo putat noster Herrera intelligendum esse id, quod Bartholomaeus Gavantus in Thesauro Sacrorum Rituum Romae edito 1632, sect. 7, cap. 7, pag. 154; et meae editionis Venetae 1668, pag. 120: Alij in Breviario Veneto 1521 authorem faciunt Petrum Episcopum Singalensem approbante Gregorio XI; videlicet ipsum fuisse auctorem Officij Inventionis S. Crucis. Tempore enim dicti Gregorij floruit noster Petrus, facile per errorem impressoris dictus Singalensis, loco Senogalliensis. Turpiter erravit noster Elssius, etenim quod Herrera protulit de Officio Inventionis S. Crucis, ipse putavit auctorem fuisse totius Breviarij Venetijs editi 1521. Denique noster Amelius postquam per plures annos egregie suum officium peregit, et quatuor Pontificibus accurate inservivit, nempe Urbano V, Gregorio XI, Urbano VI et Bonifacio IX; pie in Domino obdormivit in principio anni 1404; quia die 19 Maij eiusdem 1404 Bonifacius Nonus duobus Commissarijs per Bullam institutis iniunxit, ut e Conventu Limosi Bibliothecam et ornamenta Fratris Petri de Brenaco Sacristae Pontificij, tamquam ad Sedem Apostolicam pertinentia, exigerent. Hinc quoque advertendum iudico me nullum Scriptorem observasse, qui asserat nostrum Amelium obijsse1368, uti scripserunt doctissimi citati Monachi, [P. 296] sed vel 1378, vel 1388. Sicuti quod protulerunt ex cap. 165 de instante obitu Bonifacij Noni 1398; intelligendum esse de aliquo periculo obitus existimo: Bonifacius enim obijt 1404, die 1 Octobris, non 1398. Opera a nostro Petro Amelio post se relicta, sunt duo sequentia, alia adhuc latent. De ipso loquuntur non solum supracitati, et omnes nostri, sed etiam S. Antoninus par. 3, tit. 22, cap. 2 et 13; Theodoricus Lib. I, cap. ultimo; Krant. lib. 10 Metropol. cap. 20; Claudius Robertus, et Sammarthani in Gallia Christiana, alijque.

* Itinerarium Gregorij XI ex Avenione ad Urbem atque ab Urbe ad Anagniam inceptum 1376, 13 Septembris; constat versiculis Latinis, qui quamvis nulla pedum, aut syllabarum mensura sint ordinati, tamen versiculorum ultimae syllabae sunt similiter cadentes, uti Rythmi vulgares etc. Edidit Papirius Massonus in vita dicti Gregorij, etiamque Ciacconius et Bzovius in Annalibus in eadem vita, ac Franciscus Duchesne in 2 Tom. de Cardinalibus Gallis pag. 437 et seq.; qui omnes commendant diligentiam nostri Petri in eodem Itinere describendo.

* Ordo Romanus in Ordine XV constat pag. 50: incipit enim a pag. 443 et definit in pag. 544 Operis citati praeclariss. Abbatum Mabillon et Germani, qui illum ediderunt.

163) PETRUS AURELIUS SANUTUS, Patritius Venetus, Aloysij quondam Lunardi Senatoris gravissimi, Reipublicae Consiliarij et Lucretiae Trivisanae Filius, vir praestanti pollens ingenio, ac in Philosophicis, litterisque sacris perfecte versatus. Is, cum audisset fructus uberes, quos in Imperijs Peruvij, Mexici et Sinarum producere faciebant ex aridis primo arboribus Gentilibus illarum Regionum diligentes cultores Caenobitae Augustiniani, Fidei zelo et martirij ardore incensus illuc transmeare concupivit; sed cum a Superioribus facultatem consuetam obtinere non potuisset, quia eius delicatam complexionem ad id munus insufficientem prospiciebant; ideo ad Christi Domini Passionem contemplandam in Eremum Sanctissimi Crucifixi Povesiae parvae Maris Insulae se recepit, diuque in illa permansit. Denuo tamen superioribus praecipientibus ad Religioni inserviendum reversus est. Anno 1533, et ni fallor, etiam 1522, iam erat S. T. Doctor; atque 1542 suae Marchiae Tarvisinae Provinciae moderator; et 1550 S. Stephani Venetiarum Prior; quibus in gubernijs eluxerunt eius prudentia, aequitas et vitae sanctitas. [P. 297] Fundate igitur Magister Archangelus Riccius Venetus ex meo Ordine in epistola dedicatoria Summae Praedicantium Fr. Io. Bromiardi Dominicani, quam correxit et impressioni tradidit, ad Mathaeum Sanutum Patritium Venetum Episcopum Concordiensem haec scripsit in encomium eiusdem Aurelij: Nec silentio involvendum esse duco Petrum Aurelium Sanutum, verum profecto, ac vicinum spendidissimum tuae familiae florem et mei Augustinensium Eremitarum Instituti ornamentum et decus. Qui vir maximo et altissimo ingenio, subtilissimus Dialecticus, admirabilis Philosophus et Theologus incomparabilis, post innumeras in Aristotelis Philosophia lucubrationes, adversus haereses eruditum volumen emisit; et anno suae aetatis 60 propter singularem morum et doctrinae praestantiam (nisi quanto citius a nobis mors infesta surripuisset) non solum nostri Ordinis Magister Generalis electus, sed etiam in administrationem Ecclesiae Patriarchalis Venetae a Senatoribus merito assumptus fuisset. Ad quod Patriarchatus onus communi omnium ore et votis passim vocabatur. Decessit Sanutus an. 1553 ante 26 Augusti. Fuit Philosophus et Theologus doctissimus, moribus Angelicis et sanctis ornatus, scripsit librum contra Lutheranos magnae existimationis. Comes Zabarella in Genealogia Serenissimae Prosapiae Sanutae Venetae, ostendens ex Tito Livio historico famosissimo originem ducere. Opus impr. Patavij 1669 in 4, pag. 67. Celebrarunt eundem, ultra Frisium memorantem in Gesneriana pag. 666; nostri Pamphilus pag. 117; Crusenius part. 3, cap. 37 et 38; Herrera Tom. 2, pag. 285; Elssius, Gratianus et Torellus in 8 Tom.; nec non Albericus in Scrip. Venetis pag. 73; Superbus Conventualis pag. 15, par. 3; Florellus in Dictis et Factis memorab. Venetis pag. 201; ac Zilius Maurocenus et Seraphinus Schimberna in fine Compendij gloriae S. Cinguli pag. 371. Praeter varia Manuscripta supranominata a Riccio in lucem emisit:

* Soli Deo honor et gloria. Recens Lutheranorum oppugnatio per M. Petrum Aurelium Sanutum Venetum Augustinianum. Venetijs apud Aldi Filios 1543 in 4. Parisijs excudebat Ioannes Gemet via ad Divum Iacobum 1549 in 8. Ibidem apud Ioannem Faucher 1550 in 8.

* Logicam clarissimi Doctoris Alberti de Saxonia dicavit 1518 M. Cypriano Morello Veneto Augustiniano, ediditque Venetiis 1522 in fol. [P. 298]

164) PETRUS BRUNIQUELLUS Gallus, quem Coriolanus Doctorem egregium, et Ven. Alphonsus ab Orosco sanctitate et scientia clarum appellarunt. Hunc virum praeclarissimum omnes Scriptores (Herrera excepto, qui etiam de Sede Episcopali, quandonam obtenta, et quando decesserit assequi non valuit) male agnovere. Fuit itaque S. T. Magister, in sacris Biblijs versatissimus, et ut apparet ex fine eius operis infra notandi illius nomen erat Fr. Petrus de Rupemaura cognomento de Bruniquello. Ob egregias animi dotes a Clemente Quinto Episcopus Civitatis novae in Istria 1311 institutus. Revera ille fuit qui, ut refert Lucas Castellini Dominicanus de Canonizatione Sanctorum in quodam diplomate Indulgentiarum, quod Avenione concesserunt plures Episcopi anno 1317; inter alios se subscripsit sic: Petrus Civitatis Novae Episcopus; nam duravit in Sede (in qua, uti suspicor, nunquam personaliter sedit, permanebat enim in Avenionensi Curia Pontificia) usque ad annum 1328; eo enim tempore Ughellus Tom. V, col. 223, assignat Fridianum successorem. Cum laude meminerunt omnes nostri, etiamque Trithemius de Script. Eccl.; Possevinus in Appar. Tom. 2; Sixtus Senensis lib. 4 Bibl. sanctae pag. 295; Gesnerus in universali pag. 550 vocans Librum super historijs Bibliae Opus insigne; Frisius in sua Bibl. pag. 668 et 674, dividens Petrum Bruniquellum a Petro Civitatis-Novae Episcopo, Andreas Victorellus apud Ciacconium in vita Ioannis XXII, alijque. En ipsius Opera:

* Liber super historijs novi et veteris Testamenti iuxta ordinem alphabeti ordinatus, in cuius fine haec verba conspiciuntur: Explicit Liber super historijs Bibliae secundum ordinem etc. editum a Fr. Petro de Rupemaura alias cognomento de Bruniquello Ord. Erem. S. Aug. Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopo Civitatis-Novae. Completus fuit iste Liber anno Domini 1319, die martis, post diem Dominicum Carnisprivij. Est in nostra Vintimilij M. S. in 4, constat pag. 530; etiamque Romae et Cremonae pariter in nostris, et Viennae in Imperiali, alibique.

* Commentaria in Mag. Sent. lib. 4.

* Commentaria in Proverbia lib. I.

* Commentaria in Ecclesiastem lib. I.

* Comment. egregia in Cantica Cantic. lib. I.

* Commentaria quoque illustria in universa fere Biblia, testantur Possevinus; Draudius in Bibliot. Classica; Fabianus Iustinianus, Sixtus Senensis et meus Roccha. [P. 299]

165) PETRUS DONATUS de Aretio Etruscus, S. T. Doctor excellens, Concionator celeberrimus, profunda doctrina et fervida eloquentia decoratus. Pamphilus et Crusenius eum reponunt sub anno 1355; Herrera vero ex Regestis, et ipsius sequaces Torellus et Elsius, floruisse narrant anno 1388 et 1389. Memorant igitur supradicti, etiamque Amici eruditi Oldoinus et Torellus in Scriptoribus Etruriae M. S. Scripsit noster Donatus sequentia:

* Quadragesimale, seu super Evangelia Quadragesimae, Opus mire eruditum vocatur a Pamphilo, quod in Angelica vidit.

* Sermones Funebres, in quibus multa pie, docteque de arte bene moriendi, et caelesti vita pertractat. Ibidem M. S.

166) PETRUS HISPANUS seu melius Lusitanus, Ulyssiponensis. De hoc viro praeclarissimo scripsit meus Antonius a Purificatione Lusitanus sequentia: Ioannes Vigesimus, ab alijs dictus Vigesimus primus, antea Petrus Hispanus vocatus, natus est Lisbonae in Parochia S. Iulianae. Puer docilitate ingenij aequales longe superans Astrologiae et Medicinae Operam dedit, in quibus facultatibus se se per aliquot annos, non sine magna nominis comparatione, exercuit. Sed cum caepisset vanitates saeculi fastidire, Religionem elegit Eremitarum S. Augustini, cui inter Donatos adscribi voluit in Coenobio Lisbonensi, inde ad primatialem Sedem Bracharensem eductus est. Quam cum religiosissime rexisset, ad Pontificatum Romanum sublimatus est anno Domini 1276 etc. Cum ergo sedisset menses octo et dies tres, obijt Viterbij die 20 Maij, sepultusque est in Ecclesia Cathedrali etc. Auctor secundae Partis Examinis Antiquitatum cap. 23; Ludovicus ab Angelis in Chron. S. Augustini M. S. par. 2, cap. 17. Ita Antonius a Purificatione de Viris illustribus antiquissimae Provinciae Lusitaniae lib. I, cap. 18. Opus editum est Ulyssipponae ex Officina Dominici Lopez Rosa 1641 in 4. Si quis forte suspicaretur de veritate assertionis supranotatae, nempe: An revera Petrus Ulyssiponensis oblatus Augustinianus fuerit, quia apud Vitarum Pontificum Scriptores non specificatur? Respondere possem suspicionem non esse fundatam; nam dictos Scriptores plurima alia latuerunt magis neccessaria, quam citata notitia parvi momenti. Secundo: Testes asserentes erant non solum nationales, sed et concives, unde assertum haurire potuerunt e Scripturis antiquis vel Monasterij Gratiarum, vel Ulyssiponensis Civitatis. Ultimo observo, quod noster Antonius a Purificatione, qui hoc in suo citato Opere inseruit, [P. 300] habuit eruditos Antagonistas, qui contra ipsum scripserunt, videlicet Antonium Iepes Benedictinum, et Nicolaum a S. Maria Canonicum Regularem Conimbricensem, et tamen adversus supradictum assertum nihil opposuere. Non incongrue igitur repono Petrum Hispanum inter Augustinianos Scriptores. Sciant praeterea Lectores, quod etiamsi Lusitana Provincia hanc radiantem Stellam non produxisset, quod dicendum non puto, nihilominus semper fulgida eminuit. Duobus enim praesertim ultimis saeculis procreavit pene innumerabiles viros excellentissimos. Memorantur quidem ab anno 1422 usque ad 1672 (Testatur Emmanuel Leal suo in Opere, cuius tituli: Conflatorium purificativum ad defensam Chronici Antonij a Purificatione, edito, ut iam notavi, Ulyssipponae apud Antonium Rodriguez 1674 in fol., pag. 140) duodecim Apostolici Legati et Missionarij Evangelici; Vicereges, Gubernatores, et Nuncij ad potentissimos Monarchas fere viginti; Concionatores Regij, et Principum Regalis domus ultra vigintiquinque; Cappellani maiores et Confessarij Regis Lusitaniae, Principumque magistri 16; Praesidentes, Consiliarij et Deputati S. Officij Tribunalis etc. etiam 16, Cathedratici publici 24, Scriptores eminentes tam Theologi, quam Politici, Ascetici, Morales, Oeconomici etc. ultra centum; Episcopi et Archiepiscopi plures quadraginta; Religiosi, qui decesserant cum notabili fama sanctitatis, ultra centumviginti; Martyres nobilissimi (non tamen adhuc ab Ecclesia declarati, licet processus iam sint ab Ordinarijs confecti) qui innumerabiles Infideles ad verum Fidei lumen adduxere fere sexaginta. Nostris etiam temporibus, ultra plurimos alios, vivunt (et utinam ad multos annos) Illustrissimi Infulati, nobilissimique Theologi et Concionatores, Domini Petrus et Antonius de Foyos, Fratres Germani Excellentissimi D. Mendi de Foyos Regis Lusitaniae Status a Secretis, quibus 1696 dicavi Opusculum de Cardinalibus Augustinianis. Ad Petrum vero revertendo, seu melius ad summum Pontificem Ioannem XXI dico, innumeros esse, qui eum celebrarunt, etiamque plures, qui eum incaute pupugerunt, utpote ad Pontificatus regimen insuffìcientem, quod taediosum esset recensere, ideo praetermitto. Aliqui eum vocarunt Io. Petrum Iuliani. En ipsius Opera: [P. 301]

* Summulae Logicales, seu parva Logica, cum interpretatione variarum etc. Lugduni typis Iaunot de Campis 1509 in fol. Venetijs, alibique.

* Tractatus sex Logici, cum copulatis elucidatorijs etc. Coloniae apud Ioannem Quentel 1503 in 4.

* Commentarij in Isaacum de Dietis Universalibus et particolaribus, et eiusdem de Urinis, simul cum operibus Isaaci. Lugduni apud Bartholom. Trot 1515 in fol.

* Thesaurus Pauperum, seu de medendis humani corporis morbis per experimenta, euporista, simplicia et particularia; Liber empiricus ex omni genere auctorum, et experientia propria congestus. Lugduni apud Iacobum Myr 1525. Parisijs apud Iacobum Du Rys 1577 in 16, cum Thesauro sanitatis Ioannis Liebaultij. Francofurti apud Egenolphum 1578 in 8.

* Dialectica eiusdem M. S. Patavij in Bibl. S. Ioannis in Viridario.

* In Physiognomiam Aristotelis Commentaria Cantabrigiae M. S. in Bibl. S. Petri.

* In Hypocratem Glossas de nantura Puerorum M.S. Patavij apud Lateranenses.

* Epistolarum Volumen in Vaticana.

* Sermones praedicabiles M. S. in nostra Augustiniana Cremonae. Aliaque varia, quae videri possunt apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca Hispanica veteri, et apud Oldoinum in Atheneo Romano pag. 429.

167) PETRUS DE RUBEIS vel DE ROSSIS Senensis, Philosophus acutus ac Theologus magnus. Postquam Generalis Coriolanus virum perfectae sanctitatis et doctrinae illustris proclamavit, subiunxit: Gratis pro Deo libenter docebat, imo pauperibus Studentibus e suo subveniebat patrimonio. Divinis operibus semper intentus, plenus dierum et sanctarum actionum migravit ad Dominum. Illum vixisse 1471 asserit Bergomas, et Pamphilus 1477. Hac occasione praeterire nolo, nullum ex nostris Scriproribus meminisse clarissimi S. T. Magistri Leonardi Senensis Augustiniani, Episcopi Nicopolensis, qui anno 1376 ordinavit, de licentia Diaecesani Senarum, in Subdiaconum Fratrem Ludovicum Petri Senensem, ut ex M. S. D. Sestegiani n. 100. Huius nostri Rubei meminit etiam Frisius pag. 683. Scripsit itaque:

* Commentaria in Libros Posteriorum M. S. in Bibl. S. Mariae de Populo.

* Commentaria in S. P. Augustini Opus de Civitate Dei. In aliqua Ord. Bibl., ut asserunt nostri.

* Commentaria in Sac. Scripturam.

* Commentaria in Magistrum Sententiarum.

* Annotationes multas super Libros Logicales et Philosophicos Aristotelis. [P. 302]

168) PETRUS DE SPIRA Theutonicus S. T. Doctor, in divinis Scripturis studiosus et eruditus, in Philosophia saeculari magnifice doctus, ingenio praestans et clarus eloquio, in tractandis ad populum Sermonibus celeberrimae famae. Anno 1386 Rheni et Sveviae Provinciae Rector. Ad posteros nomen suum transmisit quibusdam editis operibus. Eum memorant omnes nostri encomiastice; ac etiam Trithemius de Scrip. Eccl.; Possevinus in 2 Tom. Appar.; Gesnerus in Bibl. pag. 553; Frisius in eadem pag. 683; meus Milensius in Alphabeto Germanico pag. 226; Marraccius in 2 Tom. Marianae pag. 276; ac Iacobus Gaddus de Scriptor. non Ecclesiast. Tom. I, pag. 49. Scripsit:

* Sermones de Tempore lib. I.

* Sermones de Sanctis lib. I.

* Super Libros Ethicorum lib. 10. Aliaque varia.

169) PETRUS DE VENA Gallus, Tolosae Urbis celeberrimae natus, S. T. Doctor clarissimus, Canonista, Philosophus et Historicus accuratus. Is tempore schismatis, cum iam fuisset suae Aquitaniae Provinciae moderator, Ordinem ultra montes uti Generalis rexit. In serie enim Concilij Pisani, in quo Alexander V ad Summum Pontificatum elevatus fuit anno 1409 subsignatus invenitur hoc modo: R. P. Sacrae Theologiae Magister Petrus de Vena Generalis Fratrum Eremitarum S. Augustini. Licet postea ipsius acta ante adeptum totius Ordinis consensu Generalatum, in Capitulo Astensi anno 1419 post eiusdem obitus rescissa fuerint. Itaque anno 1412, 22 Maij, universis acclamantibus, ac iam Nicolao Saraceno a Cassia Generali absoluto ad Infulam Recinetensem destinato, legitimo Religionis gubernio noster Petrus praeficitur. Concilio Constantiensi una cum quinque Episcopis, plurimisque Theologis ex nostro Ordine 1414 interfuit, in eoque doctrinae, pietatis, maximique ingenij vestigia reliquit. In Capitulo Avenionensi 1415; quamquam a Concilio discedere non potuisset, quia eius praesentia valde utilis erat, nihilominus in officio fuit confirmatus. Denique postquam pluribus annis egregie Ordinem rexisset, pie decessit 1419. Celebratur ab omnibus nostris Scriptoribus, etiamque a Nicolao Beltrando de Gestis Tolosanorum, Possevino Tom. 2 Appar.; et Frisio pag. 685; qui non bene refert illum claruisse 1370. Quod supranotavi de Pisano Concilio, cernitur in Ughello Tom. 3 Italiae Sacrae col. 556. Scripsit: [P. 303]

* De origine Ordinis nostri. Opus editum est (uti testatur Emmanuel Leal Lusitanus Libro in Petro Hispano iam citato pag. 368) Parisijs 1515.

* Super Ethicam Aristotelis I, 10.

* Quodlibeta Tolosana lib. I.

* Expositionem Decretalium lib. I.

* De perfectione hominis lib. I.

* De quadruplici instinctu lib. I. Aliaque varia.

170) PHILIBERTUS HARESCHE Gallus, Parisiensis Urbis, et magni Coenobij nobile germen, S. T. Doctor excellens. Anno 1526 Gabriel Venetus Generalis die 20 Augusti Priorem sui Parisiensis Monasterij iam electum confirmavit. Cum Magistro Claudio Viveneti Regij Principis Confessario, Inquisitor et Iudex haereticae pravitatis in toto Galliarum Regno constitutus fuit. Tam fulgidae extiterunt morales virtutes et sapientia nostri Philiberti, ut anno 1537, 5 Octobris, ad eum scribens Generalis Ordinis Ioannes Antonius Aprutinus vocaverit virum maximae doctrinae et gravitatis; ac famosissimus Seripandus 20 Iunij 1543 sic ad eundem expresserit: Cum aetas tua, et sancti labores, in quibus consenuisti, a nobis omnia suo iure postulare videantur, nisi ingrati et immemores tuae probitatis videri velimus, negare tibi non poterimus, quod humiliter postulasti etc. Nobis enim tuis meritis, virtutibus, studijs haec parva videntur, qui tuo exemplo adolescentes omnes ad virtutum praemia excitare magno cum Reipublicae nostrae utilitate impense cupimus. Decessit anno 1545, 21 Augusti, uti Pamphilus asseruit, Prior tamen Parisiensis tunc non erat, quod bene advertit Herrera. Condignis encomijs eum cohonestarunt Scriptores Ordinis etiamque Sixtus Senensis lib. 4 Bibl. sanctae pag. 293; Petrus de Alva in Bibl. Concep. col. 1202; Frisius pag. 688; alijque. Edidit:

* Commentarios breves ac dilucidos in Epistolam D. Pauli ad Romanos, in quibus post exactam expositionem Apostolicae mentis, definitiones quoque vocum difficiliorum et diversarum significationum acceptiones, auctoritates item veteris testamenti, sive 70 Interpretum, sive Hebraicae veritatis, quas interdum sequitur Apostolus, lucidissimis annotationibus explicavit. Parisijs apud Ioannem parvum 1536 in 8.

171) PHILIPPUS GROPPANTES Florentinus, Theologus insignis, ac Concionator magni nominis. Die 6 Iulij 1458 Regens sui Patrij Coenobij institutus, ac anno 1460 tertio loco Praeses suae Provinciae destinatus fuit. [P. 304] Miratur Herrera quod supervixerit usque ad annum 1495; et tamen in Regestis Ordinis nulla de eo mentio habeatur, praecipue cum fuerit Generalis Ordinis Magister Guillelmus Becchius Florentinus ab anno 1460 usque ad annum 1470. Sed si vidisset sequens M. S. Opus, quod in nostra Cortonensi Bibliotheca asservatur, profecto aliter expressisset: Thomae de Argentina super quatuor sententiarum Opus scriptum per Magistrum Philippum Groppantes de Florentia Neapoli in Conventu S. Ioannis de Carboneto 1467, 11 Iunij, in fol. Ex hoc igitur M. S. viso suspicor M. Philippum Groppantes cum Reverendissimo Becchio (tametsi compatriotae essent, quod causa amoris esse debuerat) non bene forte convenisse, ideoque in Congregationem Carbonariae se recepisse, quamobrem in Regestis Ordinis ab anno 1460 amplius non memoratur. Demum transacto Generalatu Becchij, in Patriam reversus, senioque confectus 1495 ad aliam vitam migravit die 20 Novembris, ac sepultus in Capitulo Coenobij Florentini inter alios viros illustres, marmoreo Tumulo decoratus. Celebrarunt omnes Ordinis Scriptores, nihil vero Pocciantius in Florentinis, quod immerito factum iudico, cum Pocciantius viderit nostrum Pamphilum illum inter viros Ordinis celebres collocantem. Defectum supplebit Amicus Cinellus in suis Scriptoribus Etruscis edendis. Opus ipsius vidi in Bibliotheca Monasterij S. Olivae de Core in Latio Ordinis nostri M. S. memb. in fol., cuius titulus: Incipiunt Sermones praedicabiles ex Flosculis diversorum Doctorum ordinati per Magistrum Philippum Groppantes de Florentia Ord. Fratrum Erem. S. Augustini. Deficit vero finis Libri, nempe Sermo ultimus in 3 die Paschatis, et in festo S. Caeciliae, ut innuit ipse in fine dedicatoriae. Primus Sermo est in Festo S. Philippi eius advocati, postea sequuntur Adventus et Quadragesimale, una cum Concionibus per totam Hebdomadam Sanctam, ac in Sabbatis, etiamque Festorum a die Circumcisionis usque ad quinquagesimam inclusive, ordine sicut inferius reponam. Dedicatoria sic incipit: Spectabili ac ingenioso Viro Ioanni Brunecto Brunecti Filio ex nobili Florentinorum progenie, necnon circa lectionem verbi Dei ferventissimo auditori Fr. Philippus Groppantes de Florentia Ord. Fratrum Erem. S. Augustini in Domino salutem dicit. Post exordium S. Philippi cernuntur haec verba: Hunc ordinem sermocinandi secundum numerum ternarium in omnibus Sermonibus meis tenere intendo, tum propter capacitatem legentium [P. 305] tum et audientium, ut fructum aliquem habere possint. Quoniam iudicavi in multis divisionibus potius mentis confusionem, quam profectum esse, nec omnia, quae tangi possunt, super unam differentiam occurrentem dicenda sunt eo, quod Sermo praedicabilis debet una hora finita terminari, ne populus tedio afficiatur. Ex his patet, quod modus nunc usitatus concionandi e Gallia in Italiam introductus est fere idem ac antiquus; nam auctor iste multis efficacibus argumentis ex veteribus Theologis et sanctis Patribus excerptis probat suum assumptum et pene semper concludit cum D. P. Augustini auctoritatibus desumptis ex epistolis eiusdem. Hic antiquus Scriptor fuit in favorem Conceptionis immaculatae Beatissimae Virginis; scripsit enim in Sermone 2 de Annunciatione pag. 125 a tergo ex Isaia: Implebo splendoribus animam tuam in Conceptione, et eris quasi hortus irriguus. Et infra: Fuit in ea gratia benedictionis, quia inter omnes mulieres fuit benedicta, fuit enim ipsa a maledictionibus praeservata, quoniam propter peccata primorum parentum generaliter homines et mulieres fuerunt maledictionibus suppositi. Haec inserere volui, ut eruditissimo genio Illustrissimi et amantissimi D. Antonij Magliabechj occurrerem, ipse enim assidue propriae patriae gloriam quaerit et praecise curat, ut Opera praeclarissimorum Virorum, quos semper Florentia aluit, e tenebris eruantur.

172) PHILIPPUS DE MANTUA cognomento Longobardus S. T. Doctor insignis, quem Pamphilus floruisse narrat 1511. Hunc noster Herrera asserit eundem esse, ac illum, de quo loquitur Sabellicus Aenneade 10, lib. 8, pag. mihi 329, editionis Ascentianae 1528 in fol. At Labbeus in I Tom. de Scriptoribus Ecclesiasticis pag. 492 vult Sabellicum inibi memorare Iacobum Philippum Bergomensem. Ego potius assentiendum puto nostro Herrera; difficile enim est creditu Sabellicum qui viderat Opus impressum nostri Bergomensis, ubi Iacobus Philippus vocatur, nomen dimidiare voluisse, et solum Philippum appellare. Ulterius observo, quod ex vita Iacobi Philippi non constat ipsum Mediolani de Familia degisse. Proferam verba Sabellici, ut eruditus lector melius iudicet: Philippus Eremitanus per idem tempus Mediolani clarum nomen adeptus ob ea, quae scripsit, in qua eloquentiae defectum industria compensamus. Et hi quidem (nam inibi de alijs viris praeclaris loquitur) Sixto Pontifice [P. 306] aut clarum erant nomen adepti, aut clarescere caeperunt. Silvester Meucius de Castilione Aretino, qui edidit ipsius Opus super Apocalypsim, in epistola praeliminari ad Cardinalem Aegidium Viterbiensem haec inter alia reposuit: Magister Philippus de Mantua ita clare, docteque dixit, ut ei parem viderim neminem. Eius meminerunt cum laude mei Pamphilus, Crusenius, Gratianus, Elssius et Torellus, ac Frisius in Gesneriana pag. 691. Opus ipsius est:

* Lectura perlucida in Apocalypsim R. Magistri Philippi de Mantua Augustinianae, Eremiticaeque Familiae Doctoris clarissimi. Paduae 1516 in 4. Venetijs in Calcographia Francisci Bindoni et Maphaei Patijni 1527 in 4. Aliaque scripsisse puto, sed non edita.

173) PROSPER DE REGIO, Provinciae Romandiolae excellens alumnus, S. T. Doctor Parisiensis, sanctitate et meritis clarus, et B. Iordani de Saxonia Magister. Hic vir insignis floruit anno 1318; eo enim tempore Studentium Italiae examinator constitutus fuit in Congressu Generali Ariminensi. Ipsius notabilem humilitatem B. Iordanus commendavit his verbis: Item exemplum experimentaliter cognovi de Venerabili viro in Ordine, scilicet M. Prospero de Regio, Sacrae Theologiae professore, cuius studens sui olim Bononiae. Ipse enim hanc virtutem habuit, quod si aliquando verbum durum dixisset alicui fratri, quantumcumque parvum, ipse semper antequam dormiret, mittebat pro fratre illo, et sibi humiliter petebat indulgeri. Quam etiam humilitatem mihi indigno saepe exhibuit. Habebat certe vir pius inscultum cordi Paulinum praeceptum ad Ephes. 4: Sol non occidat super iracundiam vestram. Ideo quamquam in eminenti Cathedra Regentis Studiorum sederet, animum vere religiosum, nempe submissum gerebat. Quia in Opusculo infranotando edito, et forsan etiam in M. S. sententiarum ipsius, a quo desumptum fuit, vocatur Ordinis Generalis, et tamen in serie Generalium Religionis non invenitur, suspicatur noster Herrera, Prosperum in aliquo interregno tanquam Vicarium Generalem Ordinem gubernasse. Quidquid vero sit, laudatur uti vir egregius a citato B. Iordano in Vitis Fratrum lib. 2, cap. 6, pag. 78; ac ab alijs nostris Scriptoribus subsequentibus. In quatuor sententiarum Commentaria scripsisse, testatur Angelus in Bibliot. Scholastica et non obscure colligitur ex Opusculo sequenti: Quaestio dignissima et utilissima de Sensibus interioribus [P. 307] Reverendissimi et eximij Doctoris M. Prosperi de Regio Ordinis Fratrum Eremit. S. Augustini, eiusdemque Ordinis Generalis meritissimi, sumpta ex quaestionibus ab eo Parisijs disputatis supra Prologum Libri Magistri Senten. Bononiae ex Officina Iacobi de Benedictis 1503 in 4. Caesennae 1626 promovente Magistro Angelo Vantio etc.