Iohannes Boccaccio - Epistularum quae supersunt

 

XII.

A FRANCESCO NELLI.

(1363)


 

      .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    

      nisi ipsum scripturum crederem, in prolixiorem sermonem procederem. Et ut aliquando in finem veniam, certissimum habeo te brevi sed acerrime epistole tue tam longum non expectasse responsum: verum quoniam illam non ex mero tuo ingenio dictatam sentio; cognosco enim verba, cognosco versutias et conceptas ex aliena astutia indignationes calamo tuo scriptas; evomendum omne mentis fore conceptum visum est, quod paucis fieri litteris non poterat... puerile enim est arbitrari apium alvearia tangere, nec totius examinis aculeos in faciem expectare. Parvo quippe urentis trunci tactu innumerabiles faville consurgunt. Caveat, et tu cave ne me in invectivas provoces: videbis quantum arte illa valeam plus quam credas. Lavisti me aqua fervida: ego autem non te, ut debuissem, rasi cultro dentato; sed quod minime factum est, ni tacueris, fiet in posterum. Vale.

      Venetiis II kalendas iulii.

IOHANNES BOCCACCIUS tuus.

 


Indice delle epistole