Iohannes Boccaccio - Epistularum quae supersunt

 

XVII.

A NICCOLÒ ORSINI CONTE PALATINO E DI NOLA.

(1372)


 

      Illustri viro domino Nicholao de filiis Ursi nolano atque palatino comiti.

      Mecum eram pridie XI kalendas iulii in semota camerula mea, et cum legissern paulo ante carmen illud psalmiste "Aperis tu manum tuam et comples omne animal benedictione", meditabar et crebro mecum volvebam ingentia atque innumerabilia divine largitatis in mortales munera: et ecce repente insueto impulsu hostium camerule tactum est. Ego continuo surgens ratus sum exterum adventare hominem, et amoto hostioli repagulo, visa michi facies est Montis tui, qui oblatis magnificentie tue salutationibus et prensa amici dextera, epistolam tuam, vir illustris, exhibuit, quam reverenter suscepi intra me dicens: – Bone Deus! quid aut auferet aut exposcet a villico homine urbis sue princeps insignis? – Tandem, cum in angulum secessissem illamque legerem, sepe miratus sum verborum elegantiam, orationis contextum, sic et sententiarum pregrave pondus, ornatum floridum et exquisitam stili suavitatem. Quibus agentibus; bona pace tua dixisse velim, si a te, cuius ex mente cecidisse rebar, aliquid expectandi michi fuisset occasio, militarem non ciceronianam expectasse litterulam; letatus equidem sum quia viderem, si sint studia, prisca romanorum adhuc ingenia stare, necdum indolem illam laudabilem deperisse. Verum, ut eo veniam quo tuus exposcere videtur labor et desiderium, ante alia letor et gaudeo quoniam tibi bene sit et tam grandis atque leta fortuna, ut, ubi aggregare fere ceteri summo opere curant, tu ex congestis largiri cupias et modum letis ponere; bene secum convenientis animi argumentum est, preterea, quod novis fulgoribus auctisque continue splendeas, ut preeminentiarum maiestate et summorum pontificum gratia, hoc permaximum seculo; sed quod excedit cetera, mee fortune congratulor quoniam mei nominis benignitate tua serves memoriam, et offeras liberalitatis tue forte maiora quam merear aut cupiam. Sane, dum me ipsum, substantiolas tenues meas et umbreculam nominis et semisopitam status mei favilIulam intueor, non excellentiam tuam, quam ut nubes excederet vellem, sed ipsam fortunam meam rideo, que meliores annos meos circumegit ludibrio famamque nebula velavit stigia, et inutiles senio maximis viris, nescio quo pacto, fecit optabiles. Sensisse enim videris, quia senex et eger laboriosam magis quam longam anno preterito peregrinationem intraverim et casu Neapolim delatus sim; sed, quod credo novisse nequiveris, ibi preter oppinatum amicos michi incognitos comperi, a quibus frenato domestice indignationis mee impetu, ut starem subsidia oportuna prestitere omnia. Quos penes dum fere sub latebra paupertatis latens starem, ecce ex improviso vir ingentis animi Hugo de Sancto Severino, quem tibi cognitum scio, adesse me novit, et humanitate sua potius quam merito meo non solum me salutatum Neapolim venit, quin imo amicis verbis spem meam prostratam evexit iussitque ut bono animo essem, et ut suis saltem sumptibus, si aliter non daretur, Neapoli me retineret conatus est, eadem offerens que tu ipse facis. Sed cum iam michi non absque causa redeundi in patriam consilium esset et adverteret oculatus homo quoniam suasoria omnia disperderentur in auras, muneribus magis magnificentie sue convenientibus quam honestati mee in patriam usque prosecutus est. Quantum autem alligent animos liberalitates huiusmodi, tue considerationi relinquo. Porro, si precibus et muneribus flectende sunt mortalium mentes, iamdiu, Hugone nondum cognito, inclitus preceptor meus Franciscus Petrarca, cui quantum valeo debeo, etsi tam grandis illi nec tam varia bonorum que tibi sit copia; aliqualis tamen est, et etati atque studiis meis convenientia magis; me non ut amicum et socium sed domui sue et substantiis ceteris prepositum dulcissimis precibus et suasionibus, ut secum sim, facundiam omnem suam exposuit. Ceterum in discessu meo a Neapoli, non verebor verum dicere, serenissimus princeps Iacobus Maioricarum rex fecit onerari me precibus, ut sub umbra sue sublimitatis ociosus senium traherem, amplissimum ultra regale munus libertati mee offerens spacium. Sane, quoniam quodam occulto nexu astringi videbatur quam omnino solutam cupio libertas, quibus potui me honestioribus verbis absolvi, et rege regalibusque donis omissis, e litore solutis proresiis in patriam redii. Tu quartus in hoc ipsum incidisti votum: esto postremus, nec inficiar, ceteris maiora atque seni eligibiliora offers. Verum, ne trahi videar maiori delectatione locorum, que a quoquam preoccupantium precibus preponi non debet, omissis iam dictis, quid ad oblata tua respondeam nil honestum habeo preter quod aliis responsum est: gratias scilicet agere liberalitati tue, quoniam non iam patiatur etas libertati assueta colla iugo subicere. Parvus michi agellus est patrius, et hic tenui victui meo satis est; anni, ut reor, supersunt pauci, quibus nec longus labor nec importabilis potest esse necessitas. His ego cupio, si Deo gratum sit, prestare finem in patria, et cum meditationes meas ceteras excedat cura sepulcri, desidero quos a progenitoribus meis suscepi cineres, eos eisdem restituere atque suis iniungere. Habes mei desiderii atque propositi sententiam plenam. Et si contingeret, quoniam futuri simus incerti, mutare sententiam, esto reliqui priores sint in tempore et potiores sic videantur in iure, dum tibi gratum esset, forsan te penes diverterem: et huius esset consilii causa, quoniam preceptor meus euganeos incolit colles, Maioricarum rex tanquam iuvenis et novarum rerum avidus varias circuit nationes, et Hugo campanas incolit urbes a patrio celo michique seni remote nimium; ubi tu, si vera refert Montes familiaris tuus, amicus meus et civis, amenissimos recessus possides eo in promontorio quod se in tyrenum protendit mare et secundum quosdam separat a tuscis etruscos. Ea tamen qua in sede locatus sum, si quid splendori tuo accommodum queam, iniunge parato. Et vale, vir splendidissime.

      Certaldi VI kalendas iulii.

IOHANNES BOCCACCIUS tuus.

 


Indice delle epistole